<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia <lb/>
            Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando <lb/>
            uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere <lb/>
            eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant <lb/>
            scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, <lb n="25"/>
            quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. <lb/>
            habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, <lb/>
            qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno <lb/>
            uerbo suo omnes interimere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>