<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis <lb/>
            obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi <lb/>
            erant Iudaei Christo, si <sic>DoUit</sic> ab eis pati? quia secundum eiusdem<lb n="5"/>
            Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. <lb/>
            Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus <lb/>
            quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem <lb/>
            <sic>cruciflxisse</sic> se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. <lb/>
            aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum<lb n="10"/>
            adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum <lb/>
            suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, <lb/>
            quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae <lb/>
            hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui <lb/>
            clauis etiam et lancea uulnerati sunt. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>