<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Certe ergo a nullo umquam concuti uel moueri potuerunt <lb n="10"/>
            regna dei Manichaei. si enim potuerunt, mentitus est dicendo non <lb/>
            posse regna illa ab aliquo concuti. et si concussa sunt necessitate <lb/>
            aut timore, non erit deus, qui sic concuti potuit. nam uidemus <lb/>
            deum Manichaei secundum eundem Manichaeum malo necessitatis <lb/>
            pressam, cum labes ac uastitas aduersus saecula eius inpenderet <lb n="15"/>
            aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse, <lb/>
            ut uel hoc modo quietem lucis incolis conpararet. ipsa uero <lb/>
            pars eius, hoc est de lumine lumen, de bono bonum, de sancto <lb/>
            sanctum, de aeterno aeternum, de deo deus, de omnipotente omnipotens, <lb/>
            corrupta sit, mortificata sit, conmixta sit per omnia mundi <lb n="20"/>
            corpora a summo usque ad imum, a caelo usque ad stercora, ut <lb/>
            et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores habeant <lb/>
            in se obpressum deum, qui liberari forte non possit. dicit enim <lb/>
            in fine ipsius epistulae, unde unum capitulum iam posuimus, ipsam <lb/>
            dei partem, quae conmixta est, non totam. posse reuocari ad pristinam <lb n="25"/>
            libertatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>