<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:353-372</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:353-372</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="353" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE DEO ET CREATVRA. </title></ab><p rend="script">Quod incommutabile est, aeternum est; semper enim eiusdem  <lb/>
            modi est. quod autem commutabile est, tempori obnoxium <lb/>
            est; non enim semper eiusdem modi est et ideo aeternum <lb/>
            non recte dicitur. quod enim mutatur, non manet; quod non <lb n="10"/>
            manet, non est aeternum. idque inter immortale et aeternum <lb/>
            est, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale <lb/>
            satis subtiliter et aeternum dicitur, quia, etsi semper aliquid <lb/>
            uiuat, tamen, si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum <lb/>
            appellatur, quia non semper eiusdem modi est, quamuis immortale, <lb n="15"/>
            quia semper uiuit, recte dici possit. uocatur tamen <lb/>
            aeternum interdum etiam quod immortale est. illud uero quod <lb/>
            et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non <lb/>
            sit, uiuere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus <lb/>
            aeternum intellegi potest. in aeterno enim, cum proprie <lb n="20"/>
            dicitur, neque quicquam praeteritum, quasi transierit, neque <lb/>
            quicquam futurum, quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo <lb/>
            est.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">6 cap</hi>. CCCXLIII P CCCXLVIIII <hi rend="italic">G</hi> de deo et creatura <hi rend="italic">a: om. <lb/>
            QP, initium capitis litteris uncialibm scriptum pro titulo exhibentes:</hi> <lb/>
            Quod incommatabile est aeternum est (Quod in <hi rend="italic">add. G1)</hi> 7 eiusdem <lb/>
            a: eius <hi rend="italic">GP</hi> 12 est quod <hi rend="italic">GP:</hi> interest quod <hi rend="italic">a</hi> 13 aliquit <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            14 si <hi rend="italic">a: om. GP</hi> mutabilitate P 15 eiusdem a: eius <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            17 interdum <hi rend="italic">G:</hi> ut dum P 18 et animae] et ** animae (ex <hi rend="italic">add, m. 3)<lb/>
             G</hi> praesentia <hi rend="italic">P:</hi> presentiam <hi rend="italic">Gx</hi> presentiua <hi rend="italic">G3</hi> non sit <hi rend="italic">Glp:</hi> <lb/>
            insit <hi rend="italic">G1</hi> 20 in actemo] in aeternum <hi rend="italic">GP</hi> 21 quicquam praeteritum <lb/>
            <hi rend="italic">G:</hi> praeteritum praeteritum P 22 quasi <hi rend="italic">G:</hi> quam si P </note> 
<pb n="1034"/>
            
</p></div><div n="354" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE LOCO DEI. </title></ab><p> Deus non alicubi est. quod alicubi enim est, continetur <lb/>
            loco; quod continetur loco, corpus est. deus autem non est <lb/>
            corpus. non igitur alicubi est. et tamen, quia est et in loco <lb/>
            non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi. nec<lb n="5"/>
            tamen ita in illo, [ut ipse alicubi, nec tamen ita in illo] ut <lb/>
            ipse sit locus. locus enim in spatio est, quod longitudine, <lb/>
            latitudine, altitudine corporis occupatur; nec deus tale aliquid <lb/>
            est: et omnia igitur in ipso sunt et locus non est. locus <lb/>
            tamen dei abusiue dicitur templum dei, non quod eo contineatur,<lb n="10"/>
            sed quod ei praesens sit. id autem nihil melius quam <lb/>
            anima munda intellegitur. 
</p></div><div n="355" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE PROVIDENTIA DEI. </title></ab><p rend="script"> Fieri potest, ut per malum hominem diuina prouidentia et <lb/>
            puniat et opituletur. nam Iudaeorum impietas et Iudam<lb n="15"/>
            supplantauit et gentibus saluti fuit. item fieri potest, ut <lb/>
            diuina prouidentia per hominem bonum et damnet et adiuuet, <lb/>
            sicut ait apostolus: aliis sumus odor uitae in uitam, <lb/>
            aliis autem odor mortis in mortem. sed cum omnis <lb/>
            tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum<lb n="20"/>
            — quia eadem tribula et paleam concidit et frumenta a <lb/>
            paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit — rursum cum <lb/>
            pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur et corrumpat <lb/>
            malos, omnia haec diuina prouidentia pro meritis <lb/>
            moderatur animarum. sed tamen non sibi eligunt boni <lb n="25"/>
            ministerium tribulationis nec mali amant pacem. quare ipsi

<note type="footnote"> 18 II Cor. 2, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCCXLIIJI P CCCL <hi rend="italic">G</hi> 6 ut ipse-ita in illo <hi rend="italic">Olp</hi> (ÎfI- <lb/>
            <hi rend="italic">dum): om. Gl</hi> ut ipse sit <hi rend="italic">a:</hi> ut in illo ut ipse sit <hi rend="italic">GP</hi> 7 spatio <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) G</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXX <hi rend="italic">T (cf. p. 447, 24 not.)</hi> CCCXLV <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            CCCLI <hi rend="italic">G</hi> 15 capituletur <hi rend="italic">T</hi> 18 aliis sumus <hi rend="italic">G:</hi> alii s. <hi rend="italic">T</hi> aliisD <lb/>
            s. P 19 omnis] <hi rend="italic">om. P</hi> 21 tribula P: tribulaet <hi rend="italic">T</hi> tribulatio <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> paleam <hi rend="italic">GXPT:</hi> paleas 01 23 molestis P bonus P1 <lb/>
            et corrumpat] ut corrumpat <hi rend="italic">G</hi> 25 moderatas P sibi <hi rend="italic">GT:</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> elegunt 01 26 ipse P </note> <lb/>
             
<pb n="1035"/>
            quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae <lb/>
            refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. <lb/>
            quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus <lb/>
            nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae praesmium <lb/>
            tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum <lb n="5"/>
            rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda <lb/>
            est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, <lb/>
            nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scientibus <lb/>
            siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima <lb/>
            peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem <lb n="10"/>
            decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum <lb/>
            dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam <lb/>
            non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in <lb/>
            sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem <lb/>
             secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat <lb n="15"/>
            et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. <lb/>
            gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus <lb/>
            bonae uoluntatis.]
</p></div><div n="356" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCCXXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ET HABITV INVENTVS VT HOMO. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p>Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti  <lb/>
            est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata;

<note type="footnote"> 17 Lnc. 2, 14 20 Philipp. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 deum <hi rend="italic">GT:</hi> dominum P 4 alicui <hi rend="italic">GT:</hi> aliqui P beneuolentiae <lb/>
            P 5 cetera <hi rend="italic">GP:</hi> ceteris a <hi rend="italic">T</hi> animarum <hi rend="italic">GP:</hi> animalum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 6 rationabilium <hi rend="italic">GP</hi> molesta <hi rend="italic">GST:</hi> modesta <hi rend="italic">GlP</hi> commoda <lb/>
            <hi rend="italic">GT:</hi> commodata P 7 amministrante <hi rend="italic">GT:</hi> aministrante <hi rend="italic">P</hi> fecit, <lb/>
            nibil] nihil fecit P 8 inordinato P in uniuerso <hi rend="italic">G3:</hi> uniuerso <lb/>
            <hi rend="italic">GlPT</hi> 9 in <hi rend="italic">T: om, GP</hi> 10 pro <hi rend="italic">GT:</hi> per <hi rend="italic">P</hi> tale <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            12 foeditate <hi rend="italic">GT:</hi> uidet a te P 13 ordo <hi rend="italic">G\'T:</hi> credo <hi rend="italic">GlP</hi> 15 agimur <lb/>
            <hi rend="italic">PT:</hi> agimus <hi rend="italic">G</hi> 18 <hi rend="italic">sequitur cap. 137 (p. 448) in T, cap. 356</hi> <lb/>
            de alimentis <hi rend="italic">(p. 1038) in GP</hi> 19 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVIII P CCCLIIII <lb/>
            G 20 deeo] deo <hi rend="italic">P</hi> et <hi rend="italic">V: om. GP</hi> 21 ex libro-LXXXIIII <lb/>
            <hi rend="italic">V: om. P</hi> 23 cuiusque <hi rend="italic">V:</hi> cuiuscumque <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1036"/>
            uel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse <lb/>
            suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici <lb/>
            solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur <lb/>
            extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, <lb/>
            armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus generibus<lb n="5"/>
            — si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod <lb/>
            est habere — manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit <lb/>
            alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina <lb/>
            accidit animo et sucus ac robur corporis et uestis atque arma <lb/>
            non dubium - est quod accidant membris nostris, ita ut et <lb n="10"/>
            imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, <lb/>
            exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et <lb/>
            nudus sine ueste et inermis sine annis et pede nudus sine <lb/>
            calciamentis esse homo potest. habitus ergo in ea re dicitur, <lb/>
            quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, <lb n="15"/>
            quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant. <lb/>
            non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra <lb/>
            et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, <lb/>
            non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem <lb/>
            facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et<lb n="20"/>
            mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus <lb/>
            nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque <lb/>
            languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium <lb/>
            genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum <lb/>
            faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum<lb n="25"/>
            faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, <lb/>
            non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque <lb/>
            inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non <lb/>
            habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum <lb/>
            exuuntur, in suo statu manent. potest esse etiam quartum

<note type="footnote"> 3 commodantur <hi rend="italic">V:</hi> accommodantur <hi rend="italic">GP</hi> 4 calceatum P 5 in <lb/>
            quibus <hi rend="italic">GP:</hi> se in quibus <hi rend="italic">V</hi> 7 accidit <hi rend="italic">PJF:</hi> accedit P* 10 quod <lb/>
            <hi rend="italic">GPV:</hi> quin a accidant <hi rend="italic">PV:</hi> accedant <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">V: om. P</hi> <lb/>
            11 posset P 12 exile <hi rend="italic">V:</hi> et exile P 13 pede nudus <hi rend="italic">scrtpst:</hi> <lb/>
            p. nudos <hi rend="italic">V</hi> p. nudo P <hi rend="italic">24 ut V:</hi> et P 26 proposita <hi rend="italic">PV:</hi> reposita <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 28 inducta <hi rend="italic">V:</hi> induta <hi rend="italic">GP \'</hi> accipit <hi rend="italic">PV:</hi> accepit P1 <lb/>
            30 mane*nt (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1037"/>
            genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec <lb/>
            mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus <lb/>
            digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc <lb/>
            genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino <lb/>
             rarissimum. <lb n="5"/>
            
</p><p>Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum <lb/>
            pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus <lb/>
            est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina, <lb/>
            id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate <lb/>
            nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed <lb n="10"/>
            semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed <lb/>
            formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus <lb/>
            in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed <lb/>
            tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in <lb/>
            similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus <lb n="15"/>
            in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, <lb/>
            id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim <lb/>
            poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant, <lb/>
            et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipiendo <lb/>
            quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius <lb n="20"/>
            ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non <lb/>
            enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. <lb/>
            neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut <lb/>
            mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus <lb/>
             est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur. <lb n="25"/>
            sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur <lb/>
            ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab <lb/>
            homine, cum induitur. hoc ergo nomine habitus satis significauit <lb/>
            apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem hominum <lb/>
            factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu

<note type="footnote"> 11 Philipp. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 6 filio <hi rend="italic">V:</hi> dei filio <hi rend="italic">GP</hi> 7 tterissimo <hi rend="italic">pt Y:</hi> uerissimum <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            10 homine <hi rend="italic">Y:</hi> hominem P appareret <hi rend="italic">V</hi> 13 homine <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 tamquam <hi rend="italic">V:</hi> qaamquam P 20 posset P 23 ut <hi rend="italic">Y:</hi> et <lb/>
            P 26 <hi rend="italic">post</hi> commutaretur <hi rend="italic">add. a:</hi> in melius et ab eo formaretur ; <lb/>
            0fII. <hi rend="italic">PV</hi> 30 quia <hi rend="italic">V:</hi> qui <hi rend="italic">P</hi> transfigurationem P homijem <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> homine <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1038"/>
            factus est, cum indutus est homine, quem sibi unions quodam <lb/>
            modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret sed <lb/>
            illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, <lb/>
            Graeci f;tJl uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum <lb/>
            uel armatum, <hi rend="italic"><sic>axwa</sic></hi> potius appellant. ex quo intellegitur <lb n="5"/>
            de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in <lb/>
            graecis exemplaribus <hi rend="italic"><sic>a%rjfia</sic></hi> scriptum est, quod nos in latinis <lb/>
            habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum <lb/>
            esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra <lb/>
            ueste induta mutantur, quam quam illa susceptio ineffabiliter<lb n="10"/>
            susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana <lb/>
            rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur <lb/>
            deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece <lb/>
            <hi rend="italic"><sic>oxfjict</sic></hi> et latine habitus diceretur illa susceptio. 
</p><ab><title type="sub">DE ALIMENTIS. ,</title></ab><p rend="script"><note type="section"> 356* </note> Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal <lb/>
            cibum? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? <lb/>
            quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lux, <lb/>
            sonus auribus ? sed haec per corpus accipit anima. quid est <lb/>
            autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam <lb n="20"/>
            animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit ? et <lb/>
            quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut <lb/>
            ueritatem? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum : <lb/>
            macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat <lb/>
            lux hominum.

<note type="footnote"> 24 Act. 10, 13 Io. 1, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 hominem <hi rend="italic">P</hi> 2 conformans <hi rend="italic">V:</hi> confirmans <hi rend="italic">P</hi> 4 ? £ »v] <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>∋IN <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> kizik P 5 (7. 14) cxhma <hi rend="italic">Y</hi> CDfJfA P 9 nec <hi rend="italic">o:</hi> in hac <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 14 <hi rend="italic">sequitur cap</hi>. CCCXXVII in <hi rend="italic">GP</hi> 15 <hi rend="italic">cap. 356*</hi> sine <hi rend="italic">numero <lb/>
            fertur in V;</hi> CCCXLVI <hi rend="italic">P</hi> CCCLII <hi rend="italic">G</hi> 16 accepit <hi rend="italic">P</hi> 17 quid <lb/>
            quod et <hi rend="italic">P\'V:</hi> quid est quod <hi rend="italic">GPl</hi> et commntatur <hi rend="italic">GPl:</hi> quod <lb/>
            mutatur <hi rend="italic">V</hi> mutatur P1 ut idem-non commutatur] otn. Pl <lb/>
            20 per <hi rend="italic">F:</hi> pro P 24 quid in <hi rend="italic">V:</hi> quid est in P </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="1039"/>
            
</p></div><div n="357" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXVI. </title></ab><ab><title type="sub">DE EO QVOD DICTVM EST: PAENITET ME HOMINEM FECISSE. </title></ab><p>Diuinae scripturae a terreno et humano sensu ad diuinum  <lb/>
            et caelestem nos erigentes usque ad ea uerba descenderunt, <lb n="5"/>
            quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. itaque <lb/>
            etiam earum affectionum nomina, quas animus noster patitur, <lb/>
            quas longissime a deo esse seiunctas iam qui melius sapit <lb/>
            intellegit, non dubitauerunt illi uiri, per quos locutus est <lb/>
            spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. ut uerbi <lb n="10"/>
            causa, quoniam difficillimum est, ut homo aliquid uindicet <lb/>
            sine ira, uindictam dei, quae omnino sine ista perturbatione <lb/>
            fit, iram tamen uocandam iudicauerunt. item quia coniugii <lb/>
            castitatem zelando uiri custodire consueuerunt, illam dei prouidentiam, <lb/>
            per quam praecipitur atque agitur, ne anima corrumpatur <lb n="15"/>
            et deos alienos atque alios sequens quodam modo <lb/>
            meretricetur, zelum dei appellauerunt. sic et manum dei <lb/>
            uim, qua operatur, et pedes dei uim, qua omnia custodienda <lb/>
            et gubernanda pertendit, et aures dei uel oculos dei uim, qua <lb/>
            omnia percipit atque intellegit, et faciem dei uim, qua se <lb n="20"/>
            manifestat atque dinoscitur, et cetera in hunc modum, propterea <lb/>
            scilicet, quia nos, ad quos sermo dei fit, et manibus <lb/>
            solemus operari et pedibus incedere et quo fert animus peruenire <lb/>
            et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis <lb/>
            corporalia percipere et facie innotescere, et si quid aliud ad <lb n="25"/>
            hanc tamquam regulam pertinet. hoc modo igitur, quoniam <lb/>
            mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non fere solemus <lb/>
            nisi paenitendo, quamquam diuina prouidentia serena mente <lb/>
            intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, <lb/>
            accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam

<note type="footnote"> 2 Gen. 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVII P CCCLIII <hi rend="italic">G</hi> 16 alienos atque alios <hi rend="italic">V: <lb/>
            alioB atque alios GP 18 qua operatur PY:</hi> qui operatur P1 <lb/>
            19 guuernanda <hi rend="italic">V</hi> 20 faciem dei P: faciendi <hi rend="italic">GV</hi> 22 nos <hi rend="italic">plV:</hi> <lb/>
            et nos P\' dei <hi rend="italic">V: om, P</hi> 29 administrasse P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1040"/>
            ea quae incipiant esse neque perseuerant, quantum perseueratura <lb/>
            sperata sunt, quasi per paenitentiam dei dicuntur <lb/>
            ablata. 
</p><ab><title type="sub">CCCXXVII. </title></ab></div><div n="358" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE EO QVOD SCRIPTVM EST: LX SVNT REGINAE ET LXXX CONCVBINAE ET ADVLESCENTVLAE, QVARVM NON EST NVMERVS. </title></ab><p> Denarius numerus potest significare uniuersitatis scientiam. <lb/>
            quae si ad interiora et ad intelligibilia referatur, quae senario <lb/>
            numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est LX; si <lb n="10"/>
            ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari <lb/>
            possunt, fiunt decies octies, quod est LXXX. reginae ergo <lb/>
            sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritalibus. <lb/>
            concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus <lb/>
            dictum est: acceperunt mercedem suam. adulescentulae,<lb n="15"/>
            quarum non est numerus, quarum non est determinata <lb/>
            scientia et diuersis dogmatibus periclitari possunt, ut <lb/>
            numerus quod dictum est significet certam et indubitatam <lb/>
            confirmationem scientiae. 
</p></div><div n="359" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[DE TEMPORIBVS AETERNIS.. </title></ab><p> Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: ante <lb/>
            tempora aeterna. (si enim tempora, quomodo aeterna? nisi <lb/>
            forte ante omnia tempora) intellegi uoluit. quia, si dixisset: <lb/>
            ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante

<note type="footnote"> 5 (et 15) Cant. 6, 7 15 Matth. 6, 2 21 Tit. 1, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 incipiant <hi rend="italic">V:</hi> incipiunt P 3 <hi rend="italic">sequitur cap</hi>. COCXXV ill <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVnn P CCCLV <hi rend="italic">G</hi> 11 octonario pt: <lb/>
            octoginario <hi rend="italic">V</hi> octogenario pI. 14 de quibus <hi rend="italic">V:</hi> et de quibus P <lb/>
            20 <hi rend="italic">quae seclusi om. MY cap</hi>. CCCL P CCCLVT <hi rend="italic">G</hi> aeternis<lb/>
             <hi rend="italic">G: om. P</hi> 21 ab <hi rend="italic">GSP: om. Gl</hi> 22 si enim-omnis tempora <lb/>
            <hi rend="italic">a: om. GP</hi> 23 <hi rend="italic">ante</hi> intellegi <hi rend="italic">add. G* in fIłØ.:</hi> ęterni <lb/>
            quia, si o: quasi <hi rend="italic">GP</hi> 24 posset <hi rend="italic">a:</hi> possit <hi rend="italic">GlP</hi> ut possit G*<lb/>
             accipi ante quaedam Gs: accipiant aequenda Gx ancipiente quadam<lb/>
             P </note> <lb/>
             
<pb n="1041"/>
            quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. aeterna <lb/>
            autem maluit (dicere quam omnia fortasse ideo, quia <lb/>
            tempus) non coepit ex tempore. an aeterna tempora aeuum <lb/>
            significauit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile <lb/>
            est, tempus autem mutabile?] <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="360" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">DE HOMINE FACTO AD IMAGINEM ET SIMILITVDINEM DEI. </title></ab><p>Cum exteriorem et interiorem hominem diuina scriptura  <lb/>
            commemoret et tantum eos discernat, ut ab apostolo dictum <lb/>
            sit: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed <lb n="10"/>
            interior renouatur de die in diem: quaeri potest, utrum <lb/>
            unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem dei. <lb/>
            nam illud quaerere stultum est: si unus, quis horum? quis <lb/>
            enim dubitat eum potius qui renouatur quam eum qui corrumpitur <lb/>
            dicere? utrum autem ambo, magna quaestio est. nam si <lb n="15"/>
            exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. <lb/>
            sed cum Adam, sicut a deo factus est, bonus non <lb/>
            manserit et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde <lb/>
            uideri potest hoc ipsum ei fuisse carere imagine dei et similitudinem <lb/>
            amittere. ac per hoc ipse renouatur et ipse est etiam <lb n="20"/>
            interior. quomodo ergo est ipse exterior? an secundum corpus, <lb/>
            ut interior sit secundum animam et interioris sit resurrectio <lb/>
            et renouatio, quae nunc fit secundum mortem prioris uitae, <lb/>
            id est peccati, et secundum regenerationem nonae uitae, id est <lb/>
             iustitiae? quos item duo homines sic appellat, ut unum ueterem, <lb n="25"/>
            quem debemus exuere, alterum nouum et eum induendum

<note type="footnote"> 7 cf. Gen. 1, 26 10 II Cor. 4, 16 25 cf. Col. 3, 9sq. </note>

<note type="footnote"> 1 ante se o: ante ea P antea <hi rend="italic">G</hi> baberent] halerent P <lb/>
            2 dicere-quia tempus a: <hi rend="italic">om. GP</hi> 3 tempore <hi rend="italic">G:</hi> tempora P <lb/>
            an <hi rend="italic">GP1:</hi> in <hi rend="italic">G3, - om</hi>. P1 4 distat <hi rend="italic">GSP:</hi> discat <hi rend="italic">Gl</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCCLI P CCCLVII <hi rend="italic">G</hi> 8 et interiorem <hi rend="italic">02PV: om. Gl</hi> 9 commemoraret <lb/>
            P 19 imaginem P similitudine <hi rend="italic">Y</hi> 20 ac <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            hac P 22 interioris V: interior P 25 item <hi rend="italic">Y:</hi> idem P <lb/>
            duo <hi rend="italic">Y:</hi> duos <hi rend="italic">GP</hi> 26 eum <hi rend="italic">PlV:</hi> enim P </note>

<note type="footnote"> vim. </note>

<note type="footnote"> 66 </note> <lb/>
             
<pb n="1042"/>
            commemoret. quorum rursus illum appellat imaginem terreni <lb/>
            hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui <lb/>
            est Adam; alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum <lb/>
            iustitiam secundi hominis geritur, qui est Christus Iesua. <lb/>
            exterior autem homo nunc corrumpitur, futura resurrectione<lb n="5"/>
            innouatur, cum istam mortem persoluerit, quam naturae debet <lb/>
            lege illa, quae in paradiso per praeceptum dei data est. 
</p><p>Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam <lb/>
            corpus factum ad similitudinem dei, facile intellegit qui <lb/>
            diligenter attendit quod dictum est: et fecit deus omnia <lb n="10"/>
            bona ualde. nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus <lb/>
            bonus. multis enim modis dici possint res similes deo: aliae <lb/>
            secundum uirtutem et sapientiam factae, quia in ipso est <lb/>
            uirtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum uiuunt, <lb/>
            quia ille summe et primitus uiuit, aliae in quantum sunt, <lb n="15"/>
            quia ille summe ac primitus est. et ideo quae tantummodo <lb/>
            sunt nec tamen uiuunt aut sapiunt, non perfectae, sed exiguae <lb/>
            sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine <lb/>
            suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. omnia <lb/>
            uero, quae uiuunt et non sapiunt, paulo amplius participant <lb n="20"/>
            similitudinem. quod enim uiuit, etiam est; non autem quid quid <lb/>
            est, etiam uiuit. iam porro quae sapiunt, ita illi similitudini <lb/>
            sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. quod enim <lb/>
            participat sapientiae, et uiuit et est; quod autem uiuit, necesse <lb/>
            est ut sit, non necesse est ut sapiat. quare cum homo possit <lb n="25"/>
            particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum <lb/>
            ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita <lb/>
            formetur et ideo nihil sit deo coniunctius. et sapit enim et <lb/>
            uiuit et est: qua creatura nihil est melius. 
</p><p>Quod si exterior homo uita illa accipitur, qua per corpus <lb n="30"/>
            sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 15, 49 10 Gen. 1, 31 </note>

<note type="footnote"> 3 quia <hi rend="italic">GP:</hi> qua <hi rend="italic">V</hi> 4 iesus christus <hi rend="italic">P</hi> 5 nunc <hi rend="italic">V:</hi> qui nunc <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 7 dei <hi rend="italic">V: om. P</hi> 12 possint <hi rend="italic">Y:</hi> posBunt P 14 uiuont <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> uiunt <hi rend="italic">V</hi> 22 similitudini <hi rend="italic">PY:</hi> similitudine <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1043"/>
            habemus communes — nam et ipsa molestiis sensibilibus, <lb/>
            quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest — non <lb/>
            immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis dei, non <lb/>
            solum quia uiuit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius <lb/>
             quod ad mentem conuertitur se regentem, quam inlustrat <lb n="5"/>
            sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. corpus <lb/>
            quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora <lb/>
            non pronum in aluum prostratum est, cum sit uisibile et ad <lb/>
            intuendum caelum erectum, quod est/ principium uisibilium, <lb/>
            quamquam non sua, sed animae praesentia uiuere cognoscatur, <lb n="10"/>
            tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum <lb/>
            est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum <lb/>
            sit aptius, magis hoc ad imaginem et similitudinem- dei <lb/>
            quam cetera corpora animalium facta iure uideri potest. <lb/>
            tamen quia homo sine uita non recte appellatur, non corpus <lb n="15"/>
            solum homo exterior neque sola uita, quae in sensu est corporis, <lb/>
            sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur. 
</p><p>Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo <lb/>
            dei, qui etiam filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem <lb/>
            dei, sicut hominem factum accipimus. sunt etiam qui non <lb n="20"/>
            frustra intellegant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem, <lb/>
            cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisse <lb/>
            asserunt. sed ad imaginem mentem factam uolunt, quae nulla <lb/>
            interposita substantia ab ipsa ueritate formatur; qui etiam <lb/>
            spiritus dicitur, non ille spiritus sanctus, qui est eiusdem <lb n="25"/>
            substantiae, cuius pater et filius, sed spiritus hominis. nam <lb/>
            ita hos discernit apostolus: nam nemo scit, quid agatur <lb/>
            in homine nisi spiritus hominis; et nemo scit, quid <lb/>
            agatur in deo nisi spiritus dei. item de spiritu hominis <lb/>
            dicit: saluum faciet spiritum uestrum, animam et <lb n="30"/>
            corpus. et iste enim factus est a deo sicut et cetera creatura.

<note type="footnote"> 21 Gen. 1, 26 27 I Cor. 2, 11 30 I Thesa. 5, 23 </note>

<note type="footnote"> .1 Bensibilibus quae <hi rend="italic">V:</hi> sensibilibusque <hi rend="italic">P</hi> 8 pronum <hi rend="italic">Y:</hi> p nomu <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> et <hi rend="italic">PV:</hi> sed <hi rend="italic">a</hi> 14 facta <hi rend="italic">PF:</hi> factum <hi rend="italic">a</hi> 19 qui <hi rend="italic">PlY:</hi> <lb/>
            quia P ad <hi rend="italic">P: om. V</hi> </note>

<note type="footnote"> 66* </note> <lb/>
             
<pb n="1044"/>
            scriptum est enim in Prouerbiis hoc modo: scito, quoniam <lb/>
            dominus corda omnium nouit; et qui finxit spiritum <lb/>
            omnibus, ipse scit omnia. ergo iste spiritus ad <lb/>
            imaginem dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est <lb/>
            intellegentia ueritatis; haeret enim ueritati nulla interposita<lb n="5"/>
            creatura. cetera hominis ad similitudinem facta uideri uolunt, <lb/>
            quia omnis quidem imago similis est, non autem omne, quod <lb/>
            simile est, etiam imago proprie, sed forte abusiue dici potest. <lb/>
            sed cauendum in talibus, ne quid nimis asseuerandum putetur, <lb/>
            illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet<lb n="10"/>
            per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse <lb/>
            substantia dei. nam res, quae in parte minor est quam in toto, <lb/>
            nec indigenti animae conuenit; quanto minus maiestati dei! 
</p><ab><title type="sub">CCCXXVIIII. </title></ab></div><div n="361" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE EO QVOD AIT IN EVANGELIO: ERVNT IN VNA DOMODIVISI DVO ADVERSVS TRES ET TRES ADVERSVS DVO. EX PSALMO XLIIII. </title></ab><p> Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. <lb/>
            gladium tuum quid, nisi uerbum tuum? illo gladio <lb/>
            strauit inimicos, illo gladio diuisit filium a patre, filiam a matre, <lb n="20"/>
            nurum a socru. legimus haec in euangelio: non ueni pacem <lb/>
            mittere, sed gladium, et: erunt in una domo quinque <lb/>
            aduersum se, et duo aduersum tres et tres <lb/>
            ad uersum duo erunt diuisi, id est filius aduersus patrem, <lb/>
            filia aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam. <lb n="25"/>
            haec diuisio quo gladio facta est, Christus attulit. et re uera, <lb/>
            fratres, etiam cotidianis exemplis uidemus haec. placet iuueni <lb/>
            alicui seruire deo, displicet patri: diuisi sunt aduersum se.

<note type="footnote"> 1 Prou. 24, 12 15 (et 22) Luc. 12, 52 18 Ps. 44, 4 <lb/>
            20 cf. Mattb. 10, 35 21 Matth. 10, 34 </note>

<note type="footnote"> 6 facta P: factam <hi rend="italic">V</hi> 10 quoniam <hi rend="italic">JPxV:</hi> quando P* quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> quolibet <hi rend="italic">V</hi> 13 indigenti <hi rend="italic">V:</hi> digenti P dignitati G* <lb/>
            dignatio 01 mageatati <hi rend="italic">P sequitur cap</hi>. CCCXVIIII in <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLIII P CCCLVIIII <hi rend="italic">G</hi> 23 et duo <hi rend="italic">V:</hi> dno P </note> <lb/>
             
<pb n="1045"/>
            ille promittit terrenam hereditatem, ille amat caelestem: <lb/>
            aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. non sibi putet <lb/>
            factam iniuriam: deus solus illi praefertur. et tamen litigat <lb/>
            cum filio uolente seruire deo. sed fortior est ille gladius <lb/>
            spiritalis separans quam copulans natura carnalis. fit hoc de <lb n="5"/>
            filia aduersus matrem suam, multo magis et de nuru aduersus <lb/>
            socrum suam. nam aliquando in una domo nurus et socrus <lb/>
            inueniuntur haeretica et catholica, et ubi fortiter recipitur <lb/>
            iste gladius, rebaptizationem non timemus. potuit diuidi filia <lb/>
            aduersus matrem suam, et non potest nurus aduersus socrum <lb n="10"/>
            suam? 
</p><p>4 <lb/>
            Factum est hoc generaliter etiam in genere humano: diuisus <lb/>
            est filius aduersus patrem. fuimus enim aliquando filii diaboli. <lb/>
            adhuc infidelibus dictum est: uos a patre diabolo estis. <lb/>
            et omnis infidelitas nostra unde, nisi a patre diabolo, non ille <lb n="15"/>
            creando, sed nos imitando? iam modo uidetis filium diuisum <lb/>
            aduersus patrem: uenit gladius ille, re renuntiat diabolo, <lb/>
            inuenit alium patrem, inuenit aliam matrem. ille ad imitationem <lb/>
            se praebens generat in exitium: parentes duo, quos <lb/>
            inuenimus, in uitam terrenam generant. diuisus est filius <lb n="20"/>
            aduersus patrem, diuisa est filia aduersus matrem suam: plebs <lb/>
            illa, quae de Iudaeis credidit, diuisa est aduersus synagogam. <lb/>
            diuisa est et nurus aduersus socrum suam: plebs de gentibus <lb/>
            ueniens nurus dicitur, quia Christus sponsus filius synagogae. 
</p><p>unde enim natus filius dei secundum carnem? ex illa synagoga <lb n="25"/>
            ille qui dimisit patrem et matrem et adhaesit uxori suae, ut <lb/>
            essent duo in carne una, non coniectura nostra, sed attestante <lb/>
            apostolo dicente: sacramentum hoc magnum est, ego

<note type="footnote"> 14 Io. 8, 44 26 cf. Eph. 5, 31 et Gen. 2, 24 28 Eph. <lb/>
            5,32 </note>

<note type="footnote"> 2 eligit <hi rend="italic">P\'Y:</hi> elegit P1 putet <hi rend="italic">F:</hi> putet pater P 4 nolente <lb/>
            P: nolentem <hi rend="italic">F</hi> 5 de filia <hi rend="italic">V:</hi> et de filia P 8 recipitur <hi rend="italic">pI V:</hi> <lb/>
            accipitur Pl 10 aduersum matrem <hi rend="italic">P</hi> 13 aduersam P <lb/>
            16 creando P\': credendo <hi rend="italic">PT</hi> 17 aduersum P re renuutiat <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> reountiat P 21 aduersum patrem P 25 carnem P: carne <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 28 dicente <hi rend="italic">V:</hi> et dicente P </note> <lb/>
             
<pb n="1046"/>
            autem dico in Christo et ecclesia. dimisit enim patrem <lb/>
            quodam modo, non omnino dimisit ueluti ad separationem, <lb/>
            sed ad susceptionem humanae carnis. quomodo dimisit? quia, <lb/>
            cum esset in forma dei, no.n rapinam arbitratus <lb/>
            est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit<lb n="5"/>
            formam serui accipiens. quomodo dimisit et <lb/>
            matrem, gentem Iudaeorum, synagogam illam haerentem <lb/>
            ueteribus sacramentis ? ad ipsam figuram pertinet quod ait: <lb/>
            quae mihi mater, aut qui fratres? ille enim intus <lb/>
            docebat, illi foris stabant. uidete, si non modo ita sunt Iudaei:<lb n="10"/>
            docet Christus in ecclesia, illi foris stant. socrus ergo quae <lb/>
            est ? mater sponsi. mater sponsi domini Iesu Christi synagoga <lb/>
            est. proinde nurus eius — ecclesia ueniens de gentibus — <lb/>
            non consentit ad circumcisionem carnalem: diuisa est aduersus <lb/>
            socrum suam. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="362" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE EO QVOD AIT DOMINVS: DATE, ET DABITVR VOBIS. </title></ab><p> Quod dominus dicit: date, et dabitur uobis: mensuram <lb/>
            bonam, confersam et coagitatam et supereffluentem <lb/>
            dabunt in sinum uestrum, ex illa sententia <lb/>
            accipi potest, qua dicit alio loco: ut et ipsi recipiant t <lb n="20"/>
            uos in tabernacula aeterna, ut plebi praeceptum uideatur <lb/>
            quod dictum est: date, et dabitur uobis; secundum <lb/>
            quam sententiam dicit apostolus: communicet qui cathecizatur <lb/>
            uerbo ei qui se cathecizat in omnibus bonis. <lb/>
            non enim diceret: dabunt in sinum uestrum; sed quia <lb n="25"/>
            per illorum merita, quibus uel calicem aquae frigidae in <lb/>
            nomine discipuli dederint, mercedem caelestem percipere <lb/>
            merebuntur.

<note type="footnote"> 4 Philipp. 2, 6 sq. 9 Matth. 12, 48 16 (17. 22) Luc. <lb/>
            6, 38 20 Luc. 16, 9 23 Gal. 6, 6 26 cf. Matth. 10, 42 </note>

<note type="footnote"> 1 ecclesia <hi rend="italic">V:</hi> in ecclesia P 4 rapina F 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLIllI <lb/>
            P OCCLV v CCCLX <hi rend="italic">G, om. MY; collati sunt codd. OfJ</hi> 18 confersam <lb/>
            <hi rend="italic">Gv (cf. JRonsch l. c. p. 295: Luc. 6, 38:</hi> mensuram.. contersam; <lb/>
            <hi rend="italic">Veron. Rehd.)</hi> 22 et dabitur — 25 non enim] <hi rend="italic">abrosa</hi> in v <lb/>
            23 cathezizatnr <hi rend="italic">et</hi> 24 cathezizat <hi rend="italic">G</hi> 25 sed <hi rend="italic">Gv</hi>. nisi a quia 0: <lb/>
            qui v </note> 
<pb n="1047"/>
            
</p></div><div n="363" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE CAECO DVCE CAECI. </title></ab><p>Quod dominus dicit: numquid potest caecus caecum  <lb/>
            dncere? nonne ambo in foueam cadent? fortasse hoc <lb/>
            ideo subiunxerit, ne sperarent a Lenitis (se) esse accepturos <lb/>
            mensuram illam, de qua dixit: dabunt in sinum uestrum, <lb n="5"/>
            quoniam ipsis decimas dabant. quos caecos dixit, quia euangelium <lb/>
            non tenent, ut illam remunerationem per discipulos <lb/>
            domini potius plebs inciperet iam sperare, quos imitatores <lb/>
            suos uolens ostendere addidit etiam: non est discipulus <lb/>
            super magistrum.] <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="364" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXX. </title></ab><ab><title type="sub">DE MAGIS PHARAONIS. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p>Non oportet moueri, cum magicis artibus miracula fiunt  <lb/>
            plerumque similia miraculis, quae fiunt per sanctos sernos <lb/>
            dei, sicut scriptum est in Exhodo, quod magi Pharaonis fecerunt <lb n="15"/>
            nonnulla similiter, sicut fecit Moyses. non ergo haec oportet <lb/>
            mirari,* quia omnia quae uisibiliter fiunt etiam per inferiores <lb/>
            potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. sed <lb/>
            hoc interest, quod, cum sancti talia faciunt in nomine dei, <lb/>
            a deo omnium rerum de sublimioribus apparatibus iubetur <lb n="20"/>
            inferiori creaturae; cum autem alii homines malis artibus <lb/>
            operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a <lb/>
            daemonibus. digni sunt enim, qui tali exauditione decipiantur, <lb/>
            ut poena illis fiat hoc quod uidentur impetrare beneficium,

<note type="footnote"> 2 Luc. 6, 39 5 Luc. 6, 38 9 Luc. 6, 40 15 cf. <lb/>
            Ex. 7, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLV P CCCLXI <hi rend="italic">G</hi> CCCLVI b caeco duci caeco P <lb/>
            4 <hi rend="italic">se esse scripsix</hi> esse <hi rend="italic">Gv</hi> se <hi rend="italic">a</hi> 6 quoniam <hi rend="italic">a:</hi> qui quoniam <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            dtbtnt <hi rend="italic">G\'fJ:</hi> dabunt G\' quia <hi rend="italic">o:</hi> qui <hi rend="italic">Gv</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLVI P <lb/>
            CCCLXII <hi rend="italic">G</hi> 15 ezbodo <hi rend="italic">MY:</hi> exodo <hi rend="italic">GP</hi> 16 haec <hi rend="italic">MV:</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">P</hi> 18 potestates (es <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">corr. rn. 1) V</hi> 20 rubetur (k ex u <lb/>
            eerr. <hi rend="italic">m. 1) V</hi> 21 inferiori. (s <hi rend="italic">ras.)</hi> P alii <hi rend="italic">MY:</hi> mali <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            23 digni sunt] <hi rend="italic">cxplicit cod. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1048"/>
            cum eis exhibent quasi priuatim inferiores potestates quaedam <lb/>
            miracula, ut eos habeant subiugatos, permisso tamen diuinae <lb/>
            prouidentiae, ut pro meritis animarum suarum cuique tribuantur qiare <lb/>
            ergo magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut <lb/>
            Moses, famulus dei? <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Omnis anima partim priuati cuiusdam sui potestatem gerit, <lb/>
            partim uniuersitatis legibus sicut publicis cohercetur et regitur. <lb/>
            quia ergo unaquaeque res uisibilis in hoc mundo habet potestatem <lb/>
            angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis diuina <lb/>
            scriptura testatur, de ea re, cui praeposita est, (quasi priuato iure <lb n="10"/>
            agit,) aliter tamquam publice agere cogitur. potentior est enim. <lb/>
            parte uniuersitas, quoniam et illud quod ibi priuatim agit tantum <lb/>
            agere sinitur, quantum lex uniuersitatis sinit. sed unaquaeque <lb/>
            anima tanto est pietate purgatior, quanto priuato suo minus delectata <lb/>
            legem uniuersitatis intuetur eique deuote ac libenter obtemperat.<lb n="15"/>
            est enim lex uniuersitatis diuina sapientia. quanto <lb/>
            autem amplius priuato suo gaudet et neglecto deo, qui omnibus <lb/>
            animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi uel aliis <lb/>
            quibus potuerit uult esse pro deo, suam potius in se uel in <lb/>
            alios quam illius uel in omnes diligens potestatem, tanto est <lb n="20"/>
            sordidatior tantoque magis poenaliter diuinis legibus tamquam <lb/>
            publicis seruire cogitur. quanto igitur anima humana deserto <lb/>
            deo suis honoribus uel potestate fuerit delectata, tanto magis <lb/>
            subditur talibus potestatibus, quae priuato suo gaudent et <lb/>
            honorari ab hominibus sicut di cupiunt: quibus diuina lege <lb n="25"/>
            saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita <lb/>
            subiugauerint priuato illo iure etiam miraculorum aliquid <lb/>
            praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed <lb/>
            tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. sed ubi <lb/>
            diuiua tamquam publica lex iubet, uincit utique priuatam <lb n="30"/>
            licentiam, quamquam et ipsa priuata licentia nisi uniuersalis <lb/>
            diuinae potestatis permissione nulla esset. ideoque fit, ut sancti

<note rend="script" type="footnote"> 2 permisso <hi rend="italic">MY:</hi> pennisu <hi rend="italic">P</hi> diaine F1 3 suarum <hi rend="italic">JfF:</hi> <lb/>
            sua P 4 quare ergo <hi rend="italic">et quae secuntur exhib. MV, om. GP</hi> <lb/>
            10 quaai - agit <hi rend="italic">a: om. MY; fort</hi>. aliter priuatim agit 21 sordi- <lb/>
            (latior <hi rend="italic">scripsi:</hi> sordiditior <hi rend="italic">V</hi> aordidior (?) <hi rend="italic">M</hi> 25 sicut di] sicuti <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 26 eis <hi rend="italic">a:</hi> eos <hi rend="italic">MV</hi> 30 diuina <hi rend="italic">a:</hi> diaa <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1049"/>
            dei serui, quando eos hoc donum habere utile est, secundum <lb/>
            )publicam et quodam modo imperialem legem, hoc est summi <lb/>
            dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam <lb/>
            uisibilia facienda miracula. in illis enim deus ipse imperat, <lb n="5"/>
            cuius- templum sunt et quem contemta sua priuata potestate <lb/>
            ardentissime diligunt; in magicis autem imperationibus ad <lb/>
            inlecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia <lb/>
            concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, <lb/>
            priuato illo iure largientes quod sibi licet largiri honorantibus <lb/>
            se sibique seruientibus et quaedam secum in sacramentis suis <lb n="10"/>
            pacta seruantibus. et quando uidentur impetrare magi, per <lb/>
            sublimiorum nomina inferiores terrent et nonnulla uisibilia, <lb/>
            quae propter infirmitatem carnis magna uidentur hominibus <lb/>
            non ualentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat <lb/>
             dilectoribus suis uerus deus, mirantibus exhibent. haec autem <lb n="15"/>
            permittit deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et <lb/>
            electionibus seruitutes eorum libertatesque distribuat. et si <lb/>
            quando inuocatione summi dei aliquid pro suis malis cupiditatibus <lb/>
            impetrant, uindicta est illa, non gratia. non enim <lb/>
            frustra dicit apostolus: tradidit illos deus in desideria <lb n="20"/>
            cordis illorum. quorundam enim peccatorum perpetrandorum <lb/>
            facilitas poena est aliorum praecedentium. 
</p><p rend="script">Quod autem dominus dicit: non potest satanas satanan <lb/>
            excludere, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum <lb/>
            infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam <lb n="25"/>
            putet esse istam domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, <lb/>
            quia hoc modo satanas etiam corpori aut corporis sensibus <lb/>
            parcit, ut ipsi hominis uoluntati per impietatis errorem triumpho <lb/>
            maiore dominetur. hoc autem modo non exit satanas, <lb/>
            sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur,

<note type="footnote"> 20 Rom. 1, 24 23 Marc. 3, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 imperent (?) <hi rend="italic">M:</hi> impetrent <hi rend="italic">P</hi> 6 imperationibus <hi rend="italic">V:</hi> impetra- <lb/>
            <hi rend="italic">tionibna (?) M imprecationibus a 8 mysteriis MV: ministeriis a</hi> <lb/>
            11 impetrare <hi rend="italic">MY:</hi> imperare <hi rend="italic">a</hi> 15 exhibent <hi rend="italic">a:</hi> exhibeant <hi rend="italic">MY</hi> <lb/>
            20 desideri <hi rend="italic">M</hi> 26 putet a: putat <hi rend="italic">MV</hi> 27 etiam <hi rend="italic">MV:</hi> etiam si <lb/>
            a 28 parcit <hi rend="italic">MY:</hi> parcit, ideo parcit <hi rend="italic">a</hi> errorem <hi rend="italic">a:</hi> errore <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1050"/>
            quemadmodum dicit apostolus: secundum principem potestatis <lb/>
            aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. <lb/>
            non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat <lb/>
            ant eorum corpora conlidebat, sed in eorum uoluntate uel <lb/>
            potius cupiditate regnabat.. <lb n="5"/>
            
</p><p>Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia <lb/>
            facturos, ita ut fallant, si fieri potest, etiam electos, admonet <lb/>
            utique, ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos <lb/>
            homines facere, qualia sancti facere non possunt. nec tamen <lb/>
            ideo potioris loci apud deum esse arbitrandi sunt. non enim<lb n="10"/>
            acceptiores erant deo quam populus Israhel magi Aegyptiorum, <lb/>
            quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, <lb/>
            quamuis Moses in uirtute dei maiora potuerit. sed ideo non <lb/>
            omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur <lb/>
            infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona<lb n="15"/>
            quam in operibus iustitiae, quibus uita aeterna comparatur. <lb/>
            propterea dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: <lb/>
            nolite in hoc gaudere, quia spiritus uobis subditi <lb/>
            sunt, sed gaudete, quoniam nomina uestra scripta <lb/>
            sunt in caelo. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti <lb/>
            faciunt, talia quidem uisibiliter esse apparent, sed et diuerso <lb/>
            fine et diuerso iure fiunt. illi enim faciunt quaerentes gloriam <lb/>
            suam, illi quaerentes gloriam dei; et illi faciunt per quaedam <lb/>
            potestatibus concessa in ordine sue quasi priuata commercia <lb n="25"/>
            uel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius <lb/>
            cui cuncta creatura subiecta est. aliter enim cogitur possessor <lb/>
            equum dare militi, aliter eum tradet emtori uel cuilibet donat <lb/>
            aut commodat. et quemadmodum plerique mali milites, quos <lb/>
            imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos <lb n="30"/>
            possessores territant et ab eis aliquid, quod publice

<note type="footnote"> 1 Eph. 2, 2 6 cf. Matth. 24, 24 18 Lue. 10, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 sancti facere <hi rend="italic">M:</hi> scTficare <hi rend="italic">V</hi> 10 loci <hi rend="italic">a:</hi> locis <hi rend="italic">MV</hi> 22 sed <lb/>
            et diaerso <hi rend="italic">F:</hi> sed e diuerso <hi rend="italic">M</hi> 24 (et 26) illi <hi rend="italic">MV (cf. p. 372,12. <lb/>
             742, 23. 1045, 1):</hi> isti a 28 donat <hi rend="italic">М\' Y:</hi> dat M1 30 commendat <lb/>
            <hi rend="italic">MY:</hi> condemnat <hi rend="italic">a</hi> nonnnllos <hi rend="italic">a:</hi> nnllos <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1051"/>
            on iubetur, extorquent: ita nonnumquam mali christiani uel <lb/>
            chismatici uel haeretici per nomen Christi ant uerba aut <lb/>
            acramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus <lb/>
            honoris Christi cedere indictum est. cum autem malis iubenibus <lb/>
            uoluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum <lb n="5"/>
            errore laetantur. quapropter aliter magi faciunt miracula, <lb/>
            aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per priuatos <lb/>
            contractus; boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani <lb/>
            per signa publica iustitiae. nec mirum est, quod haec <lb/>
            signa ualent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur <lb n="10"/>
            ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non <lb/>
            dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris <lb/>
            ualent. ei quibus fuit ille de quo discipuli domino nuntiauerunt, <lb/>
            quod in nomine eius eiceret daemonia, quamuis cum eis <lb/>
            non sequeretur. cum autem non cedunt his signis huius <lb n="15"/>
            modi potestates, deus ipse prohibet occultis modis, cum id <lb/>
            iustum atque utile iudicat. (nam nullo modo ulli spiritus <lb/>
            audent) haec signa contemnere; contremescunt enim haec, ubicumque <lb/>
            illa conspexerint. sed nescientibus hominibus aliud <lb/>
            iubetur diuinitus uel ad confundendos malos, cum eos oportet <lb n="20"/>
            confundi, sicut de Sceuae filiis in Actibus apostolorum legimus, <lb/>
            quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum <lb/>
            noui; uos autem qui estis? uel admonendos bonos, ut <lb/>
            proficiant in fide, atque ista non iactanter, sed utiliter possint; <lb/>
            uel ad discernenda dona membrorum ecclesiae, sicut apostolus <lb n="25"/>
            dicit: numquid omnes uirtutes? numquid omnes <lb/>
            dona habent curationum? propter has ergo causas plerumque, <lb/>
            ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur diuinitus, <lb/>
            id est ut his signis adhibitis huius modi potestates <lb/>
             uoluntati hominum non obtemperent. <lb n="30"/>
            
</p><p>Yt autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem <lb/>
            in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter

<note type="footnote"> 13 cf. Luc. 9, 49 22 Act. 19, 15 26 I Cor. 12, 29 aq. </note>

<note type="footnote"> 1 nonnumquam o: omDinmquam <hi rend="italic">MV</hi> 9 publica <hi rend="italic">MV:</hi> pnblicae <lb/>
            G 17 nam nuno-audent <hi rend="italic">a: om. MV</hi> 28 iubetur <hi rend="italic">a:</hi> iubentur <lb/>
            <hi rend="italic">MY</hi> 32 maiorem <hi rend="italic">a:</hi> maiorum <hi rend="italic">MY</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1052"/>
            exercitationem patientiae. itaque anima christiana semper inuigilet <lb/>
            in tribulationibus suis sequi uoluntatem domini sui, ne ordinationi <lb/>
            dei resistendo adquirat sibi grauius iudicium. quod <lb/>
            enim ipse dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, et <lb/>
            diabolo hoc Iob posset dicere: non haberes in me potestatem,<lb n="5"/>
            nisi data tibi esset desuper. non ergo eius <lb/>
            uoluntas (cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius <lb/>
            uoluntas) a quo haec potestas datur, debet nobis esse carissima, <lb/>
            quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia <lb/>
            uero probationem, probatio uero spem; spes uero <lb n="10"/>
            non confundit, quoniam caritas dei diffusa est in <lb/>
            cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus <lb/>
            est nobis. 
</p><ab><title type="sub">CCCXXXI. </title></ab></div><div n="365" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">ADVERSVS MATHEMATICOS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. </title></ab><p> Non eos appellarunt mathematicos ueteres qui nunc appellantur, <lb/>
            sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum <lb/>
            peruestigarunt: de quibus rectissime dicitur in scripturis sanctis: <lb/>
            iterum nec his debet ignosci. si enim tantum <lb/>
            potuerunt scire, ut possint aestimare saeculum,<lb n="20"/>
            quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? <lb/>
            mens enim humana de uisibilibus iudicans potest agnoscere <lb/>
            omnibus uisibilibus se ipsam esse meliorem. quae tamen cum <lb/>
            etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur <lb/>
            esse mutabilem, inuenit supra esse incommutabilem ueritatem atque ita adhaerens post ipsam — sicut dictum est: adhaesit <lb n="25"/>
            anima mea post te — beata efficitur, intrinsecus <lb/>
            inueniens etiam omnium uisibilium creatorem atque dominum,

<note type="footnote"> 5 Io. 19, 11 9 Rom. 5, 3 sqq. 19 Sap. 13, 8 sq. <lb/>
            26 Ps. 62, 9 </note>

<note type="footnote"> 7 cuius malitiae-uolnntsa <hi rend="italic">a: om. MY</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXXXI <hi rend="italic">M <lb/>
            V: om. GP</hi> 15 mathemattaicos <hi rend="italic">MV</hi> 16 mathematichos <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            mathemathicos <hi rend="italic">M</hi> 23 se ipsam <hi rend="italic">a:</hi> sed ipsam <hi rend="italic">MY</hi> 25 supra <lb/>
            <hi rend="italic">MY:</hi> supra se <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1053"/>
            non quaerens extrinsecus uisibilia quamuis caelestia, quae aut <lb/>
            non inueniuntur aut cum magno labore frustra inueniuntur, <lb/>
            nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inueniatur artifex, <lb/>
            qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore <lb/>
            inferiores pulchritudines operatur. <lb n="5"/>
            
</p><p>Aduersus eos autem qui nunc appellantur mathematici, <lb/>
            nolentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos <lb/>
            uendere stellis ipsumque pretium, quo uenditur, a nobis accipere, <lb/>
            nihil uerius et breuius dici potest quam eos non respondere <lb/>
            nisi acceptis constellationibus; in constellationibus autem <lb n="10"/>
            notari partes, quales trecentas LX dicunt habere signiferum <lb/>
            circulum; motum autem caeli per unam horam fieri in XV <lb/>
            partibus, ut tanta mora XV partes oriantur, quantum tenet <lb/>
            una hora; quae partes singulae LX minutas habere dicuntur. <lb/>
            minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus <lb n="15"/>
            futura praedicere se dicunt, non inueniunt. conceptus autem <lb/>
            geminorum quoniam uno concubitu efficitur testantibus medicis, <lb/>
            disciplina quorum multo est certior atque manifestior, tam <lb/>
            paruo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum <lb/>
            non tendatur. unde ergo in geminis tanta diuersitas actionum <lb n="20"/>
            et euentuum et uoluntatum, quos necesse est eandem constellationem <lb/>
            conceptionalem habere et amborum unam constellationem <lb/>
            dari mathematico tamquam unius hominis? si <lb/>
            autem ad genitales constellationes se tenere uoluerint, ipsis <lb/>
            geminis excluduntur, qui plerumque ita post inuicem funduntur <lb n="25"/>
            ex utero, ut hoc temporis interuallum rursus ad minutas <lb/>
            minutarum reuertatur, quas tractandas in constellationibus <lb/>
            numquam accipiunt nec possunt tractare. cum autem multa <lb/>
            uera eos dixisse praedicatur, ideo fit, quia non tenent homines <lb/>
            memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi <lb n="30"/>
            in ea quae illorum responsis prouenerint ea quae non prouenerint <lb/>
            obliuiscuntur et ea commemorant quae non arte illa,

<note type="footnote"> 1 extrinsecus <hi rend="italic">a:</hi> intrinsecus <hi rend="italic">MV</hi> 4 superiores <hi rend="italic">a:</hi> superioris <lb/>
            <hi rend="italic">MV 5 inferiores pulchritudines a: inferioris pulchritodinis MV</hi> <lb/>
            6 mathemathici <hi rend="italic">V</hi> 8 uendere V*: uindere <hi rend="italic">V1</hi> uenditur <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            uendimur a 23 mathemathico <hi rend="italic">V</hi> 32 ea commemorant <hi rend="italic">a:</hi> ea <lb/>
            quae commemorant <hi rend="italic">M V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1054"/>
            quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contiflgunt.I <lb/>
            quod si peritiae illorum uolunt tribuere, dicant artificiose; <lb/>
            diuinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de <lb/>
            quibus plerumque pro uoluntate sors exit. quod si non arte <lb/>
            de codicibus exit saepe uersus futura pronuntians, quid<lb n="5"/>
            mirum, si etiam ea animo loquentis non arte, sed sorte exit <lb/>
            aliqua praedictio futurorum? 
</p></div><div n="366" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">.DE VERBO. EX LIBRO S. S. </title></ab><p> In principio erat uerbum. quod graece <hi rend="italic"><sic>Xoyog</sic></hi> dicitur, <lb/>
            latine et rationem et uerbum significat. sed hoc loco melius<lb n="10"/>
            uerbum interpretamur, ut significetur ad patrem respectus, <lb/>
            sed ad illa etiam quae per uerbum facta sunt operatiua <lb/>
            potentia. ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio <lb/>
            dicitur. 
</p></div><div n="367" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[QVARE FILIVS DEI IN HOMINE APPARVIT ET SPIRITVS SAKCTVS IN COLVMBA. </title></ab><p> - Quia ille uenit, ut exemplum uiuendi demonstaret hominibus, <lb/>
            ille, ut donum ipsum, quo bene uiuendo peruenitur, significaret, <lb/>
            apparuit. utrumque autem uisibiliter factum est propter carnales <lb/>
            ab his quae oculis corporeis cernunt, ad ea quae <lb n="20"/>
            mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. <lb/>
            nam et uerba sonant et transeunt, nec tamen ea quae uerbis <lb/>
            significantur, cum aliquid diuinum atque aeternum loquendo <lb/>
            exponitur, similiter transeunt.)

<note type="footnote">9 Io. 1, 1 15 cf. Matth. 3, 16 </note>

<note type="footnote">5 pronuntians <hi rend="italic">Y:</hi> praenuntians <hi rend="italic">a</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLVII P CCCLXIIl <lb/>
            <hi rend="italic">G; numerum om. MY</hi> uerbo] uerao P 9 logos <hi rend="italic">GMPV</hi> <lb/>
            10 ratione <hi rend="italic">Y</hi> 11 significetur <hi rend="italic">MV:</hi> sig. non solum <hi rend="italic">GP</hi> 13 per <lb/>
            illa <hi rend="italic">P</hi> 17 uiuendi <hi rend="italic">a:</hi> uidendi <hi rend="italic">GP</hi> 18 ille <hi rend="italic">GP (cf. p. 1050,<lb/>
             24):</hi> iste <hi rend="italic">a</hi> quo <hi rend="italic">G:</hi> quod P peruenitur <hi rend="italic">G: om. P</hi> 19 carnales] <lb/>
            lesu P; <hi rend="italic">om. G</hi> 20 cernunt <hi rend="italic">GP:</hi> cerauntur <hi rend="italic">a</hi> </note><lb/>
            
<pb n="1055"/>
             
</p></div><div n="368" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXII. </title></ab><ab><title type="sub">DE EO QVOD SCBIPTVM EST IN EVANGELIO: SINE IPSO FACTVM EST NIHIL, ET DE DVABVS PRAEPOSITIONIBVS DE ET EX. EX LIBRO DE NATVBA BONI. </title></ab><p>In principio erat uerbum, et uerbum erat apud  <lb n="5"/>
            deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio <lb/>
            apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine <lb/>
            ipso factum est nihil, id est: non est factum sine ipso <lb/>
            aliquid. 
</p><p>Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil <lb n="10"/>
            hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huius modi <lb/>
            uanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum <lb/>
            nihil in fine sententiae positum est. "ergo" inquiunt "factum <lb/>
            est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est." sensum <lb/>
            enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil <lb n="15"/>
            interesse, utrum dicatur: sine illo factum est nihil, an: sine <lb/>
            illo nihil factum est, quia, si illo ordine diceretur: sine illo <lb/>
            nihil factum est, possint nihilominus dicere ipsum nihil aliquid <lb/>
            esse, quia factum est. quod enim re uera est aliquid, <lb/>
            quid interest, utrum ita dicatur: sine illo facta est domus, <lb n="20"/>
            an: sine illo domus est facta, dum intellegatur aliquid sine <lb/>
            illo factum, quod aliquid domus est? ita quia dictum est: <lb/>
            sine illo factum est nihil, quoniam nihil utique non <lb/>
            est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue dicatur: sine <lb/>
            illo factum est nihil, siue: sine illo nihil est factum, uel: <lb n="25"/>
            nihil factum est, nihil interest. quis autem uelit loqui cum <lb/>
            hominibus, qui hoc ipsum quod dixi: nihil interest, possunt <lb/>
            dicere: "ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est"? <lb/>
            hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam

<note type="footnote"> 2 (16. 23) Io. 1, 3 5 Io. 1, 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXXXII <hi rend="italic">MV, deest in OP</hi> 12 aanitatem a: anitatem <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 17 quia, si <hi rend="italic">scripsi:</hi> quasi <hi rend="italic">MV</hi> quia et si <hi rend="italic">a</hi> 19 quia <lb/>
            a: qui <hi rend="italic">MV</hi> 23 quoniam a: <hi rend="italic">quo MV</hi> 25 nihil factum est uel <lb/>
            <hi rend="italic">(corr</hi>. m. <hi rend="italic">1) V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1056"/>
            uident hoc idem intellegi, cum dixi: nihil interest, quod <lb/>
            intellegeretur, si dicerem: interest nihil. at isti si alieni <lb/>
            dicant: "quid fecisti?" et ille respondeat nihil se fecisse, consequens <lb/>
            est, ut ei calumnientur dicentes: "fecisti ergo aliquid, <lb/>
            quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est." habent t<lb n="5"/>
            autem et ipsum dominum in fine sententiae ponentem hoc <lb/>
            uerbum, ubi ait: in occulto locutus sum nihil. ergo <lb/>
            legant et taceant. 
</p><p>Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per <lb/>
            uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed<lb n="10"/>
            . de his quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit — ita <lb/>
            dicit apostolus: qui uocat ea quae non sunt, tamquam <lb/>
            sint; apertius autem in libro Macchabaeorum scriptum est: <lb/>
            oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, <lb/>
            quae in eis sunt: uide et scito, quia non erant ex <lb n="15"/>
            quibus fecit nos dominus deus; et illud quod in psalmo <lb/>
            scriptum est: ipse dixit, et facta sunt — manifestum, quod <lb/>
            non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit. <lb/>
            quod autem non de se, utique de nihilo; non enim erat aliud, <lb/>
            unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quo n i am <lb n="20"/>
            ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. 
</p><p>Ex ipso autem non hoc significat quod de ipso. quod <lb/>
            enim de ipso est, dicit et ex ipso; non autem omne, quod ex <lb/>
            ipso est, recte dicitur de ipso. ex ipso enim caelum et terra, <lb/>
            quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia <lb n="25"/>
            sua. sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, <lb/>
            ex ipso filius, ex ipso domus; sed filius de ipso, domus de <lb/>
            terra et ligno, sed hoc, quia homo est, qui non potest aliquid <lb/>
            etiam de nihilo facere. deus autem, ex quo omnia, per quem <lb/>
            omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam <lb n="30"/>
            ipse non fecerat, adiuuari omnipotentiam suam.

<note type="footnote"> 7 Io. 18, 20 12 Hom. 4, 17 14 II Macch. 7, 28 <lb/>
            17 Ps. 148, 5 20 Rom. 11, 36 </note>

<note type="footnote"> 6 fine o: finem <hi rend="italic">Y</hi> 14 oro te a: ora te F1 o. nate <hi rend="italic">MV*</hi> <lb/>
            23 dicit et (sc. apostolus) <hi rend="italic">MY:</hi> potest dici <hi rend="italic">a; fort</hi>. dicitur et 24 terra <lb/>
            <hi rend="italic">a:</hi> terram V </note> <lb/>
             
<pb n="1057"/>
            Cum autem audimus: omnia ex ipso et per ipsum et <lb/>
            in ipso, omnes utique naturas intellegere debemus, quas <lb/>
            naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae <lb/>
            naturam non seruant, sed uitiant. quae peccata ex uoluntate <lb/>
            esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue <lb n="5"/>
            illo quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o <lb/>
            homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea, <lb/>
            quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias <lb/>
            benignitatis et patientiae eius et longanimitatis <lb/>
            contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad <lb n="10"/>
            paenitentiam te adducit? secundum duritiam antem <lb/>
            cordis tni et cor impaenitens thesaurizas tibi <lb/>
            iram in diem irae et renelationis iusti iudicii dei, <lb/>
            qui reddet unicuique secundum opera sua. 
</p><p>Nec tamen, cum in deo sint uniuersa quae condidit, inquinant <lb n="15"/>
            eum qui peccant, de cuius sapientia dicitur: attingit autem <lb/>
            a (fine usque ad) finem fortiter et disponit omnia <lb/>
            suauiter, omnia propter suam munditiam, et nihil <lb/>
            inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut <lb/>
            deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter <lb n="20"/>
            etiam incoinquinabilem credamus. 
</p><ab><title type="sub">CCCXXIII. </title></ab></div><div n="369" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE CORPORE DOMINI POST RESVRRECTIONEM. EX EPISTVLA AD CONSENTIVM DE EADEM RE CONSVLENTEM. </title></ab><p>Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat  <lb n="25"/>
            aut reliqua carnis liniamenta. Quid, si adderes, utrum etiam <lb/>
            uestimenta, nonne augeretur quaestio? qua causa, nisi quia <lb/>
            ea quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus, sine <lb/>
            corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum

<note type="footnote"> 6 Rom. 2, 8—6 16 Sap. 8, 1 18 Sap. 7, 24 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 o homo] io homo <hi rend="italic">V</hi> 15 in deo o: ideo <hi rend="italic">MV</hi> 17 a finesuaoiter <lb/>
            <hi rend="italic">MY: otn. a</hi> fine usque ad <hi rend="italic">addidi: om. MV</hi> disponit <lb/>
            SCt\'ipft <hi rend="italic">(cf. p. 1064, 3):</hi> disponet <hi rend="italic">MV</hi> 21 inqaoinquinabilem <hi rend="italic">MY</hi> <lb/>
            22 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLXXIIl <hi rend="italic">MY: om. GP</hi> </note>

<note type="footnote"> TIIII. </note>

<note type="footnote"> 67 </note> <lb/>
             
<pb n="1058"/>
            quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare <lb/>
            maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo <lb/>
            sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum <lb/>
            tamdiu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum <lb/>
            per quantum uoluerit tempus incorruptam protendere<lb n="5"/>
            qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, <lb/>
            ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis <lb/>
            suis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus <lb/>
            et illud quod uidebant non corpus, sed spiritum esse putantibus: <lb/>
            uidete manus meas et pedes; palpate et uidete<lb n="10"/>
            quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me <lb/>
            uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus <lb/>
            est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus <lb/>
            aspectibus. ibi uox angelica sonuit: sic ueniet, quemadmodum <lb/>
            uidistis eum euntem in caelum. fides adsit, et <lb n="15"/>
            nulla quaestio remanebit. 
</p><p>Nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: <lb/>
            palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem <lb/>
            non habet, non addidit: sanguinem. 11-on ergo et nos addamus <lb/>
            inquirere quod ille non addidit dicere et de compendio, si» <lb n="20"/>
            placet, finita sit quaestio. fortassis enim accepta occasione <lb/>
            sanguinis urguebit nos molestior perscrutator et dicit: si <lb/>
            sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel <lb/>
            nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari <lb/>
            etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque <lb n="25"/>
            addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem <lb/>
            castitatemque corrumpat. 
</p><p>Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas <lb/>
            metitur humana et acutule sese garrire arbitratur, Quam. <lb/>
            dicit: si caro est, et sanguis est; si sanguis est, et ceteri humores; <lb n="30"/>
            si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: si <lb/>
            flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum

<note type="footnote"> 10 (et 18) Luc. 24, 39 14 Act. 1, 11 </note>

<note type="footnote"> 2 haeremo <hi rend="italic">MV</hi> 4 utique <hi rend="italic">MV:</hi> ubique <hi rend="italic">a</hi> 7 erat quando <hi rend="italic">AIY:</hi> <lb/>
            erat in terra quando a 12 sic <hi rend="italic">MV:</hi> sicut <hi rend="italic">a</hi> 22 perscrutator a: <lb/>
            praescrutator <hi rend="italic">Y</hi> dicit F: dicet <hi rend="italic">a</hi> 29 sese <hi rend="italic">scripsi:</hi> ses <hi rend="italic">V se a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1059"/>
            trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora <lb/>
            incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum <lb/>
            esse non dubitat quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur <lb/>
            non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi <lb/>
            fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio <lb n="5"/>
            nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? <lb/>
            quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum <lb/>
            additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam <lb/>
            corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit <lb/>
            non posse corrumpi qui fecit ignem non posse corrumpere? <lb n="10"/>
            nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione <lb/>
            intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum <lb/>
            corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat, <lb/>
            ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium <lb/>
            de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc <lb n="15"/>
            sermo nobis est. qui autem ista credunt, ex his etiam illa <lb/>
            utcumque coniciunt quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina <lb/>
            potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum <lb/>
            quibusdam manentibus auferre quas uoluerit qualitates, ac <lb/>
            per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis <lb n="20"/>
            manentibus, corruptione uero mortalitatis emortua stabili <lb/>
            uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, assit motio, absit <lb/>
            fatigatio, adsit uescendi potestas, absit esuriendi necessitas. 
</p><p>Constat itaque neque ullo modo dubitandum est, corpus <lb/>
            Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulchro non <lb n="25"/>
            uiderit — unde scriptum est: nec dabis sanctum tuum <lb/>
            uidere corruptionem — clauis tamen et lancea perrumpi <lb/>
            potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et quod in <lb/>
            contumelia passionis mortisque seminatum est nunc esse in <lb/>
            gloria uitae aeternae, et quod ex infirmitate potuit crucifigi <lb n="30"/>
            nunc in uirtute regnare, et quod erat corpus animale — quoniam

<note type="footnote"> 2 cf. Dan. 3, 23 26 Ps. 15, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 fornacem a: fornace <hi rend="italic">V</hi> 5 nec igne <hi rend="italic">MV:</hi> nec poase corrumpi <lb/>
            igne a 17 coniciunt <hi rend="italic">V:</hi> coniciant <hi rend="italic">a</hi> 18 nisibili o: nisibilia <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> tractabili <hi rend="italic">a:</hi> tractabilia <hi rend="italic">MV</hi> 22 labes <hi rend="italic">a:</hi> labis <hi rend="italic">Y</hi> </note>

<note type="footnote"> 67* </note> <lb/>
             
<pb n="1060"/>
            ex Adam sumtus est — nunc esse spiritale, quoniam spiritui <lb/>
            iam inseparabiliter copulatum est. 
</p></div><div n="370" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">DE CORPORE ANIMALI ET CORPORE SPIRITALI. EX EADEM EPISTVLA AD CONSENTIVM. </title></ab><p> Dixit apostolus: seminatur corpus animale, surget <lb/>
            corpus spiritale. proinde sicut animale corpus non est <lb/>
            anima, sed corpus, et spiritale corpus ita non est spiritus, <lb/>
            sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non <lb/>
            spiritale resurrexisse uel, si spiritale resurrexit, non iam corpus<lb n="10"/>
            fuisse, sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum <lb/>
            refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, <lb/>
            ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem <lb/>
            non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa <lb/>
            caro spiritale erat corpus; (nec tamen spiritus erat, sed corpus,&gt; <lb n="15"/>
            nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum, <lb/>
            sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum <lb/>
            factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ei animali <lb/>
            spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio <lb/>
            praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus. <lb n="20"/>
            seruatae iustitiae daret coronam. 
</p><p>Vnde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores <lb/>
            iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis <lb/>
            nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per <lb/>
            animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique,<lb n="25"/>
            si uoluisset, cum corpore immortali primitus aduenisset. <lb/>
            sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad <lb/>
            nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac <lb/>
            praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur

<note type="footnote"> 6 I Cor. 15, 44 13 Luc. 24, 39 17 cf. Gen. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 sumtua <hi rend="italic">MV:</hi> sumtum <hi rend="italic">a</hi> spiritale o: spiritalem <hi rend="italic">MY</hi> <lb/>
            3 <hi rend="italic">eap</hi>. CCCXXXini <hi rend="italic">MV: om. GP</hi> 15 nec tamen—sed corpus 8: <lb/>
            <hi rend="italic">om. MY</hi> 19 futurum <hi rend="italic">MY:</hi> fuerat futurum <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1061"/>
            apostolus et dicit: nouissimus Adam in spiritum <lb/>
            uiuificantem, siue intellegatur primus Adam, qui de <lb/>
            puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de <lb/>
            uirgine procreatus est, sine in unoquoque homine utrumque <lb/>
            compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, <lb n="5"/>
            nouissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter <lb/>
            animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, <lb/>
            ut illic sit corpus animale, hic spiritale. anima quippe in <lb/>
            corpore animali uiuit, sed non uiuificat usque ad auferendam <lb/>
            corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte <lb n="10"/>
            adhaerens deo unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale <lb/>
            corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam <lb/>
            metuens separationem. 
</p><p>Et nos, inquit, commutabimur. ergo istam commutationem <lb/>
            in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia <lb n="15"/>
            omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt, sed, sicut dominus <lb/>
            in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem <lb/>
            uitae, qui mala egerunt, in resurrectionem <lb/>
            iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, <lb/>
            sicut alio loco: qui non credit, inquit, iam iudicatus <lb n="20"/>
            est. proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur <lb/>
            in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem <lb/>
            pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum. isti <lb/>
            uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum <lb/>
            non extinguetur et uermis eorum non morietur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Quid sibi ergo uult ista distinctio: et mortui resurgent <lb/>
            incorrupti, et nos commutabimur, nisi quia omnes <lb/>
            incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam immutabuntur <lb/>
            in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? <lb/>
            ac per hoc qui non commutabuntur in eam, incorrupti <lb n="30"/>
            quidem resurgent in integritate membrorum, sed tamen

<note type="footnote"> 1 I Cor. 15, 46 11 I Cor. 6, 17 14 (et 26) I Cor. <lb/>
            16, 52 17 Io. 5, 29 20 Io. 3, 18 24 Es. 66, 24 </note>

<note type="footnote"> 10 uero <hi rend="italic">a:</hi> uiro <hi rend="italic">V</hi> 11 deo <hi rend="italic">MV:</hi> domino a 21 commutabnntur<lb/>
             a: commutabunt <hi rend="italic">MV</hi> 28 ex his a: his <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1062"/>
            corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: ite in ignem <lb/>
            aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. <lb/>
            a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione <lb/>
            iustorum cum dixisset: nos commutabimur, tamquam <lb/>
            quaereremus, quomodo istud fiat uel qualis illa<lb n="5"/>
            commutatio futura sit, adiungit et dicit: oportet enim <lb/>
            corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale <lb/>
            hoc induere immortalitatem. non, ut opinor, <lb/>
            dubitandum est secundum hoc dictum: caro et sanguis <lb/>
            regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio <lb n="10"/>
            et mortalitas carnis et sanguinis; secundum enim qualitates <lb/>
            hoc loco carnem et sanguinem nuncupauit. 
</p><p>Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim <lb/>
            occurrit, sicut scriptum est: ne forte temtauerit uos <lb/>
            qui temtat et inanis sit labor noster, atque hic<lb n="15"/>
            intellegitur diabolus, tamquam deus omnino non temtet, de <lb/>
            quo alio loco scriptura dicit: ipse autem neminem temtat, <lb/>
            nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: temtat nos <lb/>
            dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum <lb/>
            temtationis diuersas intellegentias habet eo, quod alia sit<lb n="20"/>
            temtatio deceptionis, alia temtatio probationis; secundum <lb/>
            illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum <lb/>
            hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit <lb/>
            regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, <lb/>
            etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit <lb n="25"/>
            quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam <lb/>
            dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut <lb/>
            me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem <lb/>
            cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. <lb/>
            hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. <lb n="30"/>
            regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo

<note type="footnote"> 1 Matth. 25, 41 3 cf. Ps. 111, 7 6 I Cor. 15, 53 <lb/>
            9 I Cor. 15, 50 14 I These. 3, 5 17 Iac. 1, 13 18 Deut. <lb/>
            13, 3 27 Luc. 24, 39 </note>

<note type="footnote"> 11 secundum <hi rend="italic">MY:</hi> secundumhas <hi rend="italic">a</hi> 13 aliquit F 24 et sanguis<lb/>
             <hi rend="italic">MV: om. a</hi> 28 possidet F: possidebit a </note> <lb/>
             
<pb n="1063"/>
            additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, <lb/>
            sicut satis, quantum arbitror, disseruimus. 
</p><ab><title type="sub">CCCXXXV. </title></ab></div><div n="371" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.. </title></ab><p>Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo  <lb/>
            corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum <lb/>
            potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. <lb/>
            quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari , <lb/>
            cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus <lb n="10"/>
            usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab <lb/>
            ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum <lb/>
            administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura <lb/>
            rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis <lb/>
             et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. <lb n="15"/>
            nam si deus nunc ista non\'format, quomodo legitur: <lb/>
            priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo <lb/>
            etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie <lb/>
            est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? <lb/>
            nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora <lb n="20"/>
            non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita <lb/>
            ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde <lb/>
            est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: <lb/>
            non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, <lb/>
            sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; <lb n="25"/>
            deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. <lb/>
            non dixit: "dedit" aut "disposuit", sed dat, ut creatorem <lb/>
            intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis

<note type="footnote"> 10 Io. 5, 17 17 Hier. 1, 5 18 Matth. 6, 30 <lb/>
            24 I Cor. 15, 37 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">8 cap</hi>. CCCXXXV <hi rend="italic">MV; om. GP</hi> 10 dicat <hi rend="italic">a: om. MV</hi> <lb/>
            11 unde (u <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">uel</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> 14 admimstratar <hi rend="italic">a:</hi> ministratur <lb/>
            Y 25 fere <hi rend="italic">MV:</hi> ut puta a </note> <lb/>
             
<pb n="1064"/>
            temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia <lb/>
            dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter <lb/>
            et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. <lb/>
            multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia <lb/>
            et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris <lb n="5"/>
            motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur. 
</p></div><div n="372" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXXVI. </title></ab><ab><title type="sub">DE ANIMAE QVAESTIONE. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA. </title></ab><p> Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam <lb/>
            idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut <lb n="10"/>
            ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima <lb/>
            quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem <lb/>
            flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur <lb/>
            enim: propter peccatum modicum quid contristaui <lb/>
            illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima<lb n="15"/>
            humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime <lb/>
            cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius <lb/>
            dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum <lb/>
            eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam <lb/>
            illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, <lb n="20"/>
            qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius <lb/>
            originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui <lb/>
            primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, <lb/>
            an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec <lb/>
            adhuc scio.

<note type="footnote"> 2 Sap. 8,1 12 Es. 57, 16 eq. 24 cf. Gen. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 non] n <hi rend="italic">prior eae</hi> d (?) <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> 6 aeterna stabili <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            aeterna et stabili <hi rend="italic">a</hi> 7 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXXXVI <hi rend="italic">MY: om. GP</hi> 18 tam- <lb/>
            <hi rend="italic">quam a: tam MV </hi>. </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="1065"/>
            
</p><ab><title type="sub">EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA. </title></ab><p>Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod <note type="section"> 372* </note> <lb/>
            nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. <lb/>
            quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem <lb/>
            deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime <lb n="5"/>
            refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: <lb/>
            omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, <lb/>
            quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem <lb/>
            facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse <lb/>
            fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum <lb n="10"/>
            ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore <lb/>
            faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas <lb/>
            autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus <lb/>
            genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina <lb/>
            sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum <lb n="15"/>
            modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, <lb/>
            temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. <lb/>
            secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos <lb/>
            homines dicimus nasci sine anima sine corpore. at uero secundum <lb/>
            originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate . <lb n="20"/>
            renouantur. 
</p><p>Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis <lb/>
            canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione <lb/>
            asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur <lb/>
            ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: <lb n="25"/>
            qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui <lb/>
            fingit singillatim corda hominum. de quibus uides <lb/>
            quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum <lb/>
            enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. <lb/>
            illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, <lb n="30"/>
            quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur

<note type="footnote"> 7 Es. 57,16 26 Zach. 12,1 Ps. 32,15 31 Eccle. 12, 7 . </note>

<note type="footnote"> 2 nescire] i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 1 Y</hi> 11 omne <hi rend="italic">a:</hi> omnem <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            20 originale <hi rend="italic">a:</hi> originalem <hi rend="italic">Y</hi> 23 canhonicis <hi rend="italic">Y</hi> repperi <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            comperi <hi rend="italic">a</hi> 28 possit a a: posita <hi rend="italic">MV</hi> 31 ecclesiaste <hi rend="italic">a:</hi> ecclesiuten <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1066"/>
            puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur <lb/>
            ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: <lb/>
            corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, <lb/>
            et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. <lb/>
            "sicut enim nostrum corpus" inquiunt "(quamuis) ex primo<lb n="5"/>
            illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum <lb/>
            corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa <lb/>
            anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed <lb/>
            ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc <lb/>
            illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod <lb n="10"/>
            redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam <lb/>
            quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, <lb/>
            deus utique dedit eum. 
</p><p>Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate <lb/>
            defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari<lb n="15"/>
            arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro <lb/>
            se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum <lb/>
            est: omnes autem animae, quae introierunt <lb/>
            cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus <lb/>
            eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi <lb n="20"/>
            animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte <lb/>
            dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola <lb/>
            exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi <lb/>
            uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius <lb/>
            ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des <lb n="25"/>
            carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed <lb/>
            ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut <lb/>
            hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi <lb/>
            uoluit. 
</p><p>Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum<lb n="30"/>
            enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur

<note type="footnote"> 18 Gen. 46, 26 25 tien. 2, 23 </note>

<note type="footnote"> 5 quamuis o: <hi rend="italic">om. MV</hi> 17 proferendum a: praeferendam <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 21 aperte <hi rend="italic">a:</hi> apparet <hi rend="italic">MV</hi> 24 a parte <hi rend="italic">a:</hi> aperte <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 caro de I de carne <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1067"/>
            genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut <lb/>
            animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, <lb/>
            quoniam et animae nomine corpus solum posse significari <lb/>
            modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per <lb/>
            id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina <lb n="5"/>
            coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, <lb/>
            uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, <lb/>
            qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per <lb/>
            nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus <lb/>
            locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, <lb n="10"/>
            intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic <lb/>
            enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit <lb/>
            eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super <lb/>
            defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus <lb/>
            intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, <lb n="15"/>
            id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. <lb/>
            haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum <lb/>
            esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae <lb/>
            animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id <lb/>
            est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita <lb n="20"/>
            intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus <lb/>
            eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi <lb/>
            secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, <lb/>
            quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur <lb/>
            tot homines? <lb n="25"/>
            
</p><ab><title type="sub">INTER CETERA. </title></ab><p>Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine <lb/>
            nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena <lb/>
            etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere <lb/>
             quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a

<note type="footnote"> .1 (18. 20) Gen. 46, 26 5 Verg. Aen. I, 724 13Num. 6,6 </note>

<note type="footnote">8 per nomen <hi rend="italic">scripsi-</hi>. nomen <hi rend="italic">V</hi> nomine <hi rend="italic">a</hi> 10 locum <hi rend="italic">a:</hi> per <lb/>
            locum <hi rend="italic">V</hi> 12 enl <hi rend="italic">(uirgwlam add. tn. 2) V</hi> 14 cadaber <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            17siata: <hi rend="italic">sicutibfV 23 exiBse MV: exisse homines o</hi> 26 inter <lb/>
            cetera scripsi: cetera <hi rend="italic">MY</hi> 27 si a: sic <hi rend="italic">MV</hi> 30 <hi rend="italic">potes a:</hi> <lb/>
            potest V</note><lb n="30"/>
             
<pb n="1068"/>
            propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati <lb/>
            uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni <lb/>
            modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum <lb/>
            nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur. 
</p><ab><title type="sub">INTER CETERA. </title></ab><p>Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid <lb/>
            audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue <lb/>
            necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat <lb/>
            animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, <lb/>
            mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum<lb n="10"/>
            dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, <lb/>
            ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus <lb/>
            credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non <lb/>
            potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, <lb/>
            sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne <lb n="15"/>
            peccati. si autem peccato primae animae peccatricis ideo <lb/>
            ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto <lb/>
            illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde <lb/>
            non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non <lb/>
            potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra <lb n="20"/>
            peccata, aut qui nonam creauit ei carni, quam sine parente <lb/>
            fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro <lb/>
            sumsit ex femina. 
</p><ab><title type="sub">INTER CETERA. </title></ab><p><note type="section"> 372b </note> Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima <lb n="25"/>
            et peccatum ex Adam trahat — unde dubitare fas non est — et <lb/>
            ipsa ex Adam non trahatur. quod mihi diligentius inquirendum <lb/>
            quam inconsultius asserendum est. 
</p><ab><title type="sub">INTER CETERA. </title></ab><p>Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non <lb n="30"/>
            immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare

<note type="footnote"> 15 cf. Rom. 8, 3 </note>

<note type="footnote"> 3 in baptismate <hi rend="italic">V:</hi> etiam in parualoram baptiamate <hi rend="italic">a</hi> 5 inter <lb/>
            <hi rend="italic">addidi: om. Y</hi> 13 peccatrici <hi rend="italic">V:</hi> peccatricis <hi rend="italic">a</hi> 24 (et 29) inter <lb/>
            <hi rend="italic">addidi:</hi> om. <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1069"/>
            debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine <lb/>
            dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus <lb/>
            de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an <lb/>
            extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue <lb/>
            illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu <lb n="5"/>
            nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam <lb/>
            ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet <lb/>
            modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur <lb/>
            mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei <lb/>
            subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut <lb n="10"/>
            &lt;corpus, sine extra propaginem, sicut) illa quae primo homini <lb/>
            data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmem. <lb/>
            possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem <lb/>
            discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem <lb/>
            nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet <lb n="15"/>
            seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui <lb/>
            dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus <lb/>
            rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si <lb/>
            tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit <lb/>
             non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere <lb n="20"/>
            expediat. 
</p><p>Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem <lb/>
            et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem <lb/>
            scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus <lb/>
             gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam <lb n="25"/>
            unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum <lb/>
            ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, <lb/>
            responsum acceperunt: non est uestrum scire tempora, <lb/>
            quae pater in sua posuit potestate. quid, si <lb/>
             et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae

<note type="footnote"> 3 II Cor. 12, 2 sq. 17 Matth. 23, 8 28 Act. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 10 et prorsus) et et prorsas <hi rend="italic">V</hi> 11 corpus sine- sicut a: om. <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 12 unum <hi rend="italic">V:</hi> utrum <hi rend="italic">a</hi> ut I at confirmem <hi rend="italic">V</hi> 28 acciperunt <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 30 <hi rend="italic">post</hi> nostrum scire <hi rend="italic">add, a:</hi> qui profecto scit quid <lb/>
            nobis sit utile scire? et illud quidem per illam scio, non esse nostri <lb/>
            Mire; om. <hi rend="italic">MV</hi> sicut et <hi rend="italic">MV: om. a</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1070"/>
            pater in sua posuit potestate? utrum autem originem <lb/>
            animarum, quam nondum scio, an sit scire, id est pertineat I <lb/>
            ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc <lb/>
            scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, <lb/>
            quamdiu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc<lb n="5"/>
            autem quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus <lb/>
            illic docendi caueam (temeritatem, quam discendi habeam) <lb/>
            cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et <lb/>
            licet multo amplius sit necessarium quod ait ille sanctus: <lb/>
            notum mihi fac, domine, finem meum — non enim <lb n="10"/>
            ait: initium — (utinam tamen nunc initium,) quod ad istam <lb/>
            quaestionem attinet, me lateret. 
</p><p>Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non <lb/>
            sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque <lb/>
            rationalem uel intellectualem scio, nec eam dei esse <lb n="15"/>
            naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in <lb/>
            quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione <lb/>
            beata fit, alienari potest, et aliquatenus immortalem, <lb/>
            quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male <lb/>
            sit, amittere non potest. scio etiam non eam pro actibus. ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo <lb n="20"/>
            esse in homine sine sorde peccati, nec si unius diei, sicut <lb/>
            scriptum est, fuerit uita eius super terram. ac per <lb/>
            hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem <lb/>
            nasci: unde et paruulis necessarium est per gratiam <lb n="25"/>
            regenerationis in Christo renasci. haec tam multa nec parua <lb/>
            de initio uel de origine animarum nostrarum, in quibus plura <lb/>
            sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et <lb/>
            didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio <lb/>
            in origine animarum, utrum illas deus hominibus ei propagine <lb n="30"/>
            faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et <lb/>
            hoc magis eligo quam nescire; sed quamdiu non possum,

<note type="footnote"> 10 Ps. 38, 5 22 Iob. 14, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 an <hi rend="italic">MV:</hi> an nostrum a 7 temeri tatem - habeam <hi rend="italic">a:</hi> on- <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 11 utinam - iuitium] <hi rend="italic">om. MY</hi> 21 sed nec s: sed <lb/>
            ne <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1071"/>
            melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid <lb/>
            audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte <lb/>
            non debeo. 
</p><p>Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut <lb/>
            unum horum definiam, utrum animae ceterae omnes ex illo <lb n="5"/>
            uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine <lb/>
            sicut illius unius a creatore singulis fiant — ab ipso enim fieri, <lb/>
            sine sic sine sic, non negamus — patere, ut etiam ipse consulam, <lb/>
            quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter <lb/>
            ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere <lb n="10"/>
            originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam <lb/>
            haeresem detestabilem detestabiliter incurramus. si hoc quod <lb/>
            ego interrogo nec tu scis, sine me patienter utramque nescire, <lb/>
            quod tu interrogas et quod ego. si autem iam scis quod <lb/>
            interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod uis <lb n="15"/>
            ut respondeam nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, <lb/>
            ne suscenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed <lb/>
            potui demonstrare quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare <lb/>
            non dubites quod quaerebas. 
</p><p>Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum putaui, qui <lb n="20"/>
            propaginem animarum iam quasi certus improbandam existimas. <lb/>
            ceterum si illis qui hanc asserunt rescribendum fuisset, fortassis <lb/>
            ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur <lb/>
            ignorent, et, ne hoc asserere auderent, quanta ratione formidare <lb/>
            deberent ostenderem. <lb n="25"/>
            «

<note type="footnote"> 7 singulis <hi rend="italic">V:</hi> Bingulis singulae <hi rend="italic">a</hi> 11 originale <hi rend="italic">a:</hi> originalem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 22 rescribendum <hi rend="italic">a:</hi> si scribendam <hi rend="italic">V</hi> 25 ostenderem <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">a</hi> </note> 
<pb n="1072"/>
            
</p><ab><title type="sub">CCCXXVII. </title></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>