<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:353-360</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:353-360</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="353" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE DEO ET CREATVRA. </title></ab><p rend="script">Quod incommutabile est, aeternum est; semper enim eiusdem  <lb/>
            modi est. quod autem commutabile est, tempori obnoxium <lb/>
            est; non enim semper eiusdem modi est et ideo aeternum <lb/>
            non recte dicitur. quod enim mutatur, non manet; quod non <lb n="10"/>
            manet, non est aeternum. idque inter immortale et aeternum <lb/>
            est, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale <lb/>
            satis subtiliter et aeternum dicitur, quia, etsi semper aliquid <lb/>
            uiuat, tamen, si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum <lb/>
            appellatur, quia non semper eiusdem modi est, quamuis immortale, <lb n="15"/>
            quia semper uiuit, recte dici possit. uocatur tamen <lb/>
            aeternum interdum etiam quod immortale est. illud uero quod <lb/>
            et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non <lb/>
            sit, uiuere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus <lb/>
            aeternum intellegi potest. in aeterno enim, cum proprie <lb n="20"/>
            dicitur, neque quicquam praeteritum, quasi transierit, neque <lb/>
            quicquam futurum, quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo <lb/>
            est.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">6 cap</hi>. CCCXLIII P CCCXLVIIII <hi rend="italic">G</hi> de deo et creatura <hi rend="italic">a: om. <lb/>
            QP, initium capitis litteris uncialibm scriptum pro titulo exhibentes:</hi> <lb/>
            Quod incommatabile est aeternum est (Quod in <hi rend="italic">add. G1)</hi> 7 eiusdem <lb/>
            a: eius <hi rend="italic">GP</hi> 12 est quod <hi rend="italic">GP:</hi> interest quod <hi rend="italic">a</hi> 13 aliquit <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            14 si <hi rend="italic">a: om. GP</hi> mutabilitate P 15 eiusdem a: eius <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            17 interdum <hi rend="italic">G:</hi> ut dum P 18 et animae] et ** animae (ex <hi rend="italic">add, m. 3)<lb/>
             G</hi> praesentia <hi rend="italic">P:</hi> presentiam <hi rend="italic">Gx</hi> presentiua <hi rend="italic">G3</hi> non sit <hi rend="italic">Glp:</hi> <lb/>
            insit <hi rend="italic">G1</hi> 20 in actemo] in aeternum <hi rend="italic">GP</hi> 21 quicquam praeteritum <lb/>
            <hi rend="italic">G:</hi> praeteritum praeteritum P 22 quasi <hi rend="italic">G:</hi> quam si P </note> 
<pb n="1034"/>
            
</p></div><div n="354" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE LOCO DEI. </title></ab><p> Deus non alicubi est. quod alicubi enim est, continetur <lb/>
            loco; quod continetur loco, corpus est. deus autem non est <lb/>
            corpus. non igitur alicubi est. et tamen, quia est et in loco <lb/>
            non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi. nec<lb n="5"/>
            tamen ita in illo, [ut ipse alicubi, nec tamen ita in illo] ut <lb/>
            ipse sit locus. locus enim in spatio est, quod longitudine, <lb/>
            latitudine, altitudine corporis occupatur; nec deus tale aliquid <lb/>
            est: et omnia igitur in ipso sunt et locus non est. locus <lb/>
            tamen dei abusiue dicitur templum dei, non quod eo contineatur,<lb n="10"/>
            sed quod ei praesens sit. id autem nihil melius quam <lb/>
            anima munda intellegitur. 
</p></div><div n="355" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE PROVIDENTIA DEI. </title></ab><p rend="script"> Fieri potest, ut per malum hominem diuina prouidentia et <lb/>
            puniat et opituletur. nam Iudaeorum impietas et Iudam<lb n="15"/>
            supplantauit et gentibus saluti fuit. item fieri potest, ut <lb/>
            diuina prouidentia per hominem bonum et damnet et adiuuet, <lb/>
            sicut ait apostolus: aliis sumus odor uitae in uitam, <lb/>
            aliis autem odor mortis in mortem. sed cum omnis <lb/>
            tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum<lb n="20"/>
            — quia eadem tribula et paleam concidit et frumenta a <lb/>
            paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit — rursum cum <lb/>
            pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur et corrumpat <lb/>
            malos, omnia haec diuina prouidentia pro meritis <lb/>
            moderatur animarum. sed tamen non sibi eligunt boni <lb n="25"/>
            ministerium tribulationis nec mali amant pacem. quare ipsi

<note type="footnote"> 18 II Cor. 2, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCCXLIIJI P CCCL <hi rend="italic">G</hi> 6 ut ipse-ita in illo <hi rend="italic">Olp</hi> (ÎfI- <lb/>
            <hi rend="italic">dum): om. Gl</hi> ut ipse sit <hi rend="italic">a:</hi> ut in illo ut ipse sit <hi rend="italic">GP</hi> 7 spatio <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) G</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXX <hi rend="italic">T (cf. p. 447, 24 not.)</hi> CCCXLV <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            CCCLI <hi rend="italic">G</hi> 15 capituletur <hi rend="italic">T</hi> 18 aliis sumus <hi rend="italic">G:</hi> alii s. <hi rend="italic">T</hi> aliisD <lb/>
            s. P 19 omnis] <hi rend="italic">om. P</hi> 21 tribula P: tribulaet <hi rend="italic">T</hi> tribulatio <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> paleam <hi rend="italic">GXPT:</hi> paleas 01 23 molestis P bonus P1 <lb/>
            et corrumpat] ut corrumpat <hi rend="italic">G</hi> 25 moderatas P sibi <hi rend="italic">GT:</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> elegunt 01 26 ipse P </note> <lb/>
             
<pb n="1035"/>
            quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae <lb/>
            refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. <lb/>
            quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus <lb/>
            nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae praesmium <lb/>
            tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum <lb n="5"/>
            rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda <lb/>
            est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, <lb/>
            nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scientibus <lb/>
            siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima <lb/>
            peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem <lb n="10"/>
            decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum <lb/>
            dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam <lb/>
            non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in <lb/>
            sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem <lb/>
             secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat <lb n="15"/>
            et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. <lb/>
            gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus <lb/>
            bonae uoluntatis.]
</p></div><div n="356" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCCXXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ET HABITV INVENTVS VT HOMO. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p>Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti  <lb/>
            est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata;

<note type="footnote"> 17 Lnc. 2, 14 20 Philipp. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 deum <hi rend="italic">GT:</hi> dominum P 4 alicui <hi rend="italic">GT:</hi> aliqui P beneuolentiae <lb/>
            P 5 cetera <hi rend="italic">GP:</hi> ceteris a <hi rend="italic">T</hi> animarum <hi rend="italic">GP:</hi> animalum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 6 rationabilium <hi rend="italic">GP</hi> molesta <hi rend="italic">GST:</hi> modesta <hi rend="italic">GlP</hi> commoda <lb/>
            <hi rend="italic">GT:</hi> commodata P 7 amministrante <hi rend="italic">GT:</hi> aministrante <hi rend="italic">P</hi> fecit, <lb/>
            nibil] nihil fecit P 8 inordinato P in uniuerso <hi rend="italic">G3:</hi> uniuerso <lb/>
            <hi rend="italic">GlPT</hi> 9 in <hi rend="italic">T: om, GP</hi> 10 pro <hi rend="italic">GT:</hi> per <hi rend="italic">P</hi> tale <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            12 foeditate <hi rend="italic">GT:</hi> uidet a te P 13 ordo <hi rend="italic">G\'T:</hi> credo <hi rend="italic">GlP</hi> 15 agimur <lb/>
            <hi rend="italic">PT:</hi> agimus <hi rend="italic">G</hi> 18 <hi rend="italic">sequitur cap. 137 (p. 448) in T, cap. 356</hi> <lb/>
            de alimentis <hi rend="italic">(p. 1038) in GP</hi> 19 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVIII P CCCLIIII <lb/>
            G 20 deeo] deo <hi rend="italic">P</hi> et <hi rend="italic">V: om. GP</hi> 21 ex libro-LXXXIIII <lb/>
            <hi rend="italic">V: om. P</hi> 23 cuiusque <hi rend="italic">V:</hi> cuiuscumque <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1036"/>
            uel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse <lb/>
            suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici <lb/>
            solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur <lb/>
            extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, <lb/>
            armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus generibus<lb n="5"/>
            — si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod <lb/>
            est habere — manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit <lb/>
            alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina <lb/>
            accidit animo et sucus ac robur corporis et uestis atque arma <lb/>
            non dubium - est quod accidant membris nostris, ita ut et <lb n="10"/>
            imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, <lb/>
            exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et <lb/>
            nudus sine ueste et inermis sine annis et pede nudus sine <lb/>
            calciamentis esse homo potest. habitus ergo in ea re dicitur, <lb/>
            quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, <lb n="15"/>
            quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant. <lb/>
            non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra <lb/>
            et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, <lb/>
            non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem <lb/>
            facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et<lb n="20"/>
            mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus <lb/>
            nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque <lb/>
            languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium <lb/>
            genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum <lb/>
            faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum<lb n="25"/>
            faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, <lb/>
            non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque <lb/>
            inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non <lb/>
            habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum <lb/>
            exuuntur, in suo statu manent. potest esse etiam quartum

<note type="footnote"> 3 commodantur <hi rend="italic">V:</hi> accommodantur <hi rend="italic">GP</hi> 4 calceatum P 5 in <lb/>
            quibus <hi rend="italic">GP:</hi> se in quibus <hi rend="italic">V</hi> 7 accidit <hi rend="italic">PJF:</hi> accedit P* 10 quod <lb/>
            <hi rend="italic">GPV:</hi> quin a accidant <hi rend="italic">PV:</hi> accedant <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">V: om. P</hi> <lb/>
            11 posset P 12 exile <hi rend="italic">V:</hi> et exile P 13 pede nudus <hi rend="italic">scrtpst:</hi> <lb/>
            p. nudos <hi rend="italic">V</hi> p. nudo P <hi rend="italic">24 ut V:</hi> et P 26 proposita <hi rend="italic">PV:</hi> reposita <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 28 inducta <hi rend="italic">V:</hi> induta <hi rend="italic">GP \'</hi> accipit <hi rend="italic">PV:</hi> accepit P1 <lb/>
            30 mane*nt (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1037"/>
            genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec <lb/>
            mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus <lb/>
            digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc <lb/>
            genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino <lb/>
             rarissimum. <lb n="5"/>
            
</p><p>Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum <lb/>
            pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus <lb/>
            est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina, <lb/>
            id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate <lb/>
            nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed <lb n="10"/>
            semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed <lb/>
            formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus <lb/>
            in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed <lb/>
            tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in <lb/>
            similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus <lb n="15"/>
            in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, <lb/>
            id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim <lb/>
            poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant, <lb/>
            et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipiendo <lb/>
            quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius <lb n="20"/>
            ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non <lb/>
            enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. <lb/>
            neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut <lb/>
            mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus <lb/>
             est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur. <lb n="25"/>
            sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur <lb/>
            ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab <lb/>
            homine, cum induitur. hoc ergo nomine habitus satis significauit <lb/>
            apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem hominum <lb/>
            factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu

<note type="footnote"> 11 Philipp. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 6 filio <hi rend="italic">V:</hi> dei filio <hi rend="italic">GP</hi> 7 tterissimo <hi rend="italic">pt Y:</hi> uerissimum <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            10 homine <hi rend="italic">Y:</hi> hominem P appareret <hi rend="italic">V</hi> 13 homine <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 tamquam <hi rend="italic">V:</hi> qaamquam P 20 posset P 23 ut <hi rend="italic">Y:</hi> et <lb/>
            P 26 <hi rend="italic">post</hi> commutaretur <hi rend="italic">add. a:</hi> in melius et ab eo formaretur ; <lb/>
            0fII. <hi rend="italic">PV</hi> 30 quia <hi rend="italic">V:</hi> qui <hi rend="italic">P</hi> transfigurationem P homijem <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> homine <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1038"/>
            factus est, cum indutus est homine, quem sibi unions quodam <lb/>
            modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret sed <lb/>
            illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, <lb/>
            Graeci f;tJl uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum <lb/>
            uel armatum, <hi rend="italic"><sic>axwa</sic></hi> potius appellant. ex quo intellegitur <lb n="5"/>
            de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in <lb/>
            graecis exemplaribus <hi rend="italic"><sic>a%rjfia</sic></hi> scriptum est, quod nos in latinis <lb/>
            habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum <lb/>
            esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra <lb/>
            ueste induta mutantur, quam quam illa susceptio ineffabiliter<lb n="10"/>
            susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana <lb/>
            rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur <lb/>
            deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece <lb/>
            <hi rend="italic"><sic>oxfjict</sic></hi> et latine habitus diceretur illa susceptio. 
</p><ab><title type="sub">DE ALIMENTIS. ,</title></ab><p rend="script"><note type="section"> 356* </note> Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal <lb/>
            cibum? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? <lb/>
            quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lux, <lb/>
            sonus auribus ? sed haec per corpus accipit anima. quid est <lb/>
            autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam <lb n="20"/>
            animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit ? et <lb/>
            quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut <lb/>
            ueritatem? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum : <lb/>
            macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat <lb/>
            lux hominum.

<note type="footnote"> 24 Act. 10, 13 Io. 1, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 hominem <hi rend="italic">P</hi> 2 conformans <hi rend="italic">V:</hi> confirmans <hi rend="italic">P</hi> 4 ? £ »v] <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>∋IN <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> kizik P 5 (7. 14) cxhma <hi rend="italic">Y</hi> CDfJfA P 9 nec <hi rend="italic">o:</hi> in hac <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 14 <hi rend="italic">sequitur cap</hi>. CCCXXVII in <hi rend="italic">GP</hi> 15 <hi rend="italic">cap. 356*</hi> sine <hi rend="italic">numero <lb/>
            fertur in V;</hi> CCCXLVI <hi rend="italic">P</hi> CCCLII <hi rend="italic">G</hi> 16 accepit <hi rend="italic">P</hi> 17 quid <lb/>
            quod et <hi rend="italic">P\'V:</hi> quid est quod <hi rend="italic">GPl</hi> et commntatur <hi rend="italic">GPl:</hi> quod <lb/>
            mutatur <hi rend="italic">V</hi> mutatur P1 ut idem-non commutatur] otn. Pl <lb/>
            20 per <hi rend="italic">F:</hi> pro P 24 quid in <hi rend="italic">V:</hi> quid est in P </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="1039"/>
            
</p></div><div n="357" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXVI. </title></ab><ab><title type="sub">DE EO QVOD DICTVM EST: PAENITET ME HOMINEM FECISSE. </title></ab><p>Diuinae scripturae a terreno et humano sensu ad diuinum  <lb/>
            et caelestem nos erigentes usque ad ea uerba descenderunt, <lb n="5"/>
            quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. itaque <lb/>
            etiam earum affectionum nomina, quas animus noster patitur, <lb/>
            quas longissime a deo esse seiunctas iam qui melius sapit <lb/>
            intellegit, non dubitauerunt illi uiri, per quos locutus est <lb/>
            spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. ut uerbi <lb n="10"/>
            causa, quoniam difficillimum est, ut homo aliquid uindicet <lb/>
            sine ira, uindictam dei, quae omnino sine ista perturbatione <lb/>
            fit, iram tamen uocandam iudicauerunt. item quia coniugii <lb/>
            castitatem zelando uiri custodire consueuerunt, illam dei prouidentiam, <lb/>
            per quam praecipitur atque agitur, ne anima corrumpatur <lb n="15"/>
            et deos alienos atque alios sequens quodam modo <lb/>
            meretricetur, zelum dei appellauerunt. sic et manum dei <lb/>
            uim, qua operatur, et pedes dei uim, qua omnia custodienda <lb/>
            et gubernanda pertendit, et aures dei uel oculos dei uim, qua <lb/>
            omnia percipit atque intellegit, et faciem dei uim, qua se <lb n="20"/>
            manifestat atque dinoscitur, et cetera in hunc modum, propterea <lb/>
            scilicet, quia nos, ad quos sermo dei fit, et manibus <lb/>
            solemus operari et pedibus incedere et quo fert animus peruenire <lb/>
            et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis <lb/>
            corporalia percipere et facie innotescere, et si quid aliud ad <lb n="25"/>
            hanc tamquam regulam pertinet. hoc modo igitur, quoniam <lb/>
            mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non fere solemus <lb/>
            nisi paenitendo, quamquam diuina prouidentia serena mente <lb/>
            intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, <lb/>
            accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam

<note type="footnote"> 2 Gen. 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVII P CCCLIII <hi rend="italic">G</hi> 16 alienos atque alios <hi rend="italic">V: <lb/>
            alioB atque alios GP 18 qua operatur PY:</hi> qui operatur P1 <lb/>
            19 guuernanda <hi rend="italic">V</hi> 20 faciem dei P: faciendi <hi rend="italic">GV</hi> 22 nos <hi rend="italic">plV:</hi> <lb/>
            et nos P\' dei <hi rend="italic">V: om, P</hi> 29 administrasse P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="1040"/>
            ea quae incipiant esse neque perseuerant, quantum perseueratura <lb/>
            sperata sunt, quasi per paenitentiam dei dicuntur <lb/>
            ablata. 
</p><ab><title type="sub">CCCXXVII. </title></ab></div><div n="358" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE EO QVOD SCRIPTVM EST: LX SVNT REGINAE ET LXXX CONCVBINAE ET ADVLESCENTVLAE, QVARVM NON EST NVMERVS. </title></ab><p> Denarius numerus potest significare uniuersitatis scientiam. <lb/>
            quae si ad interiora et ad intelligibilia referatur, quae senario <lb/>
            numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est LX; si <lb n="10"/>
            ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari <lb/>
            possunt, fiunt decies octies, quod est LXXX. reginae ergo <lb/>
            sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritalibus. <lb/>
            concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus <lb/>
            dictum est: acceperunt mercedem suam. adulescentulae,<lb n="15"/>
            quarum non est numerus, quarum non est determinata <lb/>
            scientia et diuersis dogmatibus periclitari possunt, ut <lb/>
            numerus quod dictum est significet certam et indubitatam <lb/>
            confirmationem scientiae. 
</p></div><div n="359" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[DE TEMPORIBVS AETERNIS.. </title></ab><p> Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: ante <lb/>
            tempora aeterna. (si enim tempora, quomodo aeterna? nisi <lb/>
            forte ante omnia tempora) intellegi uoluit. quia, si dixisset: <lb/>
            ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante

<note type="footnote"> 5 (et 15) Cant. 6, 7 15 Matth. 6, 2 21 Tit. 1, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 incipiant <hi rend="italic">V:</hi> incipiunt P 3 <hi rend="italic">sequitur cap</hi>. COCXXV ill <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXLVnn P CCCLV <hi rend="italic">G</hi> 11 octonario pt: <lb/>
            octoginario <hi rend="italic">V</hi> octogenario pI. 14 de quibus <hi rend="italic">V:</hi> et de quibus P <lb/>
            20 <hi rend="italic">quae seclusi om. MY cap</hi>. CCCL P CCCLVT <hi rend="italic">G</hi> aeternis<lb/>
             <hi rend="italic">G: om. P</hi> 21 ab <hi rend="italic">GSP: om. Gl</hi> 22 si enim-omnis tempora <lb/>
            <hi rend="italic">a: om. GP</hi> 23 <hi rend="italic">ante</hi> intellegi <hi rend="italic">add. G* in fIłØ.:</hi> ęterni <lb/>
            quia, si o: quasi <hi rend="italic">GP</hi> 24 posset <hi rend="italic">a:</hi> possit <hi rend="italic">GlP</hi> ut possit G*<lb/>
             accipi ante quaedam Gs: accipiant aequenda Gx ancipiente quadam<lb/>
             P </note> <lb/>
             
<pb n="1041"/>
            quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. aeterna <lb/>
            autem maluit (dicere quam omnia fortasse ideo, quia <lb/>
            tempus) non coepit ex tempore. an aeterna tempora aeuum <lb/>
            significauit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile <lb/>
            est, tempus autem mutabile?] <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="360" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="main">CCCXXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">DE HOMINE FACTO AD IMAGINEM ET SIMILITVDINEM DEI. </title></ab><p>Cum exteriorem et interiorem hominem diuina scriptura  <lb/>
            commemoret et tantum eos discernat, ut ab apostolo dictum <lb/>
            sit: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed <lb n="10"/>
            interior renouatur de die in diem: quaeri potest, utrum <lb/>
            unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem dei. <lb/>
            nam illud quaerere stultum est: si unus, quis horum? quis <lb/>
            enim dubitat eum potius qui renouatur quam eum qui corrumpitur <lb/>
            dicere? utrum autem ambo, magna quaestio est. nam si <lb n="15"/>
            exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. <lb/>
            sed cum Adam, sicut a deo factus est, bonus non <lb/>
            manserit et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde <lb/>
            uideri potest hoc ipsum ei fuisse carere imagine dei et similitudinem <lb/>
            amittere. ac per hoc ipse renouatur et ipse est etiam <lb n="20"/>
            interior. quomodo ergo est ipse exterior? an secundum corpus, <lb/>
            ut interior sit secundum animam et interioris sit resurrectio <lb/>
            et renouatio, quae nunc fit secundum mortem prioris uitae, <lb/>
            id est peccati, et secundum regenerationem nonae uitae, id est <lb/>
             iustitiae? quos item duo homines sic appellat, ut unum ueterem, <lb n="25"/>
            quem debemus exuere, alterum nouum et eum induendum

<note type="footnote"> 7 cf. Gen. 1, 26 10 II Cor. 4, 16 25 cf. Col. 3, 9sq. </note>

<note type="footnote"> 1 ante se o: ante ea P antea <hi rend="italic">G</hi> baberent] halerent P <lb/>
            2 dicere-quia tempus a: <hi rend="italic">om. GP</hi> 3 tempore <hi rend="italic">G:</hi> tempora P <lb/>
            an <hi rend="italic">GP1:</hi> in <hi rend="italic">G3, - om</hi>. P1 4 distat <hi rend="italic">GSP:</hi> discat <hi rend="italic">Gl</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCCLI P CCCLVII <hi rend="italic">G</hi> 8 et interiorem <hi rend="italic">02PV: om. Gl</hi> 9 commemoraret <lb/>
            P 19 imaginem P similitudine <hi rend="italic">Y</hi> 20 ac <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            hac P 22 interioris V: interior P 25 item <hi rend="italic">Y:</hi> idem P <lb/>
            duo <hi rend="italic">Y:</hi> duos <hi rend="italic">GP</hi> 26 eum <hi rend="italic">PlV:</hi> enim P </note>

<note type="footnote"> vim. </note>

<note type="footnote"> 66 </note> <lb/>
             
<pb n="1042"/>
            commemoret. quorum rursus illum appellat imaginem terreni <lb/>
            hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui <lb/>
            est Adam; alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum <lb/>
            iustitiam secundi hominis geritur, qui est Christus Iesua. <lb/>
            exterior autem homo nunc corrumpitur, futura resurrectione<lb n="5"/>
            innouatur, cum istam mortem persoluerit, quam naturae debet <lb/>
            lege illa, quae in paradiso per praeceptum dei data est. 
</p><p>Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam <lb/>
            corpus factum ad similitudinem dei, facile intellegit qui <lb/>
            diligenter attendit quod dictum est: et fecit deus omnia <lb n="10"/>
            bona ualde. nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus <lb/>
            bonus. multis enim modis dici possint res similes deo: aliae <lb/>
            secundum uirtutem et sapientiam factae, quia in ipso est <lb/>
            uirtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum uiuunt, <lb/>
            quia ille summe et primitus uiuit, aliae in quantum sunt, <lb n="15"/>
            quia ille summe ac primitus est. et ideo quae tantummodo <lb/>
            sunt nec tamen uiuunt aut sapiunt, non perfectae, sed exiguae <lb/>
            sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine <lb/>
            suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. omnia <lb/>
            uero, quae uiuunt et non sapiunt, paulo amplius participant <lb n="20"/>
            similitudinem. quod enim uiuit, etiam est; non autem quid quid <lb/>
            est, etiam uiuit. iam porro quae sapiunt, ita illi similitudini <lb/>
            sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. quod enim <lb/>
            participat sapientiae, et uiuit et est; quod autem uiuit, necesse <lb/>
            est ut sit, non necesse est ut sapiat. quare cum homo possit <lb n="25"/>
            particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum <lb/>
            ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita <lb/>
            formetur et ideo nihil sit deo coniunctius. et sapit enim et <lb/>
            uiuit et est: qua creatura nihil est melius. 
</p><p>Quod si exterior homo uita illa accipitur, qua per corpus <lb n="30"/>
            sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 15, 49 10 Gen. 1, 31 </note>

<note type="footnote"> 3 quia <hi rend="italic">GP:</hi> qua <hi rend="italic">V</hi> 4 iesus christus <hi rend="italic">P</hi> 5 nunc <hi rend="italic">V:</hi> qui nunc <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 7 dei <hi rend="italic">V: om. P</hi> 12 possint <hi rend="italic">Y:</hi> posBunt P 14 uiuont <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> uiunt <hi rend="italic">V</hi> 22 similitudini <hi rend="italic">PY:</hi> similitudine <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="1043"/>
            habemus communes — nam et ipsa molestiis sensibilibus, <lb/>
            quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest — non <lb/>
            immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis dei, non <lb/>
            solum quia uiuit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius <lb/>
             quod ad mentem conuertitur se regentem, quam inlustrat <lb n="5"/>
            sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. corpus <lb/>
            quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora <lb/>
            non pronum in aluum prostratum est, cum sit uisibile et ad <lb/>
            intuendum caelum erectum, quod est/ principium uisibilium, <lb/>
            quamquam non sua, sed animae praesentia uiuere cognoscatur, <lb n="10"/>
            tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum <lb/>
            est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum <lb/>
            sit aptius, magis hoc ad imaginem et similitudinem- dei <lb/>
            quam cetera corpora animalium facta iure uideri potest. <lb/>
            tamen quia homo sine uita non recte appellatur, non corpus <lb n="15"/>
            solum homo exterior neque sola uita, quae in sensu est corporis, <lb/>
            sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur. 
</p><p>Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo <lb/>
            dei, qui etiam filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem <lb/>
            dei, sicut hominem factum accipimus. sunt etiam qui non <lb n="20"/>
            frustra intellegant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem, <lb/>
            cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisse <lb/>
            asserunt. sed ad imaginem mentem factam uolunt, quae nulla <lb/>
            interposita substantia ab ipsa ueritate formatur; qui etiam <lb/>
            spiritus dicitur, non ille spiritus sanctus, qui est eiusdem <lb n="25"/>
            substantiae, cuius pater et filius, sed spiritus hominis. nam <lb/>
            ita hos discernit apostolus: nam nemo scit, quid agatur <lb/>
            in homine nisi spiritus hominis; et nemo scit, quid <lb/>
            agatur in deo nisi spiritus dei. item de spiritu hominis <lb/>
            dicit: saluum faciet spiritum uestrum, animam et <lb n="30"/>
            corpus. et iste enim factus est a deo sicut et cetera creatura.

<note type="footnote"> 21 Gen. 1, 26 27 I Cor. 2, 11 30 I Thesa. 5, 23 </note>

<note type="footnote"> .1 Bensibilibus quae <hi rend="italic">V:</hi> sensibilibusque <hi rend="italic">P</hi> 8 pronum <hi rend="italic">Y:</hi> p nomu <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> et <hi rend="italic">PV:</hi> sed <hi rend="italic">a</hi> 14 facta <hi rend="italic">PF:</hi> factum <hi rend="italic">a</hi> 19 qui <hi rend="italic">PlY:</hi> <lb/>
            quia P ad <hi rend="italic">P: om. V</hi> </note>

<note type="footnote"> 66* </note> <lb/>
             
<pb n="1044"/>
            scriptum est enim in Prouerbiis hoc modo: scito, quoniam <lb/>
            dominus corda omnium nouit; et qui finxit spiritum <lb/>
            omnibus, ipse scit omnia. ergo iste spiritus ad <lb/>
            imaginem dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est <lb/>
            intellegentia ueritatis; haeret enim ueritati nulla interposita<lb n="5"/>
            creatura. cetera hominis ad similitudinem facta uideri uolunt, <lb/>
            quia omnis quidem imago similis est, non autem omne, quod <lb/>
            simile est, etiam imago proprie, sed forte abusiue dici potest. <lb/>
            sed cauendum in talibus, ne quid nimis asseuerandum putetur, <lb/>
            illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet<lb n="10"/>
            per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse <lb/>
            substantia dei. nam res, quae in parte minor est quam in toto, <lb/>
            nec indigenti animae conuenit; quanto minus maiestati dei! 
</p><ab><title type="sub">CCCXXVIIII. </title></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>