<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:314-325</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:314-325</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="314" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXXVIII. QVOD GRATIA PRAEVENIAT FIDEM PRAESTETQVE PERSEVE- RANTIAM. EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE. </title></ab><p>Praeuenit ergo et fidem gratia. alioquin si fides eam praeuenit,  <lb/>
            procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine <lb/>
            uoluntate non potest esse. si autem gratia praeuenit fidem, <lb/>
            quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem <lb/>
             oboedientiam, praeuenit etiam caritatem, qua una deo ueraciter <lb n="20"/>
            et suauiter oboeditur. et haec omnia gratia in eo cui datur <lb/>
            et cuius haec omnia praeuenit operatur. 
</p><p>Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae <lb/>
            frustra a domino cotidie poscitur, si non eam dominus per

<note type="footnote"> 1 Ezech. 36, 27 3 Prou. 20, 24 4 Prou. 21, 2 <lb/>
            5 Act. 13, 48 </note>

<note type="footnote"> 1 audiant V: ut audiant P 4 audiant omnis - corda dominus <hi rend="italic">PF:<lb/>
             om. G</hi> omnis <hi rend="italic">F:</hi> omnes P ipse <hi rend="italic">V:</hi> ipsi <hi rend="italic">P</hi> 5 crediderunt <lb/>
            <hi rend="italic">T:</hi> et crediderunt P 7 audiant <hi rend="italic">V:</hi> audiant haec <hi rend="italic">GP</hi> et] <lb/>
            <hi rend="italic">add. P1 supr. serB</hi>. 13 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXVIII <hi rend="italic">(sic)</hi> P CCCVI <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">titulum atram. nigro add. m. 2 P</hi> 16 fidem gratia <hi rend="italic">pt V:</hi> fidem <lb/>
            et gratiam P1 17 uoluntas <hi rend="italic">GP:</hi> uoluntatcs <hi rend="italic">V</hi> 18 gratia F: <lb/>
            om. <hi rend="italic">P</hi> 21 omnia <hi rend="italic">V: om. P</hi> 23 finem] n <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> <lb/>
            persenerantiae P </note>

<note type="footnote"> 59* </note> <lb/>
             
<pb n="932"/>
            gratiam suam in illo cuius orationem exaudit operatur. uidete <lb/>
            etiam, a ueritate quam sit alienum negare donum dei <lb/>
            esse perseuerantiam usque in finem huius uitae, cum uitae <lb/>
            huic, quando uoluerit, ipse det finem: quem si dat ante imminentem <lb/>
            lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. <lb n="5"/>
            sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis dei est, <lb/>
            quod etiam paruulis, quibus oboedientia non est illius aetatis <lb/>
            ut detur, datur haec gratia. ista igitur sua dona, quibuscumque <lb/>
            deus donat, procul dubio se donaturum praesciuit esse et <lb/>
            in sua praescientia praeparauit. quos ergo praedestinauit,<lb n="10"/>
            ipsos et uocauit, uocatione illa, quam me saepe commemorare <lb/>
            non piget, de qua dictum est: sine paenitentia sunt <lb/>
            dona et uocatio dei. namque in sua quae falli mutarique <lb/>
            non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino <lb/>
            nec aliud quicquam est praedestinare. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="315" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXC. . QVOD PARVVLI, SI PECCATVM ORIGINALE NON ESSET, NVLLI MALO TENERENTVR OBNOXII. EX LIBRO CONTRA IVLIANVM TERTIO. </title></ab><p> Frustra itaque putas ideo in paruulis non esse delictum,  <lb n="20"/>
            quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. <lb/>
            hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, <lb/>
            non propter primi peccati originale contagium. quod si nullum <lb/>
            esset, profecto nullo malo paruuli obstricti nihil mali <lb/>
            uel in corpore uel in anima sub tanta iusti dei potestate paterentur. <lb n="25"/>
            quod tamen et ipsum a mala uoluntate primorum <lb/>
            hominum sumsit exordium. ita nisi uoluntas mala non est

<note type="footnote"> 10 Rom. 8, 30 12 Rom. 11, 29 </note>

<note type="footnote"> 4 quem <hi rend="italic">V:</hi> quae P 5 labsum <hi rend="italic">V</hi> 9 esse praesciuit <hi rend="italic">GP</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCXc- (VI, <hi rend="italic">ut uidetur, ras.) Y:</hi> CCLXXVIIII P CCCVI <hi rend="italic">Gv</hi> 17 tifu- <lb/>
            <hi rend="italic">lum add. PJ atram. nigro in spatio vacuo</hi> 18 iuliano <hi rend="italic">V</hi> 19 tertio <lb/>
            <hi rend="italic">V: om. P</hi> 24 esset P: est <hi rend="italic">V; sed uix legitur</hi> nullo <hi rend="italic">V:</hi> nulli <hi rend="italic">G <lb/>
            P</hi> 25 sub tanta <hi rend="italic">V:</hi> snbstantiae P 26 primorum <hi rend="italic">V:</hi> priorum <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            I </note> <lb/>
             
<pb n="933"/>
            cuiusquam ulla origo peccati. haec si sapias, simpliciter et <lb/>
            ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis nec cogeris <lb/>
            res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos <lb/>
            non esse paruulos, quod quidem postea estis forte dicturi, <lb/>
            aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut <lb n="5"/>
            in saluatore baptizentur, sed non saluentur, a liberatore redimantur, <lb/>
            sed non liberentur, lauacro regenerationis lauentur, <lb/>
            sed non abluantur, exhorcizentur et exsufflentur, sed a potestate <lb/>
            tenebrarum non eruantur, sit eorum pretium sanguis, <lb/>
            qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati <lb n="10"/>
            remissione purgentur; hoc totum propterea, quia timetis dicere: <lb/>
            "non baptizentur", ne non solum facies uestrae sputis oblinantur <lb/>
            uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum <lb/>
            commitigentur. 
</p><p>Nos certe causam, cur sub diabolo sit qui nascitur, donec <lb n="15"/>
            renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. <lb/>
            uos autem, qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt <lb/>
            intuemini, cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes. <lb/>
            nisi forte et ipsos aut esse aut sub diabolo esse negabitis, <lb/>
            nec uos euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos <lb n="20"/>
            interrogauit dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet <lb/>
            filium suum ab infantia sua daemonio tam graui uexari, ut <lb/>
            a Christi discipulis non posset expelli. ecce ego, ut sint paruuli <lb/>
            in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod <lb/>
            me dicere calumniaris. nuptiae quidem habent ordinem suum <lb n="25"/>
            et benedictionem suam bonumque suum, quod nec subintrante <lb/>
            peccato amittere potuerunt. tu autem, quare sit sub diabolo <lb/>
            ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita

<note type="footnote"> 20 cf. Marc. 9, 17sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 gratiam <hi rend="italic">GP: gratia F &amp; exorcizentur GP exsuflentur F,</hi> <lb/>
            9 sanguis F: sanguinis P 10 remissione P 12 oblinantur F: <lb/>
            obliniantur P 15 nos certe <hi rend="italic">GP:</hi> noscere V 16 peccati <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            ....peccati (euim <hi rend="italic">ras.) P</hi> enim GI; <hi rend="italic">del. G*</hi> origine] origine enim <lb/>
            (enim <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 17 saltim P 22 uexari <hi rend="italic">F:</hi> uexare P <lb/>
            25 quidem <hi rend="italic">F:</hi> quippe <hi rend="italic">GP</hi> suum ***** et benedictionem (et bene <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) G</hi> 28 aaltim P </note> <lb/>
             
<pb n="934"/>
            ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde, si potes. non <lb/>
            uis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, <lb/>
            ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes <lb/>
            ex gignentibus posse transire. 
</p><p>Sed uidelicet egregius dialecticus non me pateris elabi, sed<lb n="5"/>
            presse interrogabis et breuiter, in paruulis actionem ream an <lb/>
            naturam putem, et ad utrumque respondens: "si actione" inquis <lb/>
            "ostende, quid fecerint; si natura, ostende quis eos fecerit". <lb/>
            quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. actione quippe <lb/>
            qui reus est, homo est. homo autem natura est hominis. igitur<lb n="10"/>
            sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione <lb/>
            sunt rei, isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem <lb/>
            ducunt. quocirca paruuli bonum est, quod homines sunt. <lb/>
            quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est, <lb/>
            creauisset. malum uero si nullum ex origine traherent, numquam<lb n="15"/>
            cum uitiis uel corporalibus nascerentur. deus enim, <lb/>
            qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor. qui <lb/>
            utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit <lb/>
            inmerite. neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in <lb/>
            animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, <lb n="20"/>
            hoc dici potest, quod dominus ait de illo qui caecus est natus, <lb/>
            non propter peccatum ipsius uel parentum id esse factum, <lb/>
            sed ut manifestarentur opera dei in illo. multi quippe nec <lb/>
            sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis siue qualibet aetate <lb/>
            siue in ipsa moriuntur infantia. nonnullis etiam paruulis iam. <lb n="25"/>
            renatis uel permanent cum quibus nati sunt uel accedunt <lb/>
            huius modi mala, absit, ut dicamus indigne; sed hinc potius <lb/>
            intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse quod renascuntur, <lb/>
            huius autem saeculi dispositionem propter initium <lb/>
            superbiae hominis, per quod apostatauit a deo, diuersis malis.

<note type="footnote"> 21 cf. Io. 9, 3 90 cf. Eccli. 10, 12 </note>

<note type="footnote"> 6 paraulis V: parabolis P 7 actione <hi rend="italic">(sc</hi>. rei sont) <hi rend="italic">F:</hi> actiooe* <lb/>
            (m <hi rend="italic">ras.) P</hi> 8 ostende quid <hi rend="italic">F:</hi> ostendere quid P natura. (m nu.) <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> eos <hi rend="italic">PV:</hi> eam <hi rend="italic">a</hi> 10 hominis F: homines <hi rend="italic">GP</hi> 18 humanae <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> humana P 26 rena*tis (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> nati <hi rend="italic">GP:</hi> sanati <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> accedunt] e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 2 P</hi> 30 hominis <hi rend="italic">F:</hi> homines P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="935"/>
            hominum peragi in iugo graui super filios Adam, a die <lb/>
            exitus de matris uentre eorum usque in diem sepulturae <lb/>
            in matre omnium nostrum. 
</p></div><div n="316" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCI. QVOD, CVM REMEDIVM FATETVR IVLIANVS, FATERI COGATVR ET MORBVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO CONTRA EVNDEM. </title></ab><p>Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in  <lb/>
            medio pudicitiam constituis coniugalem, quae illos inlicita <lb/>
            commisisse indignatur, hos etiam licita contemsisse miratur, <lb/>
            ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium execrata <lb n="10"/>
            barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis <lb/>
            manibus et confouet aestuantes et laudat tali remedio <lb/>
            non egentes. multum delector eloquentissima ueritate; sed <lb/>
            obsecro te, nempe, sicut dicis et disertissime ac uerissime <lb/>
            dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod <lb n="15"/>
            tali remedio non egeant, quo se ipsa perspicit eguisse, id est, <lb/>
            ut secundum apostolum qui se non continet nubat. cur ergo, <lb/>
            quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, <lb/>
            qui tamen ei necessarium remedium confiteris? si agnoscis <lb/>
            remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. <lb n="20"/>
            rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati. <lb/>
            nemo prouidet remedium nisi sanitati.

<note type="footnote"> 1 Eccli. 40, 1 17 cf. I Cor. 7, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 matris (ex matres <hi rend="italic">corr</hi>. m. <hi rend="italic">1)</hi> uentre <hi rend="italic">V:</hi> nentre matris <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            3 in matre P: matre <hi rend="italic">V</hi> in matrem <hi rend="italic">G</hi> nostrum <hi rend="italic">V: om. GP<lb/>
             sequitur cap</hi>. CCXCII <hi rend="italic">in Gpt)</hi> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXC*** (VII <hi rend="italic">ras.) V</hi> <lb/>
            CCL*XXX P CCCVIII <hi rend="italic">Gv</hi> 5 <hi rend="italic">titulum add. m. 2 in P</hi> 6 libro<lb/>
             Bupra gcripto <hi rend="italic">V:</hi> eodem libro <hi rend="italic">GP</hi> eundem <hi rend="italic">scripsi :</hi> eodem <hi rend="italic">V</hi> iulianum <lb/>
            tertio P 9 commisisse <hi rend="italic">V:</hi> commisse P 12 confoneat P <lb/>
            18 egentes <hi rend="italic">G\'P:</hi> agentee <hi rend="italic">Gl</hi> negantes <hi rend="italic">V</hi> multum <hi rend="italic">GP:</hi> multo <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 16 quo <hi rend="italic">GV:</hi> quos P ipsa <hi rend="italic">PV:</hi> iptam <hi rend="italic">G</hi> 22 nisi <hi rend="italic">V: <lb/>
            m. G P sequitur cap</hi>. CCXCIII in <hi rend="italic">GPv</hi> </note> 
<pb n="936"/>
            
</p></div><div n="317" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCII. DE CONCVPISCENTIA CARNIS ADVERSVS SPIRITVM ET SPIRITVS ADVERSVS CARNEM. CONTRA IVLIANVM EX LIBRO m. </title></ab><p> Recole, quid apostolus scribat ad Galatas, certe homines <lb/>
            baptizatos. dico autem, inquit, spiritu ambulate et<lb n="5"/>
            concupiscentias carnis ne perfeceritis. non ait: "ne <lb/>
            feceritis", quia eas non habere non poterant, sed: ne perfeceritis, <lb/>
            id est: ne opera earum consensu uoluntatis impleatis. <lb/>
            caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum et <lb/>
            spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur,<lb n="10"/>
            ut non ea quae uultis faciatis. uide, si non <lb/>
            hoc est ad Romanos: non enim quod uolo facio bonum, <lb/>
            sed quod nolo malum, hoc ago. deinde ad Galatas addit <lb/>
            et dicit: quod si spiritu ducimini, non adhuc <lb/>
            estis sub lege. uide, si non hoc est ad Romanos: iam <lb n="15"/>
            non ego operor illud, et: condelector legi dei secundum <lb/>
            interiorem hominem, et: non regnet peccatum <lb/>
            in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis <lb/>
            eius. si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est <lb/>
            esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur<lb n="20"/>
            quod perfici uetat apostolus dicens: concupiscentias <lb/>
            carnis ne perfeceritis. ipsa quippe sunt opera, de quibus <lb/>
            sequitur et dicit: manifesta autem sunt opera carnis, <lb/>
            quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, <lb/>
            idolorum seruitus et cetera. si ergo non consentiatur concupiscentiis<lb n="25"/>
            carnis, quantumuis aguntur motibus, non tamen

<note type="footnote"> 5 Gal. 5,16 sq. 12 Rom. 7, 19 14 Gal. 5, 18 15 Rom. <lb/>
            7, 20. 22. 17 Rom. 6,12 20 cf. Bom. 7, 24 23 Gal. 5,19 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CC*XCII <hi rend="italic">V:</hi> CCLXXXV P CCCVin <hi rend="italic">(h</hi> 3 ex eodem <lb/>
            libro contra iulianum P 4 apostolus <hi rend="italic">Gav: om. GlP</hi> 6 concupiBcentias <lb/>
            <hi rend="italic">MPV:</hi> desideria <hi rend="italic">G</hi> ne <hi rend="italic">MPV:</hi> non <hi rend="italic">G</hi> perficeritia <lb/>
            <hi rend="italic">GxPl</hi> non ait ne feceritia <hi rend="italic">GP: om. MV</hi> 7 perfeoeretis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            8 earum <hi rend="italic">P:</hi> eorum <hi rend="italic">MV</hi> 10 aduersantur inuicem <hi rend="italic">G</hi> 22 perfeceretis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 26 quantumuis <hi rend="italic">V:</hi> quamuis <hi rend="italic">GP</hi> aguntur <hi rend="italic">V:</hi> agaDtur <lb/>
            P\' </note> <lb/>
             
<pb n="937"/>
            perficientur operibus. proinde cum caro concupiscit aduersus <lb/>
            spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae <lb/>
            uolumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, <lb/>
            quamuis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamuis <lb/>
            fiant. sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, <lb n="5"/>
            cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat <lb/>
            aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc <lb/>
            perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus <lb/>
            eum etiam ipsa non concupiscat. hoc enim uolumus, cum <lb/>
            perfectionem iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa <lb n="10"/>
            uelle debemus. sed quia id perficere in ista corruptibili <lb/>
            carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: uelle <lb/>
            adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio,. <lb/>
            uel, sicut habent codices graeci: uelle adiacet mihi, perficere <lb/>
            autem bonum non, id est: non mihi adiacet perficere <lb n="15"/>
            bonum. non ait: <sic>nfacere</sic><corr>facere</corr>", sed:perficere bonum, quia <lb/>
            facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem <lb/>
            bonum est non concupiscere. quod ergo est ad Galatas: <lb/>
            concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc a contrario <lb/>
            est ad Romanos: perficere autem bonum non inuenio, <lb n="20"/>
            quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non <lb/>
            accedit nostrae uoluntatis assensus, nec nostra uoluntas <lb/>
            perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus <lb/>
            permanet motus. ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati <lb/>
            uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus <lb n="25"/>
            spiritum et spiritus aduersus carnem, ubi et spiritus facit <lb/>
            bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, sed non <lb/>
            perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit <lb/>
            malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente <lb/>
            spiritu et ipsa ad opera damnanda non peruenit — iste <lb n="30"/>
            ergo conflictus non Iudaeorum nec quorumlibet aliorum, sed

<note type="footnote"> 12 Rom. 7, 18 17 cf. Eccli. 18, 30 19 Gal. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 16 adiacet] ex adiciet <hi rend="italic">corr. m. 2 P</hi> 16 sed perficere bonum <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            bonum sed perficere <hi rend="italic">P</hi> 19 a contrario <hi rend="italic">V:</hi> contrario P e contrario <lb/>
            a 21 eis <hi rend="italic">GP:</hi> ei <hi rend="italic">V</hi> 22 accedit <hi rend="italic">V:</hi> accidit P 29 non sibi <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> sibi non P 31 nec <hi rend="italic">V: om. P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="938"/>
            plane christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine <lb/>
            laborantium breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: igitur <lb/>
            ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi <lb/>
            peccati. 
</p><p>Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius, quae <lb n="5"/>
            utique non fuit in paradiso in corpore uitae illius, procul <lb/>
            dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem <lb/>
            peccati, cum carnaliter nascuntur; quae non soluitur, nisi <lb/>
            cum spiritaliter renascuntur. non enim hanc trahunt ex opere, <lb/>
            quo humanam deus naturam facit, sed ex uulnere, quod naturae <lb n="10"/>
            humanae hostis inflixit, non hostis secundum Manichaeos <lb/>
            prosiliens ex natura mali, quam non condidit deus, sed hostis <lb/>
            angelus quondam ex opere dei bonus, ex opere suo factus malus, <lb/>
            qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, ut <lb/>
            per malam persuasionem praeuaricationis uulnus infligeret,<lb n="15"/>
            unde genus humanum etiam in his qui uiam dei ambulant <lb/>
            claudicaret. 
</p></div><div n="318" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCIII. CONTRA OBIECTIONES CONCLVSIONESQVE PELAGIANAS SVB TITVLIS XV RESPONSA SANCTI AVGVSTINI. EX LIBRO AD PAV- LVM ET EVTROPIVM EPISCOPOS DE PERFECTIONE IVSTITIAE HOMINIS. </title></ab><p> I. "Ante omnia" inquit <sic>ninterrogandus</sic><corr>interrogandus</corr> est qui negat hominem <lb/>
            sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, <lb/>
            quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non <lb n="25"/>
            potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo

<note type="footnote"> 2 Rom. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 uiuendo F: uiuentium P 3 legi peccati F: lege p. P <lb/>
            10 quo <hi rend="italic">GP:</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> facit <hi rend="italic">F:</hi> fecit P 12 mali quam PF: <lb/>
            aliqua Gl aliqua quam Gs condidit <hi rend="italic">GP:</hi> credidit <hi rend="italic">F</hi> 14 nulnerando <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> uulneratum P ut per <hi rend="italic">F:</hi> et per <hi rend="italic">GP</hi> 17 sequitmr <lb/>
            <hi rend="italic">cap</hi>. CCXCI in <hi rend="italic">GPv</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCVIH P CCCX <hi rend="italic">Gv</hi> 20 Augustini] <lb/>
            aftg V paulum F: paulinum P 21 episcopum P <lb/>
            perfectione <hi rend="italic">GY:</hi> profectione P 23 inquit] <hi rend="italic">sc</hi>. Caelestiua 25 quod <lb/>
            uitare poteat P (si quod) uitare P </note> <lb/>
             
<pb n="939"/>
            sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel <lb/>
            iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo <lb/>
            potest". Respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata <lb/>
            sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. <lb/>
            in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum <lb n="5"/>
            est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum <lb/>
            caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, <lb/>
            ut ea quae uult homo non faciat. 
</p><p>II. "Iterum quaerendum est" inquit "peccatum uoluntatis an <lb/>
            necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis <lb n="10"/>
            est, uitari potest." Respondemus quod supra et, ut <lb/>
            sanemur, inuocamus eum cui dicitur in psalmo: de necessitatibus <lb/>
            meis educ me.-
</p><p>III. "Iterum" inquit "quaerendum est: quid est peccatum, <lb/>
            naturale an accidens? si naturale, peccatum non est. si autem <lb n="15"/>
            accidens est, recedere potest, et quod recedere potest, uitari <lb/>
            potest, et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod <lb/>
            uitari potest." Respondetur naturale non esse peccatum, sed <lb/>
            naturae praesertim uitiatae — unde facti sumus natura filii <lb/>
            irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, <lb n="20"/>
            nisi adiuta sanetur gratia dei per legum Christum dominum <lb/>
            nostrum. 
</p><p>IIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quid est peccatum, actus <lb/>
            an res ? si res est, auctorem habeat necesse est, et si <lb/>
            auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius <lb n="25"/>
            auctor induci uidebitur. at si hoc dici impium est, et confiteri <lb/>
            necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur <lb/>
            actus est, immo uero quia actus est, uitari potest". Respondemus <lb/>
            peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed

<note type="footnote">7 cf. Gal. 5, 17 12 Pi. 24, 17 19 Eph. 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 uitare P 2 saltim <hi rend="italic">P</hi> 4 christam F: <hi rend="italic">om. P</hi> - 9 II <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            om. P 15 si naturale-non est <hi rend="italic">GPl: om. MY; eras. in P</hi> <lb/>
            16 est recedere <hi rend="italic">PF:</hi> e. et recedere <hi rend="italic">G</hi> potest ****** et quod (potest <hi rend="italic">ras.)<lb/>
             P</hi> nitare P 17 et quod uitari—uitari potest] <hi rend="italic">ras</hi>. in <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 responditur <hi rend="italic">Gl</hi> 23 ait F: inquit P 28 immo uero quia F:<lb/>
             immo quia uere P 29 quidem <hi rend="italic">G\'PV:</hi> quid G\' dici et <hi rend="italic">G:</hi> <lb/>
            dicit F dici P. </note> <lb/>
             
<pb n="940"/>
            etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, <lb/>
            quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato <lb/>
            claudicat, nec tamen uitare potest claudicationem, nisi <lb/>
            habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine <lb/>
            fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.<lb n="5"/>
            ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est <lb/>
            nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non <lb/>
            est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit <lb/>
            claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio <lb/>
            nomen imponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius<lb n="10"/>
            qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. sic et <lb/>
            in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia <lb/>
            uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, <lb/>
            etiam quando nihil agit, unde auaritiae suae seruiat, <lb/>
            etiam quando audit: non concupisces, seque uituperat et <lb n="15"/>
            tamen auarus manet, sed per fidem renouatur, id est sanatur, <lb/>
            de die in diem, nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum <lb/>
            dominum nostrum. 
</p><p>V. ,,Iterum" inquit "quaerendum est, utrumne debeat homo sine <lb/>
            peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest,. <lb n="20"/>
            ergo nec debet; et si non debet homo esse sine peccato, <lb/>
            debet ergo esse cum peccato, et iam peccatum non erit, si <lb/>
            illud haberi constiterit, aut, si hoc etiam dici absurdum est — <lb/>
            confiteri enim necesse est debere hominem sine peccato esse — <lb/>
            et constat eum non aliud debere, quam potest". Respondetur <lb n="25"/>
            eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum <lb/>
            enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: <lb/>
            "debet esse homo iste sine claudicatione, et si debet, <lb/>
            potest" nec tamen, cum uult, continuo potest, sed cum fuerit <lb/>
            adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. <lb n="30"/>
            hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam <lb/>
            eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non

<note type="footnote"> 15 Ex. 20, 17 16 cf. II Cor. 4, 16, </note>

<note type="footnote"> 1 ratione <hi rend="italic">GP:</hi> actione <hi rend="italic">V</hi> 2 qui <hi rend="italic">GP:</hi> q.. <hi rend="italic">V</hi> 19 inquid <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            23 habori <hi rend="italic">PV:</hi> deberi <hi rend="italic">a</hi> 27 recte utique—et si debet potest <hi rend="italic">oP:</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">V</hi> 32 gratiam <hi rend="italic">GP:</hi> gratia <hi rend="italic">V</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="941"/>
            uocare iustos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, <lb/>
            sed male habentibus. 
</p><p>VI. "Iterum" ait "quaerendum est, utrumne praeceptum sit <lb/>
            homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum <lb/>
            non est, aut quia praeceptum est, potest. nam quomodo praeciperetur <lb n="5"/>
            quod fieri omnino non posset?" Respondetur consultissime <lb/>
            homini praecipi rectis passibus ambulare, ut, cum se <lb/>
            non posse perspexerit, medicinam requirat; quae interioris <lb/>
            hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per <lb/>
            Iesum Christum dominum nostrum. <lb n="10"/>
            
</p><p>VII. "Iterum" ait "quaerendum est, an uelit hominem deus <lb/>
            sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. <lb/>
            quis enim tam demens est, ut uel dubitet fieri posse quod <lb/>
            deum uelle non dubitet?" Respondetur: si nollet deus hominem <lb/>
            sine peccato esse, non mitteret filium suum, qui sanaret homines <lb n="15"/>
            a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione <lb/>
            interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta <lb/>
            iustitia tamquam sanitas plena. 
</p><p>VIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quomodo uult deus <lb/>
            esse hominem, cum peccato an sine peccato? procul dubio <lb n="20"/>
            non uult esse cum peccato. quanta haec impietatis blasphemia <lb/>
            sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, <lb/>
            quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, <lb/>
            quod deus uult. quasi quem ad hoc deus creauerit, ut possit <lb/>
             esse quod nolit et non possit esse quod uelit, et ut contra <lb n="25"/>
            suam magis, quam ut secundum suam exsisteret uoluntatem." <lb/>
            Iam superius responsum est; sed addendum uideo, quod spe <lb/>
            salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est <lb/>
            spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem

<note type="footnote">1 cf. Matth. 9,12 sq. 17 cf. II Cor. 4, 16 27 Rom. 8, 24 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quia P: qui V 3 VI P: om. V 5 quomodo V: cur GP</hi><lb/>
            7 praecipi rectis <hi rend="italic">GP:</hi> praeciperetis <hi rend="italic">V</hi> 9 sanandum P 11 VII] <lb/>
            om. <hi rend="italic">PV</hi> iterum <hi rend="italic">pIV:</hi> item pi deus hominem P 19 VIII] <lb/>
            <hi rend="italic">om. PV</hi> iterum <hi rend="italic">P2V:</hi> item <hi rend="italic">GP1</hi> 20 hominem esse <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            23 elSe sine <hi rend="italic">V:</hi> etiam sine P 26 suam magis <hi rend="italic">V:</hi> sua magis P <lb/>
            29 sperat] a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 2 P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="942"/>
            quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus: <lb/>
            tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas, <lb/>
            tunc plena sanitas, quando plena caritas — p len i t udo enim <lb/>
            legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus I <lb/>
            eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem,<lb n="5"/>
            cum fides peruenerit ad uisionem.I
</p><p rend="script">VIIII. "Iterum quaerendum est" inquit: "per quid efficitur <lb/>
            homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii : <lb/>
            libertatem? si per naturae necessitatem, culpa caret; si per ! <lb/>
            arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem<lb n="10"/>
            acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, I <lb/>
            certe bonum est. negari enim non potest. qua igitur ratione <lb/>
            bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum <lb/>
            est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si <lb/>
            homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse <lb n="15"/>
            sine peccato." Respondetur per arbitrii libertatem factum, at, <lb/>
            esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta <lb/>
            ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides <lb/>
            clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus <lb/>
            positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod <lb n="20"/>
            intellexerimus uolumus nec ualemus implere. nam et ipsa <lb/>
            libertas credentibus a liberatore promittitur: si uos, in- I <lb/>
            quit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. I <lb/>
            uicta enim uitio, in quod cecidit uoluntate, caruit libertate <lb/>
            natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus<lb n="25"/>
            est, huic seruus addictus est. sicut ergo, <lb/>
            non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non

<note type="footnote"> 3 Rom. 13, 10 4 cf. I Io. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Io. : <lb/>
            8, 36 25 II Petro 2, 19 27 cf. Matth. 9, 12 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 non <hi rend="italic">GłPV: del. G*</hi> 6 peruenerit <hi rend="italic">GP:</hi> praeaenerit <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            7 VIIII P: <hi rend="italic">om. V</hi> per quid <hi rend="italic">GP:</hi> cum quid <hi rend="italic">V</hi> 10 quae-, <lb/>
            rendum <hi rend="italic">est - libertatem] add. P\' in mg</hi>. 11 acciperit <hi rend="italic">V</hi>\' <lb/>
            13 .1 magis (si <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 14 magis enim — pronum eet <hi rend="italic">GP:</hi>I <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> illud potest esse <hi rend="italic">ras. 16 Utt. in P</hi> 16 libertate I <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 21 ualemus <hi rend="italic">V:</hi> ualeamus <hi rend="italic">P</hi> 24 caruit <hi rend="italic">GP:</hi> curuit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 seruus <hi rend="italic">V:</hi> et seruus <hi rend="italic">GP</hi> est addictus P 27 opus] optМ <hi rend="italic">V</hi>Į </note> <lb/>
             
<pb n="943"/>
            est opus liberis liberator, sed seruis, ut ei dicat gratulatio <lb/>
            libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam <lb/>
            meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, <lb/>
            si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, <lb/>
            secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec <lb n="5"/>
            tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua, <lb/>
            sicut necesse est, permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut <lb/>
            sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque <lb/>
            necessitas. 
</p><p>X. "Proinde" inquit "deus bonum hominem fecit et praeterquam <lb n="10"/>
            illum bonum fecit, bonum ei ut faceret insuper imperauit. <lb/>
            quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec <lb/>
            factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse <lb/>
            esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum estu. Respondemus: <lb/>
            quia ergo non se ipse homo, sed deus bonum hominem <lb n="15"/>
            fecit, deus eum, non se ipse, ut sit bonus, refecit, dum uolentem, <lb/>
            credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. <lb/>
            hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum. <lb/>
            nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam <lb/>
            non poenam, sed uitam resurgat homo exterior <lb n="20"/>
            nouissimo die. 
</p><p>X. ,,Iterum" ait "quaerendum est, quot modis constet omne <lb/>
            peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur, <lb/>
            aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia <lb/>
            illa, quae prohibita sunt, uitari possunt, quam quae praecepta <lb n="25"/>
            sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur quod <lb/>
            uel caueri uel impleri non posset, et quomodo negabimus posse <lb/>
            esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam <lb/>
            omnia illa, quae uetantur, posse cauere quam quae imperantur <lb/>
             efficere?" Respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina <lb n="30"/>
            praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum.. est;

<note type="footnote">2 Ps. 30, 8 19 cf. II Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote">10 X <hi rend="italic">P in mg.: om. V</hi> 11 insupor nt faceret <hi rend="italic">GP</hi> 13 si F: <lb/>
            et P 16 refecit <hi rend="italic">PlF:</hi> reficit P1 18 Cbristum <hi rend="italic">V: om. P</hi> <lb/>
            22 XI <hi rend="italic">P in mg.: om. V</hi> quot <hi rend="italic">V:</hi> quod P 24 non <hi rend="italic">GP: om. V</hi> <lb/>
            27 posset a: possit <hi rend="italic">PF</hi> negauimus <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="944"/>
            sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super <lb/>
            terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, <lb/>
            ut intellegeremus, quidquid aliud diuinitus praeceptum est, in <lb/>
            his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: <lb/>
            diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et<lb n="5"/>
            ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges <lb/>
            proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, <lb/>
            duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. <lb/>
            quidquid ergo dei lege prohibemur et quidquid iubemur <lb/>
            facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus.<lb n="10"/>
            et forte generalis prohibitio est: non concupisces, <lb/>
            et generalis iussio est: diliges. unde breuiter apostolus Paulus <lb/>
            quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: <lb/>
            nolite conformari huic saeculo; iussio autem: sed <lb/>
            reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet<lb n="15"/>
            ad non concupiscere, hoc ad diligere, illud ad continentiam, <lb/>
            hoc ad iustitiam, illud ad declinandum a malo, hoc ad <lb/>
            faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur <lb/>
            et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse <lb/>
            potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in <lb n="20"/>
            cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum., <lb/>
            qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui <lb/>
            uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita <lb/>
            obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim <lb/>
            lex ista praecepit, ut, cum in his implendis homo defecerit, non <lb n="25"/>
            se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, <lb/>
            ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi <lb/>
            perducat officio.

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 9, 28 5 Matth. 22, 37 sqq. 11 Ex. 20, 17 <lb/>
            12 Dent. 6, 5 14 Rom. 12, 2 20 cf. Sap. 8, 21 cf. Rom. <lb/>
            5, 5 \' 24 cf. Philipp. 3, 14 27 cf. Gal. 3, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 coneumans P fecit P: facit <hi rend="italic">V</hi> 5 diliges P1: dilige <hi rend="italic">P\'</hi>, <lb/>
            diligis <hi rend="italic">V</hi> 6 et ex tota mente tua] <hi rend="italic">om</hi>. P1 diliges P1 <hi rend="italic">V:</hi> dilige <lb/>
            <hi rend="italic">P7</hi> 10 et iubemnr P: ut iuuemur <hi rend="italic">V</hi> 11 concupiscea <hi rend="italic">P* Vi</hi> <lb/>
            concupisce P* 12 apostolus <hi rend="italic">V:</hi> et apostolus <hi rend="italic">GP</hi> 25 praecepit <lb/>
            <hi rend="italic">Vi</hi> praecipit <hi rend="italic">GP</hi> 27 pedagogi <hi rend="italic">V</hi>J </note> 
<pb n="945"/>
            
</p><p>XII. "Iterum quaerendum est" inquit: "quomodo non potest <lb/>
            homo esse sine peccato, uoluntate an natura? si natura, <lb/>
            peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas <lb/>
            uoluntate mutari." Respondemus admonentes esse cogitandum, <lb/>
            . quanta sit ista praesumtio, qua dicitur non solum posse, <lb n="5"/>
            quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est, sed <lb/>
            etiam perfacile uoluntatem posse uoluntate mutari, cum <lb/>
            dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem <lb/>
            aduersantur sibi, ut non ea quae uultis faciatis. <lb n="10"/>
            non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae <lb/>
            potestis facere nolitis, sed: ut non ea quae uultis faciatis. <lb/>
            cur ergo concupiscentia carnis, quae utique culpabilis <lb/>
            atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati <lb/>
            - quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali <lb n="15"/>
            corpore; ubi ostendit satis esse tamen in nostro mortali corpore <lb/>
            quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista <lb/>
            concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem <lb/>
            satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae <lb/>
            uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari ? <lb n="20"/>
            nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam <lb/>
            deus creauit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus <lb/>
            propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse <lb/>
            sanari. 
</p><p rend="script">XIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si non potest homo <lb n="25"/>
            sine peccato esse, cuius culpa est, ipsiusne hominis an cuiuslibet <lb/>
            alterius? si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, <lb/>
            si hoc non est quod esse non potest?" Respondemus ideo esse

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 17 15 cf. Rom. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 XII <hi rend="italic">P in mg.:</hi> VI <hi rend="italic">V in mg</hi>. 2 an natnra-si uoluntate <hi rend="italic">G <lb/>
            P: om. V</hi> 3 noluntate. (m <hi rend="italic">ras.)</hi> P 6 non <hi rend="italic">V: om. P</hi> <lb/>
            7 posse uoluntatem mutari noluntate P 10 sibi <hi rend="italic">F: om. P</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">ante</hi> ubi <hi rend="italic">add. V:</hi> quod permittendum non sit ut regnet ubi <lb/>
            ost. satis-corpore] <hi rend="italic">add. G3 supr. uers</hi>. ostendit satis <hi rend="italic">V:</hi> satis ostendit <lb/>
            <hi rend="italic">G3P</hi> in] <hi rend="italic">om</hi>. P1 17 quod—ut regnet <hi rend="italic">GP: om. V</hi> cur <lb/>
            <hi rend="italic">GV:</hi> cum <hi rend="italic">P</hi> 23 uitiatam <hi rend="italic">GP:</hi> uitiatum <hi rend="italic">V</hi> 25 XIII P: VII <lb/>
            <hi rend="italic">V in mg</hi>. </note>

<note type="footnote"> VIm. </note>

<note type="footnote"> 60 </note> <lb/>
             
<pb n="946"/>
            hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis <lb/>
            uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam <lb/>
            sola hominis uoluntas superare non possit. 
</p><p>XIIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si natura hominis <lb/>
            bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus<lb n="5"/>
            audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere <lb/>
            possibile ? omne enim peccatum malum esse quis dubitet ?" Respondemus <lb/>
            et naturam hominis bonam esse et eam malo carere <lb/>
            posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo; quod non <lb/>
            perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam.<lb n="10"/>
            sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: <lb/>
            ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus <lb/>
            tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero <lb/>
            peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, <lb/>
            nisi diffundat spiritus caritatem, quae plena et perfecta<lb n="15"/>
            tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. 
</p><p>XV. "Et hoc" inquit "dicendum est: certe iustus deus. negari <lb/>
            enim non potest. imputat autem deus homini omne peccatum. <lb/>
            de hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum <lb/>
            est quidquid non imputabitur in peccatum, et si est aliquod,<lb n="20"/>
            peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, <lb/>
            si imputare cuiquam creditur quod uitari non possit?" <lb/>
            Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus <lb/>
            cui non imputabit dominus peccatum. non enim <lb/>
            imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita <lb n="25"/>
            nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, <lb/>
            et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi <lb/>
            fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum <lb/>
            est autem, cum uel non est caritas, quae esse debet, uel <lb/>
            minor est, quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non. <lb n="30"/>
            possit, quia, si potest, praesens uoluntas hoc facit; si autem

<note type="footnote"> 9 Matth. 6,13 10 cf. Sap. 9, 15 12 I Cor. 15, 55 sq. 16cf.I <lb/>
            Cor. 13,12 23 Ps. 31, 2 25 Matth. 6, 12 27 Mattb. 7, 2 </note>

<note type="footnote"> 4 Xlill P: VIII <hi rend="italic">V in mg</hi>. 5 marchion <hi rend="italic">F</hi> 8 bonum P <lb/>
            eam <hi rend="italic">OP:</hi> ea V 17 XV P: VlJLlI <hi rend="italic">Vinmg</hi>. 19 de hoc F: et <lb/>
            hoc <hi rend="italic">GP</hi> 22 cuiquam F: cui quod P 24 imputabit <hi rend="italic">PF:</hi> imputauit <lb/>
            <hi rend="italic">a (gr. loyCar\\Tai)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="947"/>
            non potest, praeterita uoluntas haec fecit. et tamen uitari <lb/>
            potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando <lb/>
            humilis adiuuatur. 
</p><p>Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam <lb/>
            quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi <lb n="5"/>
            ab interrogante sibi dicit: "das mihi hominem sine peccato?" <lb/>
            et respondit: "do tibi qui esse possit". et rursus ab interrogante <lb/>
            dicitur ei: "quis est?" et respondet: "ipse tu". "quod si dixeris" <lb/>
            inquit: \'ego esse non possum\', respondendum est: cuius culpa <lb/>
            est? quod si dixerit: \'mea\', dicendum est: <sic>net</sic><corr>et</corr> quomodo tua est, <lb n="10"/>
            si esse non potes?u iterum facit se interrogari et dicit sibi: <lb/>
            "tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse <lb/>
            posse?" et respondit: "quod non sum sine peccato, cuius culpa <lb/>
            est? quod si dixerit" inquit: \'tuaest\', respondendum est: "quomodo <lb/>
            mea, si esse non possum P" Nos respondemus nullum <lb n="15"/>
            cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est <lb/>
            ausus dicere esse hominem sine peccato uel aliquem uel se <lb/>
            ipsum, sed tantummodo esse posse respondit. quod neque nos <lb/>
            negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc <lb/>
            quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae <lb n="20"/>
            in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa <lb/>
            fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus <lb/>
            Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud <lb/>
             quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si <lb n="25"/>
            propter se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus <lb/>
            gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est <lb/>
            Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si <lb/>
            uelit, nisi ut adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus

<note type="footnote"> 21 Matth. 6, 12 26 Gal. 2, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 haec <hi rend="italic">V:</hi> hoc <hi rend="italic">GP</hi> 6 dicit <hi rend="italic">PV:</hi> dici <hi rend="italic">a</hi> 8 respondet <hi rend="italic">PlP:</hi> <lb/>
            reeponditP1 11 potea] potes. <hi rend="italic">(t ras.) P dicitPT:</hi> dici P1 <lb/>
            12 qui <hi rend="italic">GP:</hi> quid <hi rend="italic">V</hi> hominem sine] h. sine sine <hi rend="italic">V</hi> 18 (tantom)modo <lb/>
            esse - per qaem possit] <hi rend="italic">add</hi>. P1 <hi rend="italic">in mg</hi>. esse posse <hi rend="italic">G:</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">(om</hi>. posse) <hi rend="italic">P2V</hi> 29 nisi ut <hi rend="italic">Y:</hi> nisi P </note>

<note type="footnote"> 60* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="948"/>
            agitur et omni modo implebitur cum contentione mortis absumta <lb/>
            et caritate, quae credendo et sperando nutritur, uidendo <lb/>
            et obtinendo perfecta. deinceps instituit diuinis testimoniis <lb/>
            agere quod intendit. quod quale sit diligentius aduertamus. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="319" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCIIII. . VBI POSSINT PRAECEPTA DE CARITATIS PERFECTIONE COM- PLERI ET QVID SIT LIBERARI DE CORPORE MORTIS, VEL QVOD NOMINE 1EIVNII, ELEMOSVNAE ET ORATIONIS IVSTITIAE GENE- RALITAS INDICETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. </title></ab><p> "Testimonia" inquit "quibus probatur praeceptum esse homini, <lb/>
            ut absque peccato sit." ad hoc respondemus: non utrum praeceptum <lb/>
            sit quaeritur, quod ualde manifestum est, sed hoc ipsum <lb/>
            quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius <lb/>
            possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus<lb n="15"/>
            aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de <lb/>
            quo corpore mortis huius non omnis liberatur, qui finit hanc <lb/>
            uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et, ne in uanum <lb/>
            suscipiat, bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc <lb/>
            corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit,<lb n="20"/>
            aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola <lb/>
            dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum sanctis et <lb/>
            fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens <lb/>
            redditur, sed eis tantum a quibus in hac uita eiusdem <lb/>
            mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem <lb n="25"/>
            iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam, <lb/>
            cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. beati quippe,

<note type="footnote"> 15 cf. Gal. 5, 17 22 cf. Rom. 7, 24 sq. 27 Matth. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 cum <hi rend="italic">V: om. P</hi> absumta <hi rend="italic">V:</hi> adsumpta <hi rend="italic">P</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCLXXXIII <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) P</hi> CCCXI <hi rend="italic">Gv</hi> 7 <hi rend="italic">titulum atram. nigro add. m. 2 in P</hi> <lb/>
            9 orationes <hi rend="italic">P</hi> 10 supra scripto <hi rend="italic">MV:</hi> VI de perfectione iustitiae <lb/>
            hominis ad paulum et entropium episcopos <hi rend="italic">P</hi> 18 et ne <hi rend="italic">GP:</hi> ne <lb/>
            ne <hi rend="italic">V</hi> uanum <hi rend="italic">GP:</hi> unum <hi rend="italic">V</hi> 19 suscipia*t (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> enim <lb/>
            est <hi rend="italic">P</hi> 23 post <hi rend="italic">P:</hi> per <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="949"/>
            qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi <lb/>
            saturabuntur. 
</p><p>Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, <lb/>
            non per speciem — unde dictum est: iustus ex <lb/>
            fide uiuit — haec est nostra in ista peregrinatione iustitia, <lb n="5"/>
            ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, <lb/>
            ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, <lb/>
            nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando <lb/>
            corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas <lb/>
            in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa <lb n="10"/>
            peccatis hilariter ex corde faciendo et orationibus indesinenter <lb/>
            instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur <lb/>
            fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra <lb/>
            iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem <lb/>
            plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde <lb n="15"/>
            dominus in euangelio, cum dixisset: no Ii te facere ius t itiam <lb/>
            uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, <lb/>
            ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, <lb/>
            non est in expositione iustitiae ipsius executus nisi tria ista: <lb/>
            ieiunium, elemosynas, orationes, ieiunio scilicet uniuersam <lb n="20"/>
            corporis castigationem significans, elemosynis omnem beniuolentiam <lb/>
            et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi, et oratione <lb/>
            insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione <lb/>
            corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, <lb/>
             sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, <lb n="25"/>
            ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam <lb/>
            concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam, in <lb/>
            ipsa uera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam <lb/>
            fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per <lb/>
             infirmitatem uel, cum minus sufficitur necessitatibus aliorum

<note type="footnote"> 3 cf. II Cor. 5, 6 sq. 4 Rom. 1, 17 (Abac. 2, 4) 16 Matth. 6, 1 </note>

<note type="footnote"> 5 ista <hi rend="italic">PF:</hi> ipsa <hi rend="italic">a</hi> 8 nunc <hi rend="italic">V:</hi> nostra P1 tunc <hi rend="italic">add. P\' supr. <lb/>
            uers</hi>. 11 ex corde <hi rend="italic">V:</hi> et ex corde <hi rend="italic">GP</hi> faciendo] <hi rend="italic">add. P*</hi> <lb/>
            12 sana <hi rend="italic">V:</hi> sua P 18 fine <hi rend="italic">GP:</hi> fide <hi rend="italic">V</hi> 20 ieionio <hi rend="italic">V:</hi> ieiunium <lb/>
            P 21 beneuolentiam <hi rend="italic">GP</hi> 22 beneficentiam <hi rend="italic">GP</hi> 23 ut] <lb/>
            <hi rend="italic">abundare uidetur; cf. Cypr. p. 540,4 ed. Hartel</hi> 27 exserit] exerit <lb/>
            P1 exierit <hi rend="italic">PlV</hi> 28 beneficentia <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="950"/>
            uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, <lb/>
            subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem <lb/>
            diligit deus. subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, <lb/>
            et tanto minus, quanto magis quisque profecerit. 
</p></div><div n="320" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCV. PRAECEPTVM DE DILIGENDO DEO IN ILLA VITA PERFECTE COMPLERI DICIT ET RATIONEM REDDIT TESTIMONIORVM, QVI- BVS IMPERATVR HOMINI PERFECTVM ESSE, VEL QVANDO SIT ECCLESIA GLORIOSA. EX EODEM LIBRO. </title></ab><p rend="script"> Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, id est quotquot<lb n="10"/>
            perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti <lb/>
            sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, <lb/>
            cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, <lb/>
            id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei <lb/>
            iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur<lb n="15"/>
            teneaturque succedit, caritas autem, quae in his tribus <lb/>
            maior est, non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata <lb/>
            quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine <lb/>
            caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum <lb/>
            deum tuum ex toto corde tuo et ex tota animas <lb n="20"/>
            tua et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis <lb/>
            concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni <lb/>
            modo ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima <lb/>
            concupiscit, quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter <lb/>
            anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato

<note type="footnote"> 2 cf. II Cor. 9, 7 10 Philipp. 8,15 13 cf. I Cor. 13, 10 <lb/>
            16 cf. I Cor. 13, 13 19 Matth. 22, 37 (Deut. 6, 5) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="italic">(et</hi> 3) subrepit (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">mut. m. 2) P</hi> 4 quisque <hi rend="italic">PF: om. a</hi>\' <lb/>
            5 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXXIIII <hi rend="italic">(sic) P</hi> CCCXII <hi rend="italic">Gv</hi> 6 <hi rend="italic">titulum add</hi>. m. 2 <hi rend="italic">in P <lb/>
            7 et rationem-testimoniorum GP: om. V</hi> redditP: <hi rend="italic">redidit G</hi> <lb/>
            8 sit <hi rend="italic">V:</hi> fit P 10 perfeCti (c <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 11 perfete (c add. m. X) <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 ex parte sit <hi rend="italic">GP:</hi> ex parto <hi rend="italic">V</hi> 16 succedit <hi rend="italic">pay:</hi> saccedet <lb/>
            P* 19 diligis <hi rend="italic">V</hi> 20 ei tota anima <hi rend="italic">(om</hi>. et) P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="951"/>
            quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius, <lb/>
            sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit deum, <lb/>
            quod est primum summumque praeceptum. cur ergo non praeciperetur <lb/>
            homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo <lb/>
            habeat? non enim recte curritur, si quo currendum; est nesciatur. <lb n="5"/>
            quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? <lb/>
            sic ergo curramus, ut comprehendamus. omnes enim, <lb/>
            qui recte current, comprehendent, non sicut in agone theatrico <lb/>
            omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. curramus <lb/>
            credendo et sperando, desiderando; curramus corpus <lb n="10"/>
            castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis <lb/>
            hilariter et ex corde faciendo et currentium uires ut adiuuentur <lb/>
            orando, et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere <lb/>
            neglegamus ad plenitudinem caritatis. 
</p><p>His praemissis ea testimonia, quae posuit iste cui respondemus, <lb n="15"/>
            tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. in <lb/>
            Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino <lb/>
            deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in <lb/>
            filiis Israhel. item saluator in euangelio: estote perfecti, <lb/>
            quia pater uester, qui est in caelis, perfectus <lb n="20"/>
            est. item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, <lb/>
            fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: <lb/>
            corripientes omnem hominem et docentes in omni <lb/>
            sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum <lb/>
            in Christo; item ad Ephesios: ut exhiberet <lb n="25"/>
            ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam <lb/>
            aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit <lb/>
            sancta et immaculata. (unde et beatus Dauid dicit:) <lb/>
            domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 7, 23 2 cf. Matth. 22, 37 sq. 9 cf. I Cor. <lb/>
            9, 24 17 Dent. 18,13 18 Dent. 23,17 19 Matth. 5, 48 <lb/>
            21 n Cor. 13, 11 23 Col. 1, 28 25 Eph. 5, 27 29 PB. <lb/>
            14, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 7 omnes enim-comprehendent <hi rend="italic">OP: om. V</hi> 8 cnrrent <hi rend="italic">OPlz</hi> <lb/>
            eummt P1 17 deatheronomio <hi rend="italic">V</hi> 20 in caelis eet <hi rend="italic">G P</hi> 28 unde <lb/>
            —dicit a: <hi rend="italic">om. OPV</hi> 29 domine <hi rend="italic">F:</hi> item domine <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="952"/>
            requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur <lb/>
            sine macula et operatur iustitiam, et alibi: et ero <lb/>
            immaculatus coram eo, et alibi: beati immaculati <lb/>
            in uia, qui ambulant in lege domini. item apud <lb/>
            Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti<lb n="5"/>
            sunt autem illi omnes immaculati. horum testimoniorum <lb/>
            aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua <lb/>
            ipsum finem commemorant, quo currendo pertendunt. ingredi <lb/>
            autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui <lb/>
            iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter<lb n="10"/>
            currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa <lb/>
            peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum <lb/>
            quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, <lb/>
            munda mundat oratio. munda est autem oratio, <lb/>
            ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,<lb n="15"/>
            ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine <lb/>
            reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem <lb/>
            cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eum uenerimus, <lb/>
            iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur. 
</p><p>Sed aliud, est esse sine peccato, quod de solo in hac uita <lb n="20"/>
            unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis <lb/>
            iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam <lb/>
            modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione <lb/>
            iusta querella esse non possit. quis enim iuste queritur <lb/>
            de homine, qui. nemini male uult et quibus potest fideliter<lb n="25"/>
            consulit nec contra cuiusque iniurias tenet libidinem uindicandi, <lb/>
            ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit:

<note type="footnote"> 2 Ps. 17, 24 3 Ps. 118, 1 5 Prou. 22, 11 15 (et 27) <lb/>
            Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 requiescit <hi rend="italic">F:</hi> requiescet P 3 coram <hi rend="italic">F:</hi> cum <hi rend="italic">GP</hi> 8 pertendant <lb/>
            P 12 mnndare <hi rend="italic">P:</hi> mundaret et F elemosinis P <lb/>
            13 perfectionem <hi rend="italic">F:</hi> fectionem P 14 manda mnndat <hi rend="italic">F:</hi> mnndam m. <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 nobis <hi rend="italic">F:</hi> nobis debita nostra <hi rend="italic">GP</hi> 18 eum <hi rend="italic">F:</hi> eam <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            21 aliud esse <hi rend="italic">PtY:</hi> aliud est P1 24 queretur P 26 nec <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            ne P cuiusque F: cuiusquam <hi rend="italic">GP</hi> 27 ut <hi rend="italic">F:</hi> et <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="953"/>
            dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non <lb/>
            esse declarat. inde est quod dicit: nihil iniquum erat <lb/>
            in manibus eius, sed oratio mea munda. hinc enim <lb/>
            erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat qui ueraciter <lb/>
            dabat. <lb n="5"/>
            
</p><p>Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non <lb/>
            fecit misericordiam; superexsultat autem misericordia <lb/>
            iudicio. quod si non esset, quae spes esset, quando <lb/>
            quidem, cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur <lb/>
            castum se habere cor? aut quis gloriabitur <lb n="10"/>
            mundum se esse a peccato? tunc ergo per eius misericordiam <lb/>
            iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno <lb/>
            patris sui sicut sol. 
</p><p>Tunc plene atque perfecte erit ecclesia, non habens maculam <lb/>
            aut rugam aut aliquid huius modi, quia tunc etiam erit <lb n="15"/>
            uere gloriosa. cum enim non tantum ait: ut exhiberet <lb/>
            sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, <lb/>
            sed addidit: gloriosam, satis significauit, quando erit sine <lb/>
            macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando <lb/>
            gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, <lb n="20"/>
            in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis <lb/>
            impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, <lb/>
            ubi est periculosior maiorque temtatio; sed tunc potius <lb/>
            gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus <lb/>
            apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso <lb n="25"/>
            apparebitis in gloriam. cum enim dominus ipse secundum <lb/>
            formam serui, per quam se mediator coniunxerit ecclesiae, <lb/>
            non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam — unde

<note type="footnote"> 2 Iob. 16,17 6 Iac. 2, 13 9 Prou. 20, 8 sq. 12 cf. Matth. <lb/>
            13, 43 16 Eph. 5, 27 24 Col. 3, 4 </note>

<note type="footnote"> 3 eius <hi rend="italic">V:</hi> meis <hi rend="italic">GP (cf. gr. ţlov)</hi> 6 sed <hi rend="italic">OV: eras. in P</hi> 7 fecit <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> facit <hi rend="italic">GP</hi> superexsultat <hi rend="italic">V:</hi> superexaltat <hi rend="italic">GP</hi> 8 iudicio <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            indicium <hi rend="italic">GP</hi> 9 sederit] i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 2 P</hi> 11 misericordia <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 huius modi <hi rend="italic">V:</hi> eius modi <hi rend="italic">P</hi> 18 <hi rend="italic">addidit V:</hi> addit P 19 aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">GPV:</hi> aliquo <hi rend="italic">a</hi> 24 fiet <hi rend="italic">GP:</hi> fieri <hi rend="italic">V</hi> apostolus ait P 26 gloriam <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> gloria <hi rend="italic">GP</hi> 27 coniunxerit <hi rend="italic">V:</hi> coniunxit <hi rend="italic">G</hi> coniuncxit P </note> <lb/>
             
<pb n="954"/>
            dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus <lb/>
            nondum fuerat glorificatus - quomodo dicenda est <lb/>
            ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat <lb/>
            ergo eam nunc lauacro aquae, in uerbo abluens peccata praeterita <lb/>
            et pellens ab ea dominationem malorum angelorum; deinde<lb n="5"/>
            perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam <lb/>
            sine macula et ruga. quos enim praedestinauit, <lb/>
            illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; <lb/>
            quos autem iustificauit, illos et glorificauit. <lb/>
            in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et <lb n="10"/>
            sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, <lb/>
            id est perficior. dixit enim hoc ex persona corporis <lb/>
            sui, quod est ecclesia dei, (dies) ponens pro distinctis ordinatisque <lb/>
            temporibus, quod in sua resurrectione significauit <lb/>
            in triduo. <lb n="15"/>
            
</p><p>Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. <lb/>
            nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea <lb/>
            quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est recta fide <lb/>
            atque intentione, perueniat ubi habitet mundus corde. sicut <lb/>
            illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis. <lb n="20"/>
            ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco <lb/>
            sancto eius? innocens manibus et mundus corde. <lb/>
            innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in <lb/>
            opere est, illud in fine. et illic magis intellegendum quod <lb/>
            dictum est: bona est substantia cui non est peccatum <lb n="25"/>
            in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id <lb/>
            est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata <lb/>
            fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo <lb/>
            a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de

<note type="footnote"> 1 Io. 7, 39 4 cf. Eph. 5, 26 7 Rom. 8, 30 10 Loc <lb/>
            13, 32 17 cf. Philipp. 3, 14 20 Pa. 23, 3sq. 25 Eccli. <lb/>
            13, 24 28 Eccli. 38, 10 </note>

<note type="footnote"> 7 ruga] rngai <hi rend="italic">Y</hi> 13 dies <hi rend="italic">o: om. G PY</hi> ponens <hi rend="italic">6:</hi> ponens<lb/>
             in <hi rend="italic">PY</hi> ordinatisque <hi rend="italic">V:</hi> et ordinatis <hi rend="italic">P</hi> 14 qtiod <hi rend="italic">V:</hi> quod et <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 21 ascendit <hi rend="italic">PlY:</hi> ascendet <hi rend="italic">GP1</hi> 27 consummata <hi rend="italic">Y:</hi> cam <lb/>
            consommata P 28 uero <hi rend="italic">Y:</hi> uere P </note> <lb/>
             
<pb n="955"/>
            die in diem, et dirigat manus in opus misericordiae et ab <lb/>
            omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod <lb/>
            restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine <lb/>
            uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit <lb/>
            sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, <lb n="5"/>
            fiduciam habemus ad deum, et quaecumque petierimus, <lb/>
            accipiemus ab eo. hoc enim uidetur isto loco <lb/>
            admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione <lb/>
            reprehendat, hoc est, ne forte, cum coeperimus dicere: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, compungamur <lb n="10"/>
            non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus. <lb/>
            dicere quod non facimus, ut fiduciam petendi amittamus. 
</p></div><div n="321" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCVI. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: IVDICIVM EX VNO IN CON- DEMNATIONEM. EX EPISTVLA RESPONSIONIS AD CONSVLTA HILARII. </title></ab><p>Cum ergo in utroque, id est in iudicio et in gratia, quod  <lb/>
            attinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, <lb/>
            dicant isti nobis, quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere <lb/>
             in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, <lb n="20"/>
            aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac <lb/>
            causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit <lb/>
            generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio spiritalis. <lb/>
            sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non <lb/>
             quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, <lb n="25"/>
            ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam.

<note type="footnote"> 5 I Io. 3, 21 sq. 10 Matth. 6, 12 14 Rom. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 3 sine <hi rend="italic">GP:</hi> sane <hi rend="italic">V</hi> 5 nos non reprehendat <hi rend="italic">V:</hi> non reprehendent <lb/>
            nos <hi rend="italic">P</hi> 6 habeamus <hi rend="italic">P</hi> 10 debita nostra <hi rend="italic">V: om. GP</hi> <lb/>
            12 facimus <hi rend="italic">GV:</hi> faciamus <hi rend="italic">P</hi> ut <hi rend="italic">V:</hi> et <hi rend="italic">GP</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXXT <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) P</hi> CCCXIII <hi rend="italic">Gf)</hi> 14 <hi rend="italic">titulum adiecit m. 2 in P</hi> 15 epistola <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 17 id est <hi rend="italic">V:</hi> id est et <hi rend="italic">GP</hi> 22 subsistit V: surgit <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 23 carnalis <hi rend="italic">GP:</hi> carnislis <hi rend="italic">(sic) V</hi> 26 ita iata-ez Adam <lb/>
            <hi rend="italic">PV: om. G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="956"/>
            sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius <lb/>
            delicti conexio — quidquid enim postea homines ex malis suis <lb/>
            operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad <lb/>
            humanam conuersationem — huic autem regenerationi non sufficit <lb/>
            illud delictum tantummodo soluere, quod ex Adam trahitur,<lb n="5"/>
            sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae <lb/>
            conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, <lb/>
            gratia autem ex multis delictis in iustificationem. 
</p><p>Si enim ob unius delictum mors regnauit per <lb/>
            unum, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo <lb n="10"/>
            magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, <lb/>
            in uita regnabunt per unum Iesum Christum: <lb/>
            multo magis utique regnabunt, quia aeternae uitae regnum <lb/>
            erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum <lb/>
            regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes <lb n="15"/>
            homines ad condemnationem — de qua condemnatione <lb/>
            paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt — ita et <lb/>
            per unius iustificationem in omnes homines ad <lb/>
            iustificationem uitae. et hic omnes dixit et ibi, non <lb/>
            quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi,<lb n="20"/>
            cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed <lb/>
            quia omnes, qui renascuntur in iustificationem, non nisi per <lb/>
            Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem, <lb/>
            non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in <lb/>
            illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione <lb n="25"/>
            praeter Christum; ideo omnes et omnes. eosdem autem <lb/>
            omnes etiam multos postea dicit adiungens: sicut per <lb/>
            inoboedientiam unius hominis peccatores constituti <lb/>
            sunt multi, sic et per unius hominis oboedientiam <lb/>
            iusti constituentur multi. qui multi, nisi quos <lb n="30"/>
            iam paulo ante omnes dixerat?

<note type="footnote"> 9 Rom. 5, 17 sqq.\' </note>

<note type="footnote"> 13 utique <hi rend="italic">V:</hi> utique in uitam <hi rend="italic">GP</hi> 18 ad iustificationemhomines] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. P1 <hi rend="italic">in mg</hi>. 21 ab illa <hi rend="italic">V:</hi> multi ab illa P <lb/>
            27 Bicut <hi rend="italic">V:</hi> sicut enim <hi rend="italic">GP</hi> 29 sic et per—constituentur multi] <lb/>
            <hi rend="italic">his scriptum, sed semel eras. in P</hi> </note> 
<pb n="957"/>
            
</p><p>Vide, quemadmodum commendat unum et unum, id est <lb/>
            Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, <lb/>
            cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, <lb/>
            ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non <lb/>
            nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, <lb n="5"/>
            fidem scilicet incarnationis Chris.ti, quae illis praenuntiabatur, <lb/>
            sicut et nobis annuntiabatur. ideo hic Christum hominem dicit, <lb/>
            cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum <lb/>
            tantummodo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, <lb/>
            non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo <lb n="10"/>
            Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui <lb/>
            non potest, de qua et alibi dicit: per unum hominem mors <lb/>
            et per unum hominem resurrectio mortuorum. <lb/>
            sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo <lb/>
            omnes uiuificabuntur: utique in resurrectionem iustorum, <lb n="15"/>
            ubi est uita aeterna, non in resurrectionem iniquorum, ubi <lb/>
            mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur, quia illi damnabuntur. <lb/>
            hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum <lb/>
            octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo <lb/>
             fit delicti carnalis expoliatio — quam significat circumcisio — <lb n="20"/>
            die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus <lb/>
            est. haec ergo fides etiam %antiquorum iustorum fuit. unde et <lb/>
            apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum <lb/>
            fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter <lb/>
            quod locutus sum; nos credimus, propter quod et <lb n="25"/>
            loquimur. non diceret: eundem spiritum fidei, nisi <lb/>
            admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, <lb/>
            hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, <lb/>
            quae iam facta nobis annuntiatur, et tempore ueteris

<note type="footnote"> 9 cf. Io. 1, 1 12 I Cor. 15, 21 sq. 19 cf. Leu. 12, 3 <lb/>
            23 n Cor. 4, 13 </note>

<note type="footnote"> 7 sicut et-annnntiabatur <hi rend="italic">GP1: del. m. 2 P; om. V</hi> 15 in <lb/>
            resnrrectionem <hi rend="italic">scripsi:</hi> in resurrectione <hi rend="italic">V</hi> in resurrectione dicit P resurrectionem <lb/>
            dicit <hi rend="italic">(om</hi>. in) <hi rend="italic">G</hi> 16 in resurrectionem <hi rend="italic">V:</hi> in resurrectione <lb/>
            P* resurrectionem <hi rend="italic">GPl</hi> 19 die] diei (i <hi rend="italic">prior ex</hi> c <hi rend="italic">corr. <lb/>
             m</hi>. 1) <hi rend="italic">V</hi> 25 loquutua <hi rend="italic">V</hi> nos F: et nos <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="958"/>
            testamenti *uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur:\' <lb/>
            ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, <lb/>
            alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera <lb/>
            sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in <lb/>
            Christo omnes uiuificabuntur. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="322" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCVII. CONTRA ID QVOD DIXERVNT PELAGIANI, HVMANAM NON POSSE MVTARE VEL DEBILITARE NATVRAM ID QVOD SVBSTANTLA CARET. EX LIBRO DE NATVRA ET GRATIA. </title></ab><p> ,,Primo" inquit "de eo disputandum est, quo per peccatum <lb n="10"/>
            debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum <lb/>
            puto" inquit "quid sit peccatum, substantia aliqua an <lb/>
            omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. <lb/>
            non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". <lb/>
            deinde adiungit: "credo, ita est. et si ita est" inquit "quomodo<lb n="15"/>
            potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia <lb/>
            caret?"
</p><p>Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? <lb/>
            ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen <lb/>
            eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum <lb n="20"/>
            a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla <lb/>
            est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum <lb/>
            faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum <lb/>
            istum uitiare non possunt.s o frater, bonum est, ut memineris <lb/>
            te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia <lb n="25"/>
            disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima <lb/>
            praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam

<note type="footnote"> 4 I Cor. 15, 22 19 Matth. 1, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 nelabatur <hi rend="italic">P\':</hi> renelatur <hi rend="italic">GV</hi> reuelabitur P1 renelatnr <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            reuelabitur <hi rend="italic">Pl</hi> reuelabatur <hi rend="italic">P\'</hi> 2 uaria <hi rend="italic">V:</hi> uariata <hi rend="italic">GP</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCLXXXVI <hi rend="italic">P</hi> CCCXIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 7 <hi rend="italic">titulum add. m. 2 ita P</hi> 8 debilitare <lb/>
            <hi rend="italic">G*i</hi> debilita <hi rend="italic">G1</hi> denitare <hi rend="italic">PV (cf. p. 29, 23, ubi scribendum erat</hi> <lb/>
            debilitare) 10 quo <hi rend="italic">GPV:</hi> quod <hi rend="italic">a</hi> 13 substautiam carens <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            22 a quibus <hi rend="italic">GP:</hi> quibus <hi rend="italic">V</hi> 25 sufficerit <hi rend="italic">V</hi> sed <hi rend="italic">V:</hi> sed tamen <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 27 naturam humanam <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="959"/>
            non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam <lb/>
            esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam <lb/>
            peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, <lb/>
            ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? <lb/>
            a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia <lb n="5"/>
            est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen <lb/>
            substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, <lb/>
            ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, <lb/>
            ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret <lb/>
            in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo <lb n="10"/>
            uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia <lb/>
            est deus summaque substantia et solu§ uerus rationalis <lb/>
            creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per <lb/>
            infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis <lb/>
            quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et <lb n="15"/>
            aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare <lb/>
            panem meum. 
</p></div><div n="323" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCVIII. DE SAMVHEL ET PVTHONISSA. EX LIBRO AD DVLCITIVM DE OCTO QVAESTIONIBVS. </title></ab><p rend="script">Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa  <lb/>
            ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me <lb/>
            beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando <lb/>
            quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege. <lb/>
            ,,Item quaeris" inquam "utrum spiritus immundus, qui erat <lb n="25"/>
            in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et

<note type="footnote"> 15 Ps, 101, 5 19 cf. I Reg. 28, 7 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sed] sed etiam (etiam <hi rend="italic">del. m. 2) P</hi> 2 fieri <hi rend="italic">PlF:</hi> id fieri <lb/>
            <hi rend="italic">P*</hi> 4 alia pIV: aliqua <hi rend="italic">P</hi> 7 languiscit <hi rend="italic">F</hi> 8 ita naletudinis <lb/>
            <hi rend="italic">pay:</hi> ut ualet. P1 13 inoboedientia <hi rend="italic">V</hi> per infirmitatem <hi rend="italic">P</hi> 14 quo <lb/>
            F: quod <hi rend="italic">P</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXXVII P CCCXV Gv 19 <hi rend="italic">titulum<lb/>
             add. m. 2 in P</hi> pythonissa <hi rend="italic">F:</hi> phitonissa <hi rend="italic">P</hi> 20 questionibus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 21 istoriam <hi rend="italic">G</hi> 26 samuel P sanle P </note> <lb/>
             
<pb n="960"/>
            loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod <lb/>
            ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum <lb/>
            deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam <lb/>
            apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem <lb/>
            quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui<lb n="5"/>
            uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea <lb/>
            magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid <lb/>
            loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, <lb/>
            quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum <lb/>
            multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici — si ergo hinc<lb n="10"/>
            propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam <lb/>
            immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. <lb/>
            omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe <lb/>
            utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno <lb/>
            spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum <lb n="15"/>
            receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod <lb/>
            satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam <lb/>
            templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo <lb/>
            Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis <lb/>
            dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum <lb n="20"/>
            unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam <lb/>
            ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. <lb/>
            quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus <lb/>
            uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis <lb/>
            et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis<lb n="25"/>
            atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri <lb/>
            scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus <lb/>
            est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae <lb/>
            uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante

<note type="footnote"> 3 cf. Iob. 1, 11 4 cf. Luc. 22, 31 17 cf. Matth. 4, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 spirituum <hi rend="italic">V:</hi> omnium spirituum <hi rend="italic">GP</hi> 3 peteret P 4 temptandos <lb/>
            (s <hi rend="italic">del. m. n P</hi> petiuit <hi rend="italic">V:</hi> petiit <hi rend="italic">GP</hi> 5 questionem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> .9 prouidentissime <hi rend="italic">GP:</hi> pronidissime <hi rend="italic">V</hi> 11 questio <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 dei <hi rend="italic">V: om. GP</hi> 17 pennam <hi rend="italic">V:</hi> pinnam P 19 factum <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            factum est P 23 nos ideo P 24 diminutione P 26 diaboli <lb/>
            <hi rend="italic">PJF:</hi> diabolica Pl 27 scilicet <hi rend="italic">PF:</hi> se <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="961"/>
            atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans <lb/>
            occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et <lb/>
            Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi <lb/>
            aspectui regis, diuina eum sententia percussurus. cur enim <lb/>
             anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere <lb n="5"/>
            uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati <lb/>
            ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, <lb/>
            seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum <lb/>
            uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? 
</p><p rend="script">Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et <lb n="10"/>
            expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum <lb/>
            a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam <lb/>
            illusionem diaboli machinationibus factam, quam <lb/>
            propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent <lb/>
            imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines <lb n="15"/>
            sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua <lb/>
            materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera <lb/>
            huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere <lb/>
            imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus <lb/>
            solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet <lb n="20"/>
            uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque <lb/>
            picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter <lb/>
            adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: <lb/>
            "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; <lb/>
            hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam <lb n="25"/>
            picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, <lb/>
            fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super

<note type="footnote"> 27 cf. Ex. 25, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 dispositionig P 3 sanctae P 5 uinis P: uisis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            7 postulat aequitatis 01 P: postnlat at aequitas G\' postulatae quietis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 praeaentium <hi rend="italic">pi V:</hi> aententia P\' 13 macinationibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 rerum <hi rend="italic">P\'V:</hi> rerum omnium <hi rend="italic">G pi</hi> 17 materia <hi rend="italic">V:</hi> materia P <lb/>
            aut euiuscumque <hi rend="italic">V:</hi> uel cuiusque P apte <hi rend="italic">V</hi> 19 nominibus <lb/>
            <hi rend="italic">GIPV:</hi> in omnibus <hi rend="italic">01</hi> 22 quaque <hi rend="italic">V:</hi> quoque P quaeque <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            23 aut <hi rend="italic">V:</hi> om. <hi rend="italic">P</hi> 24 sallnstius <hi rend="italic">GV:</hi> sallustius est <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            26 picturae <hi rend="italic">V:</hi> pictae <hi rend="italic">G\'P</hi> pioti Ol cherubim <hi rend="italic">GP</hi> 27 finctae <lb/>
            Vel) •* ex (et <hi rend="italic">raa.) P</hi> </note>

<note type="footnote"> Yini. </note>

<note type="footnote"> 61 </note> <lb/>
             
<pb n="962"/>
            arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud <lb/>
            quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis <lb/>
            uidet somnium, non dicit: „uidi imaginem Augustini aut <lb/>
            Simpliciani," sed: "uidi Augustinum et Simplicianum", cum eo <lb/>
            tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo<lb n="5"/>
            manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. <lb/>
            et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non <lb/>
            spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus <lb/>
            earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines <lb/>
            appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem<lb n="10"/>
            uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento <lb/>
            eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros <lb/>
            suos uelut ministros iustitiae. 
</p><p rend="script">Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu <lb/>
            Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo<lb n="15"/>
            daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. <lb/>
            cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque <lb/>
            spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque <lb/>
            ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, <lb/>
            ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus <lb n="20"/>
            ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam <lb/>
            ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum <lb/>
            suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, <lb/>
            ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum <lb/>
            autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator <lb n="25"/>
            uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus <lb/>
            apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse

<note type="footnote"> 7 cf. Gen. 41, 18 sqq. 12 cf. II Cor. 11,14 sq. 16 cf. Matth. <lb/>
            8, 29 26 cf. Act. 16, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 homines <hi rend="italic">Y: om. P</hi> 10 sanraelem P 11 samuelis aJм (uisa <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 12 in <hi rend="italic">F: om. GP</hi> 15 sunt <hi rend="italic">P\'Y:</hi> sint P1 <lb/>
            16 cognoscebant <hi rend="italic">Y:</hi> agnoscebant P 17 infirmos <hi rend="italic">OP\'V:</hi> infirxnis <lb/>
            P* <hi rend="italic">infimosque G*: infirmosque PV</hi> infirmusque GlPl 18 spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> spiritus.. (et <hi rend="italic">ras.) P</hi> xps et 01 xpianos et G\' atque G <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 21 praedicantur <hi rend="italic">V:</hi> praedicuntur P 22 ministeriorum <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            mysteriorum P 24 praennntiant P 26 sinit P: sinet <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="963"/>
            conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse <lb/>
            potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: <lb/>
            et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem <lb/>
            praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique <lb/>
            falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari <lb n="5"/>
            malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum <lb/>
            illam diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, <lb/>
            et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in <lb/>
            requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. <lb/>
            aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non <lb n="10"/>
            ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis <lb/>
            referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, <lb/>
            iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum <lb/>
            opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum <lb/>
            habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi <lb n="15"/>
            forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium <lb/>
            mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, <lb/>
            uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita <lb/>
            emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere <lb/>
             conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non <lb n="20"/>
            solum uideri ualeat sed et agnosci. et si potest, utrum etiam <lb/>
            iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur <lb/>
            ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut, <lb/>
            si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius scripturae <lb/>
             tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso <lb n="25"/>
            imaginaria simulatio Samuhelis diabolico ritu facta intellegatur. <lb/>
            sed quoniam, siue illud fieri possit siue non possit, <lb/>
            tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida <lb/>
            operatio decipiendis humanis sensibus multiformis inuigilat,

<note type="footnote"> 9 cf. Luc. 16, 26 10 I Beg. 28, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 decipiendi <hi rend="italic">GP:</hi> desipiendi <hi rend="italic">F</hi> 6 malos <hi rend="italic">F:</hi> bono. <hi rend="italic">GP1</hi> bonis <lb/>
            P1 a <hi rend="italic">GPV:</hi> et P1 bonis <hi rend="italic">F:</hi> malis <hi rend="italic">GP</hi> 12 uterque <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            et nterque <hi rend="italic">GP</hi> 16 perplexiore <hi rend="italic">GV:</hi> prolixiore P 17 mearum <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            snamm <hi rend="italic">P</hi> ad <hi rend="italic">GV:</hi> a <hi rend="italic">P</hi> 19 euocatum <hi rend="italic">V</hi> 20 lineamenta <lb/>
            P gestantem <hi rend="italic">GP:</hi> testantem <hi rend="italic">V</hi> 25 amittatur F 27 posset. <lb/>
            sine non posset P </note>

<note type="footnote"> 61* </note> <lb/>
             
<pb n="964"/>
            pedetemtim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, <lb/>
            sed tamen potius existimemus tale aliquid factum <lb/>
            maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid <lb/>
            amplius excogitare atque explicare non datur."
</p><p>Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi<lb n="5"/>
            sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere <lb/>
            simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio <lb/>
            praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus <lb/>
            praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, <lb/>
            quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur <lb n="10"/>
            ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus <lb/>
            diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum — quia in <lb/>
            eo non est — canone contradicitur, quid de Mose dicturi <lb/>
            sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio <lb/>
            cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus?<lb n="15"/>
            </p></div><div n="324" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXCVIIII. QVIBVS SACRIFICIVM PROSIT AVT LOCVS MARTVBVM, IN QVO QVISPIAM SEPELITVR. EX LIBRO DE CVRA PRO MORTVIS GE- RENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM NOLANVM. </title></ab><p> Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post <lb/>
            mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam <lb/>
            sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum <lb/>
            religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. <lb/>
            adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis <lb n="25"/>
            ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit,

<note type="footnote"> 10 cf. Eccli. 46, 20 14 cf. Dent. 34,5 15 cf. Matth. 17, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 ne <hi rend="italic">GP:</hi> de <hi rend="italic">V</hi> 8 maligno <hi rend="italic">F:</hi> malignae P 4 explicare <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> explere <hi rend="italic">V</hi> 6 generi <hi rend="italic">G1</hi> 7 malignae <hi rend="italic">V:</hi> maligno <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            8 praesentatam] praeeentata <hi rend="italic">P\'F</hi> praenotantum P1 12 et] <hi rend="italic">del</hi>. <lb/>
            P* haebreorum F 13 canone <hi rend="italic">GP:</hi> obanon <hi rend="italic">V</hi> moyse <hi rend="italic">G <lb/>
            P</hi> 14 deutheronomio <hi rend="italic">V</hi> 17 <hi rend="italic">cap</hi>. CCCXIIII P <hi rend="italic">CCCXVI Gv</hi> <lb/>
            18 quibus] de cura pro mortuis gerenda uel q. <hi rend="italic">CJPc</hi> 19 <hi rend="italic">(et</hi> 23) sepilitnr <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 23 nam <hi rend="italic">pay:</hi> certe. nam <hi rend="italic">Gp</hi>. 24 ita <hi rend="italic">V:</hi> ista P <lb/>
            26 hinc et illud F: illud hinc P </note> <lb/>
             
<pb n="965"/>
            homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius <lb/>
            corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio <lb/>
            etiam isto modo quaesita sanctorum. 
</p><p>Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium <lb/>
            non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus <lb n="5"/>
            ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum <lb/>
            ea quae per corpus gessit, siue bonum siue <lb/>
            malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica <lb/>
            sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post <lb/>
            mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit <lb n="10"/>
            ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam <lb/>
            quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, <lb/>
            ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea <lb/>
            quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro <lb/>
            illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino <lb n="15"/>
            adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, <lb/>
            ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum <lb/>
            tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere <lb/>
            igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint <lb/>
            uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit <lb n="20"/>
            corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum <lb/>
            comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. <lb/>
            ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis <lb/>
            quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque <lb/>
            secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue <lb n="25"/>
            malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut <lb/>
            enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in <lb/>
            ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore. 
</p><p rend="script">Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum <lb/>
            locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum,

<note type="footnote"> 5 II Cor. 5, 10 26 cf. Rom. 2, 6 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 sunt V: sint G P</hi> 5 astabimua P <hi rend="italic">9 possit V: poscit P</hi> <lb/>
            lOquando <hi rend="italic">V:</hi> quando iam <hi rend="italic">GP</hi> 13 defonctis P ac <hi rend="italic">V:</hi> hac P <lb/>
            14 post <hi rend="italic">a:</hi> per <hi rend="italic">PY (cf. p. 948, 23)</hi> 17 his] P* <hi rend="italic">in ras</hi>. 18 bona <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> mala <hi rend="italic">V</hi> sunt <hi rend="italic">F: om. GP</hi> nt talibus] F1 in <hi rend="italic">ras</hi>. <lb/>
            indigeant] <hi rend="italic">V1 in ras</hi>. 28 acquisitum est P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="966"/>
            quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest <lb/>
            nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia <lb/>
            uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus <lb/>
            appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi <lb/>
            ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt<lb n="5"/>
            corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud <lb/>
            dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere <lb/>
            possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed <lb/>
            non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae <lb/>
            insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium<lb n="10"/>
            oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus <lb/>
            subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt <lb/>
            cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et <lb/>
            monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, <lb/>
            nuncupatur. propter quod et Graeci <hi rend="italic">f.ivrj/ueiov</hi> uocant quod nos<lb n="15"/>
            memoriam seu monumentum appellamus,<foreign xml:lang="grc">μ</foreign><foreign xml:lang="grc">ήμη</foreign> quoniam lingua <lb/>
            eorum memoria ipsa, qua meminimus, dicitur. cum <lb/>
            itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et <lb/>
            occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam <lb/>
            dilectam commendat recordantis et precantis affectus. <lb n="20"/>
            qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse <lb/>
            non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia <lb/>
            sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua <lb/>
            necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari <lb/>
            nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup. <lb n="25"/>
            plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus <lb/>
            in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis <lb/>
            nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit

<note rend="script" type="footnote"> 2 ubi <hi rend="italic">GP:</hi> ibi <hi rend="italic">V</hi> 3 suo P 5 sint <hi rend="italic">V: om. P</hi> 6 sanctis <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            sanctos P 9 <hi rend="italic">uerba f. 267* cod. V inde</hi> a non ob <hi rend="italic">aliud - p</hi>. 967, <hi rend="italic">21</hi> <lb/>
            humilias atque <hi rend="italic">fere plane delituerunt, ut scriptura m. 1 legi</hi> uix <hi rend="italic">possit</hi> <lb/>
            10 insigniter <hi rend="italic">V (m. 1 et 2):</hi> insignita P 11 subtracte P obliuone <lb/>
            (i <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 13 cogitare P 15 <hi rend="italic">fivr\\fieiov</hi>J mnemion <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            o <lb/>
            mnomion <hi rend="italic">V (m. 1 et</hi> 2) nemon <hi rend="italic">G</hi> 17 <hi rend="italic">/u.vy/Lii)]</hi> mneme <hi rend="italic">V</hi> mneme (0, <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> omneme <hi rend="italic">G</hi> 18 recolit <hi rend="italic">G2P\':</hi> recolet <hi rend="italic">GlI*</hi> recoli <lb/>
            <hi rend="italic">V (m. 1 et 2)</hi> 23 sibi] sic P\' </note> <lb/>
             
<pb n="967"/>
            ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque <lb/>
            cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. <lb/>
            si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide <lb/>
            ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus <lb/>
            eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur. <lb n="5"/>
            
</p><p>Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit <lb/>
            in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam <lb/>
            meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio <lb/>
            quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad . <lb/>
            idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis <lb n="10"/>
            magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui <lb/>
            corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. <lb/>
            simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose <lb/>
            religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes <lb/>
            de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, <lb n="15"/>
            cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur <lb/>
            solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum <lb/>
            inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat <lb/>
            his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic <lb/>
            magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius <lb n="20"/>
            atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus <lb/>
            corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem <lb/>
            rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos <lb/>
            facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, <lb/>
            praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo <lb n="25"/>
            quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris <lb/>
            facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos <lb/>
            dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita <lb/>
            etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui <lb/>
            qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus <lb n="30"/>
            locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus <lb/>
            sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum,

<note type="footnote"> 2 eihibeantur <hi rend="italic">a:</hi> exhibeatur <hi rend="italic">PV (cf.p. 755,3.968,16; Bdnschp. 435)</hi> <lb/>
            10 sepulcrum <hi rend="italic">GP</hi> filium <hi rend="italic">GP:</hi> fidelium <hi rend="italic">V</hi> 13 commendatus <hi rend="italic">Pl<lb/>
             Y:</hi> commendaturus <hi rend="italic">P\'</hi> 14 orantis <hi rend="italic">P</hi> 24 facit <hi rend="italic">V:</hi> fecit <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            ac <hi rend="italic">V:</hi> hac P 29 ponat P: poena <hi rend="italic">V</hi> 30 quia <hi rend="italic">o:</hi> qui <hi rend="italic">PV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="968"/>
            tamen, etiam si non possit ubi religiosus animus elegit humare <lb/>
            quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis <lb/>
            in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat <lb/>
            uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, <lb/>
            qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse<lb n="5"/>
            possit, quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec <lb/>
            ab ea carne exspectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse <lb/>
            uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam <lb/>
            non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis <lb/>
            meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam <lb n="10"/>
            reuiuescat. 
</p></div><div n="325" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCC. QVOD SAEPE IN SOMNIS MORTVI APPARERE PVTANTVR. EX EODEM LIBRO DE CVRA MORTVORVM GERENDA. </title></ab><p rend="script"> Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam<lb n="15"/>
            uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui <lb/>
            nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse <lb/>
            uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata <lb/>
            nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, <lb/>
            quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus,<lb n="20"/>
            contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum <lb/>
            qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. <lb/>
            sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos <lb/>
            ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur <lb/>
            in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, <lb n="25"/>
            dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui <lb/>
            somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint <lb/>
            agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in <lb/>
            somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem

<note rend="script" type="footnote"> 10 comparat utrum <hi rend="italic">G P:</hi> comparaturrum (r <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CC.C. <hi rend="italic">F:</hi> CCCXV P CCCXVII <hi rend="italic">Gv</hi> \' 13 mortui <hi rend="italic">V:</hi> mortui uiuentibus<lb/>
             <hi rend="italic">GP</hi> 14 mortuorum <hi rend="italic">V:</hi> pro mortuis <hi rend="italic">GP</hi> 15 neglegenda <lb/>
            P 16 uideantur <hi rend="italic">GP:</hi> uideatur <hi rend="italic">V (cf. p. 755, 3. 967, 2)</hi> 90 reaponderemuB <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 26 qui <hi rend="italic">V:</hi> quae <hi rend="italic">GP</hi> 29 quodquod va: quotquot<lb/>
             <hi rend="italic">V*</hi> quod <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="969"/>
            uel etiam id quod futurum est praenuntiantem, cum id ego <lb/>
            prorsus ignorem et omnino prorsus non curem non solum <lb/>
            quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet an uigilante <lb/>
            me dormiat an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue <lb/>
            dormiamus, quando ille somnium uidet et in quo me uidet: <lb n="5"/>
            quid mirum, si nescientes mortui nec ita sentientes tamen a <lb/>
            uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt quod euigilantes <lb/>
            uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus <lb/>
            fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut <lb/>
            aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, <lb n="10"/>
            cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. id <lb/>
            autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque <lb/>
            solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent <lb/>
            imagines somniantibus, eine ut his admonitionibus generi humano <lb/>
            sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis <lb n="15"/>
            non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur. aliquando <lb/>
            autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur <lb/>
            errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat <lb/>
            in somnis quod Aeneas uidisse aput inferos poetica falsitate <lb/>
            narratur, et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago loquaturque <lb n="20"/>
            talia, qualia refertur locutus illi fuisse Palinurus et, <lb/>
            cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, <lb/>
            cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret <lb/>
            inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo <lb/>
             mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde <lb n="25"/>
            insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne <lb/>
            ista credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat? 
</p><p rend="script">Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum in somnis <lb/>
            quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur,

<note type="footnote"> 19 cf. Aen. VI, 337 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam id <hi rend="italic">V:</hi> etiam <hi rend="italic">G P</hi> futurum <hi rend="italic">OP:</hi> facturum <hi rend="italic">V</hi> 2 prosus <lb/>
            ignorem (r add. <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">V</hi> 3 dormiente me uigilet <hi rend="italic">V:</hi> dormientem eaigjlet<lb/>
             P 5 et in quo <hi rend="italic">PV:</hi> in quo a 6 ita <hi rend="italic">PV:</hi> ista a <lb/>
            12 fit <hi rend="italic">OP:</hi> facit <hi rend="italic">V</hi> 14 generi humano <hi rend="italic">OP:</hi> generis homani <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 sepalturae <hi rend="italic">OP:</hi> sepaltara <hi rend="italic">V</hi> 17 mittantur (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 2)</hi> <lb/>
            P 21 refertnr <hi rend="italic">V:</hi> a se fertur <hi rend="italic">P</hi> illi <hi rend="italic">PJF:</hi> ille P\' pilinaras <lb/>
            V 22 inueniatar P 25 anima P </note> <lb/>
             
<pb n="970"/>
            cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam <lb/>
            neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non <lb/>
            dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem <lb/>
            modo nescientium non animae, sed similitudines apparere <lb/>
            dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus,<lb n="5"/>
            quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione <lb/>
            prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, <lb/>
            contristari homo grauissime coepit atque mirari, quod ei pater <lb/>
            moriens non dixerit quod deberet, cum fecisset etiam testamentum. <lb/>
            tunc ei anxio apparuit idem pater eius in somnis <lb n="10"/>
            et ubi esset recautum, quo illa cautio euacuata fuerat, indicauit. <lb/>
            quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi <lb/>
            debiti calumniam propulsauit sed etiam paternum recepit <lb/>
            chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia <lb/>
            persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse <lb n="15"/>
            pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens quod ignorabat <lb/>
            magna molestia liberaretur. sed eodem ipso ferme tempore, <lb/>
            quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanium constitutis, <lb/>
            Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte <lb/>
            discipulus fuit, sicut ipse mihi, posteaquam in Africam remeauimus,<lb n="20"/>
            rettulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis <lb/>
            traderet, recensens lectionem, quam post diem fuerat traditurus, <lb/>
            quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit <lb/>
            dormire sollicitus. qua nocte somnianti ego illi quod <lb/>
            non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente<lb n="25"/>
            me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente <lb/>
            siue somniante et nihil de illius omnino curante. quomodo <lb/>
            fiant ista nescio. sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo <lb/>
            fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo <lb/>
            fit, ut uideat eum et uiuum, ambobus utique nescientibus neque<lb n="30"/>
            curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet?

<note type="footnote"> 1 somniauerit similiter P 9 quod <hi rend="italic">P\'V:</hi> quid Pl deberet <lb/>
            <hi rend="italic">plV:</hi> debuerit P1 11 quo <hi rend="italic">F:</hi> quod P 14 cyrographum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            reciperat F 18 quo id F: quod P mediolanum P 19 charthaginis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 20 africam <hi rend="italic">GP:</hi> africa <hi rend="italic">F</hi> 21 retulit <hi rend="italic">GP</hi> 22 recensel <lb/>
            P post diem <hi rend="italic">GPV:</hi> postridie a 27 de illius <hi rend="italic">V•</hi> de illius curis <hi rend="italic">GP</hi> </note> 
<pb n="971"/>
            
</p><p>Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, <lb/>
            qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque <lb/>
            furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, <lb/>
            locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt <lb/>
            siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui <lb n="5"/>
            uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt — neque <lb/>
            enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis <lb/>
            sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo <lb/>
            et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur <lb/>
            quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum <lb n="10"/>
            imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et <lb/>
            illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur <lb/>
            corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim <lb/>
            apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint <lb/>
            sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere <lb n="15"/>
            cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt <lb/>
            similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines <lb/>
            uisas esse uiuorum. 
</p><p>Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque <lb/>
             aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo <lb n="20"/>
            uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant <lb/>
            an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua <lb/>
            ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace <lb/>
            requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla <lb/>
            patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, <lb n="25"/>
            quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant? 
</p><p rend="script">Dixerit aliquis: "si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo <lb/>
            ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham

<note type="footnote"> 24 cf. IIII Reg. 22, 20 28 cf. Luc. 16, 22sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 autem sunt P 3 <hi rend="italic">(et</hi> 4) loquuntur P* 9 hominum <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            hominibus <hi rend="italic">GP</hi> 10 aliqui <hi rend="italic">pIV:</hi> aliquis <hi rend="italic">GP*</hi> eorum <hi rend="italic">PV:</hi> eos <lb/>
            <hi rend="italic">OP1</hi> 11 nescienter V 13 corporalibus <hi rend="italic">p2 V:</hi> corporis P1 <lb/>
            Inter <lb/>
            15Juidisfle F: u. se P 19 <hi rend="italic">ante</hi> Ibi <hi rend="italic">add. G:</hi> item cetera (inter <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) sunt <hi rend="italic">plV:</hi> sint P1 20 uita hominum <hi rend="italic">GP</hi> I quomodo <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> quomodo ergo <hi rend="italic">GP</hi> 24 iosiae <hi rend="italic">ex</hi> iosuae <hi rend="italic">corr. P\'</hi> nec <lb/>
            mala ulla nec patiendo nec P 25 sustineat P 28 apud <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="972"/>
            patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum <lb/>
            mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum <lb/>
            locum ?u sed numquid, quia hoc ille diues dixit, ideo <lb/>
            quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? <lb/>
            ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino<lb n="5"/>
            nesciret, quemadmodum est cura nobis de mortuis, quamuis <lb/>
            quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, <lb/>
            non utique pro illis deo supplicaremus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>