<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:158-176</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:158-176</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="158" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT. </title></ab><p>Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo  <lb n="5"/>
            arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas <lb/>
            neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium <lb/>
            autem sine misericordia illi qui non fecit <lb/>
            misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non <lb/>
            correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas <lb n="10"/>
            suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est <lb/>
            iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus <lb/>
            a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant <lb/>
            Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem <lb/>
            inter dextros et sinistros esse facturum, quorum <lb n="15"/>
            alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut <lb/>
            autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, <lb/>
            qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas <lb/>
            dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, <lb/>
            et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim <lb n="20"/>
            nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non <lb/>
            dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, <lb/>
            quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et <lb/>
            nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait <lb n="25"/>
            dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet <lb/>
            nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet,

<note type="footnote"> 7 Iac. 2, 13 28 Mstth. 6, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 cap. CL <hi rend="italic">T</hi> CLVIII <hi rend="italic">P;</hi> num. om. Ov 4 perstiterunt) om. v<lb/>
             5 igni v 7 neglexerunt <hi rend="italic">MV:</hi> neglegunt <hi rend="italic">PTv</hi> 10 nefariae <hi rend="italic">TV</hi> <lb/>
            11 uixeris (s in t <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> 13 extimant <hi rend="italic">MV (cf\'. p. 159, 17</hi>. <lb/>
            296, 5): uistimant <hi rend="italic">PT"</hi> 14 dilectu a: dilecto P1 delictn <hi rend="italic">TV"</hi> <lb/>
            4elieto <hi rend="italic">P1</hi> neclectu <hi rend="italic">T</hi> neglecto v neclecto P 15 facturum <hi rend="italic">TfJ:</hi> <lb/>
            futurum <hi rend="italic">MV</hi> 17 omnino non cessant <hi rend="italic">Tx</hi> 19 <hi rend="italic">post</hi> peccata <hi rend="italic">spatium <lb/>
             9 fere</hi> liU. in <hi rend="italic">V</hi> 20 athibere <hi rend="italic">T</hi> 23 per illam <hi rend="italic">TV:</hi> illa v </note> <lb/>
             
<pb n="508"/>
            inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel <lb/>
            quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis <lb/>
            uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae <lb/>
            non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti <lb/>
            dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas;<lb n="5"/>
            quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. <lb/>
            cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine <lb/>
            misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio <lb/>
            sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque <lb/>
            ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus<lb n="10"/>
            homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis <lb/>
            homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. <lb/>
            quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, <lb/>
            profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae — <lb/>
            de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo <lb n="15"/>
            fructus dignos paenitentiae — procul dubio non inuenientur <lb/>
            eas facere qui uitam suam usque ad mortem <lb/>
            cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia <lb/>
            in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus <lb/>
            perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere <lb n="20"/>
            existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel <lb/>
            cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. <lb/>
            qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent <lb/>
            indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis

<note type="footnote"> 15 Matth. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 cotidie si <hi rend="italic">V:</hi> si cotidie <hi rend="italic">Tv</hi> 8 uita <hi rend="italic">TV:</hi> in hac uita v <lb/>
            discedat <hi rend="italic">TV:</hi> disoedant b commutati e ueniae <hi rend="italic">M1PTV :</hi> ueniam <lb/>
            <hi rend="italic">M1v</hi> 4 negatae <hi rend="italic">TV</hi> (tae <hi rend="italic">ex</hi> re <hi rend="italic">corr. m. 1 V):</hi> negare M1 negari <lb/>
            <hi rend="italic">M2</hi> negant v remitti] ac remitti v remitti posse] dd. <lb/>
            <hi rend="italic">M\'</hi> praesumunt-elemosynas] <hi rend="italic">om. Ml</hi> 5 eommonent esse] commonentea <lb/>
            se <hi rend="italic">T</hi> 7 quantumcumque <hi rend="italic">T</hi> 10 fleri <hi rend="italic">TV:</hi> om. v <lb/>
            opu∗lentissimus <hi rend="italic">T</hi> 11 diurnis <hi rend="italic">TV:</hi> diuturnii v 18 si <hi rend="italic">TV:<lb/>
             om. v</hi> atque insaniasimum <hi rend="italic">MPTV: om. v</hi> 16 inueuietur v <lb/>
            18 confodiunt <hi rend="italic">TV:</hi> confundunt v 20 largiendo <hi rend="italic">Tv:</hi> largiendum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ad hoc <hi rend="italic">TV:</hi> adhuc v 21 exsistimant <hi rend="italic">V</hi> e.misae (m <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) T</hi> 23 qui <hi rend="italic">Vv:</hi> quia <hi rend="italic">T</hi> sua <hi rend="italic">Vv: Otn. T</hi> 24 post <lb/>
            indigentibus <hi rend="italic">spatium 6 litt. in V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="509"/>
            habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse <lb/>
            non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas <lb/>
            facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, <lb/>
            ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem <lb/>
            deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; <lb n="5"/>
            itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. <lb/>
            hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae <lb/>
            suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus <lb/>
            est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi <lb/>
            malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant <lb n="10"/>
            elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, <lb/>
            peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, <lb/>
            ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae <lb/>
            faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, <lb/>
            existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi <lb n="15"/>
            nos per elemosynas comparare credamus. 
</p><p rend="script">Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et <lb/>
            sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc <lb/>
            ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non <lb/>
            ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas <lb n="20"/>
            non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine <lb/>
            scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: <lb/>
            quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non <lb/>
            fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere <lb/>
            existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam <lb n="25"/>
            christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 18, 4 5 Matth. 22, 89 6 Eccli. 30, 24 <lb/>
            9 Eccli. 14, 5 11 Eccli. 21, 1 23 Matth. 25, 45 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            2 pro suis<hi rend="italic">Vv:</hi> proreas (i add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 8 incipiat <hi rend="italic">a</hi> 4 non] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Tpr</hi>. 5 diligaefl (a <hi rend="italic">del. m. 1) T</hi> tuum <hi rend="italic">Vv: om. T</hi> 7 deo<lb/>
             Fr: om. <hi rend="italic">T</hi> faciens <hi rend="italic">Vv: om. T</hi> 11 elemosinae <hi rend="italic">V</hi> utique <lb/>
            (om. et) 0 18 demittantur <hi rend="italic">T</hi> elemosinae <hi rend="italic">V</hi> 16 nos 71; <lb/>
            <hi rend="italic">dd. m. 2</hi> elemosynas <hi rend="italic">Tv:</hi> elemosynas nos <hi rend="italic">Y; an scribendum</hi> <lb/>
            nobis? comparare-elemosynas] <hi rend="italic">om. T1</hi> 18 impatatarum <hi rend="italic">Vv:</hi> <lb/>
            impntaram <hi rend="italic">T</hi> 19 elemosinae <hi rend="italic">V</hi> delenda <hi rend="italic">TV:</hi> dilaenda v<lb/>
             20 perpetnum v 25 ezsistimant V existimabant v </note> <lb/>
             
<pb n="510"/>
            Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed <lb/>
            quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, <lb/>
            hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad <lb/>
            Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto <lb/>
            . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit<lb n="5"/>
            quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod <lb/>
            baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in <lb/>
            regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia <lb/>
            uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum,<lb n="10"/>
            non intrabitis in regnum caelorum? cur <lb/>
            illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo <lb/>
            non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: <lb/>
            fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato <lb/>
            eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita <lb n="15"/>
            e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano <lb/>
            porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit <lb/>
            Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum <lb/>
            si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: <lb/>
            fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur <lb n="20"/>
            iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, <lb/>
            nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat <lb/>
            - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum <lb/>
            ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus <lb/>
            habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus <lb n="25"/>
            tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri

<note type="footnote"> 7 Io. 3, 5 9 Matth. 5, 20 14 Matth. 5, 22 23 Matth. <lb/>
            5, 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 non deus v cui detur <hi rend="italic">TV:</hi> nunc uidetur v 8 ei <hi rend="italic">TV:<lb/>
             cm</hi>. v elemosymam <hi rend="italic">T</hi> 4 recedere impunitus <hi rend="italic">Tv</hi> 6 numquid <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> nam quid <hi rend="italic">Tv</hi> 8 in] <hi rend="italic">eras. tn T</hi> 9 habundauerit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            10 iuBtitiam <hi rend="italic">V: om. Tv</hi> 13 currant <hi rend="italic">V:</hi> currunt v curint <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            iustificare (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr</hi>. m. <hi rend="italic">1) V</hi> non <hi rend="italic">TV:</hi> qui v 14 fatuae <lb/>
            o• <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> ipsa fraternitate v 15 aliquin <hi rend="italic">T</hi> 16 non christiano <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> cui v 17 eo <hi rend="italic">Tv:</hi> eum <hi rend="italic">V</hi> 19 hoc <hi rend="italic">TV:</hi> in hoc v <lb/>
            ut <hi rend="italic">TV:</hi> et v 22 reconchiliationis <hi rend="italic">V</hi> adiungit <hi rend="italic">T</hi> 26 ad <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> ante- <hi rend="italic">reconchiliari V</hi> reconciliare <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="511"/>
            tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum <lb/>
            est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et <lb/>
            in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, <lb/>
            quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet <lb/>
            quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis <lb n="5"/>
            debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur <lb/>
            sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo <lb/>
            fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, <lb/>
            quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate <lb n="10"/>
            uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus <lb/>
            dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et <lb/>
            nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus <lb/>
            ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis <lb/>
            pater uester peccata uestra, ut de hac oratione <lb n="15"/>
            confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua <lb/>
            non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines <lb/>
            falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse <lb/>
            sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut <lb/>
            etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis <lb n="20"/>
            admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi <lb/>
            offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini <lb/>
            nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis <lb/>
            peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque <lb/>
             peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe <lb n="25"/>
            orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. <lb/>
            quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec <lb/>
            uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui <lb/>
            per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum

<note type="footnote"> 5 Matth. 6, 12 14 Matth. 6, 14 20 cf. Leu. 16, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nenies e offera <hi rend="italic">TV:</hi> offer v 2 elemosinaa <hi rend="italic">T</hi> 6 atqae <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> atqaesi v 8 ut <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 9 fiant fiant <hi rend="italic">vpr</hi>. 14 dimittit <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> dimittet <hi rend="italic">Tv</hi> 15 pater <hi rend="italic">V:</hi> et pater <hi rend="italic">Tx</hi> 16 vel <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            et v 18 falliremus <hi rend="italic">V</hi> 21 quae <hi rend="italic">TV:</hi> qui v primum (i <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            d <lb/>
            o corr. <hi rend="italic">m. 1) T</hi> 25 uestra <hi rend="italic">TV: om. v</hi> cotidianam (ni <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            w&lt;. 1) <hi rend="italic">T</hi> 28 ubi <hi rend="italic">TV:</hi> ibi v </note> <lb/>
             
<pb n="512"/>
            quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, <lb/>
            quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: <lb/>
            ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: <lb/>
            peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, <lb/>
            quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa <lb n="5"/>
            magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum <lb/>
            est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: <lb/>
            sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim <lb/>
            minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, <lb/>
            aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus<lb n="10"/>
            inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam <lb/>
            consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque <lb/>
            peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem <lb/>
            non dimiseritis hominibus, neque pater uester <lb/>
            dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus <lb n="15"/>
            apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non <lb/>
            fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, <lb/>
            cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, <lb/>
            quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est <lb/>
            conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo <lb n="20"/>
            qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod <lb/>
            ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat <lb/>
            autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui <lb/>
            tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula <lb/>
            aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis,<lb n="25"/>
            ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui

<note type="footnote"> 16 cf. Iac. 2, 18 18 cf. Matth. 18, 23 sqq. 22 lac. 2,13<lb/>
             25 cf. Luc. 16, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 nobis <hi rend="italic">Vs:</hi> nobis <hi rend="italic">T</hi> 3 ibi nos-dictum] <hi rend="italic">om</hi>. T1 4 exsistimare <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 5 quoniam <hi rend="italic">TV:</hi> quia <hi rend="italic">v</hi> 7 orationibus <hi rend="italic">Vv-</hi> orantibus <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 demittimus (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 9 minima <hi rend="italic">TV:</hi> animae <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 10 magis multis Tv: magis <hi rend="italic">V</hi> 11 inuoluti <hi rend="italic">TV:</hi> inuoluit <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> desinant <hi rend="italic">TV:</hi> non desinant <hi rend="italic">v</hi> 12 consequuntur <hi rend="italic">Tv</hi> <lb/>
            14 neque] <hi rend="italic">om. Tpr</hi>. 17 fecit <hi rend="italic">Y:</hi> fecerit <hi rend="italic">Tv</hi> ille seruus F: <lb/>
            etiam seruus ille <hi rend="italic">Tv</hi> 18 eias <hi rend="italic">Vv. om. T</hi> 21 filii <hi rend="italic">Tvi</hi> fili <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            22 superezultat <hi rend="italic">T</hi> superexaltat <hi rend="italic">v</hi> 23 misericordiam <hi rend="italic">v</hi> 24 ut <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> et v 25 mammona <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="513"/>
            iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non <lb/>
            secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, <lb/>
            qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis <lb/>
            essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula <lb/>
            aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut <lb n="5"/>
            eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; <lb/>
            ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia <lb/>
            iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus <lb/>
            nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in <lb/>
            tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona <lb n="10"/>
            iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant <lb/>
            adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas <lb/>
            putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae <lb/>
            diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula <lb/>
            aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, <lb n="15"/>
            ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur <lb/>
            inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, <lb/>
            nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam <lb/>
            eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint <lb n="20"/>
            misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud <lb/>
            Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite <lb/>
            uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi <lb/>
            recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa <lb/>
            simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, <lb n="25"/>
            mercedem prophetae accipiet; et qui recipit

<note type="footnote"> 31 Cor. 7,25 7 cf. Iac. 2, 13 22Luc.l6,9 25 Matth. 10,41 </note>

<note type="footnote"> 5 sint <hi rend="italic">TV:</hi> sunt <hi rend="italic">v</hi> 7 superexaJtat v misericordiam v <lb/>
            8 putando» (o <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 9 uita <hi rend="italic">TV;</hi> in uitam v bonam <lb/>
            v tolerabiliorem v 10 mammona <hi rend="italic">v; sic ubique</hi> 11 fuerant <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> fuerunt <hi rend="italic">Tv</hi> 12 adquaesitae <hi rend="italic">TV</hi> neris <hi rend="italic">V:</hi> aeras <hi rend="italic">Tv</hi> quas <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> quasi <hi rend="italic">v</hi> iniquitas <hi rend="italic">V:</hi> iniqu∗∗ts (it <hi rend="italic">ras.) T</hi> inquisitas v <lb/>
            13 patet v <hi rend="italic">sunt V:</hi> sint <hi rend="italic">Tv</hi> 16 uiuant (a <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">con- m. 1) <lb/>
            T</hi> 17 sustentantur <hi rend="italic">v</hi> 18 tabernacula (ac <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> <lb/>
            19 tam <hi rend="italic">PTv: om. V</hi> ad tantam <hi rend="italic">PTv:</hi> tam <hi rend="italic">V</hi> 20 ipsa (a <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 2) T</hi> facerent <hi rend="italic">v</hi> . 22 uirgilium v repperiri <hi rend="italic">V</hi> 24 et <lb/>
            illa <hi rend="italic">Vv:</hi> illa <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 33 </note> <lb/>
             
<pb n="514"/>
            iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. <lb/>
            nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant <lb/>
            habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui <lb/>
            propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit <lb/>
            atque ait:<lb n="5"/>
            quique sui memores alios fecere merendo, <lb/>
            id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo <lb/>
            fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore <lb/>
            christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque <lb/>
            commendat et dicit : "memor mei esto", atque id ut esse possit<lb n="10"/>
            promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint <lb/>
            ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, <lb/>
            ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, <lb/>
            difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe <lb/>
            usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem<lb n="15"/>
            peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium <lb/>
            proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si <lb/>
            scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus <lb/>
            nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio <lb/>
            sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret<lb n="20"/>
            humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis <lb/>
            expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum <lb/>
            meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis <lb/>
            elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, <lb/>
            etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et <lb n="25"/>
            studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius <lb/>
            adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos

<note type="footnote"> 6 Aen. 6, 664 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 elyseos F aelysios <hi rend="italic">T</hi> ille (e in ras.) <hi rend="italic">T</hi> 4 potuerint<lb/>
             v 6 quique <hi rend="italic">Vv:</hi> quisque <hi rend="italic">T</hi> facere <hi rend="italic">TVv</hi> (» in e <hi rend="italic">eorr</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">F)</hi> maerendo <hi rend="italic">V</hi> 7 eosque] eos qui v 8 dicerent (n <hi rend="italic">del</hi>. <lb/>
            m. 1) F: diceret Tv 9 cuique (c in <hi rend="italic">ras. a m. 2) T</hi> 15 cum <lb/>
            <hi rend="italic">TY:</hi> om. v satageram v 16 fortasse v 18 delicta (i eae e <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) v</hi> 19 prouectum v meliorum v absumtis <hi rend="italic">TY:</hi> assumptis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 20 eis <hi rend="italic">Tv:</hi> ei <hi rend="italic">F</hi> secura <hi rend="italic">TY:</hi> cura v obuoluere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            21 uolui (e <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> talibus <hi rend="italic">Vv:</hi> tatibus <hi rend="italic">T</hi> uliius <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            illius <hi rend="italic">v</hi> 23 sibi] ibi <hi rend="italic">v</hi> 27 faciendis v sanctis amicis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="515"/>
            cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis <lb/>
            quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut <lb/>
            in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit <lb/>
            missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et <lb/>
            illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, <lb n="5"/>
            afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam <lb/>
            sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate <lb/>
            meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii <lb/>
            centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post <lb/>
            iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem <lb n="10"/>
            sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo <lb/>
            ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse <lb/>
            perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos <lb/>
            quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, <lb/>
            ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum <lb n="15"/>
            uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente <lb/>
            multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione <lb/>
            non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus <lb/>
            alieni temeritate uanissima pollicetur. 
</p></div><div n="159" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXH. DE AETERNA DEI ET IN- COMMVTABILI VOLVNTATE. </title></ab><p>Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed  <lb/>
            tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus <lb/>
             siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia,

<note type="footnote"> 6 c1 Matth. 13, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 ista <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 2 agit <hi rend="italic">Vv:</hi> agitur <hi rend="italic">T</hi> 4 inde tempua <lb/>
            <hi rend="italic">Tc</hi> eraatur <hi rend="italic">TV:</hi> seruetor <hi rend="italic">v</hi> 5 illi <hi rend="italic">Vv:</hi> illad <hi rend="italic">T</hi> 6 afferre <lb/>
            <hi rend="italic">Vv:</hi> Alene <hi rend="italic">T</hi> aliam tricenum — sexagenum] <hi rend="italic">T* inras</hi>. aliam<lb/>
             a: alia <hi rend="italic">libri</hi> 7 aliam vt alia <hi rend="italic">TV</hi> 8 sexaginos (e add. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> <lb/>
            9 die c: diem <hi rend="italic">TV</hi> 12 eligantiBsime <hi rend="italic">V</hi> 13 bene] beno <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 repperiúu <hi rend="italic">V 20 cap</hi>. CLI <hi rend="italic">T</hi> CLVIIU P CLX <hi rend="italic">Gv</hi> 21 Ubro]<lb/>
             eodem libro <hi rend="italic">T</hi> 25 finis v </note>

<note type="footnote"> 33* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="516"/>
            quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus <lb/>
            mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia <lb/>
            reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam <lb/>
            modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut <lb/>
            mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti<lb n="5"/>
            et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum <lb/>
            maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit <lb/>
            in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: <lb/>
            deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut <lb/>
            iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa <lb n="10"/>
            etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et <lb/>
            lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; <lb/>
            nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra <lb/>
            scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in <lb/>
            corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur <lb n="15"/>
            in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed <lb/>
            suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur <lb/>
            fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente <lb/>
            apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo <lb/>
            cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit<lb n="20"/>
            deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc <lb/>
            cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de <lb/>
            his locutionum modis iam et in superioribus libris memini <lb/>
            disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle <lb/>
            dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, <lb n="25"/>
            multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab <lb/>
            illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam <lb/>
            pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in <lb/>
            eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per

<note type="footnote"> 9 Philipp. 2, 13 13 Io. 8, 17 14 Pa. 36, 31 19 G&amp;L <lb/>
            4, 9 21 cf. I Petro 1, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 dicitur mutare <hi rend="italic">v</hi> 10 qua <hi rend="italic">F:</hi> quia <hi rend="italic">Tv</hi> est <hi rend="italic">TVvli</hi> esse v* <lb/>
            11 in homine <hi rend="italic">TV:</hi> homo v 13 Iesus <hi rend="italic">TV:</hi> dominus v 15 eios <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> ipsius <hi rend="italic">v</hi> 17 suos <hi rend="italic">TV:</hi> eos <hi rend="italic">v</hi> 21 praecognitos (os eas us <lb/>
            corr.) <hi rend="italic">T</hi> 22 effecit <hi rend="italic">Tv:</hi> efficit <hi rend="italic">V</hi> 24 qua <hi rend="italic">TV:</hi> quam v <lb/>
            25 effecit <hi rend="italic">V:</hi> efficit <hi rend="italic">Tx</hi> 28 sanctaeque <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="517"/>
            hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque <lb/>
            sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult <lb/>
            deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti <lb/>
            facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius <lb/>
            praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia <lb n="5"/>
            quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia <lb/>
            sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, <lb/>
            quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit <lb/>
            atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem <lb/>
            non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum <lb n="10"/>
            futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non <lb/>
            quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, <lb/>
            sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum <lb/>
            est uoluntate tunc erit. 
</p><ab><title type="sub">[ITEM DE EADEM VOLVNTATE DEI. EX PSALMO CX. </title></ab><p>Magna opera domini, exquisita in omnes uolun- <note type="section"> 159* </note> <lb/>
            tat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates <lb/>
            domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. <lb/>
            nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, <lb/>
            contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam <lb n="20"/>
            iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, <lb/>
            ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam <lb/>
            uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam <lb/>
            contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non <lb/>
            deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo <lb n="25"/>
            iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum

<note type="footnote"> 16 Ps. 110. 2 </note>

<note type="footnote"> 3 iste v 8 quo <hi rend="italic">TV:</hi> quod v 10 quo <hi rend="italic">TV:</hi> quod <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 in] om. <hi rend="italic">v</hi> 15 <hi rend="italic">caput</hi> 159* <hi rend="italic">deest in MV cap</hi>. CLX P CX <lb/>
            (ftc) <hi rend="italic">Gv; num</hi>. om. <hi rend="italic">T</hi> ex psalmo CX <hi rend="italic">PT:</hi> t. X <hi rend="italic">G\'v</hi> t. X eiplicit <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 17 uestigare <hi rend="italic">G1</hi> inueetiga <hi rend="italic">G\'v</hi> potest <hi rend="italic">G*T</hi> 19 potentior <lb/>
            <hi rend="italic">GPv:</hi> potior <hi rend="italic">T</hi> 21 ut] <hi rend="italic">om. P\'</hi> homo.. <hi rend="italic">P</hi> 22 peccatori <lb/>
            <hi rend="italic">T:</hi> peccanti <hi rend="italic">GPv</hi> 23 ut] <hi rend="italic">G* in ras</hi>. 24 sic] si <hi rend="italic">Tpr</hi>. <lb/>
            diligeris <hi rend="italic">GxPl</hi> elegeris <hi rend="italic">G2P2</hi> eligeris <hi rend="italic">v</hi> 25 unde] inde <hi rend="italic">G1P1v</hi> <lb/>
            26 expectat <hi rend="italic">P</hi> a.uersum (d <hi rend="italic">ras.) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="518"/>
            seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, <lb/>
            semper omnipotens.]
</p></div><div n="160" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIIII. SEQVITVR SETEXTVS. DE PEOMISSIONE AETERNAE BEATITVDINIS SANCTOEVM ET PERPETVIS SVPPLICIIS IMPIOEVM. </title></ab><p><lb/>
            Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in <lb/>
            Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in <lb/>
            semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod <lb/>
            eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: <lb/>
            resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: <lb n="10"/>
            erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores <lb/>
            priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed <lb/>
            laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce <lb/>
            ego faciam Hierusalem exsultationem et populum <lb/>
            meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et <lb n="15"/>
            laetabor in populo meo, et ultra non audietur in <lb/>
            illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit <lb/>
            dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur <lb/>
            populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus <lb/>
            in libro, et multi dormientium in terrae puluere —<lb n="20"/>
            siue, ut quidam interpretati sunt, aggere — exsurgent, <lb/>
            hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in <lb/>
            confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: <lb/>
            accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt <lb/>
            illud usque in saeculum et usque in

<note type="footnote"> 7 Gen. 22, 18 10 Es. 26, 19 11 Es. 65, 17sqq. <lb/>
            18 Dan. 12, 1 sq. 24 Dan. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 seu] siue v deserat <hi rend="italic">PT:</hi> oderet Gl oderit <hi rend="italic">G\'V</hi> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CLII <hi rend="italic">T</hi> CLXI <hi rend="italic">GPtJ</hi> 4 sequitur setextus <hi rend="italic">MV: om. GPTv</hi> promissione]<lb/>
             po»Bione (s <hi rend="italic">ras.) T</hi> 5 impiorum] ex eodem libro XXII <hi rend="italic">add. <lb/>
             GPTv</hi> 8 quod. <hi rend="italic">T</hi> 12 ascendent v ascendat P 13 ea <hi rend="italic">Tv:</hi> eam <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 17 illa <hi rend="italic">TV:</hi> ea v 20 dormientium <hi rend="italic">(u am. 2 in ras.) T</hi> <lb/>
            puluerem <hi rend="italic">T</hi> 21 interpraetati <hi rend="italic">TVv</hi> 22 in uitam <hi rend="italic">(om</hi>. hi) v <lb/>
            et hi in-aetemam1 <hi rend="italic">om. v</hi> 23 alio <hi rend="italic">TV:</hi> in alio v 24 accipi*ent <lb/>
            (a <hi rend="italic">ras.) T</hi> 25 illad <hi rend="italic">Vv:</hi> aliud <hi rend="italic">T</hi> et usque in saeculum] <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="519"/>
            saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius <lb/>
            regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia <lb/>
            in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in <lb/>
            eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, <lb/>
            quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe <lb n="5"/>
            deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem <lb/>
            perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo <lb/>
            philosopho paganorum. 
</p></div><div n="161" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI. </title></ab><p>Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim  <lb/>
            tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto <lb/>
            ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, <lb n="15"/>
            acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem <lb/>
            et dicere quod in tertio de republica libro a <lb/>
            Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum <lb/>
            ex hominibus deos esse factos asseueraret: "quorum non corpora" <lb/>
            inquit "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, <lb n="20"/>
            ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est <lb/>
            magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, <lb/>
            quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo <lb/>
            essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in <lb/>
             caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum

<note type="footnote"> 1 Dan. 7, 27 3 do ciu. dei XX, 21 sqq. 17 Cic. de rep. <lb/>
            m, 28 22 Ps. 93, 11 </note>

<note type="footnote"> 3 uicensimo <hi rend="italic">T</hi> siue quac - posui] <hi rend="italic">om. vl</hi> 4 ista <hi rend="italic">Vv:</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 7 numina <hi rend="italic">V:</hi> nomina <hi rend="italic">Tv</hi> etiam teste-paganorum] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            9 <hi rend="italic">cap</hi>. CLIII <hi rend="italic">T</hi> CLXII <hi rend="italic">GPv</hi> 10 sequitur <hi rend="italic">MV:</hi> item extet (eztant <lb/>
            r) quarto Pc; <hi rend="italic">om. T</hi> terrenorum <hi rend="italic">v</hi> 11 hominum] nominum <lb/>
            v 12 transferre <hi rend="italic">v;</hi> ex eodem libro XXII add. <hi rend="italic">PTv</hi> 18 romolum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 19 aaeueraret <hi rend="italic">T</hi> non] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 e <hi rend="italic">TV: om. v</hi> <lb/>
            in terra <hi rend="italic">Tv:</hi> in terram <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="520"/>
            esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo <lb/>
            mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur <lb/>
            id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res <lb/>
            incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est <lb/>
            terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi <lb n="5"/>
            modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui <lb/>
            fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste <lb/>
            corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore <lb/>
            praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena <lb/>
            particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius<lb n="10"/>
            apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem <lb/>
            atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam <lb/>
            non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, <lb/>
            quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia <lb/>
            nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo<lb n="15"/>
            iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non <lb/>
            creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos <lb/>
            animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus <lb/>
            quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, <lb/>
            tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus <lb n="20"/>
            et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando <lb/>
            adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris <lb/>
            esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia <lb/>
            quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, <lb/>
            ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc <lb n="25"/>
            incredibile fuerit aliquando.

<note type="footnote"> 3 cre∗∗∗dere <hi rend="italic">V</hi> 4 incorporea] in corpore a <hi rend="italic">V</hi> alligamento <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> uinciretur <hi rend="italic">Pv:</hi> ninceretur <hi rend="italic">PITY</hi> 5 sibi <hi rend="italic">PTv:</hi> si <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            6 implicata <hi rend="italic">V:</hi> implicita <hi rend="italic">PTv</hi> deo] <hi rend="italic">add. T1 supr. uers</hi>. 7 in <lb/>
            caelesti corpore <hi rend="italic">v</hi> 8 attolli—etiam] <hi rend="italic">om. v</hi> 9 praestabiliori <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> terreno] terrenum <hi rend="italic">v</hi> corpori <hi rend="italic">TV:</hi> corpus <hi rend="italic">v</hi> 11 et eam] <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. v 12 susceptura <hi rend="italic">v</hi> 15 quo a: quod <hi rend="italic">TVv</hi> id <hi rend="italic">T: onu <lb/>
            Vv</hi> 16 uiluit <hi rend="italic">V:</hi> uoluit <hi rend="italic">Tv</hi> 22 mirabiliores <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="521"/>
            
</p></div><div n="162" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT. </title></ab><p>Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus  
</p><p>in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas <lb n="5"/>
            sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis <lb/>
            uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem <lb/>
            crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. <lb/>
            si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile <lb/>
            est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur <lb n="10"/>
            duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in <lb/>
            aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, <lb/>
            idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse <lb/>
            praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, <lb/>
            ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum <lb n="15"/>
            est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit <lb/>
            mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut <lb/>
            rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc <lb/>
            utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, <lb/>
            in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit <lb n="20"/>
            mundus?

<note type="footnote"> 13 cf. Matth. 26, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLIIII <hi rend="italic">T</hi> CLXn P CLXIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MV: om. <lb/>
             GPTo</hi> resurrectione carnis <hi rend="italic">OPTv</hi> 3 credunt] ex eodem libro <lb/>
            XXII <hi rend="italic">add. GPTv</hi> 7 " docti (et <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> 8 sint <hi rend="italic">PTv:</hi> sit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 hoc] <hi rend="italic">om. v</hi> 11 nostri I nostri <hi rend="italic">V</hi> 19 unum —credimus] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 20 sit <hi rend="italic">PT:</hi> om. <hi rend="italic">MYv</hi> quas <hi rend="italic">PTY:</hi> quos <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="522"/>
            
</p></div><div n="163" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE. </title></ab><p rend="script"> Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior<lb n="5"/>
            inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, <lb/>
            quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non <lb/>
            peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, <lb/>
            piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius <lb/>
            saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos<lb n="10"/>
            pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos <lb/>
            cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia <lb/>
            placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, <lb/>
            quae tamen facta sunt. incredibile est Christum <lb/>
            resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile<lb n="15"/>
            est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile <lb/>
            est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos <lb/>
            rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam <lb/>
            doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum <lb/>
            nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur <lb n="20"/>
            et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt <lb/>
            tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in <lb/>
            qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. <lb/>
            si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita <lb/>
            est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse <lb n="25"/>
            dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum <lb/>
            credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLV <hi rend="italic">T</hi> CLXUl P CLXIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MV: om. <lb/>
             OPTv</hi> uirtutes (e in i <hi rend="italic">corr.) v</hi> 4 diuinitate] ex eodem libro XXII <lb/>
            <hi rend="italic">add. PTv</hi> 5 quo <hi rend="italic">Vv:</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> 6 ineruditoa <hi rend="italic">TV:</hi> erudito <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            h <lb/>
            omnino] <hi rend="italic">om. v</hi> 7 doctrinam <hi rend="italic">v</hi> 8 rhetorica (h <hi rend="italic">jmiu expunxitt<lb/>
             alterum add. m. 2) V</hi> rethorica <hi rend="italic">Tv</hi> 11 etiam <hi rend="italic">V:</hi> etiam ipsos <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> 15 et] <hi rend="italic">om. v</hi> 17 infimos] infinos <hi rend="italic">Tpr</hi>. 18 illo (om. <lb/>
            in) <hi rend="italic">T</hi> 20 nolunt] nulunt <hi rend="italic">T</hi> 21 cernerem <hi rend="italic">T</hi> quod non <hi rend="italic">TY:</hi> <lb/>
            q. nunc <hi rend="italic">v</hi> 23 toto <hi rend="italic">TV:</hi> in toto <hi rend="italic">v</hi> 24 iam <hi rend="italic">Vv:</hi> tam <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="523"/>
            perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, <lb/>
            indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit <lb/>
            mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo <lb/>
            iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero <lb/>
            exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, <lb n="5"/>
            quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas <lb/>
            se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, <lb/>
            mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in <lb/>
            carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non <lb/>
            uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum <lb n="10"/>
            sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines <lb/>
            quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse <lb/>
            nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter <lb/>
            audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum <lb/>
            in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, <lb n="15"/>
            sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, <lb/>
            in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles <lb/>
            morbis uariis laborantes, ut ambulantium super <lb/>
            eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia <lb/>
            multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo <lb n="20"/>
            etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, <lb/>
            gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus <lb/>
            addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de <lb/>
            carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum <lb/>
            incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum <lb n="25"/>
            ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero <lb/>
            per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque <lb/>
            ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta

<note type="footnote"> 19 cf. Act. 3 et 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 paacis obscaris <hi rend="italic">Tv</hi> 5 infimoram <hi rend="italic">TV: infirmorum"</hi> 10 uidenmt] <lb/>
            aiderunt v 11 crediderant <hi rend="italic">V:</hi> credebant <hi rend="italic">PT"</hi> 15 incolomem <lb/>
            M <lb/>
            v constisse (ti <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> 17 fuerat T1 positis v ordinem <lb/>
            v 18 laborantibus <hi rend="italic">v</hi> 19 recipere <hi rend="italic">TV:</hi> recepisse <hi rend="italic">v</hi> 21 si <lb/>
            at <hi rend="italic">PTF:</hi> sicat <hi rend="italic">P1v</hi> 22 concedantur <hi rend="italic">v</hi> tot] to <hi rend="italic">T</hi> 25 tanta <lb/>
            Tv: tanto <hi rend="italic">V</hi> 26 horrenda <hi rend="italic">Vv</hi>. horanda <hi rend="italic">T</hi> uero (ro add. m. 2) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="524"/>
            esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, <lb/>
            quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. <lb/>
            Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita <lb/>
            diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. <lb/>
            "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri,<lb n="5"/>
            qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis <lb/>
            hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, <lb/>
            cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem <lb/>
            aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris <lb/>
            atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita <lb n="10"/>
            errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo <lb/>
            ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo <lb/>
            intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse <lb/>
            quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis<lb/>
            eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas <lb n="15"/>
            enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec <lb/>
            aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri <lb/>
            non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum <lb/>
            idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero <lb/>
            propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod <lb n="20"/>
            erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent <lb/>
            fabularum. 
</p><p>Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum <lb/>
            de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum <lb/>
            sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque <lb n="25"/>
            illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri <lb/>
            non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos

<note type="footnote"> 4 Cic. de rep. II, 10 </note>

<note type="footnote"> 2 eam <hi rend="italic">V:</hi> com <hi rend="italic">PTfJ</hi> 4 Tollius] illius v 5 in RomuloJ <lb/>
            romnle <hi rend="italic">v</hi> mirandum v 6 dei <hi rend="italic">TV:</hi> dii v 7 ratio <hi rend="italic">Tv-</hi> <lb/>
            oratio <hi rend="italic">V</hi> 9 aetatem] <hi rend="italic">om. v</hi> his] <hi rend="italic">om</hi>. T* sexcentis <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            inueteratis <hi rend="italic">TV:</hi> innentis v 10 omnique o: omniumque <hi rend="italic">Vv</hi> somniumque <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 permultos annos v omerum <hi rend="italic">TV</hi> 14 iam <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> tam v 16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim <lb/>
            <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> 20 quod erudita] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 eruditi T1 <lb/>
            25 sexcentis <hi rend="italic">(om</hi>. cum) v 26 dicatur <hi rend="italic">TV:</hi> dicta v excultarespueret] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="525"/>
            ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque <lb/>
            Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis <lb/>
            Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri <lb/>
            non potest mens humana ferre non posset eludensque ab <lb/>
            auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque <lb n="5"/>
            factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et <lb/>
            contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus <lb/>
            et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus <lb/>
            praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum <lb/>
            secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime <lb n="10"/>
            crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae <lb/>
            pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur <lb/>
            enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant <lb/>
            ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, <lb/>
            non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur <lb n="15"/>
            furore, sequeretur fide. 
</p></div><div n="164" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT. </title></ab><p>Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta  <lb/>
            esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam <lb/>
            crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis <lb/>
            adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, <lb/>
            qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut <lb n="25"/>
            nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta

<note type="footnote"> 1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            uberiboB v cordibaBque <hi rend="italic">TV:</hi> cordis v 6 factam <hi rend="italic">Tv:</hi> facta <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 7 Contestantia <hi rend="italic">Tv</hi> 8 tamque (e add. m. <hi rend="italic">2 in ras.) T</hi> <lb/>
            12 pullulatura (u <hi rend="italic">altera in rcu.) T</hi> pollutura v sereretur Tv: <lb/>
            Bererentur <hi rend="italic">MV</hi> 14 coDsuetudine v 15 ratione <hi rend="italic">v</hi> 16 furore <hi rend="italic">Vv:</hi> <lb/>
            futura <hi rend="italic">T</hi> 17 <hi rend="italic">cap</hi>. CLVI <hi rend="italic">T</hi> CLX <hi rend="italic">(sic) P</hi> CLXV <hi rend="italic">Gv</hi> 18 sequitur <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> om. <hi rend="italic">PTv</hi> christo <hi rend="italic">PT"</hi> 20 desinunt] ei eodem libro <hi rend="italic">add. <lb/>
            PT"</hi> 21 quur <hi rend="italic">MVv</hi> 22 <hi rend="italic">necessariam MV</hi> 26 credatur <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="526"/>
            fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? <lb/>
            unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non <lb/>
            potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter <lb/>
            incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et <lb/>
            ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? <lb n="5"/>
            breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae <lb/>
            non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, <lb/>
            fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis <lb/>
            quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam <lb/>
            redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. <lb n="10"/>
            nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni <lb/>
            grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, <lb/>
            in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem <lb/>
            quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta <lb/>
            sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem<lb n="15"/>
            facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo <lb/>
            clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; <lb/>
            nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc <lb/>
            fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue <lb/>
            per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem<lb n="20"/>
            claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. <lb/>
            canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse <lb/>
            oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum <lb/>
            inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur <lb/>
            uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. <lb n="25"/>
            nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus <lb/>
            ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque <lb/>
            narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate <lb/>
            uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus <lb/>
            a fidelibus indicentur.

<note type="footnote"> 8 ita <hi rend="italic">V:</hi> ista <hi rend="italic">Tv</hi> 9 miracutis (is <hi rend="italic">a m. 2 m</hi> rtta) <hi rend="italic">T</hi> nimia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> nimium v 10 infidelitatem (de <hi rend="italic">am. 2 in ras.) T</hi> 16 per <hi rend="italic">TF:</hi> <lb/>
            nt <hi rend="italic">v</hi> quam 0: qua <hi rend="italic">TV</hi> 17 innotescant v 21 quanta illa) <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 22 canon <hi rend="italic">v:</hi> chanon <hi rend="italic">MV</hi> conon <hi rend="italic">T</hi> saorarum <hi rend="italic">TV:</hi> sacrum<lb/>
             v quem] <hi rend="italic">om. v</hi> 24 ibi <hi rend="italic">TV:</hi> nbi v 27 cinitas] OWl. v <lb/>
            aliisque (i <hi rend="italic">prior</hi> in ras.) <hi rend="italic">T</hi> 80 a fidelibus indicennt) om. v </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="527"/>
            
</p></div><div n="165" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA. </title></ab><p>Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit  <lb n="5"/>
            nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus <lb/>
            uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam <lb/>
            non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, <lb/>
            apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus <lb/>
            ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum <lb n="10"/>
            corpora redigenda, peribit de multorum corporibus <lb/>
            plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. <lb/>
            restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel <lb/>
            habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. <lb/>
            habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit <lb n="15"/>
            apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, <lb/>
            ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi <lb/>
            capiti in populis christianis accedente omnium perfectione <lb/>
            membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de <lb/>
            resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut <lb n="20"/>
            nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora <lb/>
            mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam <lb/>
            Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe <lb/>
            annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines <lb/>
            iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde

<note type="footnote"> 16 cf. Epb. 4, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLVn <hi rend="italic">T</hi> CLXV <hi rend="italic">GPv</hi> 2 de ciuitate dei] <hi rend="italic">om. PT"</hi> <lb/>
            3 BQnt <hi rend="italic">V:</hi> sint <hi rend="italic">T"</hi> 5 mortuus (om. est) <hi rend="italic">Tl</hi> 6 nec fas <hi rend="italic">TV:</hi> nefM <lb/>
            v 7 corpori, (s rae.) <hi rend="italic">T</hi> 10 domini <hi rend="italic">V:</hi> dominici <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            corporis (cor <hi rend="italic">add</hi>. m. 1 in ras.) <hi rend="italic">V</hi> quorumcumque <hi rend="italic">MV:</hi> quorumque <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> maiorum <hi rend="italic">MY:</hi> maiora <hi rend="italic">PTv</hi> 11 corpora corpora (corr. <lb/>
            m. I) <hi rend="italic">T</hi> corporibus (bus <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> 13 quam uel <hi rend="italic">PT:</hi> <lb/>
            uel quam <hi rend="italic">MY</hi> quam v 14 in <hi rend="italic">PTv: om. MV</hi> iuuentatS (a <lb/>
            in u corr. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> iuuentale (1 in ras. <hi rend="italic">a</hi> m. 2) <hi rend="italic">M</hi> iuuentute <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            18 capite v perfectionem b 21 infra <hi rend="italic">TV:</hi> mira v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="528"/>
            iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis <lb/>
            aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel <lb/>
            in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis <lb/>
            Christi. 
</p></div><div n="166" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI. </title></ab><p> Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis <lb/>
            filii dei, potest et secundum interiorem hominem <lb/>
            intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari <lb n="10"/>
            huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis <lb/>
            uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, <lb/>
            ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum <lb/>
            nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate <lb/>
            conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem <lb n="15"/>
            corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma <lb/>
            resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, <lb/>
            ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed <lb/>
            aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam <lb/>
            uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. <lb n="20"/>
            oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi <lb/>
            nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde <lb/>
            etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, <lb/>
            resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa <lb/>
            contradictione pugnandum.

<note type="footnote"> 3 Eph. 4, 13 8 Bom. 8, 29 10 Rom. 12, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 mensura <hi rend="italic">v</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CLVIII <hi rend="italic">T</hi> CLXVI P CLXVn <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            6 sequitur <hi rend="italic">MY: om. PTv</hi> 7 dei] ez eodem libro XXII <hi rend="italic">add, PTv</hi> <lb/>
            10 dicit <hi rend="italic">7\'Y:</hi> dicitur <hi rend="italic">v</hi> 12 ubi <hi rend="italic">TV:</hi> ibi <hi rend="italic">v</hi> ne conformemurconformamur] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 13 sic <hi rend="italic">Vv:</hi> si <hi rend="italic">T</hi> 18 ita] om. <hi rend="italic">v</hi> isto <lb/>
            <hi rend="italic">PTv:</hi> in ista <hi rend="italic">MY</hi> couformatio <hi rend="italic">PTv:</hi> conformatione <hi rend="italic">MV</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">IPPTv:</hi> in <hi rend="italic">Ml Y</hi> 20 iuuenili <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="529"/>
            
</p></div><div n="167" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM. </title></ab><p rend="script">Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus               <lb/>
            omnes in uirum perfectum, in mensuram <lb n="5"/>
            aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis <lb/>
            filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas <lb/>
            credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum <lb/>
            fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur <lb/>
            qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. <lb n="10"/>
            non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam <lb/>
            priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir <lb/>
            et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura <lb/>
            seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, <lb/>
            quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. <lb n="15"/>
            erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, <lb/>
            sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, <lb/>
            quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, <lb/>
            qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod <lb/>
            fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis <lb n="20"/>
            costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam <lb/>
            tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille <lb/>
            uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus <lb/>
            lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; <lb/>
            quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. <lb n="25"/>
            nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur

<note type="footnote"> 4 Epb. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 cf. Gen. 2, 21<lb/>
             23 cf. Io. 19, 34 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLVIUI <hi rend="italic">T</hi> CLXVII <hi rend="italic">GpfJ</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MY: om. PTv</hi> <lb/>
            3 sint <hi rend="italic">MY:</hi> annt <hi rend="italic">PTfJ</hi> faeminarum <hi rend="italic">Vj</hi> ex eodem libro XXII<lb/>
             add. <hi rend="italic">PTfJ</hi> 6 imaginie] imagnis <hi rend="italic">T</hi> 7 sexsu <hi rend="italic">T</hi> faemineo <lb/>
            V resurrectTira <hi rend="italic">T</hi> faeminas <hi rend="italic">F; sic fere ubique</hi> 8 omnes <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> omnes homines v 14 sexsus <hi rend="italic">T</hi> 16 menbra <hi rend="italic">T</hi> 18 dei <lb/>
            <hi rend="italic">PTv:</hi> deus <hi rend="italic">MV</hi> 19 facit <hi rend="italic">v</hi> liberabit <hi rend="italic">MYfJ:</hi> librauit <hi rend="italic">T</hi> liberaDii: <lb/>
            a 23 latus exanimiB in cruce pendentia v </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 34 </note> <lb/>
             
<pb n="530"/>
            "formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; <lb/>
            unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, <lb/>
            quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut <lb/>
            de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, <lb/>
            Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo<lb n="5"/>
            utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse <lb/>
            Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, <lb/>
            cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum <lb/>
            quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, <lb/>
            excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque <lb n="10"/>
            uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim <lb/>
            me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, <lb/>
            sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque <lb/>
            uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. <lb/>
            aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne,<lb n="15"/>
            sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam <lb/>
            nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit <lb/>
            esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis <lb/>
            quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore <lb/>
            facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum;<lb n="20"/>
            immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, <lb/>
            quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad <lb/>
            uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere <lb/>
            uxores; sed ibi hoc non facient.

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 22 2 Eph. 4, 12 9 cf. Dent. 25, 5 <lb/>
            10 Matth. 22, 29 18 Matth. 22, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 mulierem v: muliere <hi rend="italic">TV</hi> 2 apostolus <hi rend="italic">V:</hi> et apostolus <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            in aedificatione <hi rend="italic">MV:</hi> aedificationem <hi rend="italic">PT"</hi> 4 commendatur v autem] <lb/>
            om. <hi rend="italic">v</hi> 5 et <hi rend="italic">TV:</hi> de <hi rend="italic">v</hi> ergo] <hi rend="italic">om. v</hi> 6 restituet <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            restituit <hi rend="italic">v</hi> 9 lex <hi rend="italic">TV: om. v</hi> praeciperat <hi rend="italic">V</hi> 11 locus <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            locutus <hi rend="italic">v</hi> 13 sed diiit] <hi rend="italic">om. v</hi> 16 indiguerunt <hi rend="italic">TV:</hi> indigent <lb/>
            b <lb/>
            v 17 poterunt <hi rend="italic">v</hi> nubtias <hi rend="italic">V</hi> 19 mulieri <hi rend="italic">T</hi> celeriori v <lb/>
            21 immo etiam futurum] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 <hi rend="italic">uiroslllll</hi> (uiroB ? <hi rend="italic">eras.) T</hi> <lb/>
            quae uel <hi rend="italic">TV:</hi> quae uelle <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="531"/>
            
</p></div><div n="168" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT. </title></ab><p>Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non  <lb n="5"/>
            possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae <lb/>
            uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel <lb/>
            in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at <lb/>
            sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum <lb/>
            sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat <lb n="10"/>
            aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, <lb/>
            definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit <lb/>
            "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, <lb/>
            omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". <lb/>
            hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum <lb n="15"/>
            ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet
</p><p>omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? <lb/>
            Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior <lb/>
            uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam <lb/>
            alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione <lb n="20"/>
            reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus <lb/>
            uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse <lb/>
            et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia <lb/>
            experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione <lb/>
            contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde

<note type="footnote"> 12 Cic. Tuse. I, 27 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLX <hi rend="italic">T</hi> CLXVm <hi rend="italic">P</hi> CLXVnil <hi rend="italic">Gv</hi> 2 de ciuitate dei] <lb/>
            <hi rend="italic">om. PTv</hi> resurreciione <hi rend="italic">MPVv:</hi> rectione <hi rend="italic">T</hi> 6 reuocare <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            restituere v 7 absumsit <hi rend="italic">V:</hi> assumsit <hi rend="italic">T</hi> adsumpsit v conlabsum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 8 umorem <hi rend="italic">T</hi> exalatum <hi rend="italic">Tv</hi> 9 secretusque <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            abetractum <hi rend="italic">V:</hi> snbtractum <hi rend="italic">v</hi> substractum <hi rend="italic">T</hi> 13 concretione <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            congregatione <hi rend="italic">Tv</hi> 15 repperit v: reperit <hi rend="italic">TV</hi> 16 uel latet <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            aellet et <hi rend="italic">v</hi> 18 etiam] <hi rend="italic">om. v</hi> 20 fit uiuentis <hi rend="italic">PTv</hi> in] ir <lb/>
            <hi rend="italic">Tpr</hi>. 21 confectu <hi rend="italic">T</hi> 22 cadaberibus <hi rend="italic">V</hi> humanis (is <hi rend="italic">ea;</hi> <lb/>
            um <hi rend="italic">corr. m. 1) V:</hi> hominum <hi rend="italic">PTv</hi> aliquoties <hi rend="italic">v</hi> 25 contendit <lb/>
            v degestum v per imos] primos (e <hi rend="italic">add. m. 1) T</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="532"/>
            in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, <lb/>
            quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. <lb/>
            suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae <lb/>
            ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid <lb/>
            enim carnium exhausit fames, utique in auras est<lb n="5"/>
            exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare <lb/>
            quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro <lb/>
            humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo <lb/>
            sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda <lb/>
            est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat<lb n="10"/>
            ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, <lb/>
            etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis <lb/>
            naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. <lb/>
            sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: <lb/>
            capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut <lb n="15"/>
            putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes <lb/>
            fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus <lb/>
            omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec <lb/>
            summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas <lb/>
            mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat per- <lb n="20"/>
            ficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, <lb/>
            in membrorum quoque omnium modulis congruo decore <lb/>
            seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit <lb/>
            indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod <lb/>
            per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia <lb n="25"/>
            partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde <lb/>
            etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus

<note type="footnote"> 15 Luc. 21, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 carnem <hi rend="italic">V:</hi> carne <hi rend="italic">Tv</hi> 8 suppleata <hi rend="italic">T</hi> 4 debebunt TF:<lb/>
             debent v 6 ezalatum v 7 fngit <hi rend="italic">TV:</hi> fnit v redditur e<lb/>
             8 mntuo snmta <hi rend="italic">TV:</hi> mortnorum ita v 9 sicut aes <hi rend="italic">TV:</hi> secuta est<lb/>
             v ei <hi rend="italic">TV:</hi> et v rethibenda <hi rend="italic">T</hi> redibenda v 10 illi] illa. <lb/>
            v quem <hi rend="italic">TV:</hi> quam <hi rend="italic">v</hi> 11 eihalta <hi rend="italic">T</hi> exalata v 18 consideratis]<lb/>
             add. <hi rend="italic">T in mg</hi>. 20 habebat <hi rend="italic">TV:</hi> habet v 22 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            decore <hi rend="italic">ras. 4 litt. in T</hi> 23 sernetnr <hi rend="italic">TV:</hi> reseruetnr v 24 granditate<lb/>
             v constitntae <hi rend="italic">TV:</hi> constituet v quod <hi rend="italic">TV:</hi> quo v<lb/>
             25 id <hi rend="italic">TV:</hi> hic v 26 partium) pertium <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="533"/>
            partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter <lb/>
            in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in <lb/>
            ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua <lb/>
            defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit <lb/>
            omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque <lb n="5"/>
            corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo <lb/>
            resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, <lb/>
            si non corpore, non aetate, certe felicitate. 
</p><p>Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post <lb/>
            mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in <lb n="10"/>
            sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis <lb/>
            corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque <lb/>
            immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel <lb/>
            inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem <lb/>
            atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, <lb n="15"/>
            nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit <lb/>
            omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. <lb/>
            erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non <lb/>
            spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed <lb/>
            tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum <lb n="20"/>
            in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, <lb/>
            sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait <lb/>
            apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, <lb/>
            sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita <lb/>
            dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam <lb n="25"/>
            legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit

<note type="footnote"> 23 I Cor. 3, 1 26 cf. Bom. 7, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 partibus ut] <hi rend="italic">T in ras</hi>. inormiter <hi rend="italic">TV"</hi> 2 si <hi rend="italic">IT:</hi> 86 v<lb/>
             6 in quo <hi rend="italic">TV:</hi> quo v 7 angeli <hi rend="italic">T</hi> 10 cadaberibua <hi rend="italic">V</hi> 11 nooitatem—corporis] <lb/>
            om. <hi rend="italic">MV; spatium</hi> uacuum <hi rend="italic">19 fere lilt. in V</hi> <lb/>
            12 aetnstate utatum <hi rend="italic">T</hi> 15 uel in aquas <hi rend="italic">TV:</hi> aliquas v 16 sinatar<lb/>
             <hi rend="italic">TV:</hi> sed natura v 17 creatoree <hi rend="italic">T</hi> 19 sicut <hi rend="italic">Vv:</hi> si cui <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 20 habnimns v 21 nostra v poenae <hi rend="italic">TV:</hi> pene v <lb/>
            carnem <hi rend="italic">TV:</hi> spiritum v 22 utique] om. v spiritum <hi rend="italic">TV:</hi> carnem <lb/>
            v carnales erant <hi rend="italic">TV:</hi> seruiebant o 25 dicitur <hi rend="italic">V:</hi> duoifiur<lb/>
             Tv et <hi rend="italic">TV:</hi> ut v </note> <lb/>
             
<pb n="534"/>
            autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, <lb/>
            ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, <lb/>
            resurget corpus spiritale. quae sit autem et <lb/>
            quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in <lb/>
            experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. <lb n="5"/>
            profertur eloquium. 
</p></div><div n="169" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE COR- PORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR. </title></ab><p> Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et <lb n="10"/>
            eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim <lb/>
            animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine <lb/>
            ulla carnali corruptione substantiam. 
</p></div><div n="170" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT. </title></ab><p rend="script"> Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus <lb/>
            perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de <lb/>
            carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. <lb n="20"/>
            sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad <lb/>
            Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione <lb/>
            monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, <lb/>
            sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 44 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 corpore <hi rend="italic">Vv:</hi> corp* <hi rend="italic">T</hi> spiritale <hi rend="italic">T</hi> sic] <hi rend="italic">om. v</hi> 7 ntm. <hi rend="italic">et<lb/>
             Htulum om. GPv</hi> 9 caro <hi rend="italic">T:</hi> cura <hi rend="italic">M1 F; corr. m. 2 M</hi> 10 subditum<lb/>
             spiritoi <hi rend="italic">Gh</hi> 11 eo <hi rend="italic">OVv:</hi> eos <hi rend="italic">T</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXI <hi rend="italic">T;</hi> num. <lb/>
            om. <hi rend="italic">Gv</hi> 16 credidit <hi rend="italic">v</hi> impugnant] ex libro M t. XXV add. <lb/>
             Ov 18 animi] animabus v quibua bonia" 19 perfruantur v<lb/>
             21 multi] om. <hi rend="italic">T1;</hi> multoe <hi rend="italic">v</hi> paucissimo <hi rend="italic">T</hi> 22 abBurdium <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="535"/>
            quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem <lb/>
            fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude <lb/>
            credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est <lb/>
            enim deus, quem — sicut iam dixi aliquotiens nec commonere <lb/>
            me piget — confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum <lb n="5"/>
            probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic <lb/>
            laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit <lb/>
            enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt <lb/>
            hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum <lb/>
            esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus <lb n="10"/>
            tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi <lb/>
            garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, <lb/>
            credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse <lb/>
            credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant <lb/>
            illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam <lb n="15"/>
            prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam <lb/>
            aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, <lb/>
            quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. <lb/>
            utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in <lb/>
             aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, <lb n="20"/>
            quia malum est atque indignum deo ? sed de omnipotentia <lb/>
            eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa <lb/>
            diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, <lb/>
            habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus <lb/>
            ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque <lb n="25"/>
            credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se

<note type="footnote"> 2 cf. de ciu. dei XVIII, 53 </note>

<note type="footnote"> 1 praedixit deus <hi rend="italic">TV:</hi> dixit d. <hi rend="italic">v</hi> qui] quia., 2 mnndus<lb/>
             fuerat <hi rend="italic">Tv</hi> neque <hi rend="italic">MV:</hi> neque enim <hi rend="italic">GTv</hi> 4 aliquoties v<lb/>
             6 probare <hi rend="italic">Tv:</hi> improbare <hi rend="italic">MV</hi> cupientem <hi rend="italic">MV</hi> numina] nomina <lb/>
            <hi rend="italic">MTV1</hi> (o in n <hi rend="italic">corr. m. 2 V)</hi> 7 deum (om. et) 0 10 non] <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            T 12 credituros (o in u <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 13 si <hi rend="italic">Tv:</hi> sic <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 credenda <hi rend="italic">Tv:</hi> credendum <hi rend="italic">V</hi> ne si <hi rend="italic">TV:</hi> nisi., faciunt v <lb/>
            15 cui tam] uitam v magnam <hi rend="italic">v</hi> perhibenti v testimonio <lb/>
            v tanto v 18 ipse laudauit <hi rend="italic">a:</hi> esse laudauit <hi rend="italic">TV.,</hi> 20 id <lb/>
            (i add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 25 non credendo - potest] om. <hi rend="italic">T</hi> itaque F:<lb/>
             IItique <hi rend="italic">Tv</hi> 26 credentis <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="536"/>
            facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, <lb/>
            quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse <lb/>
            laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam <lb/>
            ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit <lb/>
            illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum<lb n="5"/>
            iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis <lb/>
            satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili <lb/>
            facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, <lb/>
            quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in <lb/>
            libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis<lb n="10"/>
            huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt. 
</p></div><div n="171" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLV. SEQVITVR: QVOMODO PORPHVRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR. </title></ab><p rend="script">Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus <lb n="15"/>
            esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile <lb/>
            diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne <lb/>
            corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum <lb/>
            oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. <lb/>
            emendet libros suos istorum omnium magister Plato et <lb n="20"/>
            dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est <lb/>
            esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, <lb/>
            quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, <lb/>
            immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, <lb/>
            non eorum natura id habente, sed suo consilio

<note type="footnote"> 1 sic] si v 6 coniectaris <hi rend="italic">Vv:</hi> coniuncturis <hi rend="italic">T</hi> 8 ualitudinis <lb/>
            v 9 immortalitate (e tn <hi rend="italic">i corr. m. 1) T</hi> 10 opin.or (i <hi rend="italic">ras.) <lb/>
            T</hi> 11 non legerant <hi rend="italic">v</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXII <hi rend="italic">T</hi> CLXX P CLXXII <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 13 sequitur] <hi rend="italic">om. GPTv</hi> porphjrius (us m i <hi rend="italic">corr. m. 2) <lb/>
            P</hi> definitio] definito <hi rend="italic">GpfJ</hi> 14 sententia] ∗∗sentia <hi rend="italic">T</hi> ex <lb/>
            eodem libro XXII <hi rend="italic">add. GPTv</hi> 16 fugiendam P prodest] prode <lb/>
            est <hi rend="italic">T</hi> 18 effugeret P1 iam] etiam <hi rend="italic">Gv</hi> hine- <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            21 dicant <hi rend="italic">T</hi> beata P1 fugiturus <hi rend="italic">Gl</hi> 22 inclusus P1 <lb/>
            23 deus] deos <hi rend="italic">T</hi> 25 sed] om. <hi rend="italic">G1P1v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="537"/>
            praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, <lb/>
            quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse <lb/>
            credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi <lb/>
            dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod <lb/>
            impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum <lb n="5"/>
            narrat Plato: "quoniam estis orti" inquit "immortales <lb/>
            esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini <lb/>
            neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora <lb/>
            quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem <lb/>
            uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum <lb n="10"/>
            absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique <lb/>
            dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem <lb/>
            quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: "uos <lb/>
            quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate <lb/>
             immortales eritis" quid aliud dicit, quam "id quod fieri non <lb n="15"/>
            potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, <lb/>
            immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta <lb/>
            Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. <lb/>
            quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit <lb/>
            mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile <lb n="20"/>
            clamant, quando quidem nos deum, qui etiam <lb/>
            secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus <lb/>
            P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne <lb/>
            fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo

<note type="footnote"> 6 Plato Tim. p. 41* </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 euertit (d <hi rend="italic">ras.) P</hi> euertet <hi rend="italic">T</hi> quod] quo v 2 quoniam] <lb/>
            quod P 3 eandem P1 4 dis <hi rend="italic">M TV :</hi> diis <hi rend="italic">Gv</hi> di..is P <lb/>
            lactus] factis P 5 se] sed <hi rend="italic">GlPlT</hi> facturum] futurum P <lb/>
            locutorum <hi rend="italic">MV:</hi> locutum <hi rend="italic">GPTv</hi> 6 immortalis P1 7 dissoluimini <lb/>
            P\' 8 fata <hi rend="italic">G\'v:</hi> facta <hi rend="italic">GIMPTV</hi> erunt (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 2) P</hi> 9 quam consilium1 <hi rend="italic">incipit codex A</hi> 10 uestra <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> conlegati <hi rend="italic">T</hi> 11 sunt (non add. <hi rend="italic">m. 1) V</hi> 12 dis] <lb/>
            diis <hi rend="italic">CP1</hi> deos <hi rend="italic">G\'v</hi> factos <hi rend="italic">G2v</hi> 14 immortales] mortales <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 17 resuscitabit <hi rend="italic">G\'v:</hi> resuscitauit <hi rend="italic">AGlMPTV</hi> 18 impossibile <lb/>
            eat] impossibil est <hi rend="italic">M</hi> possibile est Gx 19 promittente <hi rend="italic">G <lb/>
            Pv</hi> crededit <hi rend="italic">A</hi> credit <hi rend="italic">T</hi> 20 promissus (sus <hi rend="italic">ex</hi> it <hi rend="italic">corr.) A</hi> <lb/>
            24. quo] qua <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="538"/>
            conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo <lb/>
            corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira <lb/>
            cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: <lb/>
            rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; <lb/>
            sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt,<lb n="5"/>
            cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic <lb/>
            habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel <lb/>
            exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant. 
</p></div><div n="172" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si <lb/>
            inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. <lb/>
            Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. <lb n="15"/>
            ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum <lb/>
            tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem <lb/>
            dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec <lb/>
            mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum

<note type="footnote"> 4 Aen. 6, 751 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 incorruptibili] incorraptibile GlPl in incorruptibili <hi rend="italic">G2v</hi> quam <lb/>
            in quo] <hi rend="italic">T* in rcu</hi>. quo] om. <hi rend="italic">G1v</hi> 2 corruptibile 01 sic] <lb/>
            si <hi rend="italic">G1v</hi> 3 platonem A uirgilius <hi rend="italic">OPTv</hi> 4 et] om. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            uelli <hi rend="italic">G</hi> 5 reuertenti <hi rend="italic">Pl</hi> 6 quae] <hi rend="italic">qua AMV</hi> renerti] se <lb/>
            uerti V se»»uerti (re ras.) <hi rend="italic">M</hi> reuerte.. (re <hi rend="italic">ras.) P</hi> et sic habebunt] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Ov</hi> 7 non habeant numquam] <hi rend="italic">om. A</hi> 8 quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quolibet <hi rend="italic">MV</hi> quamlibet <hi rend="italic">AOPTv</hi> 9 <hi rend="italic">cap. CLVII A</hi> CLXHI <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            CLXXI P CLXXIII Ov 10 sequitur <hi rend="italic">MV: om. AGPTv</hi> ditinitiet <lb/>
            <lb/>
            onibus P 11 porfyrii A porphirii <hi rend="italic">GPv</hi> si] se P1 a] a (et <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 13 porfyrius <hi rend="italic">A</hi> porphirius <hi rend="italic">Gv; sic</hi> ubique <lb/>
            16 dixit] non dixit <hi rend="italic">T</hi> sapientium <hi rend="italic">AGPv</hi> anim animas A <lb/>
            17 ad] a A redituras (a <hi rend="italic">ex</hi> u corr.) <hi rend="italic">P</hi> 18 animae <hi rend="italic">G2P1v</hi> <lb/>
            purgatissimae <hi rend="italic">G*Pl v;</hi> om. <hi rend="italic">G\'</hi> redierint <hi rend="italic">GlPlv</hi> patrem][partem <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 19 reddituram P redituras <hi rend="italic">Glt)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="539"/>
            uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque <lb/>
            sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; <lb/>
            rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam <lb/>
            redituras ad miserias corruptibilis corporis animas <lb/>
            sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli <lb n="5"/>
            utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, <lb/>
            ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in <lb/>
            quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum <lb/>
            Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, <lb/>
            secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae <lb n="10"/>
            non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius: "redibunt <lb/>
            ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio: "non redibunt ad <lb/>
            mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla <lb/>
            patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit <lb/>
            deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne <lb n="15"/>
            iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent <lb/>
            ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras <lb/>
            animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, <lb/>
            in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut <lb/>
            his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.

<note rend="script" type="footnote"> 1 porphyrio (o <hi rend="italic">altera ex</hi> ns <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> 2 sapientium <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            (d 4) reditarui P1 3 uerum] uirum G1 dedisset <hi rend="italic">AMTV:</hi> si<lb/>
             dedisset <hi rend="italic">GPv</hi> platone P1 4 corruptibileB P1 6 haec] hae <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 dicerint <hi rend="italic">G1</hi> 7 ut] ut et <hi rend="italic">GPv</hi> reddirent <hi rend="italic">T</hi> et- <lb/>
            <hi rend="italic">corpora] add. A2 supr.uers</hi>. talia Ay: alia <hi rend="italic">GMPTVv</hi> reciperet <lb/>
            A* receperint Gl 8 beatae <hi rend="italic">libri</hi> 9 platonae <hi rend="italic">T</hi> 10 mundi<lb/>
             huius <hi rend="italic">AGPTv</hi> 11 non redębuDt <hi rend="italic">A</hi> 13 consentiunt Gl con- <lb/>
            D <lb/>
            •entiant <hi rend="italic">G"</hi> 14 patiatur (n <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> patiatur <hi rend="italic">V</hi> patiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">G-</hi> quae] qiwd <hi rend="italic">A</hi> 16 facturas <hi rend="italic">AGXMPTV (cf. p. 326, 21. <lb/>
             327, 10):</hi> futuras GI" uicturas <hi rend="italic">Dombart ex cod. B</hi> quanto <lb/>
            <hi rend="italic">GIP</hi> exsistimo <hi rend="italic">MV</hi> eonciderent <hi rend="italic">Pl</hi> 18 sanctorum] om, <lb/>
            P permitterint P1 pmitterent Gr" 19 pertulerent <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="20"/>
            
<pb n="540"/>
            
</p></div><div n="173" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLVII. SEQVITVR: QVID AD VERAM KESVBREOTIONIS FIDEM VEL PLATO VEL LABEO VEL ETIAM VARBO CONFERRE POTVERINT, SI OPINIONES EORVM IN VNAM SENTENTIAM CONVENISSENT. </title></ab><p>Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi<lb n="5"/>
            genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem <lb/>
            dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum <lb/>
            resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de <lb/>
            re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum <lb/>
            esse affirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse <lb n="10"/>
            et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. <lb/>
            Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et <lb/>
            occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua <lb/>
            iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse <lb/>
            uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed <lb n="15"/>
            isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, <lb/>
            quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic <lb/>
            quidem redditos uitae, sed non eo modo, at non morerentur <lb/>
            ulterius. mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in <lb/>
            libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui

<note type="footnote"> 8 cf. Cic. de rep. VI, 4 11 cf. Plato rep. p. 614* </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CLYIII A CLXIHI <hi rend="italic">T</hi> CLXXII P CLXXIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur] <lb/>
            <hi rend="italic">om. AGPTv</hi> quid] quod P1 qui Pl fidem] om. <hi rend="italic">G\'</hi> <lb/>
            3 Labeo] abeo G\'vt abea P1 potuerunt <hi rend="italic">GPTv</hi> si] se P <lb/>
            4 opinionis <hi rend="italic">G1</hi> opiones P sententiam] sentiam <hi rend="italic">T conuenisent A</hi> <lb/>
            conuenisse* (t ras.) P; ez eodem libro <hi rend="italic">add. GPTv</hi> 5 praeclarisaimum<lb/>
             (um <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 8) P</hi> 8 sensisae] sensis <hi rend="italic">T</hi> 9 quod id] <lb/>
            id quod <hi rend="italic">G2v; cf</hi>. Cypricm. <hi rend="italic">p. 686, 19. 687, 15 ed. Hartel</hi> 10 esse]<lb/>
             esset A est <hi rend="italic">G2v</hi> inducet <hi rend="italic">AGlv</hi> 11 dispotationibus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 defunctus A 13 occurrissa] comisse (u ras.) <hi rend="italic">P</hi> quadam <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> competo GtfJ 14 iussos] iussus <hi rend="italic">AP1</hi> iussi <hi rend="italic">G2v</hi> <lb/>
            remeari <hi rend="italic">G1P1v</hi> se esse] esse <hi rend="italic">M</hi> 15 uicturus P* 16 factum<lb/>
             Pl narrant <hi rend="italic">Gv</hi> 17 qualis <hi rend="italic">G2v</hi> fuerat <hi rend="italic">G2V</hi> fuerant <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            quos] qd dii <hi rend="italic">G\'</hi> quos dš P quos cum deo <hi rend="italic">G\'tJ</hi> reeurreczisse <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            huic] his <hi rend="italic">G2v</hi> 18 redditus P1 reddita <hi rend="italic">G\'v</hi> uita <hi rend="italic">G\'v</hi> morirentur <lb/>
            v 19 ulterius (ult a m. 2 in ras.) <hi rend="italic">T</hi> ponet P\' posuit <hi rend="italic">G*v</hi> <lb/>
            20 libros <hi rend="italic">MV</hi> conccribsit (corr. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> potaui <hi rend="italic">Pl</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="541"/>
            uerba ipsa ponenda. "genethliaci quidam scripserunt" inquit <lb/>
            "esse in renascendis hominibus quam appellant <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">παλγγενεσίαν</foreign></hi> <lb/>
            Graeci; adscripserunt confici in annis numero CCCCXL, ut idem <lb/>
            corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine <lb/>
            aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." iste Varro <lb n="5"/>
            quidem sine illi genethliaci nescio qui — non enim nomina <lb/>
            eorum prodidit quorum commemorauit sententiam — aliquid <lb/>
            dixerunt, quod licet falsum sit — cum enim semel ad eadem corpora, <lb/>
            quae gesserunt, animae redierint, numquam ea sunt postea <lb/>
            relicturae — tamen multa illius impossibilitatis, qua contra <lb n="10"/>
            nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim <lb/>
            hoc sentiunt sine senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut <lb/>
            dilapsa cadauera in auras, in puluerem, in cinerem, in humores, <lb/>
            in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum <lb/>
            ad id rursus redeant quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius <lb n="15"/>
            uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, <lb/>
            si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, <lb/>
            sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait <lb/>
            Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat <lb/>
             christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo modo in <lb n="20"/>
            aeternum feliciter uiuant, assumant etiam hoc de Varrone, ut <lb/>
            ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud <lb/>
            eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.

<note type="footnote"> 1 genethliaci (liaci a m. <hi rend="italic">2 in</hi> ras.) <hi rend="italic">T</hi> genethiliaci <hi rend="italic">Gv</hi> quidem <lb/>
            P1 inquid <hi rend="italic">AGlptT</hi> 2 in] <hi rend="italic">om. M</hi> quam] quae <hi rend="italic">Gtv</hi> palingeneeian <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> 3 asscribaerunt <hi rend="italic">A; om. v</hi> nomero <hi rend="italic">A</hi> CCCCXL] <lb/>
            quadngentis XL <hi rend="italic">A</hi> quadringentia quadraginta <hi rend="italic">T</hi> 4 eadem] ad eandem <lb/>
            <hi rend="italic">G\'t</hi> animam v fuerant <hi rend="italic">G2v</hi> hominem <hi rend="italic">M</hi> 5 eandem <lb/>
            <hi rend="italic">G\'t</hi> redeunt <hi rend="italic">A</hi> coniunctione <hi rend="italic">A</hi> coniuctione <hi rend="italic">T</hi> Varro] uero <lb/>
            P\' 6 illi] <hi rend="italic">om. P</hi> genethliaci (liaci <hi rend="italic">in ras.) T</hi> geneathliaci <hi rend="italic">AP*</hi> <lb/>
            genethiliaci <hi rend="italic">Qv</hi> 7 prodit <hi rend="italic">Gv</hi> 9 redierant <hi rend="italic">GPlv</hi> 10 relecturae <lb/>
            GIP\' 11 connellit et destruit <hi rend="italic">GPTv: conuellit AMV</hi> <lb/>
            18 dilabsa <hi rend="italic">MV</hi> delapsa <hi rend="italic">AGv</hi> cadabera <hi rend="italic">MV</hi> umores <hi rend="italic">AP</hi> <lb/>
            14 uMcentium (m <hi rend="italic">am. 2 in ras.) T</hi> 15 redeunt <hi rend="italic">G1v</hi> fuerant P <lb/>
            18 ait Plato] ut plato <hi rend="italic">A</hi> reddituras <hi rend="italic">PT</hi> 19 hia (h <hi rend="italic">ex</hi> b <hi rend="italic">corr. m. 2)<lb/>
             V</hi> fia..t (IIx <hi rend="italic">ras.) GP</hi> 20 recepturas in Gs : recepturi sint <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> receptura sint <hi rend="italic">AGlPTv</hi> modo <hi rend="italic">libri:</hi> malo G3 22 rediant <lb/>
            P\' fuerant P1 23 toto <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="542"/>
            
</p></div><div n="174a" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[DE QVALITATE VISIONIS, QVA IN FVTVRO SAECVLO SANCTI DEVM VIDEBVNT. EX EODEM LIBRO XXII. </title></ab><p>
            Nunc iam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque <lb/>
            in spiritalibus sancti non adhuc eorum carne carnaliter, sed <lb/>
            spiritaliter iam uiuente, quantum dominus dignatur adiuuare<lb n="5"/>
            uideamus. et illa quidem actio uel potius quies atque otium <lb/>
            quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. non enim <lb/>
            hoc umquam per sensus corporis uidi. si autem mente, id est <lb/>
            intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est <lb/>
            nostra intellegentia ad illam excellentiam ? ibi est enim pax<lb n="10"/>
            dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum. <lb/>
            quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum <lb/>
            angelorum P non enim et dei. si ergo sancti in dei pace <lb/>
            uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat <lb/>
            omnem intellectum. quoniam nostrum quidem superat, non<lb n="15"/>
            est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos <lb/>
            excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum <lb/>
            hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem dei, qua deus <lb/>
            ipse pacatus est, sicut deus nouit, non eam nos sic possumus <lb/>
            nosse nec ulli angeli. superat itaque omnem intellectum,<lb n="20"/>
            non dubium quod praeter suum. sed quia et nos pro modo <lb/>
            nostro pacis eius participes facti summam in nobis atque <lb/>
            inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, <lb/>
            obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; <lb/>
            homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis

<note type="footnote"> 11 Philipp. 4, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXV <hi rend="italic">T</hi> CLXXIII <hi rend="italic">GPv; om. AMV</hi> 2 eodem] om. <hi rend="italic">GP1v</hi> <lb/>
            XXII] <hi rend="italic">om. GPv</hi> 3 iam] etiam <hi rend="italic">Gv</hi> aturi <hi rend="italic">T</hi> sint) sunt <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            PfJ 7 uellim <hi rend="italic">P\'T</hi> nellem <hi rend="italic">Gxv</hi> 8 sensum P 9 aut] <hi rend="italic">deL Gu,<lb/>
             om. v</hi> quid est] quidem <hi rend="italic">v</hi> 10 excilentiam] <hi rend="italic">add. P2 in mg</hi>. <lb/>
            11 dicit] om. <hi rend="italic">Tpr</hi>. 13 et] <hi rend="italic">om. O</hi>. si] sicnt <hi rend="italic">T</hi> 14 profecto <lb/>
            - uicturi sunt] om. <hi rend="italic">GH</hi> 15 omnem - superat] om. <hi rend="italic">Glv</hi> <lb/>
            17 ezcipisse <hi rend="italic">GPl</hi> qui. P 18 debeamus <hi rend="italic">alv</hi> 19 possirans <lb/>
            <hi rend="italic">Gh)</hi> 20 omne <hi rend="italic">T</hi> 21 modo] modulo <hi rend="italic">Gv</hi> 24 optinebimus <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> eam <hi rend="italic">T:</hi> etiam <hi rend="italic">GPv</hi> 25 quantolibet Gv prouectu (u <lb/>
            <hi rend="italic">prior a m. 2 in ras. P) PT:</hi> profectu <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="543"/>
            excellant. considerandum est enim, quantus uir dicebat: ex <lb/>
            parte enim scimus et ex parte prophetamus, donec <lb/>
            ueniat quod perfectum est; et: uidemus nunc per <lb/>
            speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. <lb/>
            sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti <lb n="5"/>
            sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus <lb/>
            pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus <lb/>
            pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, <lb/>
            de qua iam tot libros scripsimus, dei ciuitas ipsa communis. <lb/>
            sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli dei, quemadmodum <lb n="10"/>
            Christus dei Christus est noster. dei sunt, quia deum <lb/>
            non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. <lb/>
            dixit autem dominus Iesus: uidete, ne contemnatis <lb/>
            unum de pusillis istis. dico enim nobis, quia <lb/>
            angeli eorum semper in caelis uident faciem patris <lb n="15"/>
            mei, qui in caelis est. sicut ergo illi uident, ita et nos <lb/>
            uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait <lb/>
            apostolus quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum <lb/>
            in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. <lb/>
            praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et <lb n="20"/>
            Iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes <lb/>
            ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. <lb/>
            facies autem dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod <lb/>
            tale membrum, quale nos habemus in corpore atque <lb/>
            isto nomine nuncupamus. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti <lb/>
            in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico

<note type="footnote"> 1 I Cor. 18, 9 sq. 3 (et 18) I Cor. 13, 12 13 Matth. <lb/>
            18, 10 21 I Io. 8, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 mdimos <hi rend="italic">GlP</hi> 6 sio iam] suam 61 faciem suam v quij <lb/>
            qoQ 61 6 quia] que <hi rend="italic">Pl</hi> eruti] erudi <hi rend="italic">T</hi> spiritu <hi rend="italic">GlPl</hi> <lb/>
            7 angelus Gl 9 libros v: libro <hi rend="italic">T</hi> libris <hi rend="italic">GP</hi> 10 qui] que <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            12 dereliquerunt <hi rend="italic">Gv</hi> 13 contemnetis P 15 uident in caelis <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> faciem] facient <hi rend="italic">T</hi> 17 quod] om. <hi rend="italic">O\'</hi> 18 paulo (om. <lb/>
            quod) T1 20 praemium] ad praemium v 21 apparuerint <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            similis <hi rend="italic">P\'</hi> 24 membrorum <hi rend="italic">T</hi> 25 isto <hi rend="italic">T:</hi> in isto <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            e <lb/>
            uunccupamus <hi rend="italic">T</hi> 26 atnri <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="544"/>
            quod credo secundum illud quod in psalmo lego: credidi <lb/>
            propter quod et locutus sum. dico itaque: uisuri sunt <lb/>
            deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus <lb/>
            nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae <lb/>
            sunt in ea, non parua quaestio est. durum est enim dicere, <lb n="5"/>
            quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos <lb/>
            claudere atque aperire, cum nolent; durius autem, quod ibi <lb/>
            deum quisquis oculos clauserit non uidebit. si enim propheta <lb/>
            Heliseus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem <lb/>
            munera, quae dedit ei Neman Syrus, quem propheta memoratus<lb n="10"/>
            a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino <lb/>
            suo non uidente latenter se fecisse putauerat, quanto magis <lb/>
            in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si <lb/>
            oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes. <lb/>
            tunc enim erit perfectum illud de quo loquens apostolus : ex <lb n="15"/>
            parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum <lb/>
            autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte <lb/>
            est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine <lb/>
            ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet <lb/>
            haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui <lb n="20"/>
            praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, <lb/>
            paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus <lb/>
            loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum <lb/>
            autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli <lb/>
            erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate,

<note type="footnote"> 1 Ps. 115, 1 9 cf. im Reg. 5,26 15 I Cor. 13, 9 sq. <lb/>
            21 I Cor. 13, 11 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 quod] qd <hi rend="italic">T</hi> 2 et <hi rend="italic">T: om. GP"</hi> uisuri] uiai <hi rend="italic">01</hi> 4 nidimus <lb/>
            P1 5 dicere enim <hi rend="italic">Gv</hi> 6 ut non] <hi rend="italic">T* in</hi> ras. possit <lb/>
            <hi rend="italic">G1v</hi> oculis P 7 nolent (e <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">eorr. m. 2) P</hi> 8 oculus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 9 helyseus <hi rend="italic">Gv</hi> uidit] <hi rend="italic">om. v</hi> 10 ei] <hi rend="italic">eras. in P</hi> neman <lb/>
            <hi rend="italic">T:</hi> neeman <hi rend="italic">Gv</hi> naaman P 11 mundauerat (n <hi rend="italic">prior ex</hi> a corr.) <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 12 uidenti P 13 non solum] <hi rend="italic">om. P</hi> si] se P1 14 oculus <lb/>
            P claudunt <hi rend="italic">Gv</hi> 15 illud perfectum <hi rend="italic">GPv</hi> 18 possit <hi rend="italic">G1v</hi> <lb/>
            19 ostenderit <hi rend="italic">GlP</hi> 20 uita <hi rend="italic">T:</hi> ciuitas <hi rend="italic">GPv</hi> 21 praediti] praedicti <lb/>
            P 22 sapiebam q. paruulus] <hi rend="italic">om. P</hi> 24 sum] <hi rend="italic">om. P</hi> ea <lb/>
            quae] eaq. <hi rend="italic">T</hi> 25 erant] erunt P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="545"/>
            tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, <lb/>
            tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si <lb/>
            ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda <lb/>
            est illi uitae quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen <lb/>
            Heliseus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non <lb n="5"/>
            erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus <lb/>
            corruptibile aggrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, <lb/>
            illi sancti ad ea quae uidenda sunt oculis corporeis, <lb/>
            quibus Heliseus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, <lb/>
            indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista <lb n="10"/>
            sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iuit <lb/>
            tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam <lb/>
            tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut <lb/>
            autem ex hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: <lb/>
            nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando <lb n="15"/>
            reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? <lb/>
            corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem <lb/>
            mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc <lb/>
            omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in <lb/>
            omnibus! habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium <lb n="20"/>
            suum et in loco suo erunt uteturque illis spiritus per spiritale <lb/>
            corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit, <lb/>
            ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; <lb/>
            quae tamen spiritu uidere posset, etiam si illos clauderet, sicut <lb/>
            uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut

<note type="footnote"> 11 IIII Reg. 5, 26 19 cf. I Cor. 15, 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ul <lb/>
            3 ita] om. <hi rend="italic">Gv</hi> 4 illae <hi rend="italic">GH</hi> tae (ui <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> parnoli <lb/>
            Gl 5 ubi] ibi P 6 itane <hi rend="italic">GtT:</hi> ita nec P ita <hi rend="italic">G2v</hi> <lb/>
            7 adgrauauit P impedit <hi rend="italic">T</hi> impediat <hi rend="italic">Glt)</hi> 8 ea quae] eaq. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            10 interpraetes <hi rend="italic">T</hi> interpretis P 11 iuit <hi rend="italic">G2v <foreign xml:lang="grc">ἐποϱεύϑη</foreign> LXX):</hi> <lb/>
            ibit P it G1; <hi rend="italic">om. T</hi> 12 tecum] tecum erat <hi rend="italic">T</hi> curro P <lb/>
            13 pecunia P 14 ebreo P interpraetatus <hi rend="italic">T</hi> hieronimua <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> 15 praesenti <hi rend="italic">GP</hi> 16 occorsum P1 19 habundabunt <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 20 occuli <hi rend="italic">P</hi> 21 illis] illi P 23 uiderit P uidendam <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> uidendum <hi rend="italic">Gv</hi> praesentiam P 24 spiritu] spi <hi rend="italic">T</hi> sps <lb/>
            <hi rend="italic">GlP</hi> si] se Gl clauserit P 25 absentiam <hi rend="italic">P</hi> erit P </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 35 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="546"/>
            dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non <lb/>
            uisuros, quem spiritu semper uidebunt. 
</p><p rend="script">Sed utrum uidebunt et per oculos corporis, cum eos apertos <lb/>
            habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in <lb/>
            corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, <lb n="5"/>
            quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per <lb/>
            eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt <lb/>
            potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non <lb/>
            continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus <lb/>
            deum et in caelo esse et in terra — ipse quippe ait per prophetam:<lb n="10"/>
            caelum et terram ego impleo - aliam partem <lb/>
            dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed <lb/>
            totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed <lb/>
            utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis <lb/>
            itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius <lb n="15"/>
            uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae <lb/>
            — quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia <lb/>
            nihil aliud possunt uidere quam corpora — sed ut <lb/>
            uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi <lb/>
            data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis<lb n="20"/>
            sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris <lb/>
            audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet <lb/>
            te; propterea despexi memet ipsum et distabui et <lb/>
            aestimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic <lb/>
            prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait

<note type="footnote"> 11 Hier. 23, 24 21 Iob. 42, 5 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sanctos] scs <hi rend="italic">P</hi> 2 uisurus P uisuris <hi rend="italic">O</hi>. 3 sed utrum <lb/>
            uidebunt] <hi rend="italic">om. G1v</hi> oculus P1 apertus P1 apertis P* 5 corpori <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> oculi] ocules P spiritales] <hi rend="italic">om. P</hi> 6 iste <hi rend="italic">G</hi>. <lb/>
            7 uidere <hi rend="italic">OlP</hi> non] no P 9 continetur] conteretur P quia] <lb/>
            qua P 11 implebo P 12 aliam] om. <hi rend="italic">Otv;</hi> alia P 13 non] <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. G1 15 agrius P 17 agrimonia <hi rend="italic">O</hi>. aerimonia P <lb/>
            20 horam] horum <hi rend="italic">OlP</hi> 21 sancti. (s <hi rend="italic">ras.) G</hi> deum] dum P <lb/>
            22 audiebam <hi rend="italic">T:</hi> obaudiebam <hi rend="italic">Gv</hi> oboediebant P oculos meos <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            uidet te] uidit te P uidete <hi rend="italic">T</hi> 23 dispexi <hi rend="italic">GPv</hi> 24 me] om. <lb/>
            <hi rend="italic">OlP</hi> quamuis] quas Ol quos <hi rend="italic">Gtv</hi> 25 prohibet <hi rend="italic">GPv</hi> oculum] <lb/>
            oculos <hi rend="italic">G2v</hi> cordis] corporis P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="547"/>
            apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis <lb/>
            autem uideri deum, cum uidebitur, christianus ambigit nemo, <lb/>
            qui fideliter accipit quod ait deus ille magister: beati <lb/>
            mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. sed <lb/>
            utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista <lb n="5"/>
            quaestione uersamus. 
</p><p>Illud enim quod scriptum est: et uidebit omnis caro <lb/>
            salutare dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi <lb/>
            potest, ac si dictum fuerit: "et uidebit omnis homo Christum <lb/>
            dei, qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, <lb n="10"/>
            quando uinos et mortuos iudicabit. quod autem ipse sit <lb/>
            salutare dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed <lb/>
            euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, <lb/>
            qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: nunc, <lb/>
            inquit, dimittis, domine, seruum tuum secundum <lb n="15"/>
            uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei <lb/>
            salutare tuum. illud etiam quod ait supra memoratus Iob, <lb/>
            sicut in exemplaribus, quae ex hebraeo sunt, inuenitur: et <lb/>
            in carne mea uidebo deum, resurrectionem quidem carnis <lb/>
             sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "per carnem meam". <lb n="20"/>
            quod quidem si dixisset, posset deus Christus intellegi, qui <lb/>
            per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: <lb/>
            in carne mea uidebo deum, ac si dixisset: "in carne mea <lb/>
            ero, cum uidebo deum". et illud quod ait apostolus: facie <lb/>
            ad faciem non cogit, ut deum per hanc faciem corporalem, <lb n="25"/>
            ubi sunt oculi corporales, nos nisuros esse credamus, quem

<note type="footnote"> 1 Eph. 1, 18 3 Matth. 5, 8 7 Luc. 3, 6 14 Luc. <lb/>
            2, 29 sq. 18 (et 23) Iob. 19, 26 24 I Cor. 13, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 inluminatua P habere oculus P oculos] <hi rend="italic">om</hi>. Glv <lb/>
            haberi <hi rend="italic">T</hi> 2 uideri] uidere <hi rend="italic">G1 Pv</hi> christianoa P christus <hi rend="italic">G1v</hi> <lb/>
            3 fideliter] feliciter P accepit P 4 mnndioordea <hi rend="italic">PT:</hi> mundi <lb/>
            corde <hi rend="italic">G P mundo</hi> corde v 5 oculus P 6 uersamur <hi rend="italic">G*</hi> 8 nodo <lb/>
            <hi rend="italic">T1:</hi> modo <hi rend="italic">G2PT1v</hi> modi 0* difficultatee Gx 9 si* (c rcw.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            et] ut <hi rend="italic">T</hi> 15 secundum uerbum tuum] <hi rend="italic">om, P</hi> 16 quoniam <hi rend="italic">PT:</hi> <lb/>
            qtÜa <hi rend="italic">Gv</hi> 18 ebreo P inueniuntur <hi rend="italic">GlPv</hi> 21 posset] <hi rend="italic">om. <lb/>
             T</hi> 22 carnem] canem <hi rend="italic">T</hi> 23 uidebo-carne mea] <hi rend="italic">om. Gv</hi> <lb/>
            25 hanc faciem] h. fidem P 26 corporalis P uisurus P* </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="548"/>
            spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam <lb/>
            interioris hominis facies, non diceret idem apostolos: nos <lb/>
            autem reuelata facie gloriam domini speculantes <lb/>
            in eandem imaginem transformamur de gloria in <lb/>
            gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intellegimus<lb n="5"/>
            et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et <lb/>
            inluminamini, et facies uestrae non erubescent. <lb/>
            fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non <lb/>
            corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit <lb/>
            accessus — de re quippe inexperta loquimur — ubi aliqua <lb n="10"/>
            quae aliter intellegi nequeat diuinarum scripturarum non <lb/>
            occurrit et succurrit auctoritas, necesse est, ut contingat in <lb/>
            nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium <lb/>
            timidae et incertae prouidentiae nostrae. 
</p><p>Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita <lb n="15"/>
            mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, <lb/>
            id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec <lb/>
            corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis <lb/>
            esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis <lb/>
            etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam <lb n="20"/>
            ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. <lb/>
            quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum <lb/>
            corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius <lb/>
            oculos ea possit addiscere P deinde quod de propheta Heliseo <lb/>
            paulo ante diximus nonne satis indicat etiam spiritu, non <lb n="25"/>
            per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille <lb/>
            munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen

<note type="footnote"> 2 n Cor. 3, 18 6 Ps. 33, 6 13 Sap. 9, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 nisi] ne sic <hi rend="italic">P</hi> enim eeset] om. <hi rend="italic">P</hi> 3 gloria P 5 gloria <lb/>
            P 8 quam] quae <hi rend="italic">G\'tJ</hi> 9 quantns P quantas <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            10 acceasos P 11 nequeat] neque ad <hi rend="italic">GlPv</hi> 12 contingnat <lb/>
            P 13 cogitationis P 15 ratiotinatio <hi rend="italic">Gbv</hi> qua <hi rend="italic">T:</hi> qui <hi rend="italic">O<lb/>
             Pv</hi> 16 aspectum P uidere <hi rend="italic">GlPv</hi> 18 ipsa Gv posset <lb/>
            <hi rend="italic">T:</hi> possit <hi rend="italic">GPv</hi> 19 profecto] perfecto P esset] esse P <lb/>
            oculus P1 20 spiritales <hi rend="italic">G\'tJ</hi> nidere <hi rend="italic">GlPv</hi> ista P <lb/>
            22 audiat (i ita e <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> 24 oculus P1 </note> <lb/>
             
<pb n="549"/>
            propheta non per corpus, sed per spiritum nidit. sicut ergo <lb/>
            constat corpora uideri spiritu, quid, si tanta erit potentia <lb/>
            spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus <lb/>
            enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit <lb/>
            in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, <lb n="5"/>
            interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum <lb/>
            uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde <lb/>
            uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora <lb/>
            simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non <lb/>
            possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non <lb n="10"/>
            uidemus. 
</p><p>Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos <lb/>
            esse uisuros mundana tunc corpora caeli noni et terrae nonae. <lb/>
            ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia <lb/>
            gubernantem per corpora, quae gestabimus et quae conspiciemus, <lb n="15"/>
            quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate <lb/>
            uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea quae facta <lb/>
            sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, ex <lb/>
            parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum <lb/>
             corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed <lb n="20"/>
            sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes <lb/>
            uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, <lb/>
            cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam <lb/>
            tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: <lb/>
            ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum

<note type="footnote"> 17 cf. Rom. 1, 20 18 cf. I Cor. 13, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 ergo <hi rend="italic">PT:</hi> enim <hi rend="italic">Gv</hi> 2 uidere <hi rend="italic">G\'Pv</hi> spiritu Gs: spiritum <lb/>
            <hi rend="italic">GlPTv</hi> quid] quod v tante P erit] erat <hi rend="italic">GlP</hi> 3 corpore] <lb/>
            corpora G1v uideantur v 4 uita <hi rend="italic">T</hi> 6 interiori P intenora <lb/>
            <hi rend="italic">GlfJ</hi> sensus G1v 8 uiuentibus corpore <hi rend="italic">(corr. m. f) P</hi> <lb/>
            12 oaldeque] ualde <hi rend="italic">G</hi> est] <hi rend="italic">om. Gho</hi> 15 gestauimus G1v conspicimua <lb/>
            P 16 quaqueuersum G1v carissima P perspecuetate <lb/>
            P1 17 nunc] nun <hi rend="italic">T</hi> 19 qua] quq P quam] qua P <lb/>
            20 oculus P1 sed] om. <hi rend="italic">P</hi> 21 exherentes P 22 aspiciemus <lb/>
            P non credimus — uitam] <hi rend="italic">T\' in ras</hi>. credemus P 23 eorum] <lb/>
            eoruraque Gl eorum quoque <hi rend="italic">G2v</hi> 24 conspiciemus P 25 quocumque <lb/>
            G*; <hi rend="italic">om. v</hi> spiritale <hi rend="italic">(om</hi>. illa) <hi rend="italic">G\'</hi> lumina] lumen <hi rend="italic">G1 P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="550"/>
            circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per <lb/>
            corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur <lb/>
            deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, <lb/>
            quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sine <lb/>
            scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel impossibile<lb n="5"/>
            ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, <lb/>
            ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu <lb/>
            a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, <lb/>
            uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua <lb/>
            atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per corpora<lb n="10"/>
            in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis <lb/>
            oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes <lb/>
            nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, <lb/>
            cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, <lb/>
            mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet <lb n="15"/>
            abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes <lb/>
            cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]
</p></div><div n="174" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE AETERNA FELICITATE CIVITATIS DEI SABBATOQVE PERPETVO. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum <lb/>
            latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! <lb/>
            nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia

<note type="footnote"> 14 I Cor. 4, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 circumferimus <hi rend="italic">GIPx</hi> incorporimn P1 2 intuebimur Gl <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> OCUIOB illos <hi rend="italic">Gv</hi> 3 mente <hi rend="italic">P</hi> 4 siue] sine <hi rend="italic">GXP</hi> <lb/>
            5 impossibile] possibile G\' 7 deus erit nobis <hi rend="italic">G</hi> 8 in singulia <lb/>
            nobis <hi rend="italic">T: om. GPv</hi> in altero] <hi rend="italic">om. T1</hi> 10 omni] oma P1 <lb/>
            11 fuerit <hi rend="italic">GlPv</hi> 12 acie] acies <hi rend="italic">G\'fJ</hi> peruenienti <hi rend="italic">P\'v</hi> pernenientium <lb/>
            P\' directa v directum P* cogitationis P 13 nobia] <lb/>
            in nobis P 15 inlumines <hi rend="italic">T</hi> 16 manifestauit P cogitationis <lb/>
            P 17 a deo] <hi rend="italic">explicit cod. T</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. CLVIIII <hi rend="italic">A</hi> CLXXII Gv <lb/>
            u <lb/>
            CLXXIII P 20 ciuitas (ti add. m. 2) <hi rend="italic">G</hi> 23 dissidia 01 </note> 
<pb n="551"/>
             cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor <lb/>
            etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati qui habitant <lb/>
            in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt <lb/>
            te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae <lb/>
            nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam <lb n="5"/>
            tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa securitas, sempiterna <lb/>
            felicitas, proficient laudibus dei. omnes quippe illi de <lb/>
            quibus iam sum locutus qui nunc latent harmoniae corporalis <lb/>
            numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis <lb/>
            cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque <lb n="10"/>
            mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laude <lb/>
            rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus <lb/>
            illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, <lb/>
            quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status sicut <lb/>
             ipsa species decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit <lb n="15"/>
            non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; <lb/>
            nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere <lb/>
            nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore <lb/>
            quisquam nec adulatione decipitur; uerus honor, qui nulli <lb/>
            negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum <lb n="20"/>
            ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; <lb/>
            uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo

<note type="footnote"> 2 Ps. 83, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">ammoneor AMP2V:</hi> ammonior P1 amoeniora Gb 2 lego] loco<lb/>
             P* 5 nidimus <hi rend="italic">P</hi> usos <hi rend="italic">MV</hi> 6 plena] planae A 7 proficiet <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> illi] illae GltJ 8 armoniae <hi rend="italic">libri</hi> 9 per] p <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            corporis] corpus <hi rend="italic">G"tJ</hi> 10 cuncti <hi rend="italic">v</hi> 11 uidebontnr <hi rend="italic">G3:</hi> uidebontur <lb/>
            <hi rend="italic">AGxMPVv</hi> rationalis mentis Gl artifices <hi rend="italic">Gl</hi> laudem <lb/>
            <hi rend="italic">AG</hi> 12 rationabilis] <hi rend="italic">om. Qb;</hi> rationalis <hi rend="italic">P</hi> pulchritudini <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> pulchritudine <hi rend="italic">GPv1</hi> delectationes <hi rend="italic">M</hi> dilectatione P suceendent <lb/>
            <hi rend="italic">o:</hi> succedent <hi rend="italic">AGPv</hi> succedunt P* succedat <hi rend="italic">V</hi> accedat <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 talium] om. G1 v, talum P temere] timere <hi rend="italic">Gl</hi> tenere P1 <lb/>
            14 etatua] factus P 15 ubi] ibi <hi rend="italic">MV</hi> decet <hi rend="italic">G2v</hi> 16 protenus <lb/>
            P 17 uolet] uult <hi rend="italic">Glv</hi> posset <hi rend="italic">GlPv</hi> decere] dicere <lb/>
            <hi rend="italic">AG1P</hi> 18 laudantes <hi rend="italic">A1G1Pv</hi> 19 adolatione <hi rend="italic">GPv</hi> decipitur<lb/>
             <hi rend="italic">MV:</hi> laudabitur <hi rend="italic">AGPv</hi> 20 defertur <hi rend="italic">MV</hi> deferetur <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            21 ambiet] ambiet <hi rend="italic">GftJ</hi> ambiget <hi rend="italic">GlP</hi> indignos (o m u corr.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            permittitur <hi rend="italic">AGv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="552"/>
            quisque patitur. praemium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit <lb/>
            eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. <lb/>
            quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero <lb/>
            illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: "ego ero <lb/>
            unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste<lb n="5"/>
            desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et <lb/>
            honor et pax et omnia bona"? sic enim et illud recte intellegitur <lb/>
            quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. <lb/>
            ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine <lb/>
            uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. <lb n="10"/>
            hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus sicut <lb/>
            ipsa uita communis aeterna. 
</p><p>Ceterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus <lb/>
            honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, <lb/>
            quanto magis dicere? quod tamen futuri sint non est ambiguum. <lb n="15"/>
            atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, <lb/>
            quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc <lb/>
            non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse <lb/>
            unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae <lb/>
            uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore <lb n="20"/>
            uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque <lb/>
            contineat totius carnis pacata compago. sic itaque habebit <lb/>
            donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit <lb/>
            amplius.

<note type="footnote"> 3 Leu. 26, 12 8 I Cor. 15, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 patitur <hi rend="italic">AMV:</hi> patietur <hi rend="italic">GpfJ</hi> 2 eique] et qui <hi rend="italic">GPv</hi> posset <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 4 ipse P <hi rend="italic">pleps Gv</hi> 6 copia] <hi rend="italic">cupia A</hi> 8 deus] <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 9 qui] qnę <hi rend="italic">GXP</hi> 10 sine fatigatione laudabitur] om. <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 11 hic actus] <hi rend="italic">om. GtfJ</hi> profectu P 12 cummnnis <hi rend="italic">A <lb/>
            G\'P</hi> 13 gradus (d <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">corr.) A</hi> 15 sint] sunt <hi rend="italic">AGPiv</hi> <lb/>
            ambiguum <hi rend="italic">MV:</hi> ambigendum <hi rend="italic">AGPv</hi> 16 atque id] ut quod ibi <lb/>
            <hi rend="italic">G\'fJ</hi> uidebit] habebit <hi rend="italic">G*</hi> 17 quod nulli—inuidebit] om. <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            inferior. (i <hi rend="italic">ras.) M</hi> inferiori <hi rend="italic">V</hi> 18 tamque] tamquam <hi rend="italic">Gv</hi> nollet <lb/>
            <hi rend="italic">GxPv</hi> 19 pecatissimo <hi rend="italic">Gl</hi> 20 ei] et <hi rend="italic">G1Pv</hi> accipit <hi rend="italic">AGX</hi> <lb/>
            quam] quo 62 21 qui* (s <hi rend="italic">ras.)</hi> G 22 pagata (g in c <hi rend="italic">corr. m. 2)<lb/>
             G</hi> cumpago <hi rend="italic">A</hi> 23 ne] nec <hi rend="italic">GlMVv</hi> uellit P </note> 
<pb n="553"/>
            
</p><p rend="script">Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata <lb/>
            eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a <lb/>
            delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi <lb/>
            indeclinabilem liberatum. nam primum liberum arbitrium, <lb/>
            quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, <lb n="5"/>
            potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum <lb/>
            eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc <lb/>
            quoque dei munere, non suae possibilitate naturae. aliud est <lb/>
            enim esse deum, aliud participem dei. deus natura peccare <lb/>
            non potest; particeps uero dei ab illo accepit, ut peccare non <lb n="10"/>
            possit. seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum <lb/>
            daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, <lb/>
            nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum <lb/>
            meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. <lb/>
            sed quia peccauit ista natura. cum peccare potuit, largiore <lb n="15"/>
            gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua <lb/>
            peccare non possit. sicut enim prima immortalitas fuit, quam <lb/>
            peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non <lb/>
            posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, <lb/>
            nouissimum non\'posse peccare. sic enim erit inamissibilis <lb n="20"/>
            uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. nam <lb/>
            utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem <lb/>
            uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe <lb/>
            deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum <lb/>
            arbitrium habere negandus est?

<note rend="script" type="footnote"> 2 dilectare Pl a] ad P 3 peccandi usque] moechandi u. GlfJ <lb/>
            delectationem] delectatione <hi rend="italic">M 4</hi> indeclinabile <hi rend="italic">MV"</hi> nam] nam in <lb/>
            P liberum] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 6 et] <hi rend="italic">om</hi>. G1v 7 eo] <hi rend="italic">om</hi>. Gv poterit] <lb/>
            potuit P 8 possibilitatis G2v 9 naturę (3 <hi rend="italic">in</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 2)<lb/>
             G</hi> 10 ut] quod <hi rend="italic">Gv</hi> 11 posset P 12 quo] ut <hi rend="italic">G\'"</hi> possit <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> 13 nouissimum — posset] <hi rend="italic">om. MV possit GPv</hi> 14 pertineret] <lb/>
            ptineret <hi rend="italic">A</hi> 15 largiori v langiore P\' longiore P* <lb/>
            18 non mori] mori <hi rend="italic">M</hi> no mori <hi rend="italic">V</hi> mori] more P nouissimamori] <lb/>
            om. G1 19 non] <hi rend="italic">eras. in V; om. M</hi> 20 . posse (n <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            u u <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">G</hi> inamisibilis P 21 aequitas <hi rend="italic">A</hi> felicitas <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 tenuemus <hi rend="italic">AP</hi> 28 uero] <hi rend="italic">om. P</hi> perdidemus <hi rend="italic">GI P</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="554"/><p rend="script">Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis <lb/>
            in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta <lb/>
            omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, <lb/>
            oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen <lb/>
            suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata;<lb n="5"/>
            quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum <lb/>
            etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis <lb/>
            sensum, prorsus immemor. nam et peritissimus medicus, <lb/>
            sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis nouit; sicut <lb/>
            autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non <lb n="10"/>
            passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua <lb/>
            potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus <lb/>
            inhaerent — aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae <lb/>
            doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam — ita et <lb/>
            obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur<lb n="15"/>
            eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam <lb/>
            neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, <lb/>
            quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum <lb/>
            malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus <lb/>
            deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, <lb n="20"/>
            quae magna in eis erit, non solum sua praeterita sed etiam <lb/>
            damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si <lb/>
            se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, <lb/>
            misericordias domini in aeternum cantabunt? quo

<note type="footnote"> 24 Ps. 88, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 ab omni -liberata] om. <hi rend="italic">G\'v</hi> 3 indifficienter <hi rend="italic">P</hi> iucondi- <lb/>
            <hi rend="italic">tate A</hi> iocunditate <hi rend="italic">GPv</hi> 5 ingrata] grata <hi rend="italic">Gv</hi> 7 experientes <lb/>
            G\' 9 morbus P 11 qua] quae <hi rend="italic">O\'P"</hi> 12 latet <hi rend="italic">G\'MVv</hi> <lb/>
            qua P: quae <hi rend="italic">AGMVv</hi> 13 inhaeret <hi rend="italic">O\'V"</hi> 14 doctrinae P <lb/>
            inaapientis Ax insipientes 01 15 obliuiones] obliuiores <hi rend="italic">MlV</hi> oblimeatur <lb/>
            P 16 si] se G1v peritiam] per peritiam v 17 neglegant <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> neglegit v si] se <hi rend="italic">AP</hi> per <hi rend="italic">G\'tJ</hi> miseria] meseria <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            miseriam <hi rend="italic">G"v</hi> inaeria P caret Glv obliuionem] oblationem <lb/>
            P 18 posteriori <hi rend="italic">G P2v</hi> posteriora Pl praeteretorum <hi rend="italic">A</hi> 21 non <lb/>
            solum] nam P 22 miseria non latebit] misericorditebit P <lb/>
            si] se <hi rend="italic">GlP</hi> 23 fllisse] om. <hi rend="italic">M</hi> 24 cantabo Glv quo] qui <lb/>
            <hi rend="italic">G\'tJ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="555"/>
            cantico in gloriam gratiae domini Christi, cuius sanguine <lb/>
            liberati sumus, nihil erit profecto iucundius illi ciuitati. ibi <lb/>
            perficietur: uacate et uidete, quoniam ego sum deus; <lb/>
            quod erit uere maxime sabbatum non habens uesperam, quod <lb/>
            commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: <lb n="5"/>
            et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus <lb/>
            suis, quae fecit. et benedixit deus diem septimum <lb/>
            et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus <lb/>
            operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies <lb/>
            enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus <lb n="10"/>
            benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti. ibi uacantes <lb/>
            uidebimus, quoniam ipse est deus; quod nobis nos ipsi esse <lb/>
            uoluimus, quando ab illo cecidimus audientes a seductore: <lb/>
            eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di <lb/>
            essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine <lb n="15"/>
            illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti <lb/>
            et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum uidentes, quia <lb/>
            ipse est deus, quo pleni erimus, quando ipse erit omnia in <lb/>
            omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius <lb/>
            intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum <lb n="20"/>
            adipiscendum imputantur, quia, si nobis ea tribuerimus, seruilia <lb/>
            erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile

<note type="footnote"> 3 Ps. 46, 11 6 Gen. 2, 2sq. 14 Gen. 3, 5 16 cf. <lb/>
            Ps. 89, 9 22 Dent. 5, 14 , </note>

<note rend="script" type="footnote">1 cantici <hi rend="italic">G*v</hi> domini <hi rend="italic">MV: om. AGPv</hi> 2 nihil erit] <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            GID illi iucundius A illi iocundius <hi rend="italic">GPv</hi> 3 perficientur <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            deus] dñs <hi rend="italic">(corr. m. 1) A</hi> 4 quod erit] quid e. P* maxime <hi rend="italic">MV:</hi> malimum <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> 5 mundi-operibus] <hi rend="italic">om. Gaf)</hi> 6 deus] dns A <lb/>
            8 eum] <hi rend="italic">om. M</hi> in eo] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 9 incoauit A 10 ipse P <lb/>
            12 ipsi] ipse <hi rend="italic">G\'P</hi> 13 uoluemus P uolumus <hi rend="italic">MV</hi> seductori P <lb/>
            14 di <hi rend="italic">AMV:</hi> dii GPv recendentee P dii <hi rend="italic">AGPv</hi> 15 essemus] <lb/>
            essumus <hi rend="italic">M\'V</hi> participationem P non] non nostra A desertione] <lb/>
            dissertionem P 16 facimus A in ira] mira P 17 uacamus <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> <unclear>ua∗eamus</unclear> (corr. <hi rend="italic">m. 2) M</hi> 18 quo] quod <hi rend="italic">GlPo</hi> plene <hi rend="italic">G2v</hi> <lb/>
            20 tunc] quando <hi rend="italic">G\'tJ</hi> nobis -quia si] om. <hi rend="italic">Gv</hi> 21 quia si] <lb/>
            quasi P ea] ei P tribuimus P seruilia] tunc seruilia <lb/>
            G\'t 22 de] om. P </note> <lb/>
             
<pb n="556"/>
            non facietis in eo. propter quod et per Ezechihel prophetam <lb/>
            dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me <lb/>
            et inter eos, ut scirent quia ego dominus, qui <lb/>
            sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte <lb/>
            uacabimus, et perfecte uidebimus, quia ipse est deus. <lb n="5"/>
            
</p><p>Ipse etiam numerus aetatum ueluti dierum si secundum <lb/>
            eos articulos temporis computetur, qui in scripturis uidentur <lb/>
            expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus <lb/>
            inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit <lb/>
            ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham,<lb n="10"/>
            non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas <lb/>
            quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista <lb/>
            determinat, tres aetates usque ad Christi subsecuntur <lb/>
            aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: <lb/>
            ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde<lb n="15"/>
            usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque <lb/>
            ad Christi carnalem natiuitatem. fiunt itaque omnes quinque. <lb/>
            sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda <lb/>
            propter id quod dictum est: non est uestrum scire tempora, <lb/>
            quae pater posuit in sua potestate. post hanc <lb n="20"/>
            tamquam in die septimo requiescet deus, cum eundem diem <lb/>
            septimum, quod nos erimus, in se ipso deo faciet requiescere. <lb/>
            de istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est <lb/>
            disputare; haec. autem septima erit sabbatum nostrum, cuius

<note type="footnote"> 2 Ezeeh. 20, 12 19 Act. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 in eo <hi rend="italic">G*MV: om. AGlPv</hi> et per] ad <hi rend="italic">A</hi> ezechielem <lb/>
            <hi rend="italic">AP</hi> hiezechielem <hi rend="italic">Gv</hi> propheta <hi rend="italic">Y</hi> 2 dicetnr P 4 scimna <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 5 perfecte] om. <hi rend="italic">G*v</hi> 8 expressi] ezpressis P conpressi <lb/>
            <hi rend="italic">O</hi>. 9 inuenitur] euenitar P dies] om. P sit] esset <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            10 dilnbium <hi rend="italic">Y</hi> 11 aequalitatem P sed] sed in <hi rend="italic">Gv</hi> denae <lb/>
            <hi rend="italic">G\'v</hi> 12 habere] abire <hi rend="italic">Gl</hi> ibi <hi rend="italic">G\'x</hi> repperiantor <hi rend="italic">AGMVv</hi> <lb/>
            mattheus <hi rend="italic">AMV</hi> matheus <hi rend="italic">GPv; sic ubique</hi> 13 subsequnntur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 aduentu <hi rend="italic">Y</hi> ainguli <hi rend="italic">01</hi> 15 ab] ut <hi rend="italic">01</hi> nt ab G2v 16 babilloniam <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 18 generatione <hi rend="italic">G*</hi> 20 hanc] haec <hi rend="italic">A</hi> 21 requiescit <lb/>
            <hi rend="italic">AO\'Pv</hi> eundem] eadem P 22 in se a: inde <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            ipso] quia nos ipso P quia nos ipsi <hi rend="italic">G\'</hi> quia nos ipaos <hi rend="italic">G\'f)</hi> 24 aatem <lb/>
            <hi rend="italic">MY:</hi> tamen <hi rend="italic">AGPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="557"/>
            finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, <lb/>
            qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum <lb/>
            spiritus uerum etiam corporis requiem praefigurans. ibi uacabimus <lb/>
            et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et <lb/>
            Iaudabimus. ecce quod erit in fine sine fine. nam quis alius <lb n="5"/>
            noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est <lb/>
            finis? 
</p></div><div n="175" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLVIIII. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTAEVM II. QVOMODO DICAT MATTHAEVS CENTVRIONEM AD DOMINVM ACCESSISSE PRO PVERO SVO, CVM LVCAS DICAT QVOD AMICOS AD EVM MISERIT. </title></ab><p rend="script">Videamus utrum sibi de seruo centurionis Matthaeus Lucasque  <lb/>
            consentiant. Matthaeus enim dicit: accessit ad eum <lb/>
            centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in <lb/>
             domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: <lb n="15"/>
            et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum <lb/>
            rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum <lb/>
            eius. at illi cum uenirent ad Iesum, rogabant <lb/>
            eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc <lb/>
            illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam <lb n="20"/>
            ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat <lb/>
            cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit <lb/>
            ad eum centurio amicos dicens: domine, noli <lb/>
            negari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum <lb/>
            intres. propter quod et me ipsum non sum dignum

<note type="footnote"> 13 Matth. 8, 5 sq. 16 Luc. 7, 8 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 uerum] uerua P praefegurans <hi rend="italic">A</hi> uacabimus] uadimus P <lb/>
            4 <hi rend="italic">slterum</hi> uidebimus <hi rend="italic">om. MV</hi> amauimus (et) P 5 ecce] <hi rend="italic">om. Gl</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">cap</hi>. CLX <hi rend="italic">A</hi> CLXXV P CLXXVI <hi rend="italic">Gv</hi> 9 euangelistarum] euangelii <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> 10 centurioni P 11 amicus <hi rend="italic">Gl</hi> 14 iacit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 paraliticus <hi rend="italic">GPv</hi> 17 saluaret] sanaret v sanare <hi rend="italic">M</hi> 19 hoc] <lb/>
            haec <hi rend="italic">Gv</hi> 21 aedificabit <hi rend="italic">GlP</hi> ibit <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> 22 iam] <lb/>
            <hi rend="italic">cm. P</hi> 24 uexare <hi rend="italic">G\'P</hi> 25 dignus P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="558"/>
            arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo, et <lb/>
            sanabitur puer meus. si enim ita hoc gestum est, quomodo <lb/>
            erit uerum quod Matthaeus narrat: accessit ad eum <lb/>
            quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos <lb/>
            miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum <lb n="5"/>
            non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non <lb/>
            solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam <lb/>
            perueniat illuc, quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus: <lb/>
            "parum accessit" uel "multum accessit" eo, quo appetit peruenire <lb/>
            — uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi <lb n="10"/>
            causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem <lb/>
            peruenit, non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit <lb/>
            ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit <lb/>
            consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui <lb/>
            potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos <hi rend="italic">per</hi> <lb n="15"/>
            conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. <lb/>
            si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, <lb/>
            quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque <lb/>
            infra peruentionem remanent, quando potuerit quisque plurimum <lb/>
            quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire ? non <lb n="20"/>
            ergo absurde Matthaeus, etiam quod uulgo possit intellegi, per <lb/>
            alios factum accessum centurionis ad dominum compendio <lb/>
            dicere uoluit: accessit ad eum centurio. 
</p><p rend="script">Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti <lb/>
            euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam <lb n="25"/>
            scriptum est in psalmo: accedite ad eum et

<note type="footnote"> 26 Ps. 33, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote">nl <lb/>
            1 <hi rend="italic">nerem A</hi> uerbum P 3 aocessit] acoessisse <hi rend="italic">MV; fort. recte; <lb/>
            cf. p. 547, 1</hi> 4 amicus P 6 disseruisse P more <hi rend="italic">MPV</hi> <lb/>
            8 illuc quo] illud quod <hi rend="italic">OtPv</hi> accessesse P\' 9 uel-accessit) oa. <lb/>
            <hi rend="italic">G\'v</hi> eo] adeo Gv quo] quod <hi rend="italic">AGxPv</hi> 10 adipiscendi <hi rend="italic">AMPV:</hi> <lb/>
            adipiscendae Gv 11 dicemus <hi rend="italic">GlP</hi> factam <hi rend="italic">G*:</hi> factum <hi rend="italic">AO* <lb/>
            MPVv</hi> etsi] ut si P 12 non uideat-peruenit] <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            13 fanor] fabor <hi rend="italic">MV</hi> 14 iam] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 15 animoej amicos <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            16 conuenientiam <hi rend="italic">V (m. 1 et 2)</hi> 17 dicetur <hi rend="italic">GlP</hi> 18 potest] om- <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 21 adsurde <hi rend="italic">M</hi> possit] posse P 25 altitudo] multitudo <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            loquutionis <hi rend="italic">MV</hi> quam] quod <hi rend="italic">02</hi> ift <hi rend="italic">ras. ;</hi> om. v 26 accidite <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="559"/>
            inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua nere acceditur ad <lb/>
            Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: non inueni tantam <lb/>
            fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere <lb/>
            uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua <lb/>
            miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum <lb n="5"/>
            gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum <lb/>
            dixerit alius, qui mentiri non possit. sic enim <lb/>
            illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam <lb/>
            uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam <lb/>
            illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec quo magis <lb n="10"/>
            credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis <lb/>
            credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc <lb/>
            capitulo, quae alter dicit et alter praetermittit, superfluo pertractantur, <lb/>
            cum ex illa regula primitus commendata nihil <lb/>
            inueniantur habere contrarium. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="176" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLX. ITEM EX EODEM LIBRO. QVOMODO MATTHAEVS MARCO CONGRVAT DE VIRGA, QVAM SECVNDVM MATTHAEVM DICIT DOMINVS NON FERENDAM, SECVNDVM MARCVM AVTEM SOLAM FERENDAM. </title></ab><p>Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemorauerint <lb/>
            dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, <lb/>
            cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent

<note type="footnote">2 Matth. 8, 10 8 cf. Lnc. 8, 43 sqq. 22 Matth. 10, 10 <lb/>
            Luc. 9, 3 23 Marc. 6, 8 </note>

<note type="footnote">1 fidem] om. <hi rend="italic">G*</hi> 2 ita] <hi rend="italic">om. Gv</hi> laudabit <hi rend="italic">MV</hi> dicere <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> tantam] tantem P 6 esset] esse P 7 dixerit] acces. <lb/>
            sisse dixerit P mentire <hi rend="italic">GlP</hi> possit <hi rend="italic">MY:</hi> potuit <hi rend="italic">AGPv</hi> <lb/>
            8 Iura <hi rend="italic">MV</hi> 9 magis] <hi rend="italic">om. P</hi> quam illae- tetigit dominum] <lb/>
            <hi rend="italic">om. MV</hi> 10 ille <hi rend="italic">AP</hi> 13 superfiuo] saperflue v saperfluaia <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 commendatad <hi rend="italic">(sic)</hi> A 15 inaeniatar Gv 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXI <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> CLXXVI P CLXXVlI <hi rend="italic">Gv</hi> 17 libro] 1. de consensa euangelistarum <lb/>
            II <hi rend="italic">AGPv</hi> 19 non] <hi rend="italic">eras. in G</hi> 21 commemorauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 23 quid] quit A </note> <lb/>
             
<pb n="560"/>
            in nia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non. <lb/>
            peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in <lb/>
            eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui <lb/>
            dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus <lb/>
            sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum<lb n="5"/>
            Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum <lb/>
            et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione <lb/>
            intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem <lb/>
            temtat, et sub alia de qua dictum est: temtat uos dominus <lb/>
            deus uester, ut sciat, si diligitis eum; illa <lb n="10"/>
            seductionis est, haec probationis. sicut iudicium aliter accipitur, <lb/>
            de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem <lb/>
            uitae, qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii; <lb/>
            et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et <lb/>
            discerne causam meam de gente non sancta. illud <lb n="15"/>
            enim iudicium damnationis est, hoc discretionis. 
</p><p rend="script">Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, <lb/>
            sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo <lb/>
            intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur — ut est <lb/>
            illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli<lb n="20"/>
            estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim <lb/>
            breuiter clausa sententia dici potuit: "nolite esse pueri, sed <lb/>
            estote pueri"; et illud: si quis putat se sapientem esse <lb/>
            in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens, <lb/>
            quid aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens"? —<lb n="25"/>
            aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem;

<note type="footnote"> 8 Iac. 1, 13 9 Deut. 13, 3 12 Io. 5, 29 14 Ps. <lb/>
            42, 1 20 I Cor. 14, 20 23 I Cor. 3, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 peram (e <hi rend="italic">tx</hi> 0 <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> 3 uersare <hi rend="italic">GlPlv</hi> 4 uirga <lb/>
            A 5 quae secundum -7 non est ferenda] <hi rend="italic">om. M V</hi> 6 alia] alia <lb/>
            significatione P 8 de] da P deus - dictum est] <hi rend="italic">om. Gx</hi> <lb/>
            10 eum] P* in ras. 13 male] mala <hi rend="italic">G</hi> 14 de] om. <hi rend="italic">Gl</hi> quo] <lb/>
            qua P 15 gansam A 16 iudicium] iudium P discritionis <lb/>
            A 18 congruentur <hi rend="italic">MV</hi> 19 cum] <hi rend="italic">om. v</hi> 22 causa (1 add. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) P</hi> 23 et] ut Gv 25 quid <hi rend="italic">MV:</hi> quid enim <hi rend="italic">AGPv</hi> <lb/>
            sapiens] sipiens P 26 clause <hi rend="italic">PF:</hi> clausae A clausa Gv exerciant <lb/>
            A exerceat <hi rend="italic">MVx</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="561"/>
            ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate, <lb/>
            et sic adimplebitis legem Christi. qui enim <lb/>
            putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. <lb/>
            opus autem suum probet unusquisque, et <lb/>
            sic in semet ipso habebit gloriam et non in altero; <lb n="5"/>
            unusquisque enim proprium onus portabit. nisi <lb/>
            oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul <lb/>
            dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium, et <lb/>
            hoc in una sententia tam uicine positis uerbis; qui cum paulo <lb/>
            ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: <lb n="10"/>
            unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt <lb/>
            onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo <lb/>
            de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, <lb/>
            haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga <lb/>
            intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga <lb n="15"/>
            ueniam ad uos; et corporaliter, qua utimur siue ad equum <lb/>
            siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias <lb/>
            huius nominis figuratas significationes. 
</p><p rend="script">Vtrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, <lb/>
            et ut nec uirgam ferrent et ut non nisi uirgam ferrent. cum <lb n="20"/>
            enim secundum Matthaeum diceret eis: nolite possidere <lb/>
            aurum neque argentum neque pecuniam in zonis <lb/>
            uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque <lb/>
            calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus <lb/>
            est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit cur

<note type="footnote"> 1 Gal. 6, 2—5 15 I Cor. 4, 21 21 Matth. 10, 9sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 honera P 2 enim] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 3 seducet <hi rend="italic">V</hi> 5 ipso] <lb/>
            ipeum <hi rend="italic">A</hi> 6 enim] autem <hi rend="italic">A</hi> portanit <hi rend="italic">A</hi> 7 honeris P <lb/>
            acciperis <hi rend="italic">MY</hi> 8 putabis] potabis (r add. <hi rend="italic">m. 2) A</hi> contrium (ra <lb/>
            add. <lb/>
            WI. 2) P et] ut P* 9 sentia (ten <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> nicinae <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> qui] que <hi rend="italic">GlPl</hi> 12 reddenda P1 13 snstendanda <lb/>
            <hi rend="italic">(eorr. m. 1) V</hi> 14 ab unoquoque] a bono quoque <hi rend="italic">A</hi> 16 utemur <lb/>
            G1P1 equum (a ras.) <hi rend="italic">P</hi> 17 aliquid] alia quid <hi rend="italic">A</hi> opns] <lb/>
            ti opns <hi rend="italic">G2v</hi> alias] alia GJf) 18 figuratas] fignras <hi rend="italic">MV</hi> 19 ergo] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Gv</hi> 20 et ut non-ferrent) <hi rend="italic">om. G\'f)</hi> non] om. <hi rend="italic">P\'</hi> 21 dicere <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 23 tonicas P 25 enim] <hi rend="italic">om. P*</hi> </note>

<note type="footnote">vim. </note>

<note type="footnote"> 36 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="562"/>
            eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non <lb/>
            sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut <lb/>
            eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium <lb/>
            credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, <lb/>
            tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis<lb n="5"/>
            pastoribus. unde Paulus dicit: quia militat suis stipendiis <lb/>
            umquam? quis plantat uineam et de fructu <lb/>
            eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis <lb/>
            non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria <lb/>
            sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit:<lb n="10"/>
            si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum, si <lb/>
            uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae <lb/>
            participant, non magis nos? sed non sumus usi hac <lb/>
            potestate. unde apparet non haec ita praecepisse dominum, <lb/>
            tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis <lb n="15"/>
            praebentibus quibus annuntiant euangelium — alioquin contra <lb/>
            hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de <lb/>
            manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam granis <lb/>
            esset — sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista <lb/>
            deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat,<lb n="20"/>
            inoboedientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet <lb/>
            cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo <lb/>
            dominus loquens discipulis id agebat, quod ipse apostolus <lb/>
            paulo post apertius ita explicat: nescitis, quia qui in <lb/>
            templo operantur quae de templo sunt edunt? qui

<note type="footnote"> 6 I Cor. 9, 7 11 I Cor. 9, 11 sq. 17 cf. I Thess. 2, 9 <lb/>
            24 I Cor. 9, 13—15 </note>

<note type="footnote"> 1 possedere.ac (h <hi rend="italic">ras.) P\'</hi> 2 sustentationi] sustentatio in <hi rend="italic">Gtv</hi> <lb/>
            3 euangelium credentibus] <hi rend="italic">om. Al</hi> 4 adnuntiarent <hi rend="italic">AGPo</hi> 5 greges <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 7 fructibus <hi rend="italic">Gv</hi> 8 edit <hi rend="italic">APX</hi> gregis] eius P <lb/>
            9 percepit P1 11 magnum <hi rend="italic">MY:</hi> magnum est <hi rend="italic">AGPv</hi> 12 alii] <lb/>
            aliis A potestates P\' 13 •sumus (u <hi rend="italic">ras.) A</hi> 14 haec non <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> dominum] deum <hi rend="italic">Gv</hi> 17 uictum (u <hi rend="italic">altera ex</hi> a <hi rend="italic">corr.) G</hi> <lb/>
            18 transigebant <hi rend="italic">Mx</hi> ne] nec A 19 sciret <hi rend="italic">A</hi> ista] ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 20 debere <hi rend="italic">GlPl</hi> cum] tum <hi rend="italic">Y</hi> 21 inoboedientiae] <lb/>
            inoboediae P 22 uti] utique Gl 24 paulo] paulus <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            post] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 25 operatur <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="563"/>
            altari deseruiunt altari compartiuntur? sic et <lb/>
            dominus ordinauit his qui euangelium annuntiant <lb/>
            de euangelio uiuere; ego autem nullius horum <lb/>
            usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se <lb/>
            autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, <lb n="5"/>
            non impositam seruiendi necessitatem. 
</p><p rend="script">Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus, <lb/>
            qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere, illa <lb/>
            apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent <lb/>
            huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit: <lb n="10"/>
            nec uirgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris <lb/>
            suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo: <lb/>
            dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit <lb/>
            et inlustrauit unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo <lb/>
            potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit, ne quid <lb n="15"/>
            tollerent in uia, nisi uirgam tantum. potuit enim <lb/>
            etiam sic breuiter dici: "nihil necessariorum uobiscum feratis, <lb/>
            nec uirgam, nisi uirgam tantum", ut illud quod dictum est: <lb/>
            nec uirgam, intellegeretur "ne minimas quidem res"; quod <lb/>
            uero adiunctum est: nisi uirgam tantum intellegatur, quia <lb n="20"/>
            per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata <lb/>
            est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque <lb/>
            ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista <lb/>
            commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione <lb/>
            positam tollendam dixit ei qui uirgam rursus aliud significantem <lb n="25"/>
            non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione <lb/>
            reddita non putetur.

<note rend="script" type="footnote"> 1 altari] altario <hi rend="italic">M</hi> altare P1 ad altare Gv altari] altare 01 <lb/>
            de altari G2v compartiuntur] comparticipantur <hi rend="italic">G*v</hi> 3 ego <lb/>
            antem -8 uiuere] om. v1 nullius] nihil <hi rend="italic">P1 in ras</hi>. usus sum <lb/>
            horum <hi rend="italic">A</hi> 4 se autem-eвse] om. A1 5 utique] utque <hi rend="italic">A</hi> 9 apostolis] <lb/>
            apos P1 posaederent P 11 nec] om. G\'v debere <lb/>
            <hi rend="italic">Głx</hi> 13 dicnui <hi rend="italic">A</hi> 14 loquerentur <hi rend="italic">Gxv</hi> 19 intellegatur <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> ne minimas — intellegatur] om. <hi rend="italic">Gv</hi> 20 nisi-tantum] <lb/>
            om. P1 quia] qui <hi rend="italic">GlPl</hi> 21 per] <hi rend="italic">om. Gv</hi> potestate <hi rend="italic">G\'tJ</hi> <lb/>
            accepta v 23 dominus] om. P1 21 qui] que P1 25 posita <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            aliud] alia <hi rend="italic">G\'tJ</hi> significantem] significatione <hi rend="italic">G\'tJ</hi> 26 rationi <hi rend="italic">G\'P</hi> </note>

<note type="footnote"> 36* </note> 
<pb n="564"/>
            
</p><p>Sic et calciamenta cum dicit Matthaeus in nia non esse <lb/>
            portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne <lb/>
            desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam <lb/>
            eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam <lb/>
            putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate<lb n="5"/>
            posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis <lb/>
            uel soliis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis <lb/>
            habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, <lb/>
            id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis <lb/>
            innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed <lb n="10"/>
            expressius prohibet indui dicens: et ne induerentur duabus <lb/>
            tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter <lb/>
            ambulare? 
</p><p>Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est <lb/>
            partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia istum,<lb n="15"/>
            alia illam inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel <lb/>
            duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse; <lb/>
            nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta <lb/>
            seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum <lb/>
            in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere <lb n="20"/>
            eloquia, cetera eius inspiciat: uidebit quam hoc temere atque <lb/>
            inerudite arbitretur. potest enim iste, ut unum aliquid dicam, <lb/>
            quod animo interim occurrit, quoniam monet, ut non sciat <lb/>
            sinistra quid faciat dextra, et ipsas elemosynas et quidquid <lb/>
            illic aliud praecipit figurate accipiendum putare.

<note type="footnote"> 11 Marc. 6, 9 24 cf. Matth. 6, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 qua] quia <hi rend="italic">AG</hi> 3 daobos <hi rend="italic">MY</hi> tanicis] tonicis P tonicis<lb/>
             hic Gv 4 eam] ea A qaam] qua Av 5 potestatem <hi rend="italic">MlV</hi> <lb/>
            6 possit P\' 7 soleis <hi rend="italic">GM2P1v</hi> 8 habire G* nec nudus <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> ad] at <hi rend="italic">GlP*</hi> 9 nec occnltetur] ne o. <hi rend="italic">Gv</hi> 10 portare<lb/>
             Gv habere <hi rend="italic">GPlv</hi> tonicas <hi rend="italic">GPv</hi> 11 ezpraessius <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            indui prohibet <hi rend="italic">AGPv</hi> 12 sed simpliciter] <hi rend="italic">om. MY</hi> ambulare sed<lb/>
             simpliciter <hi rend="italic">Gv</hi> 15 figuratae <hi rend="italic">MV</hi> ficurate A 17 duo <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            quoslibet] quamlibet <hi rend="italic">G\'tJ</hi> uel omnes] et o. Gt; <hi rend="italic">om. v</hi> poanisae]<lb/>
             potuisse <hi rend="italic">G\'</hi> 18 nec] uel <hi rend="italic">M1</hi> 19 autem putat] hoc <hi rend="italic">G1v</hi> 20 in] <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            P1 figuratae <hi rend="italic">A1MV1</hi> 21 eloquia, cetera] eloquacitatem <hi rend="italic">G\'ų</hi> <lb/>
            23 monet] ammonet <hi rend="italic">A</hi> manet <hi rend="italic">G1</hi> 24 quid] quod <hi rend="italic">AG</hi> facit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            dextera <hi rend="italic">GPv</hi> 25 praecepit <hi rend="italic">GP*</hi> figoratae <hi rend="italic">MV</hi> ficurate <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="565"/>
            
</p><p>Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne <lb/>
            tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum <lb/>
            suorum locis dominum iam multa iterasse, quae alibi <lb/>
            dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum ex alio euangelista <lb/>
            non conuenit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, <lb n="5"/>
            cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum <lb/>
            erat, nec tantum de dictis uerum etiam de factis obseruari <lb/>
            debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. <lb/>
            calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum <lb/>
            quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae <lb n="10"/>
            uanitatis est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>