<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa013.opp-lat1:1-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa013.opp-lat1:1-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa013.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVPRIANVS PLEBI IN EVANGELIO STANTI S. </title></ab><p>Vt me satis contristat et animum nostrum grauiter affligit cum  <lb/>
            nulla mihi scribendi ad uos porrigitur occasio, detrimentum est enim <lb/>
            meum uobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque <lb n="5"/>
            restituit quam cum adest rursus occasio. uobiscum me esse <lb/>
            arbitror, cum uobis per litteras loquor. quamquam igitur ita se haec <lb/>
            habere quae dico certos uos esse sciam nec quicquam de uerborum meorum <lb/>
            ueritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei <lb/>
            asserit: namcam nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio, <lb n="10"/>
            quamuis ergo certus sim uos non minus esse in uitae actu graues quam <lb/>
            in sacramento fideles: tamen, quoniam non desunt uitiorum assertores <lb/>
            blandi et indulgentes patroni qui praestant uitiis auctoritatem et quod <lb/>
            est deterius censuram scripturarum caelestium in aduocationem criminum <lb/>
            conuertunt, quasi sine culpa innocens spectaculorum ad remissionem <lb n="15"/>
            animi appetatur uoluptas – nam et eo usque eneruatus est <lb/>
            ecclesiasticae disciplinae uigor et ita omni langore uitiorum praecipitatur <lb/>
            peius ut non iam uitiis excusatio sed auctoritas detur — placuit

<note type="footnote"> Incipit de spectacufis Z, de spectaculis m <hi rend="italic">om</hi> r. — 3 nostrum <lb/>
            ru, menBi Zv 4 mihi <hi rend="italic">om. r</hi> 5 niehil michi <hi rend="italic">Z ut semper</hi> <lb/>
            6 quam quom r (quom <hi rend="italic">pro</hi> cam <hi rend="italic">simper),</hi> quanta. <hi rend="italic">Z</hi> me] enim me <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            7 aobia] nobiscum <hi rend="italic">Z, cf. Ant. de Rooy Spicil. erit. 1771</hi> igitur <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            haec 18 habeat res quam dico ut <hi rend="italic">Z</hi> 8 uos certos (t quisquam <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            meoram uerbomm <hi rend="italic">Z</hi> . 9 dubitant <hi rend="italic">Z</hi> 10 pteritom (i; praeteritur <lb/>
            ocewio om <hi rend="italic">r i- lacsma</hi> 11 som (t oitae aetu] iutis actibus <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            13 nitiis] flagitiis <hi rend="italic">Z</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. r 14 est] sit rfi auocatione<lb/>
             fll, uocationem <hi rend="italic">r</hi> 15 conuertant <hi rend="italic">rp</hi> sine culpa <hi rend="italic">Zr<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>,</hi> sicut v <lb/>
            fwt. <hi rend="italic">expungenda</hi> 16 uolostas <hi rend="italic">Z<foreign xml:lang="grc">μ</foreign></hi> Dam et] namq. <hi rend="italic">Z</hi> 18 peius] <lb/>
            poenis r iam non pv uitiis] intus r datur (i </note>

<note type="footnote"> 1 * </note> 

<pb n="4"/>
            paucis uos non nunc instruere, sed instructos admonere, ne quia male <lb/>
            sunt uincta uulnera sanitatis obductae perrumpant cicatricem. nullum <lb/>
            enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, <lb/>
            dum et multitudinis consensu asseritur et excusatione blanditur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Non pudet, inquam, non pudet fideles homines et christiani sibi<lb n="5"/>
            nominis auctoritatem uindicantes superstitiones uanas gentilium cum <lb/>
            spectaculis mixtas de scripturis caelestibus uindicare et diuinam, <lb/>
            auctoritatem idololatriae conferre. nam quando id quod in honore <lb/>
            alicuius idoli ab ethnicis agitur a fidelibus christianis spectaculo frequentatur, <lb/>
            et idololatria gentilis asseritur et in contumeliam Dei<lb n="10"/>
            religio uera et diuina calcatur. pudor me tenet praescriptiones eorum <lb/>
            in hac causa et patrocinia referre. \'ubi\', inquiunt, scripta sunt ista, <lb/>
            ubi prohibita? alioquin et auriga est Israel Helias et ante aream <lb/>
            Dauid ipse saltauit. nabla cynaras aera tympana tibias citharas choros <lb/>
            legimus. apostolus quoque dimicans caestus et colluctationis nostrae<lb n="15"/>
            aduersus spiritalia nequitiae proponit certamen. rursus cum de stadio <lb/>
            sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. cur ergo homini <lb/>
            christiano fideli non liceat spectare quod licuit diuinis litteris scribare\'? <lb/>
            hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis <lb/>
            nullas litteras nosse quam sic litteras legere. uerba enim et exempla <lb n="20"/>
            quae ad exhortationem euangelicae uirtutis posita sunt ad uitiorum <lb/>
            patrocinia transferuntur: quoniam non ut spectarentur ista scripta

<note rend="script" type="footnote"> 1 nunc non v sed et <hi rend="italic">Z</hi> admonere] amonere <hi rend="italic">Z</hi> ne] nec <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            2 sunt u. uulnera] metuende snnt uolnptates <hi rend="italic">Z</hi> eamtati <hi rend="italic">Z,</hi> <lb/>
            sanitas (i perrumpat (i, prorumpant r, corrumpant <hi rend="italic">Z</hi> 3 redictus <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1,&gt; aditus r 5 non pudet, inquam v, inquam <hi rend="italic">Z</hi> infideles <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            6 nominis] inrus <hi rend="italic">Z</hi> uanas] uarias r 7 mixta <hi rend="italic">Z</hi> diuinam <lb/>
            <hi rend="italic">om, rp</hi>. 8 idolatriae <hi rend="italic">Zr<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> ut semper</hi> quando rp., quomodo ZtJ. <hi rend="italic">cf. <lb/>
            p. 6,4</hi> 9 christianis om. <hi rend="italic">Z; item l. 18; pag. 5, 10;</hi> 6,16; <hi rend="italic">9,20; 11,2;<lb/>
             12, 2, 9</hi> 10 contumelia (i 11 pscriptionem <hi rend="italic">Z</hi> 12 proferre <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 13 alioquin et] alioquin (i, an qui net <hi rend="italic">Z</hi> israel <hi rend="italic">om. <lb/>
            r in lactma,</hi> Sil (i <hi rend="italic">exp. et in marg add:</hi> israel helyas r, elias (t <lb/>
            archam <hi rend="italic">rp</hi>. 14 nabulas cynuras <hi rend="italic">Z,</hi> cynaras nabla r aera om. <hi rend="italic">Zp</hi>. <lb/>
            tympanos p 15 <hi rend="italic">apostolus...l.17</hi> praemia <hi rend="italic">om. r</hi> et] dimicationis <lb/>
            et <hi rend="italic">Z</hi> 16 spualia <hi rend="italic">1£</hi> certamina <hi rend="italic">Z,</hi> certaminis <hi rend="italic">ex</hi> certamen fi <hi rend="italic">m. 2</hi> <lb/>
            cum om. fi stadiis summit <hi rend="italic">(i</hi> 18 ezpectare <hi rend="italic">Zrfi</hi> 19 non <lb/>
            immerito <hi rend="italic">om. rp</hi>. fuisset <hi rend="italic">Z</hi> istis] nobis <hi rend="italic">Z</hi> 22 expectarentur <lb/>
            <hi rend="italic">Zrfi1,</hi> expeterentur p* </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            sunt, sed ut animis nostris instantia maior excitaretur in rebus profuturis, <lb/>
            dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Argnmentum est ergo excitandae uirtutis, non permissio sine  <lb/>
            libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur <lb/>
            ad euangelicam uirtutem propter diuina praemia, cum per omnium <lb n="5"/>
            laborum et dolorum calamitatem concertatur peruenire ad terrena <lb/>
            compendia. nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur <lb/>
            spectandis circensibus: in nullo enim circo cucurrit. et quod Dauid <lb/>
            in conspectu Dei choros egit nihil adiuuat in theatro sedentes <lb/>
            christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens <lb n="10"/>
            desaltauit Graecae libidinis fabulam. nabla cynarae tibiae tympana et <lb/>
            citharae Deum cecinerunt, non idolum. non igitur praescribetur ut <lb/>
            spectentur illicita. diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. <lb/>
            praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae litterae. <lb/>
            quaedam enim scriptura. magis prouidet in praecipiendo: uerecundiam <lb n="15"/>
            passa plus interdixit quia tacuit, ueritas ne si ad haec usque descenderit, <lb/>
            pessime de fidelibus suis sensisset: nam et plerumque in <lb/>
            praeceptis quaedam utilius tacentur. admonent saepe dum interdicuntur. <lb/>
            ita etiam tacentur dum diuinis litteris scripta sunt, et praeceptorum <lb/>
            loco seueritas loquitur et ratio [docet] quae scriptura conticuit. secum <lb n="20"/>
            tantummodo unusquisque deliberet et cum persona professionis suae

<note type="footnote"> 1 suscitaretur <hi rend="italic">Z</hi> 2 hetnicos <hi rend="italic">Z</hi> 4 expectandi <hi rend="italic">Zr<foreign xml:lang="grc">μ</foreign></hi> hoc] <lb/>
            hanc r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> 5 cum] quod <hi rend="italic">Z</hi> 6 concertatnr <hi rend="italic">scripsi,</hi> concedatur r<foreign xml:lang="grc">μυ</foreign>, contendatnr <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> terrena (i, aeterna <hi rend="italic">Zr</hi> 7 isrl <hi rend="italic">Z</hi> non] helias non <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 8 expectandis <hi rend="italic">Zr<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1,</hi> expetendis p* is circo a concurrit r <lb/>
            10 obcenis <hi rend="italic">Z</hi> membris distorquendis <hi rend="italic">Z</hi> 11 saltauit <hi rend="italic">Z</hi> fabula <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            nabule <hi rend="italic">Z</hi> cymare r, aera v tympana om. r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>, et <hi rend="italic">om</hi>. Zv <lb/>
            12 cythara r deum cecinerunt r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>, domino seruierant <hi rend="italic">Zx</hi> idolis <lb/>
            <hi rend="italic">Z<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> praescribatur Zv, praeacribitur <hi rend="italic">malim</hi> 13 expectentur Zr, <lb/>
            et petentur (i a diabolo n ex] et <hi rend="italic">Z</hi> in add. v, illa in<lb/>
             malim mutata <hi rend="italic">om</hi>. r 14 praescribatur <hi rend="italic">Z,</hi> perscribat p 15 preiiidet <lb/>
            r, prohibuit <hi rend="italic">Z</hi> 16 quia tacuit. Veritas <hi rend="italic">sic</hi> distinguit b ne si <lb/>
            scripsi, nisi r/t, non <hi rend="italic">Z,</hi> si b haec] hoc <hi rend="italic">Z</hi> descenderet Zv 17 nisi <lb/>
            pessime <hi rend="italic">Z</hi> 18 quaedam utilius] utilia quaedam <hi rend="italic">Z</hi> . admonentur <lb/>
            enim <hi rend="italic">Z</hi> interciduntur rp. 19 tacentur dum] que <hi rend="italic">Z</hi> diuinis <lb/>
            <hi rend="italic">Z,</hi> duoris p, <hi rend="italic">om</hi>. r in lactma, in v 20 locis <hi rend="italic">Z</hi> seneritas rp., ipsa <lb/>
            neritas <hi rend="italic">Z</hi> loquatur r docet] loquitur r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> 21 tantummodo] <lb/>
            tantum rp. professionis] defensionis r </note> <lb/>
             
<pb n="6"/>
            loquatur, nihil umquam indecorum geret: plus enim ponderis habebit <lb/>
            conscientia. quae nulli se alteri debebit nisi sibi. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Quid scriptura interdixit? prohibuit enim spectari quod prohibet geri. <lb/>
            omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnauit, quando idololatriam <lb/>
            sustulit ludorum omnium matrem, unde haec uanitatis et <lb n="5"/>
            leuitatis monstra uenerunt. quod enim spectaculum sine idolo, quis <lb/>
            ludus sine sacrificio, quod certamen non consecratum mortuo ? quid <lb/>
            inter haec christianus fidelis facit: si idololatriam fugit, quid loci ei? <lb/>
            quid qui iam sanctus sit de rebus criminosis uoluptatem capit ? quid <lb/>
            contra Deum superstitiones probat quas amat dum spectat? ceterum <lb n="10"/>
            sciat haec omnia inuenta daemoniorum esse, non Dei. impudenter in <lb/>
            ecclesia daemonia exorcizat quorum uoluptates in spectaculis laudat: <lb/>
            et cum semel illi renuntians rescissa. sit res omnis in baptismate, dum <lb/>
            post Christum ad diaboli spectaculum uadit, Christo tamquam diabolo <lb/>
            renuntiat. idololatria, ut iam dixi, ludorum omnium mater est, quae<lb n="15"/>
            ut ad se christiani fideles ueniant blanditur illis per oculorum et <lb/>
            aurium uolupta.tem. Romulus Conso quasi consilii deo ob rapiendas <lb/>
            Sabinas circenses primus consecrauit, ceteri reliquis. dum urbem <lb/>
            fames occupasset, ad aduocationem populi adquisiti sunt ludi scenici

<note rend="script" type="footnote"> 1 et nihil <hi rend="italic">Zv</hi> geret] dicet <hi rend="italic">Z</hi> 2 conscientia <hi rend="italic">Z,</hi> sententia <hi rend="italic">rpv</hi> <lb/>
            3 quidquid omnis ista scriptura <hi rend="italic">Z</hi> expectari rp. prohibuit <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            4 inquit <hi rend="italic">r</hi> ista <hi rend="italic">om. Z</hi> quando] quomodo <hi rend="italic">Z</hi> ydolatria <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            6 hec unde r et leuitatis <hi rend="italic">om. Z</hi> 6 monstra uenerunt] deuenenmt <lb/>
            r 7 non ex sine <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> m. 2 consecratum] sacramentum p. quid <lb/>
            ... fugit 0x. <hi rend="italic">Z</hi> 8 facit] erit <hi rend="italic">r</hi> quid loci ei quid qui <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            quid loqui qui p, quid qui r, qui contra dum superstitiones proprias <lb/>
            fingit qui quod <hi rend="italic">Z</hi> 9 de] et de <hi rend="italic">Z</hi> criminis uoluntatem p. <lb/>
            quid] qui <hi rend="italic">Z</hi> 10 dum <hi rend="italic">Z</hi> expectat <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> eeterum] certe cum <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            11 omnia haec <hi rend="italic">Z<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> imprudenter <hi rend="italic">r</hi> 12 in <hi rend="italic">om. (i</hi> spectaculo <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            18 se semel <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> se s. <hi rend="italic">i. m</hi>. 2 renuntians <hi rend="italic">om. Z; censet legendmn</hi> <lb/>
            rennnciando <hi rend="italic">aut locum esse mutHum Pamdius</hi> rescisa (i, remissa <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            15 renunciauit <hi rend="italic">Z</hi> ut] quam <hi rend="italic">Z</hi> mater est quae] matrem <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            ,16 fideles om. r illis] illosq. <hi rend="italic">Z</hi> et aurium] auriumque <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            17 uoluptatem] add. <hi rend="italic">Z:</hi> amplectitur nam conso] consul Zrp <lb/>
            quasi consuli deo <hi rend="italic">ru, om. Z</hi> 18 ceteri reliquis <hi rend="italic">scripsi,</hi> ceteris reliquis <lb/>
            rp, ceteri reliqui <hi rend="italic">Z,</hi> ceterum reliqui t1; <hi rend="italic">cf. Tertull. de spect. c. 5:</hi> <lb/>
            et ceteri quoque per ordinem cum <hi rend="italic">Z</hi> orbem <hi rend="italic">rp</hi>. 19 auocationem <lb/>
            <hi rend="italic">v,</hi> aduocationem = solacium <hi rend="italic">cf. Tertull. Patient. 11; Res. 26 p. 262</hi> <lb/>
            scenice <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            / </note><lb/>
             
<pb n="7"/>
            et Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis. <lb/>
            graeca illa certamina uel in cantibus uel in fidibus uel in uocibus uel <lb/>
            m uiribus praesides suos habent uaria daemonia: et quidquid est aliud <lb/>
            quod spectantium aut oculos mouet aut delinit aures, si cum sua <lb/>
            origine et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut <lb n="5"/>
            daemonium aut mortuum. ita diabolus artifex quia idololatriam per <lb/>
            se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per uoluptatem <lb/>
            posset amari. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Plura prosequi quid est necesse uel sacrifioioram in ludis genera  <lb/>
            monstruosa describere, inter quae nonnumquam et homo fit hostia <lb n="10"/>
            latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de iugalo calidus exceptus <lb/>
            spumanti patera, dum adhuc feruet, et quasi sitienti idolo in faciem <lb/>
            iactatus crudeliter propinatur, et inter uoluptates spectantium quorundam <lb/>
            mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saeuire discatur, <lb/>
            quasi parum sit homini priuata sua rabies, nisi illam et publice discat. <lb n="15"/>
            in poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium <lb/>
            oculis crudelius insaniat. erudit artifex belluam, quae <lb/>
            dementior fortasse fuisset, si non illam magister crudelior saeuire <lb/>
            docuisset. ergo ut taceam quicquid latius idololatria probat, quam <lb/>
            uana sunt ipsa. certamina, lites in coloribus, contentiones in curribus, <lb n="20"/>
            fauores in honoribus, gaudere quod equus uelocior fuerit,. maerere <lb/>
            quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, <lb/>
            prosapiam designare, auos ipsos atauosque memorare. quam hoc

<note type="footnote"> 1 et ceteri et rp, cerei et <hi rend="italic">Z</hi> reliquisque] reliquie <hi rend="italic">Z</hi> 2 graeca. <lb/>
            sit grata <hi rend="italic">Z</hi> cantibus] flatibus <hi rend="italic">Z</hi> 3 viribus] uirtatibus <lb/>
            <hi rend="italic">soie Z</hi> 4 expectantium rp, aut om, <hi rend="italic">Zp</hi> « oculus r <lb/>
            cum] enim <hi rend="italic">Z</hi> 5 origine sua et v, origine <hi rend="italic">Z</hi> inetituto requiratur <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            causa <hi rend="italic">Z</hi> proferet <hi rend="italic">Z</hi> 6 daemonium] dum rp 7 sciebat <lb/>
            honeri] DOlebat horriorem <hi rend="italic">Z</hi> 8 possit et annari plus et prosequi: <lb/>
            con eet necesee <hi rend="italic">Z</hi> 9 uel om. <hi rend="italic">Z</hi> in lndis] ludos et <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            11 dom] cum <hi rend="italic">Z</hi> 12 spumanti om. r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>, et om. <hi rend="italic">Z</hi> 13 propinatus <lb/>
            r s <hi rend="italic">in ras</hi>. et <hi rend="italic">ps. I. m.2</hi> inter] in <hi rend="italic">Z</hi> uoluntates fi 15 pubtiee <lb/>
            et fi 16 iu] ad p hoie <hi rend="italic">Z</hi> et in delitias <hi rend="italic">Z</hi> ut snb <hi rend="italic">p,</hi> <lb/>
            at r, om. <hi rend="italic">Z</hi> 17 oculis om. <hi rend="italic">Z</hi> insanlt <hi rend="italic">Z</hi> eruditur fi belua <lb/>
            <hi rend="italic">Zrp</hi> 18 dementior <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1 fortasse <hi rend="italic">om. Z</hi> crudelius rp 20 cur. <lb/>
            aibuB <hi rend="italic">Z</hi> 21 fauores in honoribus om. pr mereri <hi rend="italic">Z</hi> 22 pectoris <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> dicere <hi rend="italic">Z</hi> 23 prosapiam] preeepia <hi rend="italic">Z</hi> et signare <hi rend="italic">Z</hi> anos] <lb/>
            uos rp. acta uoeq. <hi rend="italic">ft</hi> eommemorare v </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            totum otiosum negotium, immo quam turpiter ignominiosum? hunc, <lb/>
            inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine <lb/>
            offensa hunc locum magna uelocitate referentem, parentes Christi si <lb/>
            perroges, nescit, aut infelicior si scit. quem si rursus perrogem quo <lb/>
            ad illud spectaculum itinere peruenerit, confitebitur per lupanarium,<lb n="5"/>
            per prostitutarum nuda corpora, per lubricam libidinem, per dedecus <lb/>
            publicum, per uulgarem lasciuiam, per communem omnium contumeliam. <lb/>
            cui ut non obiciam quod fortasse commisit, uidit tamen quod <lb/>
            committendum non fuit et oculos ad idololatriae spectaculum per <lb/>
            libibinem duxit: ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset,<lb n="10"/>
            qui festinans ad spectaculum dimissus e dominico et adhuc gerens <lb/>
            secum ut assolet eucharistiam inter corpora obscoena meretricum <lb/>
            Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit plus damnationis <lb/>
            meritus de itinere quam de spectaculi uoluptate. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed ut ad scenae iam sales muerecundos transitum faciam, <lb n="15"/>
            pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, <lb/>
            argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, <lb/>
            scurriles iocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patres <lb/>
            familias togatos modo stupidos modo obscoenos, in omnibus <lb/>
            stolidos, certis nominibus inuerecundos. et cum nulli hominum <lb n="20"/>
            aut generi aut professioni ab improbis isto sermone parcatur, <lb/>
            ab omnibus tamen ad spectaculum conuenitur. commune dedecus <lb/>
            delectat uidelicet uel recognoscere otia uel discere. concurritur

<note rend="script" type="footnote"> 1 turpiter] torpe et <hi rend="italic">Zv</hi> ignominiosum <hi rend="italic">Z,</hi> non ociosum r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> <lb/>
            2 totum equum r 3 hunc locum rp, spectaculi cum <hi rend="italic">Z<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> parentes] <lb/>
            partes <hi rend="italic">ry,</hi> 4 perroges r/i, praerogem <hi rend="italic">Z</hi> aut] ut <hi rend="italic">Zv</hi> infelicius <lb/>
            Zv ~ si scit] sit et scire <hi rend="italic">Zv</hi> quem] quod <hi rend="italic">Zv</hi> rursqm v <lb/>
            prorogem r/t, praerogem <hi rend="italic">Zv</hi> \' 5 illud] aliquod <hi rend="italic">Z</hi> spectaculi <hi rend="italic">rp</hi>. <lb/>
            lupanarum <hi rend="italic">Zft, luparum rv</hi> , 6 prius per <hi rend="italic">om. Z</hi> lubricam <hi rend="italic">Z,</hi> publicam <lb/>
            <hi rend="italic">rfiv,</hi> urbicam <hi rend="italic">fort</hi>. 10 ausus est <hi rend="italic">Z</hi> sanctum] spm scm <hi rend="italic">rfi,</hi> <lb/>
            christi corpus quod est scm <hi rend="italic">Z</hi> lupanarium (i 11 demissus rp, <lb/>
            amisso <hi rend="italic">Z; post</hi> dimissus <hi rend="italic">lacuna patebat</hi> in <hi rend="italic">manusc.\' Latinius</hi> e <hi rend="italic">om. Z;</hi> <lb/>
            e dominico <hi rend="italic">om</hi>. v et] ueniret etiam <hi rend="italic">Z</hi> 12 ut assolet <hi rend="italic">om. Z</hi> <lb/>
            18 christi... circum <hi rend="italic">om. rpv</hi> 14 de itinere quam <hi rend="italic">om. rpv</hi> spectaculi] <lb/>
            itinere <hi rend="italic">add. Z</hi> 15 ad sc. iam sales r/x, de hoc sc. inquinamento <lb/>
            <hi rend="italic">Zv</hi> inuerecundo iam <hi rend="italic">Zv</hi> 17 argumentorum] agentium v <lb/>
            19 et togatos <hi rend="italic">Z</hi> obsenos <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1, scenicos <hi rend="italic">Z</hi> 20 certis nominibus <hi rend="italic">rp,</hi> <lb/>
            in omnibus <hi rend="italic">Zv</hi> 21 ab <hi rend="italic">om. Z</hi> improborum istorum <hi rend="italic">Zv</hi> <lb/>
            23 uidelicet rfi, uidere <hi rend="italic">Zv</hi> otia rp.1, uitia <hi rend="italic">Z<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>2s. l</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            in illud pudoris publici lupanarium, ad obscoenitatis magisterium, ne <lb/>
            quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur: et inter <lb/>
            ipsas leges docetur quicquid legibus interdicitur. quid inter haec <lb/>
            christianus fidelis facit cui uitia non licet nec cogitare, quid oblectatur <lb/>
            simulacris libidinis, ut in ipsis deposita uerecundia audacior <lb n="5"/>
            fiat ad crimina? discit et facere dum consuescit uidere. illas tamen <lb/>
            quas infelicitas sua in seruitutem prostituit libidinis publicae <lb/>
            occultat locus et dedecus suum de latebris consolantur : erubescunt <lb/>
            uideri etiam quae pudorem uendiderunt. at istud publicum monstrum <lb/>
            omnibus uidentibus geritur et prostitutarum transitur obscoenitas: <lb n="10"/>
            quaesitum est quomodo adulterium ex oculis admitteretur. huic <lb/>
            dedecori condignum dedecus superducitur, homo fractus omnibus <lb/>
            membris et uir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit <lb/>
            uerba manibus expedire: et propter unum nescio quem nec uirum <lb/>
            nec feminam commouetur ciuitas tota ut desaltentur fabulosae antiquitatum <lb n="15"/>
            libidines. ita amatur quicquid non licet ut quae etiam aetas <lb/>
            absconderat, sub oculos memoria reducat. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Non est libidini satis malis suis uti praesentibus , nisi suum de  <lb/>
            spectaculo faciant in quo etiam aetas superior errauerat. non licet, inquam, <lb/>
            adesse christianis fidelibus, non licet omnino nec illis quos ad <lb n="20"/>
            delinimenta aurium ad omnes ubique Graecia instructos suis uanis <lb/>
            artibus mittit. clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter <lb/>
            lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur, alter cum choris et

<note type="footnote"> 1 in i. p. publici rp, illic ad pudorem publicum <hi rend="italic">Zx</hi> lupanaram <lb/>
            <hi rend="italic">Z,</hi> lupanaris <hi rend="italic">Bal</hi>. 2 quod <hi rend="italic">om. Z</hi> 3 inter haec]hic <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            4 facit fidem (christianus <hi rend="italic">om.) Z</hi> nec] non <hi rend="italic">Z</hi> 5 libidinis] quid <lb/>
            prospicit libidinee <hi rend="italic">Z</hi> 6 et om. r/i illae n 7 ad sernitotem <lb/>
            <hi rend="italic">rv, om. Z</hi> proatituit r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>, inseruit et prostrauit <hi rend="italic">Zx</hi> libidinis <lb/>
            p. o. locus <hi rend="italic">rp,</hi> libidines publicas occultant belua uel <hi rend="italic">Zv</hi> nisi <hi rend="italic">quod</hi> <lb/>
            belua uel <hi rend="italic">om. v</hi> 8 latebris <hi rend="italic">om. r</hi> 10 geritur] concurritur <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            prostitutorum r 11 quomodo] qtTo (i ex <hi rend="italic">om. Zv</hi> 12 cumdignum <lb/>
            <hi rend="italic">lx</hi> farctus p1 13 mulierem <hi rend="italic">Z</hi> mollitiam <hi rend="italic">Zu</hi> <lb/>
            an <hi rend="italic">sit. ex</hi> ars et p <hi rend="italic">m. 2</hi> 14 et <hi rend="italic">om. Z</hi> 16 etiam <hi rend="italic">om. Z</hi> 17 abscondit <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> oculos <hi rend="italic">scripsi,</hi> occulis <hi rend="italic">Z,</hi> oculorum rpv memoriam Zv <lb/>
            reducantur v 18 libidinis rp, sun om. <hi rend="italic">r</hi> suum] usum <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            19 faciat <hi rend="italic">Zv</hi> aetas] et a <hi rend="italic">rp</hi> superioribus r 21 deliuimeuta <lb/>
            aurium] elementa aurium rjt, liniendas aures Zt oblectamenta a. b <lb/>
            22 tuba ru 23 ut lugubres <hi rend="italic">Z</hi> tibia <hi rend="italic">r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>,</hi> tibias <hi rend="italic">Z</hi> moderetur <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> choris et cum <hi rend="italic">om. Z</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            cum hominis canora uoce contendens spiritu suo quem de uisceribus <lb/>
            suis superioribus nitens hauserat tibiarum foramina modulatur: nunc <lb/>
            effuso et nunc intus recluso ac represso nunc certis foraminibus <lb/>
            emisso atque in aerem profuso, item in articulos sonum frangens, <lb/>
            loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit. quid loquar <lb n="5"/>
            comicas inutiles curas, quid illas magnas tragicae uocis insanias, <lb/>
            quid neruos cum clamore commissos ? haec etiam si non essent <lb/>
            simulacris dicata, obeunda tamen et spectanda non essent christianis <lb/>
            fidelibus: quoniam etsi non habebant crimen, habent in ae maximam <lb/>
            et parum congruentem fidelibus uanitatem. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibns <lb/>
            negotiatio: in iniuriam suam pinguescit in sagina corpus ut <lb/>
            robustius aut feriat aut uapulet, et prima uictoria est ultra modum, <lb/>
            humani uentris esurire potuisse, super titulo coronae edacis flagitiosae <lb/>
            nundinae: ictibus infelix facies locatur, ut infelicior uenter saginetur. <lb n="15"/>
            quam foeda praeterea ipsa luctamina, uir infra uirum iacens am* <lb/>
            plexibus inhonestis et nexibus implicatur. in tali certamine stare. <lb/>
            uiderit quis uincat, pudor uictus est. ecce tibi alter nudus salit, alter <lb/>
            orbem aeneum contentis in aerem uiribus iactat. haec gloria eat

<note type="footnote"> 1 de spu <hi rend="italic">Z</hi> 2 suis <hi rend="italic">om. Z</hi> superioris <hi rend="italic">rp,</hi> in lIuperiora corporis <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            foraminibus <hi rend="italic">Zv</hi> modulante et r, modulanter fi r <hi rend="italic">s. I</hi>. nunc om <lb/>
            <hi rend="italic">Zp</hi>. 3 incluso <hi rend="italic">Z,</hi> occluso b ac represso nunc <hi rend="italic">rp,</hi> atque in aerem <lb/>
            pro <hi rend="italic">Zv</hi> certis] tortis r foraminum meatibus <hi rend="italic">Zv</hi> 4 atque in <lb/>
            aerem profuso item ru, nunc in <hi rend="italic">Zv</hi> articulo <hi rend="italic">Zv,</hi> sonus r/i <lb/>
            6 comicas et v, de comicis <hi rend="italic">Z</hi> traicae rp 7 missos rp 8 sim. <lb/>
            dicata] simulatoris dca <hi rend="italic">Z</hi> , obeunda <hi rend="italic">ry,,</hi> adeunda <hi rend="italic">Zv</hi> 9 fidelibus <lb/>
            non erant <hi rend="italic">Z</hi> haberent n et maiimam r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> ; <hi rend="italic">fort</hi>. uel m. 10 parum] <lb/>
            non paruam <hi rend="italic">Z</hi> incongruentem <hi rend="italic">Z</hi> 11 ille r reliquorum om. <lb/>
            <hi rend="italic">rp</hi> manifesta dementia est <hi rend="italic">Z</hi> 12 negotiatio est <hi rend="italic">Z,</hi> negotiatio <lb/>
            sua ut uapulet <hi rend="italic">p,</hi> negotia sua ut ra r <hi rend="italic">post</hi> ra <hi rend="italic">lacuna 5 Utt</hi>. in iniuriam <lb/>
            ... uapulet <hi rend="italic">om. rfiv</hi> 13 ut ultra <hi rend="italic">Zv</hi> 14 humanum uenter <hi rend="italic">Zx</hi> <lb/>
            potuispet <hi rend="italic">Zv</hi> superj sub <hi rend="italic">Z</hi> coronae edacis <hi rend="italic">rp,</hi> coronatae, edacitatis <lb/>
            Zv 15 ictibus] ictibus uulnęrum <hi rend="italic">Zv</hi> loquatur <hi rend="italic">Z</hi> 16 ipsa] <lb/>
            ista <hi rend="italic">v</hi> uirium (i et amplexus p, amplexus r 17 et om. <hi rend="italic">r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign></hi> <lb/>
            stare uideris quia <hi rend="italic">rp,</hi> uiderit vel <hi rend="italic">Zv; post</hi> stare <hi rend="italic">uidetur</hi> est iacere <hi rend="italic">uel tale <lb/>
            quid interoidisse</hi> 18 uincatj add. <hi rend="italic">Z:</hi> quia uicerit pudor] <hi rend="italic">add. Zv:</hi> <lb/>
            tamen uinctus p 19 aereum <hi rend="italic">Zv</hi> comptentis (i, extensis <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Pamelius</hi> iactat] iacit <hi rend="italic">Z</hi> non est sed dementia <hi rend="italic">Zx</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="11"/>
            dementiae. denique remoue spectatorem, reddideris uanitatem. fugienda <lb/>
            sunt ista christianis fidelibus, ut iam frequenter diximus, tam <lb/>
            uana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula: et oculi nostri sunt et <lb/>
            aures custodiendae. cito in hoc assuescimus quod audimus, celere in id <lb/>
            quod uidemus. nam cum mens hominis ad uitia ipsa ducitur, sibi <lb n="5"/>
            quid faciet, si habuerit exempla? natura corporis lubrica quae sponte <lb/>
            corruit quid faciet, si fuerit impulsa ? auocandus est animus ab istis. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Habet christianus spectacula meliora, si uelit, habet ueras et  <lb/>
            profuturas uoluptates, si se recollegerit: et ut omittam illa quae nondum <lb/>
            contemplari potest, habet istam mundi pulcritudinem quam <lb n="10"/>
            uideat atque miretur, solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis <lb/>
            uicibus dies noctesque reuocantem, globum lunae temporum cursus <lb/>
            incrementis suis detrimentisque signantem, astrorum micantes choros <lb/>
            et assidue de summa mobilitate fulgentes, anni totius per uices <lb/>
            membra diuisa et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia <lb n="15"/>
            digestos et terrae molem libratam cum montibus et profusa flumina <lb/>
            cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus atque litoribus, <lb/>
            interim constantem pariter summa conspiratione nexibusque concordiae <lb/>
            extensum aerem medium tenuitate sua cuncta uegetantem, <lb/>
            nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem <lb n="20"/>
            refecta raritate reuocantem et in omnibus istis incolas proprios, in

<note type="footnote"> 1 expeeta.torem r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>, redideris ft, consideras <hi rend="italic">Z</hi> 2 ista a <hi rend="italic">Zv</hi> <lb/>
            3 perniciosa] periculosa <hi rend="italic">Z</hi> tam s. spectaeula <hi rend="italic">om. Z</hi> a quibwl <lb/>
            peetora (pectora <hi rend="italic">om. v)</hi> et oculi nostri cum auribus (et aures <hi rend="italic">v) Zv</hi> <lb/>
            4 custodienda <hi rend="italic">Z</hi> hoc] id <hi rend="italic">Z</hi> celere in id <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. celerus <lb/>
            <hi rend="italic">Gruter 549, 6),</hi> scelere <hi rend="italic">r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>,</hi> et celerius <hi rend="italic">Z, om. v</hi> 5 quod uidemus <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign> ducit sibi <hi rend="italic">Z,</hi> ducatur <hi rend="italic">v</hi> 6 naturae <hi rend="italic">r<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>v</hi> lubricae <hi rend="italic">rwv,</hi> lubrica<lb/>
             est <hi rend="italic">Z</hi> 7 corruit] congruit <hi rend="italic">Z</hi> abuocandus <hi rend="italic">Z</hi> est] <hi rend="italic">add. <lb/>
            Z:</hi> igitur omnis, <hi rend="italic">add. v:</hi> igitur 8 sibi habet <hi rend="italic">Z</hi> christianus <hi rend="italic">om. Z</hi> <lb/>
            9 recollegerit] recognouerit <hi rend="italic">Zv</hi> obmittat <hi rend="italic">Z</hi> 10 potest] possunt <lb/>
            Zx 11 rursum <hi rend="italic">Zr</hi> 12 et temporum <hi rend="italic">Z</hi> 13 decrementisque <hi rend="italic">Zv</hi> <lb/>
            asterom r, austrum (i micantem <hi rend="italic">rp*,</hi> micantium v 14 assidue] <lb/>
            a summa <hi rend="italic">rp</hi>. summo <hi rend="italic">rp</hi> nobilitate <hi rend="italic">Z</hi> niees] <hi rend="italic">add. v:</hi> <lb/>
            snmma de summo 16 et terrae] terrae <hi rend="italic">Zv</hi> et <hi rend="italic">om. Z</hi> profiusa <lb/>
            <hi rend="italic">rfi1,</hi> proflua <hi rend="italic">v</hi> 17 lictoribus <hi rend="italic">Z</hi> 18 interim] inter haec <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Latinius</hi> constantem <hi rend="italic">om. Z</hi> pariter ac <hi rend="italic">Z</hi> aspiratione <lb/>
            <hi rend="italic">Z,</hi> conspici ratione rp. nexus qui <hi rend="italic">Z</hi> 19 extensus <hi rend="italic">Z</hi> aerem <lb/>
            medium] latere medio <hi rend="italic">Z</hi> 20 serenitate rp. 21 rariter euocantom<lb/>
             rP istis] hiis <hi rend="italic">Z</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            aere auem, in aquis piscem, in terra hominem. haec, inquam, et alia <lb/>
            item opera diuina sint christianis fidelibus spectacula. quod theatrum <lb/>
            humanis manibus exstructum istis operibus poterit comparari? magnis <lb/>
            licet lapidum molibus exstruatur, cristae sunt montium altiores, <lb/>
            et auro licet tecta laquearia reluceant, astrorum fulgore uincentur:<lb n="5"/>
            numquam humana opera mirabitur quisquis se recognouerit filium <lb/>
            Dei. deicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid <lb/>
            post Deum potest. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> Scriptftris, inquam, sacris incumbat christianus fidelis: ibi inueniet <lb/>
            condigna fidei spectacula. uidebit instituentem Deum mundum suum<lb n="10"/>
            et cum ceteris animalibus homines illam admirabilem fabricam <lb/>
            melioremque facientem. spectabit mundum in delictis suis, iusta <lb/>
            naufragia, piorum praemia impiorumque supplicia, maria populo <lb/>
            siccata et de petra rursus populo maria porrecta. spectabit de caelo <lb/>
            descendentes messes, non ex areis aratro impressas: inspiciet flumina <lb n="15"/>
            transitus siccos refrenatis aquarum agminibus exhibentia: uidebit in <lb/>
            quibusdam fidem cum igne luctantem, religione superatas feras et in <lb/>
            mansuetudinem conuersas: intuebitur et animas ab ipsa iam morte reuocatas: <lb/>
            considerabit etiam de sepulcris admirabiles ipsorum consummatorum <lb/>
            iam uitas corporum redactas. et in his omnibus iam maius uidebit<lb n="20"/>
            spectaculum, diabolum illum qui totum detriumphauerat mundum sub <lb/>
            pedibus Christi iacentem. quam hoc decorum spectaculum, fratres, <lb/>
            quam iocundum, quam necessarium? intueri semper spem suam et <lb/>
            oculos aperire ad salutem suam. hoc est spectaculum quod uidetur <lb/>
            etiam luminibus amissis. hoc est spectaculum quod non exhibet <lb n="25"/>
            praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia,

<note type="footnote"> 1 aues <hi rend="italic">Zv</hi> pisces <hi rend="italic">Zv</hi> homines <hi rend="italic">Z</hi> 2 item] id est <hi rend="italic">Z, om. v</hi> 4 criste <lb/>
            <hi rend="italic">Z,</hi> crusta r<foreign xml:lang="grc">μυ</foreign> altiores <hi rend="italic">om</hi>. rpv 5 auro] rora rp, lacunaria <foreign xml:lang="grc">μυ</foreign> <lb/>
            reluceant] resplendeant <hi rend="italic">Zx</hi> astrorum tamen <hi rend="italic">Z</hi> 6 cognouerit ru <lb/>
            7 reicit <hi rend="italic">Z,</hi> scit p, mirari <hi rend="italic">Z</hi> 8 post] pot fi, praeter <hi rend="italic">Zv</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">Zv</hi> 9 et ibi <hi rend="italic">Zv</hi> 10 dum <hi rend="italic">Z</hi> 11 animabus r(.£ <lb/>
            hominis v 12 inmundum r, in undis <hi rend="italic">Z</hi> suis <hi rend="italic">om. Z</hi> <lb/>
            13 piorum praemia om. <hi rend="italic">Z</hi> 15 areis <hi rend="italic">om. Z</hi> aratro impressas om. <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>r inspiciet om. <hi rend="italic">Z</hi> 17 cum otn. r feras religione superatas <hi rend="italic">Zv</hi> <lb/>
            18 uersas <hi rend="italic">Z</hi> iam om. <hi rend="italic">rp,</hi> etiam v 19 consumtorum <hi rend="italic">Zv</hi> 20 uitas] <lb/>
            ad uitam Zv reductas <hi rend="italic">Zv</hi> in his] hiis <hi rend="italic">Z</hi> maius iam <hi rend="italic">Z,</hi> <lb/>
            tam maius r, tn auis r 25 etiam] et <hi rend="italic">Z</hi> 26 omnia deus <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            et super omnia om. r </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            immo ex quo omnia, pater Domini nostri Iesu Christi, cui laus et <lb/>
            honor in saecula saeculorum. opto uos, fratres, bene ualere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>