<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:37-38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:37-38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p> Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores <lb/>
            eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus <lb/>
            decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes <lb n="15"/>
            uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: <lb/>
            quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent <lb/>
            auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc <lb/>
            exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent <lb/>
            apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem <lb n="20"/>
            filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. <lb/>
            tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum <lb/>
            scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, <lb/>
            fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et <lb/>
            offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis <lb n="25"/>
            aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et <lb/>
            Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil

<note type="footnote"> 9 II Thess. 3, 6. <lb/>
            27 II Tim. 2, 14. </note>

<note type="footnote"> 17 I Tim. 4, 4. </note>

<note type="footnote"> 23 Rom. 16,17. </note>

<note type="footnote"> 1 ius <hi rend="italic">C</hi> us ita <hi rend="italic">ras</hi>. uiuendi <hi rend="italic">ex</hi> ueniendi <hi rend="italic">C,</hi> edendi <hi rend="italic">coni. Pamedius<lb/>
             </hi> 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos <hi rend="italic">C</hi> 6 qui <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            quis v ut <hi rend="italic">C,</hi> qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus <lb/>
            v . 13 ut om. v 15 decre»ta <hi rend="italic">C sed</hi> dec s. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> <lb/>
            coguntur Cuntn <hi rend="italic">ras</hi>. audire <hi rend="italic">O</hi>. 16 magis om. v quod <hi rend="italic">O</hi>. <lb/>
            18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur <hi rend="italic">C</hi> te <lb/>
            <hi rend="italic">in ras</hi>. 20 hesdram <hi rend="italic">C</hi> autem] autem itaque <hi rend="italic">C</hi> 21 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 22 tales <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            enim utile est, nisi in subuersionem audientium. sollicite cura te <lb/>
            ipsum probabilem exhibere Deo, operarium <lb/>
            inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. <lb/>
            stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim <lb/>
            proficiunt ad impietatem et sermo eorum sicut cancer <lb n="5"/>
            serpit. atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones <lb/>
            quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat dicens: <lb/>
            tu autem loquere quae conueniunt sanae doctrinae, <lb/>
            maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, <lb/>
            in caritate, in patientia sincera. ergo auditiones simplices <lb n="10"/>
            oboedientia uestra suscipiat et uersipellem contradictionum uitate <lb/>
            fallaciam. purum iter uestris gressibus mundate et supra spinas et <lb/>
            tribulos nolite calcare, ne bonum semen non possit nobis propter spinarum <lb/>
            frutices sanctitatis fructus afferre. unde propheta Hieremias <lb/>
            sic hortatur et docet dicens: nolite, inquit, serere in spinis. <lb n="15"/>
            circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium <lb/>
            cordis uestri. abscidenda sunt ergo de agro uestro cuncta quae <lb/>
            pungere et lacerare consueuerunt, ne animus agricultoris in possessione <lb/>
            sua malignis sentibus inseratur. et amputanda sunt nobis uniuersa <lb/>
            quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax <lb n="20"/>
            ebullientis carnis exaestuat, ne uel tenuis quidem scintilla seruata <lb/>
            maiora conflet incendia. quod Salomon manifestat dicens : ab scintilla <lb/>
            una augetur ignis. auertite occasiones inpuras, quibus <lb/>
            interiora pectoris penetrantur, ut liquida in nobis perspicuitas honoretur. <lb/>
            contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando <lb n="25"/>
            potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale  <lb/>
            sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis

<note type="footnote"> 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. </note>

<note type="footnote"> 3 recte <hi rend="italic">ex</hi> re <hi rend="italic">C m. 2</hi> 11 sascipiet v 12 saper v <lb/>
            13 seminare uel calcare <hi rend="italic">11</hi> propter <hi rend="italic">C</hi> 8. <hi rend="italic">l. m. 2</hi> spinae v<lb/>
             14 fructicea <hi rend="italic">C</hi> 17 abscindenda v nestro <hi rend="italic">C,</hi> nostro v <lb/>
            19 nobis uniueraa <hi rend="italic">C,</hi> omnia nobis v 20 snlphorantibus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 ne <hi rend="italic">om. C</hi> 23 auerte <hi rend="italic">O</hi>. 28 altariis <hi rend="italic">scripsi,</hi> altaribua <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Eramm,</hi> alteris <hi rend="italic">Cv</hi> debebunt <hi rend="italic">C1</hi> alteris <hi rend="italic">Cv,</hi> de altaribus <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Erasmtu</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="214"/>
            uiuunt, et talis conuenit sinceritatis cura sacratis qualia sunt sacra ipsa <lb/>
            quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi <lb/>
            quod tractant aut circa populum incipiant inpedire quod praedicant. <lb/>
            propter quod Paulus apostolus sic testificatur et dicit: et omnia, <lb/>
            inquit, sustinemus, ne quod inpedimentum demus euangelio <lb n="5"/>
            Christi. et iterum: nemini dantes ullam offensionem, <lb/>
            ut non uituperetur ministerium nostrum. hac <lb/>
            igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est de iis, quibus <lb/>
            ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam parilitas testis <lb/>
            . uera est. respicite quanta mala conuersatio parilitatis huius adquirat,<lb n="10"/>
            quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, <lb/>
            ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam <lb/>
            pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat; ripas erigit, <lb/>
            praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione <lb/>
            gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium,<lb n="15"/>
            criminationes exaggerat, accusationes inflammat et cateruatim <lb/>
            semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum per infinita <lb/>
            dedecorum multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>