<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus  <lb/>
            feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, <lb/>
            non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus <lb n="20"/>
            luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem <lb/>
            sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus <lb/>
            contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus <lb/>
            cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari <lb/>
            ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se <lb n="25"/>
            esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur <lb/>
            ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? <lb/>
            et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis <lb/>
            ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum

<note type="footnote"> 10 CoL 3, 11. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">11 Beita C</hi> 14 eet discretio v <hi rend="italic">cui C, ubi v</hi> 16 renouatur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ren∗atur <hi rend="italic">C m. 2 potius eed C 18 aliquid C1</hi> <lb/>
            19 de] sed de C sed <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> nostra <hi rend="italic">C,</hi> uestra v 20 uiderit <lb/>
            C, uerum tamen <hi rend="italic">uel</hi> quod <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> improbus <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 24 eacra C,</hi> <lb/>
            sancta <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> <hi rend="italic">26 et ipee 0, ipse v stabilem∗∗ C 26 ..ubi C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut <lb/>
            Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus <lb/>
            uero diuinis nullum potest esse praesidium. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: <lb/>
            cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod<lb n="5"/>
            secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si <lb/>
            iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest <lb/>
            esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare <lb/>
            iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, <lb/>
            cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus<lb n="10"/>
            ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc <lb/>
            solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui <lb/>
            placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid <lb/>
            suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines <lb/>
            s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates <lb n="15"/>
            agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. <lb/>
            nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum <lb/>
            suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : <lb/>
            quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut <lb/>
            quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes <lb n="20"/>
            mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. <lb/>
            corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et <lb/>
            deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. <lb/>
            difficile aestimamus quae in terra sunt et quae <lb/>
            in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in<lb n="25"/>
            caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem <lb/>
            tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris <lb/>
            sanctum spiritum de altissimis? et si

<note type="footnote"> 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. </note>

<note type="footnote"> 1 iussis v, et iustis <hi rend="italic">C</hi> \' diuina om. <hi rend="italic">C</hi> 6 iniustum esse v <lb/>
            7 reputetur v uictoria <hi rend="italic">C,</hi> iustitia v 9 probare] reprobare <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 quicquid <hi rend="italic">C,</hi> quod v 11 hoc] adhoc <hi rend="italic">C</hi> 15 et ipsi homines <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> cum <hi rend="italic">addidi</hi> ualent <hi rend="italic">C</hi> uolnntates] utilitates <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio <hi rend="italic">C; cf. LXX: <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">βϱίϑει</foreign> x0 <foreign xml:lang="grc">γεω̄δες</foreign> <foreign xml:lang="grc">σϰ</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̃,νος</foreign></hi> 25 prospecto <hi rend="italic">C</hi> 26 autem sunt v<lb/>
             27 qui <hi rend="italic">C</hi> dederis ei <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 28 spiritum sanctum v </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae <lb/>
            tibi placent didicerint homines, et per sapientiam <lb/>
            sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt <lb/>
            ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. <lb/>
            ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis <lb n="5"/>
            ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, <lb/>
            pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: <lb/>
            praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. <lb/>
            hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc <lb/>
            Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut <lb n="10"/>
            exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur <lb/>
            nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur <lb/>
            inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus <lb/>
            exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, <lb/>
            inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, <lb n="15"/>
            iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages <lb/>
            istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales <lb/>
            actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per <lb/>
            Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus <lb/>
            munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis <lb n="20"/>
            et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum <lb/>
            iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso <lb/>
            contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est <lb/>
            integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa <lb/>
            pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum <lb n="25"/>
            inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: <lb/>
            uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis <lb/>
            cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas <lb/>
            caueamus.

<note type="footnote"> 6 Pa. 118, 106. <lb/>
            27 I Cor. 15, 56. </note>

<note type="footnote">8 Ps. 18, 9. </note>

<note type="footnote"> 14 Rom. 10, 3. </note>

<note type="footnote"> 2 didicerunt <hi rend="italic">Cl</hi> 7 semittiB <hi rend="italic">C</hi> 9 fuerit a deo v <lb/>
            11 exerat <hi rend="italic">C,</hi> exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem <hi rend="italic">C</hi> 20 monimenta <lb/>
            <hi rend="italic">C1</hi> 22 etsi] si <hi rend="italic">C</hi> 23 nascatur <hi rend="italic">Erasmus</hi> accedat <lb/>
            ex accidit <hi rend="italic">C WI. 2</hi> 24 uictoriam v 26 quin immo <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            27 peccati lex v 28 nOli <hi rend="italic">om. v</hi> </note> 
<pb n="192"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>