<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:11-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:11-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare  <lb/>
            semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae <lb n="20"/>
            quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in <lb/>
            alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: <lb/>
            et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet <lb/>
            aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine <lb/>
            alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. <lb n="25"/>
            propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit <lb/>
            dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam <lb/>
            non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere,

<note type="footnote"> 7 Sir. 9, 4. 16 Sir. 9, 9. 27 Rom. 14, 15. </note>

<note type="footnote"> 4 risu <hi rend="italic">C,</hi> riaum <hi rend="italic">Erasmus,</hi> usu 11 7 saltatrice <hi rend="italic">C,</hi> cantatrice 11 <lb/>
            11 compieare <hi rend="italic">C</hi> apic ita ras. 18 solidalitas <hi rend="italic">C</hi> 14 quo] quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">C 8</hi>. I. m. <hi rend="italic">2</hi> sodetas <hi rend="italic">C,</hi> sodalitas 11 16 non <hi rend="italic">C,</hi> ne v; <hi rend="italic">cf. <lb/>
            cap. 11</hi> 19 peraeuerare <hi rend="italic">C,</hi> durare <hi rend="italic">v</hi> 20 nos non <hi rend="italic">C</hi> sed non <lb/>
            <hi rend="italic">exp</hi>. ipse <hi rend="italic">C</hi> 22 rapida <hi rend="italic">C</hi> m ras. m. <hi rend="italic">2</hi> 23 quod <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            aut quod v 24 et ex nec C m. 2 25 absorbimus C* </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum <lb/>
            est non manducare carnem neque bibere uinum neque <lb/>
            in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. <lb/>
            et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis <lb/>
            offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic<lb n="5"/>
            ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non <lb/>
            manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. <lb/>
            cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, <lb/>
            etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et <lb/>
            incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque<lb n="10"/>
            perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum <lb/>
            uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, <lb/>
            qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem <lb/>
            ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: <lb/>
            non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam<lb n="15"/>
            perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo <lb/>
            et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non <lb/>
            arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora <lb/>
            quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens <lb/>
            ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis<lb n="20"/>
            Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, <lb/>
            hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut <lb/>
            a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum <lb/>
            iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, <lb/>
            beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat <lb n="25"/>
            alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum <lb/>
            aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi

<note type="footnote"> 1 Bom. 14, 16. <lb/>
            15 PhiL 8, 12-14. </note>

<note type="footnote"> .4 Eom. 14, 13. <lb/>
            22 I Cor. 4, 3. </note>

<note type="footnote"> 6 I Cor. 8, 13. <lb/>
            25 Bom. 14, 22. </note>

<note type="footnote"> 3 in quo <hi rend="italic">C,</hi> ostendere in quo v ofFenditur v 6 fratrem <lb/>
            meum « 9 lenones <hi rend="italic">C,</hi> peiores v 10 cordis alterius e 13 non <lb/>
            <hi rend="italic">C1,</hi> ne <hi rend="italic">C2<foreign xml:lang="grc">ν</foreign>; cf. cap. 18</hi> 14 pronuntiet v 16 si] si quomodo v <lb/>
            17 me <hi rend="italic">C</hi> 8. <hi rend="italic">Z</hi>. m. 2 18 adprehendisse <hi rend="italic">C</hi> adhuc om. v <lb/>
            19 petens <hi rend="italic">C,</hi> pedes v 21 christi] christi scquor <hi rend="italic">C</hi> 22 et iterum <lb/>
            <hi rend="italic">2 codd. Balusii,</hi> om. <hi rend="italic">C</hi> 23 h. die] humana fide <hi rend="italic">C</hi> 24 iudicat <lb/>
            me v 25 in <hi rend="italic">C s. Z. m. 2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de <lb/>
            immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse <lb/>
            sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: <lb/>
            uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae <lb/>
            homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini <lb n="5"/>
            comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis <lb/>
            quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo <lb/>
            Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, <lb/>
            singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod <lb/>
            suum est quaerat sed quod alterius. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat, unusquisque,  <lb/>
            inquit, nostrum pro se rationem reddet Deo et unusquisque <lb/>
            suam sarcinam portabit. qui non uult ergo pro <lb/>
            altero reddere rationem, nec causis eius ant negotiis debet particeps <lb/>
            inlicitus interesse, et qui liber uel inmunis circa sarcinas alienas <lb n="15"/>
            conatur existere, nihil alienum contraria condicione teneat infra se. <lb/>
            nam necesse est rationi alterius subiciatur qui negotium tractauerit <lb/>
            alienum. oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, <lb/>
            apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt, quia quicquid <lb/>
            in domo nostra sub minus idonea tutela fuerit aut latrones effregerint, <lb n="20"/>
            nostrum est et a nobis exigitur quicquid per inertiam nostram <lb/>
            male commissum est. tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil <lb/>
            apud nos de re alterius reseruetur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Foreitan aliquis dicat: ergo nec ad domum orationis debemus pariter  <lb/>
            conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet? haereticae professioonis <lb n="25"/>
            est ista contradictio calumniosa quae de bonis praescribit ut

<note type="footnote"> 4 Matth. 18, 7. <lb/>
            11 Rom. 14, 12. </note>

<note type="footnote">8 Phil. 2, 4. </note>

<note type="footnote">9 I Cor. 10, 24. </note>

<note type="footnote"> 3 uisibus <hi rend="italic">ex</hi> naibus <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">scripsi,</hi> si <hi rend="italic">01,</hi> sed <hi rend="italic">C*v</hi> terreatar<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> ea <hi rend="italic">corr</hi>. nocem <hi rend="italic">01</hi> 6 ueremur <hi rend="italic">Pamelius</hi> 9 quae <lb/>
            aliorum v 11 aliqui <hi rend="italic">C1</hi> arripiens <hi rend="italic">C</hi> ens in ras. oppo- <lb/>
            Dare <hi rend="italic">C\'</hi> 12 nostrum <hi rend="italic">C,</hi> uestrum v deo <hi rend="italic">C</hi> s. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 18 portat<lb/>
             01 14 eiuB <hi rend="italic">C sed</hi> us <hi rend="italic">a</hi>. I. m. <hi rend="italic">8</hi> aut <hi rend="italic">C,</hi> nec v 17 eet <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> est ut v 20 fuerit <hi rend="italic">C,</hi> perditum fuerit v effringerint 01<lb/>
             21 exigetur v 22 est <hi rend="italic">C,</hi> custoditur v 23 apud nos <hi rend="italic">C 8. I. m. fl</hi> <lb/>
            reseruentur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            adserat mala, et de sanctitate praeiudicat ut immunditiam suptiliter <lb/>
            introducat, de licito calumnias facit ut obtinere inlicitum possit. <lb/>
            propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit dicens: <lb/>
            uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine <lb/>
            muliere in Domino. absit absit ut ubique feminae praescribantur <lb n="5"/>
            aut ubique permissio tribuatur. habent loca sua circa maritum <lb/>
            circa filios circa fratres circa parentes circa seruos et in domo orationis <lb/>
            tantummodo iuxta cunctos clericos. in mansione autem una sine <lb/>
            cognatione conpetenter non habent socios. haec est libra quae stat. <lb/>
            stare uero non potest quicquid inclinauerit libram dicente scriptura:<lb n="10"/>
            non declinabis in dexteram neque in sinistram, et <lb/>
            Dominus in euangelio: quod amplius est a malo est. disce <lb/>
            nunc temperantiae modum qui per licentiam quaeris excessum. ama <lb/>
            feminas inter sacra solemnia et odio habe in communione priuata, si <lb/>
            uis Salomonis tenere doctrinam: tempus, inquit, amandi et <lb n="15"/>
            tempus odiendi. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> Tunc ergo canenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium <lb/>
            curarum continua unanimitate frequentia, quoniam inter curas <lb/>
            suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat et illic parit fomenta <lb/>
            peccandi , ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus<lb n="20"/>
            senserit paululum relaxari, sicut Salomon adserit dicens: d eprimit <lb/>
            terrena cogitatio sensum multa cogitantem. <lb/>
            in conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semet <lb/>
            ipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum, perdit et luxum <lb/>
            dum tractantur caelestia, dum celebrantur sancta mysteria: tota<lb n="25"/>
            humanitas occupatur, ubi non humana sed diuina sunt omnia: ubi <lb/>
            ueneratio uel terror et tremor incutitur animis uniuersis, sepulta est <lb/>
            profecto substantia carnalis. inter ipsa fere carnis mercimonia multi <lb/>
            uoluptatem corporis neglegunt, quando a legionibus exercitia

<note type="footnote"> 11 Pron. 4, 27. <lb/>
             21 Sap. 9, 15. </note>

<note type="footnote">12 Matth. 5, 37. </note>

<note type="footnote">15 Sir. 3, 8. </note>

<note type="footnote"> 5 ut <hi rend="italic">C 8. l. m. 2 9 libra C, libera v</hi> 10 libram C, libera <lb/>
            v 18 unanuaitate <hi rend="italic">C,</hi> unanimiter <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 19 post semper cras <lb/>
            <hi rend="italic">etiam m C pariW C</hi> 22 terrena. C, terrae <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 23 in <lb/>
            <hi rend="italic">C$. I. «. 2 aaciEam C</hi> 27 tremor et terror <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 28 profecto<lb/>
             <hi rend="italic">C,</hi> perfecte v, perfecta <hi rend="italic">Oxon</hi>. 29 quando C, scilicet quando v </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            meditantur annorum aut crepat litibus forum aut resonant litteris auditoria <lb/>
            aut negotiatores commerciis instanter incumbunt aut artifices in artificia <lb/>
            ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum <lb/>
            sed spiritale geritur angelorum ? nihil illic inpugnationes possunt ubi <lb/>
            et ipsi daemones cedunt, et nulla sexus alicuius permittitur considerari <lb n="5"/>
            distantia , ubi nec aetas nec dignitas sed sola aequalitas regnat: <lb/>
            atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt ut et ipsa <lb/>
            coniugalitas ignoretur, ubi christus loquitur auditur adtenditur et <lb/>
            per omnia et in omnibus solus eat totum testante apostolo et dicente: <lb/>
            ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et <lb n="10"/>
            praeputium, barbarus et Scytha, masculus et femina, <lb/>
            seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus. hunc <lb/>
            plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla discretio <lb/>
            est qualitatis, cui tantum licet omnes aequare sine aliqua <lb/>
            differentia, ut nec in ipso baptismate cuiusquam nuditas erubescat, <lb n="15"/>
            ubi Adae et Euae renouatur infantia, nec exponit sed potius accipit <lb/>
            tunicam. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus  <lb/>
            feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, <lb/>
            non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus <lb n="20"/>
            luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem <lb/>
            sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus <lb/>
            contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus <lb/>
            cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari <lb/>
            ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se <lb n="25"/>
            esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur <lb/>
            ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? <lb/>
            et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis <lb/>
            ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum

<note type="footnote"> 10 CoL 3, 11. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">11 Beita C</hi> 14 eet discretio v <hi rend="italic">cui C, ubi v</hi> 16 renouatur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ren∗atur <hi rend="italic">C m. 2 potius eed C 18 aliquid C1</hi> <lb/>
            19 de] sed de C sed <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> nostra <hi rend="italic">C,</hi> uestra v 20 uiderit <lb/>
            C, uerum tamen <hi rend="italic">uel</hi> quod <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> improbus <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 24 eacra C,</hi> <lb/>
            sancta <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> <hi rend="italic">26 et ipee 0, ipse v stabilem∗∗ C 26 ..ubi C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut <lb/>
            Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus <lb/>
            uero diuinis nullum potest esse praesidium. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: <lb/>
            cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod<lb n="5"/>
            secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si <lb/>
            iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest <lb/>
            esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare <lb/>
            iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, <lb/>
            cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus<lb n="10"/>
            ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc <lb/>
            solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui <lb/>
            placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid <lb/>
            suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines <lb/>
            s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates <lb n="15"/>
            agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. <lb/>
            nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum <lb/>
            suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : <lb/>
            quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut <lb/>
            quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes <lb n="20"/>
            mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. <lb/>
            corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et <lb/>
            deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. <lb/>
            difficile aestimamus quae in terra sunt et quae <lb/>
            in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in<lb n="25"/>
            caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem <lb/>
            tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris <lb/>
            sanctum spiritum de altissimis? et si

<note type="footnote"> 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. </note>

<note type="footnote"> 1 iussis v, et iustis <hi rend="italic">C</hi> \' diuina om. <hi rend="italic">C</hi> 6 iniustum esse v <lb/>
            7 reputetur v uictoria <hi rend="italic">C,</hi> iustitia v 9 probare] reprobare <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 quicquid <hi rend="italic">C,</hi> quod v 11 hoc] adhoc <hi rend="italic">C</hi> 15 et ipsi homines <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> cum <hi rend="italic">addidi</hi> ualent <hi rend="italic">C</hi> uolnntates] utilitates <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio <hi rend="italic">C; cf. LXX: <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">βϱίϑει</foreign> x0 <foreign xml:lang="grc">γεω̄δες</foreign> <foreign xml:lang="grc">σϰ</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̃,νος</foreign></hi> 25 prospecto <hi rend="italic">C</hi> 26 autem sunt v<lb/>
             27 qui <hi rend="italic">C</hi> dederis ei <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 28 spiritum sanctum v </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae <lb/>
            tibi placent didicerint homines, et per sapientiam <lb/>
            sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt <lb/>
            ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. <lb/>
            ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis <lb n="5"/>
            ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, <lb/>
            pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: <lb/>
            praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. <lb/>
            hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc <lb/>
            Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut <lb n="10"/>
            exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur <lb/>
            nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur <lb/>
            inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus <lb/>
            exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, <lb/>
            inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, <lb n="15"/>
            iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages <lb/>
            istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales <lb/>
            actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per <lb/>
            Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus <lb/>
            munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis <lb n="20"/>
            et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum <lb/>
            iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso <lb/>
            contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est <lb/>
            integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa <lb/>
            pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum <lb n="25"/>
            inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: <lb/>
            uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis <lb/>
            cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas <lb/>
            caueamus.

<note type="footnote"> 6 Pa. 118, 106. <lb/>
            27 I Cor. 15, 56. </note>

<note type="footnote">8 Ps. 18, 9. </note>

<note type="footnote"> 14 Rom. 10, 3. </note>

<note type="footnote"> 2 didicerunt <hi rend="italic">Cl</hi> 7 semittiB <hi rend="italic">C</hi> 9 fuerit a deo v <lb/>
            11 exerat <hi rend="italic">C,</hi> exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem <hi rend="italic">C</hi> 20 monimenta <lb/>
            <hi rend="italic">C1</hi> 22 etsi] si <hi rend="italic">C</hi> 23 nascatur <hi rend="italic">Erasmus</hi> accedat <lb/>
            ex accidit <hi rend="italic">C WI. 2</hi> 24 uictoriam v 26 quin immo <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            27 peccati lex v 28 nOli <hi rend="italic">om. v</hi> </note> 
<pb n="192"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>