<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:1-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:1-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi,  <lb n="5"/>
            quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia <lb/>
            Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam <lb/>
            regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione <lb/>
            uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re <lb n="10"/>
            specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui <lb/>
            miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare <lb/>
            praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec <lb/>
            admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me <lb/>
            somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, <lb n="15"/>
            scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo <lb/>
            per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, <lb/>
            nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter <lb/>
            de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo <lb/>
            non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non

<note type="footnote"> 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII <lb/>
            abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli <lb/>
            apostoli ad corinthios prima <hi rend="italic">(sic) X, om. V</hi>. — . <lb/>
            Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) <hi rend="italic">C. —</hi> <lb/>
            5 promisaram <hi rend="italic">C,</hi> emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram <lb/>
            v 9 ignominiae <hi rend="italic">C,</hi> ad ignominiam <hi rend="italic">coni. Pamelwts,</hi> ignominiose <lb/>
            coni. <hi rend="italic">Erasmus</hi> 10 scribere om. <hi rend="italic">C</hi> 11 conueniens <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            eorripiens v 13 me om. <hi rend="italic">C</hi> 14 rideat <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, <lb/>
            non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum <lb/>
            Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso <lb/>
            in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam <lb/>
            tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis<lb n="5"/>
            ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies <lb/>
            singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, <lb/>
            quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non <lb/>
            possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam <lb/>
            meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae<lb n="10"/>
            unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera <lb/>
            fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: <lb/>
            quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et <lb/>
            extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita <lb/>
            faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus <lb n="15"/>
            non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni <lb/>
            superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit <lb/>
            uobis interitus, cum aduenerit uobis subito <lb/>
            tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit <lb/>
            uobis pressura et expugnatio. erit enim cum<lb n="20"/>
            me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent <lb/>
            me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. <lb/>
            uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt <lb/>
            meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas <lb/>
            correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua<lb n="25"/>
            impietate satiabuntur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri <lb/>
            talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus <lb/>
            exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. <lb/>
            nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium

<note type="footnote"> 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. </note>

<note type="footnote"> 1 uoce <hi rend="italic">C</hi> 5 putrefactis c 10 meam <hi rend="italic">C,</hi> nostram v <lb/>
            I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v <lb/>
            17 et cum v 19 similis <hi rend="italic">C,</hi> simul et v 26 saciabuntur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 exh. nostra <hi rend="italic">C,</hi> mea exh. <hi rend="italic">v</hi> 30 alium conspexerit <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="175"/>
            cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. <lb/>
            amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. <lb/>
            et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon <lb/>
            adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer <lb/>
            erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer <lb n="5"/>
            terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis <lb/>
            uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta <lb/>
            peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma <lb/>
            pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. <lb/>
            quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo <lb n="10"/>
            ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis <lb/>
            ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? <lb/>
            sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit <lb/>
            inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite <lb/>
            diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur <lb n="15"/>
            non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum <lb/>
            et terram praeterire quam de lege unum apicem <lb/>
            cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba <lb/>
            autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens <lb/>
            inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta <lb n="20"/>
            posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem <lb/>
            immobilem custodiri. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Difficile quis uenenum bibet ot uiuet. uerendum est dormienti in  <lb/>
            ripa, ne cadat, cum dicat apostolus: qui se putat stare uideat <lb/>
            ne cadat. in hac parte expedit bene timere quam male fidere. et <lb n="25"/>
            utilius est infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis <lb/>
            uideri uelit, et infirmus emergat. de qua re praesumptores obiurgat <lb/>
            apostolus dicens: si qui putat se aliquid esse, cum nihil <lb/>
            sit, se ipsum inplanat. pro certo inplanator proprius suam

<note type="footnote"> 4 Prou. 24, 12. (?) 10 Prou. 6, 27. 28. 16 Luc. 16, 17. <lb/>
            . 18 Matth. 24, 96. 24 I Cor. 10, 12. 28 Gal. -6, 3. </note>

<note type="footnote"> 2 uero est v 10 abnegat C, non negat v 13 introit <hi rend="italic">C1,</hi> <lb/>
            introierit <hi rend="italic">C2<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> 14 uos <hi rend="italic">C 8. l. m. 2</hi> 15 plus quam <hi rend="italic">JErasmus</hi> <lb/>
            nestrae <hi rend="italic">C,</hi> nostrae v 20 praecepto <hi rend="italic">01</hi> 21 posae*om. v <lb/>
            23 bibat C1 uiuat <hi rend="italic">C</hi> uerendum est] uel <hi rend="italic">C</hi> 25 expedit <lb/>
            plus <foreign xml:lang="grc">υ</foreign>; <hi rend="italic">cf. I. 15</hi> 28 quia <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            animam decipit, qui non canendo contraria noxiis rebus semet ipse commiserit. <lb/>
            ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus <lb/>
            species quascumque noxias extimescit. quorum distantiam Salomon <lb/>
            disseruit dicens: sapiens timendo declinabit ab omni <lb/>
            malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. <lb n="5"/>
            magnum sapientiae diuinae consilium inuentum est, ubi timoris auxilio <lb/>
            liberemur. magna conpendia prouidentiae, ut aliquando fiat uirtus <lb/>
            et uictoria per timorem. magna remedia Dominus contulit ad salutem, <lb/>
            ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit dicens: <lb/>
            beatus uir qui ueretur omnia per metum. inaestimabilis <lb n="10"/>
            Domini misericordia quae undique homini suo contulit gloriam et incomprehensibilis <lb/>
            pietas quae secundum pugnas dedit et palmas, ut <lb/>
            confidendo masculorum saeuitiam superemus et timendo feminarum <lb/>
            blandimenta uincamus, dummodo et de uirtute et de infirmitate super <lb/>
            nos glorias Dominus operetur, ut in omnibus et per omnia omnipotentem <lb n="15"/>
            semet ipse testetur diuidens differentias triumphorum, ut tam <lb/>
            consiliis quam uiribus a nobis bella uincantur nec si uinceremus solius <lb/>
            fidei fortitudine contra Salomonem uacua essent opera sapientiae. <lb/>
            nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et uiriles sexus <lb/>
            certamen indicunt. unde Salomon sic instruit dicens: prudentiam, <lb n="20"/>
            inquit, fac notam tibi, ut te seruet a muliere aliena et <lb/>
            pessima. uidete nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam <lb/>
            esse uictricem quae nos timiditatis remedio liberasset, et contemplamini <lb/>
            quae sunt modo arma sumends, si uultis habere legis auxilia. <lb/>
            estote timidi ut sitis intrepidi: et licet timor in certamine infirmitas<lb n="25"/>
            esse uideatur, tamen secundum uerbum apostoli uirtus in infirmitate <lb/>
            perficitur. separamini deprecor, separamini a contagione <lb/>
            pestifera.

<note type="footnote"> 4 Pron. 14, 16. 10 Sir. 25, 11. ,20 Prou. 2, 16. <lb/>
            26 II Cor. 12, 9. </note>

<note type="footnote"> 2 totros C* 7 liberentor <hi rend="italic">Cl</hi> 11 undique <hi rend="italic">C,</hi> unicuique v <lb/>
            <hi rend="italic">sno C, suam v</hi> 13 confitendo v 15 dominns glorias v<lb/>
             16 tam bm. <hi rend="italic">C</hi> tn ras. 17 Nec <hi rend="italic">C,</hi> ne v nicerimnt o 19 ge- <lb/>
            <hi rend="italic">standa rant C</hi> uiriliB v 20 indicunt C, indicitur <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 21 aliene<lb/>
             <hi rend="italic">C\'</hi> 27 a <hi rend="italic">om. v</hi> </note> 
<pb n="177"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum  <lb/>
            non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia <lb/>
            est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui <lb/>
            diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, <lb/>
            inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula <lb n="5"/>
            et desideria multa et inutilia et noxia, quae <lb/>
            mergunt hominem in perditionem et in interitum. non <lb/>
            aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est <lb/>
            aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma <lb/>
            feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. <lb n="10"/>
            quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: <lb/>
            a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc <lb/>
            omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam <lb/>
            inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, <lb/>
            sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit <lb n="15"/>
            in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. <lb/>
            ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, <lb/>
            liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum <lb/>
            spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, <lb/>
            ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors <lb n="20"/>
            fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus <lb/>
            iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales <lb/>
            sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites <lb/>
            facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. <lb/>
            tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc <lb n="25"/>
            usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. <lb/>
            quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum <lb/>
            uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel <lb/>
            mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, <lb/>
            cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una

<note type="footnote"> 4 I Tim. 6, 9. 12 Sir. 25, 24. 23 I Cor. 4, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 uolontatibus <hi rend="italic">C</hi> 3 frequentia eat ubi 11 5 et C, et in v , <lb/>
            muscipulam C1, muscipolas v 13 quid si] quasi <hi rend="italic">fori</hi>. 21 mulieribus <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> 22 nihil <hi rend="italic">C,</hi> quid v 23 apoatolns paulus <hi rend="italic">C alterum</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">C s. l. m</hi>. 2 24 regnawtis <hi rend="italic">C</hi> 25 Luctaminia adhuc v 29 usque <lb/>
            <hi rend="italic">C a 1. m. 2</hi> 30 una <hi rend="italic">0,</hi> una muliehris v </note>

<note type="footnote"> in A </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="178"/>
            infirmitas delicata, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? <lb/>
            quod Salomon loquitur dicens: pretium meretricis quantum <lb/>
            est panis unius, mulier autem pretiosas animas <lb/>
            capit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>