<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi,  <lb n="5"/>
            quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia <lb/>
            Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam <lb/>
            regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione <lb/>
            uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re <lb n="10"/>
            specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui <lb/>
            miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare <lb/>
            praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec <lb/>
            admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me <lb/>
            somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, <lb n="15"/>
            scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo <lb/>
            per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, <lb/>
            nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter <lb/>
            de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo <lb/>
            non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non

<note type="footnote"> 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII <lb/>
            abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli <lb/>
            apostoli ad corinthios prima <hi rend="italic">(sic) X, om. V</hi>. — . <lb/>
            Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) <hi rend="italic">C. —</hi> <lb/>
            5 promisaram <hi rend="italic">C,</hi> emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram <lb/>
            v 9 ignominiae <hi rend="italic">C,</hi> ad ignominiam <hi rend="italic">coni. Pamelwts,</hi> ignominiose <lb/>
            coni. <hi rend="italic">Erasmus</hi> 10 scribere om. <hi rend="italic">C</hi> 11 conueniens <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            eorripiens v 13 me om. <hi rend="italic">C</hi> 14 rideat <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, <lb/>
            non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum <lb/>
            Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso <lb/>
            in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam <lb/>
            tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis<lb n="5"/>
            ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies <lb/>
            singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, <lb/>
            quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non <lb/>
            possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam <lb/>
            meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae<lb n="10"/>
            unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera <lb/>
            fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: <lb/>
            quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et <lb/>
            extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita <lb/>
            faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus <lb n="15"/>
            non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni <lb/>
            superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit <lb/>
            uobis interitus, cum aduenerit uobis subito <lb/>
            tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit <lb/>
            uobis pressura et expugnatio. erit enim cum<lb n="20"/>
            me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent <lb/>
            me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. <lb/>
            uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt <lb/>
            meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas <lb/>
            correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua<lb n="25"/>
            impietate satiabuntur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri <lb/>
            talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus <lb/>
            exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. <lb/>
            nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium

<note type="footnote"> 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. </note>

<note type="footnote"> 1 uoce <hi rend="italic">C</hi> 5 putrefactis c 10 meam <hi rend="italic">C,</hi> nostram v <lb/>
            I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v <lb/>
            17 et cum v 19 similis <hi rend="italic">C,</hi> simul et v 26 saciabuntur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 exh. nostra <hi rend="italic">C,</hi> mea exh. <hi rend="italic">v</hi> 30 alium conspexerit <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="175"/>
            cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. <lb/>
            amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. <lb/>
            et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon <lb/>
            adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer <lb/>
            erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer <lb n="5"/>
            terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis <lb/>
            uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta <lb/>
            peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma <lb/>
            pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. <lb/>
            quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo <lb n="10"/>
            ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis <lb/>
            ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? <lb/>
            sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit <lb/>
            inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite <lb/>
            diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur <lb n="15"/>
            non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum <lb/>
            et terram praeterire quam de lege unum apicem <lb/>
            cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba <lb/>
            autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens <lb/>
            inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta <lb n="20"/>
            posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem <lb/>
            immobilem custodiri. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>