<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et <lb/>
            gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum <lb/>
            caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque <lb/>
            bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania <lb/>
            crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et <lb n="5"/>
            ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales <lb/>
            sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt <lb/>
            ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem <lb/>
            inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam <lb/>
            inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad <lb n="10"/>
            Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit, <lb/>
            quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius <lb/>
            ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae <lb/>
            reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse, <lb/>
            Dominum audiamus in euangelio <hi rend="italic"><sic>xara</sic> Lucam loquentem:</hi> ita dico <lb n="15"/>
            uobis, quod gaudium erit in caelo super uno peccatore <lb/>
            poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem <lb/>
            iustis, qui non indigent poenitentia. nam haec clausula <lb/>
            finit parabolam de pastore, qui relictis nonaginta nouem ouibus unam <lb/>
            quam a grege aberrauerat multo labore quaesitam ac tandem inuentam <lb n="20"/>
            imposuit humeris suis et caulae restituit. simili sententia claudit parabolam <lb/>
            de muliere, quae drachmam perditam inuenerat. ita dico <lb/>
            uobis gaudium erit coram angelis Dei super uno pec <lb/>
            catore poenitentiam agente. nec tamen hoc sic accipiendum <lb/>
            est, quasi Deo et eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, <lb n="25"/>
            quam citra lapsum perseuerare in innocentia: sed scriptura suo <lb/>
            more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse <lb/>
            uolens Deo gratissimam esse peccatorum conuersionem. non enim <lb/>
            quaerit mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur <lb/>
            et uiuat. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes diuina <lb/>
            dispensatione uertuntur in summum ecclesiae profectum. sic lapsus <lb/>
            est apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, <lb/>
            quibus nunc ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt <lb/>
            in stabilimentum ac solatium domus Dei. praeterea non hic

<note type="footnote"> 16 Luc. 16, 7. 28 Ez. 18, 32. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="235"/>
            loquitur de uere iustis, sed de iustitia Pharisaica, quemadmodum alibi <lb/>
            dicit: non est opus sanis medico, sed male habentibus. <lb/>
            at non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed legis qualicumque <lb/>
            obseruatione tumidi sibi uidebantur sani et ideo non desiderabant medicum.\'. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur  <lb/>
            assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita <lb/>
            martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum <lb/>
            non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur <lb/>
            non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi <lb n="10"/>
            prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui <lb/>
            militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus <lb/>
            quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore <lb/>
            profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam <lb/>
            uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo <lb n="15"/>
            anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis: <lb/>
            unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.\' <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae  <lb/>
            aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua. <lb n="20"/>
            sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo, <lb/>
            cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium. <lb/>
            non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit <lb/>
            in regnum, sed qui facit uoluntatem patris <lb/>
            caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam <lb n="25"/>
            etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur: <lb/>
            opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa <lb/>
            opera quae ego facio testimonium perhibent de me. <lb/>
            quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo <lb/>
            loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. <lb n="30"/>
            quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret <lb/>
            uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces <lb/>
            audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat <lb/>
            animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare <lb/>
            Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam

<note type="footnote"> 2 Matth. 9, 12. <lb/>
            30 cf. Ps. 13, 1; 72, 11. </note>

<note type="footnote">23 Matth. 7, 21. </note>

<note type="footnote"> ,27 Io. 5, 36. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="236"/>
            trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nos uibret irae suae, ne terra <lb/>
            dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio <lb/>
            multos inuoluat: et sunt scelera tam immania., ut uidisse quoque <lb/>
            aut audisse sit detestabile. sed cur alias in simili crimine tam <lb/>
            sumus conniuentes ? cur et nobis adeo blandimur et aliis. at uide <lb n="5"/>
            quid de talibus loquitur apostolus scribens Tito: profitentur se <lb/>
            nosse Deum, factis autem negant. idem in priore ad Timotheum <lb/>
            de uidua quae negligit familiam: si qua autem suorum <lb/>
            maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit <lb/>
            et est infideli deterior. si fidem negauit quae negligentius<lb n="10"/>
            habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt <lb/>
            mammonae et uentri? de Christianis utique loquitur Paulus <lb/>
            scribens Philippensibus, cum ait: quorum finis interitus, <lb/>
            quorum Deus uenter est. quos eosdem taxat scribens Romanis: <lb/>
            huiusmodi Christo Domino non seruiunt, sed suo<lb n="15"/>
            uentri. sentire iuxta scripturarum consuetudinem dixit pro colere. <lb/>
            uentrem colunt eum quem habent pro Deo. iam de anaritia manifestius <lb/>
            etiam pronuntiat scribens ad Colossenses: mortificate, inquit, <lb/>
            membra uestra quae sunt super terram, fornicationem <lb/>
            immunditiam libidinem concupiscentiam malamao <lb n="20"/>
            et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto iustius <lb/>
            eos execramur, qui toto pectore seruiunt mammonae, qui illi <lb/>
            quotidie sacrificant? et si auarus est idololatra qui pecuniae studio <lb/>
            tenetur, qui quod hereditate obuenit aut industria partum est recondit <lb n="25"/>
            nec erogat in egenos: quid censendum est de his qui lenocinio, <lb/>
            qui fenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus <lb/>
            rem accumulant? atque haec idolorum seruitus non solum inuenitur <lb/>
            inter Christianos, uerum etiam quod gemendum est inter episcopos. <lb/>
            porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum <lb n="30"/>
            non habeant pro crimine. annon uidemus ad martyrum memorias <lb/>
            Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem ? an hoc leuius <lb/>
            crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho ? mihi uidetur <lb/>
            multo grauius, si rem recta ratione uelimus expendere. cum tyrannus

<note type="footnote"> 6 Tit. 1, 16. <lb/>
            15 Bom. 16, 18. </note>

<note type="footnote">8 I Tim. 6, 8. <lb/>
            18 Col. 3, 5. </note>

<note type="footnote">13 PhiL 3, 19. </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            dicit \'abnega Christum et immola Ioui, et esto amicus noster, aut <lb/>
            morere\', saepe lingua negat corde reclamante et manus adolet tus, cum <lb/>
            animus intus adoret Christum. quamquam hoc quoque grauissimum <lb/>
            est crimen, tamen aliquam impietatis culpam eleuat humanae naturae <lb/>
            imbecillitas. ibi satanas tibi loquitur uoce tyranni: at quid tibi dicit <lb n="5"/>
            idem per tuam concupiscentiam? \'abnega Christum, et esto diues: <lb/>
            sacrifica Mammonae et Christo nuntium remitte.\' quid est quod pollicetur <lb/>
            ? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas. nec dicit <lb/>
            \'morere sed oblecta oculos\', immo potius hoc dicit \'lucrare pecuniam <lb/>
            ad breue tempus habiturus et perde in aeternum animam tuam. <lb n="10"/>
            et tamen hic sponte submittis genua satanae et abnegato Christo te <lb/>
            totum. illi mancipas. quid autem Christus? meus esto et uiue in <lb/>
            aeternam : contemne diuitias istas temporarias, et ego tibi centuplum <lb/>
            reponam in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro. <lb/>
            relinque terram et accipe coelum. ac Deus ista pollicens deseritur, <lb n="15"/>
            et diabolus tam nihili res easque falso promittens adoratur. <lb/>
            o foedam defectionem. o turpem idololatriam. o iniquam <lb/>
            permutationem. quo praemio sollicitauit humani generis primos auctores? <lb/>
            ostendit pomum et dedit mortem. mendacio fefellit: non moriemini, <lb/>
            sed eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. <lb n="20"/>
            atque illi delusi qualem Dominum deseruerunt et ad quem defecerunt ? <lb/>
            a qua felicitate exciderunt et in quas aerumnas semet coniecerunt? <lb/>
            sed idem ille tenebrarum princeps qui Euae locutus est per serpentem, <lb/>
            nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones, <lb/>
            per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae ad ambitionem ad uoluptatem, <lb n="25"/>
            auocantes a sinceritate quae est in Christo Iesu. idem ille loquitur <lb/>
            nobis per concupiscentias nostras quae uiuunt in membris <lb/>
            nostris. nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi optempera aut morere, <lb/>
            nec ostentat carceres catenas uncinos sartagines aut caminos <lb/>
            incensos, non cruces laqueos aut gladios, sed tantum : \'contemne Deum, <lb n="30"/>
            renuntia uitae caelestis hereditati, et committe adulterium, et capies <lb/>
            uoluptatem). sed qualem? momentaneam et corporis tantum: quot <lb/>
            autem amaritudinibus conditam ? infamia periculo, super omnia uero <lb/>
            secreto conscientiae cruciatu. haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. <lb/>
            stipendium porro quale est? dicat maiore cum fide beatus

<note type="footnote"> 19 Gen. 3, 4. 5. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="238"/>
            apostolus: stipendium peccati mors est. quae mors? corporis, <lb/>
            quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed <lb/>
            mors gehennae quae finem nescit. plus potest homo tyrannus quam diabolus. <lb/>
            ille quodammodo cogit hominis naturam, hic nihil aliud potest <lb/>
            quam sollicitare: deicere non potest nisi assentiaris, contemsisse uicisse<lb n="5"/>
            est. \'
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p> Maior itaque uenia debetur Christum in tormentis abneganti quam <lb/>
            sponte assentienti diabolo, cui credidisse est Christum abnegasse. <lb/>
            ille mendax est et omnis mendacii pater, et illius promissa quantumcumque <lb/>
            fronte blandiantur nihil aliud sunt quam praestigiae pellicientes <lb n="10"/>
            in exitium. ne quis itaque sic sibi blandiatur; (sum peccator, <lb/>
            amo pecuniam, seruio libidini, studeo honoribus, indulgeo uindictae, <lb/>
            deditus sum uoluptatibus: sed Christum non abnegaui). at reclamat <lb/>
            tibi Dominus ipse: non potes duos dominos colere. et interim <lb/>
            horres abominandum turificati aut libellati cognomen , ipse fortasse<lb n="15"/>
            turificatis aut libellatis deterior. illos humanus metus uiolentior quam <lb/>
            ut hominis natura possit uincere eo compulit, ut impias uoces promant <lb/>
            lingua reclamante conscientia: tu tam uili mercedula sollicitatus <lb/>
            sponte deficis ad eum, a cuius tyrannide te Christus suo <lb/>
            sanguine redemit: cuius iam totus es factus, quemadmodum ait apostolus: <lb n="20"/>
            emti estis pretio magno, et iam non estis uestri. <lb/>
            huius militiam professus es ad salutare lauacrum, huic dedisti <lb/>
            nomen, huius sacramentis initiatus es, accepisti donatiuum et pignus <lb/>
            spiritus, ne quid dubitares de promisso stipendio, simulque diabolo <lb/>
            denuntiasti perpetuas inimicitias, renunciasti omnibus illius pompis <lb n="25"/>
            ac uoluptatibus, exsuffiasti, exsibilasti, iurasti in uerba redemtoris: <lb/>
            cumque tot uitiis seruias, tibi places quod nondum sis turificatus aut <lb/>
            libellatus. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p> Si quis miles iuratus in uerba Caesaris profugeret ad Turcam et <lb/>
            ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari, nonne <lb n="30"/>
            comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut periurus, ut <lb/>
            perfuga? quis autem audiret eum ita se defendentem (non sum <lb/>
            desertor, non abnegaui Caesarem\'. annon mox audiret cquid refert <lb/>
            si lingua tacuit? re ipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non <lb/>
            solum deserueris militiam, uerum etiam ad tyrannum et hostem

<note type="footnote"> 1 Rom. 6, 23: 14 Matth. 6, M. 21 I Cor. 6, 20. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="239"/>
            imperatoris tui irreconciliabilem transfugeris\'. merito fidelium aures <lb/>
            abominantur apostatae uocabulum: uerum hoc non ibi tantum execrandum <lb/>
            est, cum incenso tusculo aut scripto libello renuntiatur professioni <lb/>
            nominis Christi, sed ubicumque contemtis Christi legibus <lb/>
            obtemperatur satanae. nec enim refert quid sonet lingua: quae si <lb n="5"/>
            sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio <lb/>
            sed hypocrisis, abnegatura Christum si metus urgeat, qui premit <lb/>
            turificatos aut libellatos. atque in his rebus quae sic inter se pugnant, <lb/>
            ut neutra ferat alterius consortium, quoties hanc amplectimur, illam <lb/>
            abdicauimus, quoties unam reiecimus, alteram agnoscimus. cuiusmodi <lb n="10"/>
            sunt lux et tenebrae, bellum et pax, mors et uita, Deus et Belial: <lb/>
            quemadmodum testatur et beatus Paulus in secunda ad Corinthios: <lb/>
            quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut <lb/>
            quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio <lb/>
            Christi ad Belial? adhaesisse Belial est abnegasse Christum, <lb n="15"/>
            Christum lingua aut habitu Christum profitearis. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum  <lb/>
            et euidens. fingamus tyrannum ita loqui Christiano incendes tus <lb/>
            Ioui\', nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleuerit, <lb/>
            nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse, <lb n="20"/>
            quod Ioui fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium <lb/>
            in Christum? quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo <lb/>
            malo nos Domini misericordia liberauit, sicut a ceteris omnibus, quibus <lb/>
            iuxta ueterem hominem quondam ambulantes tenebamur) tacite <lb/>
            Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. iam si <lb n="25"/>
            Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari <lb/>
            quam carne suilla uesci, sic existimantes eum Deum legis auctorem <lb/>
            negare. quisquis sciens ac uolens legis praecepta uiolat: quo <lb/>
            pacto sibi blanditur, qui in luxu temulentia auaritia rapinis adulteriis, <lb/>
            aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt . <lb n="30"/>
            esse impunita? et cum tot modis Christum abnegent, cum toties <lb/>
            immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant ? atque in his <lb/>
            sunt, qui palam ista committunt ac propemodum etiam gloriantur in <lb/>
            rebus pessimis: adeo non pudet aut piget admissorum. et tamen audent <lb/>
            uenire in ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi dominico.

<note type="footnote"> 13 II Cor. 6, 14. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="240"/>
            tales interdum tolerat ecclesia, ne prouocati magis etiam perturbent <lb/>
            populum Dei: sed quid prodest non eiici coetu piorum, si merueris <lb/>
            eiici? nam eiici remedium est et gradus ad recuperandam sanitatem: <lb/>
            eiectionem meruisse summa malorum est. ac frustra miscetur coetui <lb/>
            sanctorum in templo manufacto, si submotus est a consortio Dei et<lb n="5"/>
            ab uniuerso corpore mystico Christi. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p> I Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent <lb/>
            ab idolothytis et ab ingressu fanorum atque ab ipsis etiam simulacris. <lb/>
            cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, <lb/>
            multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et<lb n="10"/>
            tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant <lb/>
            citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse <lb/>
            ducant, si ingrediantur fanum Iouis aut Apollinis ant Dianae seque <lb/>
            putent contactu simulacri uehementer contaminari. equidem probo <lb/>
            talium religionem, si sibi constet in omnibus. nunc pro dolor uidere<lb n="15"/>
            est quosdam in his paene superstitiose trepidos, in aliis ubi grauior <lb/>
            erat metuendi causa nimium esse securos. per se non inquinat animam <lb/>
            contactus idoli nec ingressus fani nec esus idolothyti: sed per <lb/>
            se polluit conscientiam amor pecuniae incestus rapina hypocrisis et <lb/>
            his similia monstra. quam uero congruit horrere fani ingressum, nec <lb n="20"/>
            horrere in templo sancto spiritui consecrato uictimas immolare daemoniis <lb/>
            ? clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: nescitis quia <lb/>
            templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in uobis? <lb/>
            si quis autem templum Dei uiolauerit, disperdet illam <lb/>
            Deus. rursus in eadem epistola: an nescitis quoniam membra <lb n="25"/>
            uestra templum.sunt sancti spiritus qui in nobis <lb/>
            est, quem habetis a Deo et non estis uestri? quod si <lb/>
            Christianorum pectora sibi consecrauit Deus ut in illis inhabitet per <lb/>
            spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri <lb/>
            uictimam puram in omni loco. et qui in hoc templum Deo sacrum <lb n="30"/>
            eiecto sancto spiritu inducit abominationes quas in mystica uisione <lb/>
            conspexit Ezechiel, qui illic sedem facit Mammonae Veneri Como <lb/>
            Baccho aliisque portentis, qui ibi daemonibus immolat spurcissimas <lb/>
            hostias, ueretur ingredi fanum gentium ne contaminetur? proinde <lb/>
            nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur: constet sibi nostra

<note type="footnote"> 22 I Cor. 3, 16. 25 I Cor. 6, 19. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="241"/>
            religio, nec alios detestemur ipsi grauioribus obnoxii criminibus: nec <lb/>
            alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii. sed Christum <lb/>
            semel professi tota uita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus <lb/>
            illum obedientes illius praeceptis: ut in hoc cognoscant homines <lb/>
            quod uere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum et quod <lb n="5"/>
            non simulate ad sacrum lauacrum addiximus nos illius militiae. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Beatus apostolus praedixit nulli pie uiuere nolenti in Christo Iesu  <lb/>
            defuturam persecutionem. si deest tyrannus, si tortor, si spoliator: <lb/>
            non deerit concupiscentia martyrii materiam quotidianam nobis exhibens. <lb/>
            postremo haec ipsa mala quae secum defert uita mortalium <lb n="10"/>
            quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt, <lb/>
            si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. neque priuati <lb/>
            sunt martyrii gloria quicumque uiolenta morte consummati non <lb/>
            sunt. quis autem ausit uel Abraham patriarcham uel huius filium <lb/>
            Isaac uel beatum Iob eximere e martyrum numero? quae carnificinae <lb n="15"/>
            grauius torserunt corpus, quam patriarchae mentem torquebant <lb/>
            , naturae affectus, cum incunctanter ad Dei iussum appararet immolare <lb/>
            filium unicum et unice carum, in quo tota spes erat illi posteritatis ? <lb/>
            quid defuit Isaac martyrio, qui nihil obmurmurans passus est se colligari <lb/>
            et imponi busto, nec expauit in ceruicem uibratam machaeram? <lb n="20"/>
            cuius autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus <lb/>
            est Iob? 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis  <lb/>
            non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque <lb/>
            ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures <lb n="25"/>
            sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic <lb/>
            mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio <lb/>
            fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita <lb/>
            bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus, <lb/>
            martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores <lb n="30"/>
            qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt <lb/>
            nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam <lb/>
            coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam <lb/>
            crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere <lb/>
            commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi <lb n="35"/>
            uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est

<note type="footnote"> 26 Hebr. 1, 39. </note>

<note type="footnote"> IDA. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            mortuus, martyres sunt nec martyrum corona fraudabuntur: inprimis <lb/>
            autem monachi qui uere monachi sunt ac uirgines quae uere uirgines <lb/>
            sunt. neque enim locus desertus , saccus pro ueste, legumen pro cibo, <lb/>
            neque ieiunia neque chameuniae monachum absoluunt, sub his inuolucris <lb/>
            interdum latet animus ualde mundanus. quod ita deprehenditur<lb n="5"/>
            si ad munus aliquod ecclesiasticum uocentur: ibi uideas quosdam ex <lb/>
            illis facillime uinci deliciis, impatientiores iniuriarum, appetentiores <lb/>
            uindictae quam quiuis alius sit ex media plebe. quid causae est? <lb/>
            quoniam corpus exercuerunt magis quam animum: cum beatus Paulus doceat, <lb/>
            quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit,<lb n="10"/>
            pietas ad omnia ualeat. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant <lb/>
            corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille <lb/>
            instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in <lb/>
            angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis <lb n="15"/>
            falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus <lb/>
            uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum, <lb/>
            cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines <lb/>
            fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum, <lb/>
            cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus.<lb n="20"/>
            sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae <lb/>
            sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status <lb/>
            ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter <lb/>
            tollit ,| si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, <lb/>
            tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est <lb n="25"/>
            glorificare Deum, sed clarificare seipsum. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p> Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum, <lb/>
            habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum ecclesiae <lb/>
            et angelorum sed et infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios: <lb/>
            spectaculum facti sumus mundo et angelis et <lb n="30"/>
            hominibus. si uincimus, gloriantur angeli, gloriantur et fidelium <lb/>
            ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. sin uincimur <lb/>
            ignauia nostra, triumphat satanas cum angelis suis, iusultant nobis increduli <lb/>
            ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: ecce qui iactant se <lb/>
            redemtos a tyrannide satanae, qui praedicant se mortuos mundo,

<note type="footnote"> 10 I Tim. 4, 8. 30 I Cor. 4, 9. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="243"/>
            nihilominus uincuntur a cupiditatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc <lb/>
            teneri sub regno satanae. quid prodest illis baptismus, quo dicunt <lb/>
            exui ueterem hominem cum actibus suis et indui nonum qui secundum <lb/>
            Deum creatus est? quid prodest illis Spiritus sanctus, cuius arbitrio <lb/>
            dicunt se temperari ? cur semper in ore habent ceuangelium <lb n="5"/>
            euangelium'), cum tota uita discrepet ab euangelii praeceptis ? quanto <lb/>
            creditis pudore suffunditur ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus <lb/>
            nec habet quo refellat opprobria? nonne uidemus totum ecclesiae coetum <lb/>
            demittere uultus atque erubescere, quotiens aliqua uirgo quae <lb/>
            Christo nupserat dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum <lb n="10"/>
            aut coniugium ? quantus moeror occupat omnium nostrum animos sed <lb/>
            praecipue pastorum, si quando Christi miles tormentis inferior renuntiauit <lb/>
            imperatori suo? quantus autem ex aduerso satanae triumphus ? 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque, fratres dilectissimi, si uere diligimus Deum, si quotidie petimus  <lb/>
            ex animo sanctificetur nomen tuum , summo studio aduigilemus, <lb n="15"/>
            necubi polluamus nomen illius, sed et morte et uita glorificemus <lb/>
            illum, iuxta beati Pauli monita uiuentes sine querela ut simplices <lb/>
            filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, <lb/>
            inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes <lb/>
            ad gloriam Christi Iesu, regis et agonothetae nostri, qui suum <lb n="20"/>
            esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. patiamur cum illo, ut <lb/>
            cum illo glorificemur in die Domini. nos hic illum clarificemus apud <lb/>
            homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram angelis suis, cum, <lb/>
            ut inquit beatus Paulus, uenerit glorificari in sanctis suis. <lb/>
            nemo coronatur nisi legitime certauerit. et hi qui <lb n="25"/>
            corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent, <lb/>
            nihil non facientes quod ad uictoriam conducit: quid nos facere <lb/>
            conuenit, ut assequamur illam immortalis uitae coronam incorruptibilem <lb/>
            et immarcescibilem in coelis ? 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Hic si quis roget, quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis  <lb n="30"/>
            effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mortem citius admissurus <lb/>
            sit, quam uelit a iustitia deflectere, huic promta uoluntas <lb/>
            pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex <lb/>
            euentu rerum sed ex affectu. cur enim ille fraudetur martyrii gloria, <lb/>
            per quem non stetit quominus martyrium peregerit? ut contra

<note type="footnote"> 23 II Thess. 1, 10; II Tim. 2, 5; I Cor. 9, 25. </note>

<note type="footnote"> 16 * </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="244"/>
            mercedem apostatae feret, quisquis hoc animo uiuit, ut Christum negaturus <lb/>
            sit, si iactura bonorum ant corporis cruciatus aut mors sit accipienda. <lb/>
            qui ob paululum pecuniae peierat an is uerebitur abnegare <lb/>
            Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors ? <lb/>
            qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit an is malit cruciatus <lb n="5"/>
            morte tristiores perferre quam Christo renuntiare ? immo qui <lb/>
            totiens ob breuem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam <lb/>
            deficit a Christo, uitam habebit uilem pro Christo? nec hunc tyrannus <lb/>
            fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. ut autem est similis <lb/>
            certandi ratio, ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt<lb n="10"/>
            ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. fides <lb/>
            est, quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in <lb/>
            tormentis nisi fidei defectu. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p> Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim <lb/>
            Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum <lb n="15"/>
            animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, <lb/>
            quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit <lb/>
            Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae <lb/>
            idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo <lb/>
            obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se<lb n="20"/>
            Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur <lb/>
            et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues <lb/>
            angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial, <lb/>
            societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar <lb/>
            militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint <lb n="25"/>
            persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides <lb/>
            multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat. <lb/>
            quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi, <lb/>
            Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum <lb/>
            Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ?  quis non quotidie <lb n="30"/>
            recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.\' at non credit <lb/>
            in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec <lb/>
            unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et <lb/>
            auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri, <lb/>
            qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est.

<note type="footnote"> .28 Dent. 6. 84; 10, 20. </note> <lb n="35"/>
            
<pb n="245"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus,  <lb/>
            quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? <lb/>
            idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem <lb/>
            credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum <lb/>
            et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in <lb n="5"/>
            promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis <lb/>
            omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se <lb/>
            totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere <lb/>
            in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in <lb/>
            Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi <lb n="10"/>
            corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies.,
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, aduersus omnes tentationum  <lb/>
            incursus stabit immobilis. exempli gratia: lacessitus ea conuicio, <lb/>
            suggerit tibi caro uindictae cupiditatem. priusquam respondeas, sic <lb/>
            cogita tecum: hunc maledicum hominem subornauit diabolus ut me <lb n="15"/>
            deiiciat ac deiectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus <lb/>
            cui militas: beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt <lb/>
            terram, et: mea est uindicta, et ego retribuam. quid <lb/>
            suadeat fortissimus ille Christi dux Paulus: non nosmetipsos <lb/>
            uindicantes, carissimi, sed date locum irae. diabolus <lb n="20"/>
            dicit: (fruere uindicta et perde uitam aeternam&gt;. Deus dicit: uince <lb/>
            in bono malum, et noli resistere malo, et accipe cum filio meo possessionem <lb/>
            regni coelestis\'. mox dispice, utri potius expediat obtemperare. <lb/>
            dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: (moechare et fruere <lb/>
            temporaria corporis uoluptate, et esto meus seruus et coheres gehennae.\' <lb n="25"/>
            audi potius quid dicat tibi Deus: sperne temporariam uoluptatem et <lb/>
            accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo et uitam <lb/>
            aeternam in futuro\', et expende utri potius sit auscultandum. suggerit <lb/>
            tibi per carnis affectum ueluti per Euam satanas (uiue genialiter\', ex <lb/>
            aduerso dicit Christus: beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem <lb n="30"/>
            accipient. ad eundem modum de ceteris tentationibus <lb/>
            obiice tentatori clipeum scripturarum, in quibus tibi loquitur <lb/>
            Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. ex his <lb/>
            torrentibus sume tibi lapides, quibus deiicias superbum Goliath. habes <lb/>
            exemplum a Domino tuo, sic ille prostrauit diabolum: nec deiicias

<note type="footnote"> 17 Matth. 5, 4.\' <lb/>
            30 Matth. 5, 4. </note>

<note type="footnote"> 18 Dent. 32, 35 </note>

<note type="footnote">19 Rom. 12, 19. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="246"/>
            animum si saepius inuadat, ac subinde maioribus machinis aggrediatur: <lb/>
            nihil potest aduersus eum qui tecum est. dic illud Ioannis : maior <lb/>
            est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. succurrat <lb/>
            illud Domini dictum: confidite quoniam ego uici mundum. <lb/>
            his orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum , in a <lb n="5"/>
            dies comperiet suum antagonistam debiliorem. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p> Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit <lb/>
            tranquillitatem, sed obseruans illius insidias dicat cum beato Abacuc: <lb/>
            super custodiam meam stabo et gradum figam super <lb/>
            petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pateat aditus<lb n="10"/>
            obambulanti quaerentique quem deuoret. tutissimum autem cordis <lb/>
            munimentum est sobrietas cum instanti oratione iugique scripturarum <lb/>
            meditatione. omnis enim scriptura diuinitus inspirata, <lb/>
            utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, <lb/>
            ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo <lb n="15"/>
            Dei, ad omne opus bonum instructus. ex hac igitur colligendae <lb/>
            sunt sententiae, quas ad manum et uelut in procinctu habeas, <lb/>
            ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. nullus est enim <lb/>
            animorum morbus, cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret. <lb/>
            hinc comparanda sunt exempla piorum sed praecipue Christi,<lb n="20"/>
            quibus se quisque uel animet uel consoletur. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p> Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur <lb/>
            uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad <lb/>
            pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam <lb/>
            quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue<lb n="25"/>
            naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem <lb/>
            malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus <lb/>
            est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse <lb/>
            abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod <lb/>
            acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem <lb n="30"/>
            fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum <lb/>
            illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat <lb/>
            sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur <lb/>
            egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo

<note type="footnote"> 2 Io. 4, 4. <lb/>
            28 Iob 1, 21. </note>

<note type="footnote">4 Io. 16, 33. </note>

<note type="footnote">9 Afc 2, 1. </note>

<note type="footnote">13 II Tim. 3, 16. </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te carissimis, sponsa <lb/>
            liberis amicis: ferto patienter et dic: \'Domino ita uisum, et sic fortassis <lb/>
            et nobis expediebat et nostris. sit nomen Domini benedictum). <lb/>
            sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, <lb/>
            quam ulla potest inferre tortorum saeuitia, ueluti pleuritis, ischiasis, <lb n="5"/>
            podagra, paralysis, calculus, renum et uesicae exulceratio. tale si quid <lb/>
            acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in <lb/>
            uoces blasphemas, sed cum beato Dauid et Heli sacerdote dicat: <lb/>
            Dominus est, ; faciat quod bonum est in oculis ipsius. <lb/>
            ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem uertemus nobis <lb n="10"/>
            in coronam et Christo in gloriam. ac fiet fortasse, ut Dominus nostra <lb/>
            tolerantia propitiatus aut auferat afflictiones aut mitiget: quod si non <lb/>
            fit, tamen hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile <lb/>
            fiat patientia mitius. his atque huiusmodi argumentis non <lb/>
            desinemus nos inuicem exhortari ad illustrandam Domini gloriam, <lb n="15"/>
            cuius titulum et insignia gerimus. praestemus illi martyrium in suo <lb/>
            quisque statu et ordine, non solum in aduersis, uerum etiam in prosperis. <lb/>
            in aduersis agnoscamus amorem patris fiagellantis nos ad <lb/>
            correctionem et gratias agamus caritati qua diligit nos ut filios, quos <lb/>
            abdicare non uult sed emendatos recipere. in prosperis aeque gratias <lb n="20"/>
            agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus <lb/>
            sustinere: ita fiet ut tota uita nostra nihil aliud sit quam testimonium, <lb/>
            declarans apud credentes et incredulos sapientiam bonitatem <lb/>
            misericordiam ac ueritatem Dei patris et filii illius Iesu et Spiritus <lb/>
            sancti. amen.

<note type="footnote"> - 9 II Reg. 15, 26</note>. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>