<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:75.21-75.25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:75.21-75.25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="75" subtype="letter" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis uenientes  <lb n="15"/>
            sine ecclesiae baptismo admissi sunt? si de saeculo excesserunt, <lb/>
            in eorum numero qui apud nos catechizati quidem sunt, sed <lb/>
            prius quam baptizarentur obierunt habentur, non modicum <lb/>
            emolumentum ueritatis et fidei, ad quam relicto errore peruenerant, <lb/>
            etsi consummationem gratiae consecuti non sunt morte <lb n="20"/>
            praeuenti. qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur <lb/>
            ecclesiae baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, <lb/>
            ne per alienam praesumptionem in pristino errore manentes sine <lb/>
            gratiae consummatione moriantur. ceterum quale delictum est <lb/>
            uel illorum qui admittuntur uel eorum qui admittunt, ut non <lb n="25"/>
            ablutis per ecclesiae lauacrum sordibus nec peccatis expositis <lb/>
            usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem <lb/>
            Domini, cum scriptum sit: quicumque ederit panem aut

<note type="footnote"> 7 Phil. 1, 18. 28 I Cor. 11, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 nonos <hi rend="italic">Q*,</hi> non nos <hi rend="italic">EIMQ1,</hi> non ut nos <hi rend="italic">Baiuziua</hi> 3 in om. <hi rend="italic">EIQ</hi> <lb/>
            4 omnem Q 6 apostolorum <hi rend="italic">M</hi> (apostolum <hi rend="italic">Q); item h 9</hi> 8 annuncietur <lb/>
            <hi rend="italic">Iv</hi> 11 tantum de fratribus Q per fidem <hi rend="italic">EQ</hi> 12 oportiat <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (oporteat Q) 17 numero] habentur <hi rend="italic">hic inserit c</hi> catecizati <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> 18 habentur <hi rend="italic">EIQhabentes MQI,</hi> habentur habent <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Bigalttus; fort</hi>. habentur frnituri modicum <hi rend="italic">coni. Maranus,</hi> modo <lb/>
            dicunt <hi rend="italic">EIQrJ;</hi> non modo discunt coni. <hi rend="italic">BigaUius</hi> 25 admittunt u. e. <lb/>
            qui admittuntur v </note> <lb/>
             
<pb n="824"/>
            biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis <lb/>
            et sanguinis Domini. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Nos etiam illos quos hi qui prius in ecclesia catholica episcopi <lb/>
            fuerant et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis adsumentes <lb/>
            baptizauerant pro non baptizatis habendos iudicauimus. <lb n="5"/>
            et hoc apud nos obseruatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos <lb/>
            ueniunt tamquam alieni et nihil consecuti unico et uero ecclesiae <lb/>
            catholicae baptismo apud nos baptizentur, ut lauacri uitalis <lb/>
            regenerationem consequantur. et tamen multum interest inter <lb/>
            eum qui inuitus et necessitate persecutionis coactus succubuit et<lb n="10"/>
            illum qui sacrilega uoluntate audax contra ecclesiam rebellat uel <lb/>
            in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia <lb/>
            uoce blasphemat. et non pudet Stephanum hoc adserere, ut per <lb/>
            eos, [qui] cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse <lb/>
            remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis <lb n="15"/>
            lauacrum salutis. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Ybi ergo erit quod scriptum est: ab aqua aliena abstine <lb/>
            te et a fonte alieno ne biberis, si relicto ecclesiae fonte <lb/>
            signato alienam aquam pro tua suscipies et profanis fontibus <lb/>
            ecclesiam polluis P quando enim baptismo haereticorum communicas,<lb n="20"/>
            quid aliud quam de uoragine et caeno illorum bibis et <lb/>
            ipse ecclesiae sanctificatione purgatus alienarum sordium contactibus <lb/>
            inquinaris? nec metuis iudicium Dei haereticis testimonium <lb/>
            contra ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: falsus <lb/>
            testis non erit inpunitus? quin immo tu haereticis omnibus. <lb n="25"/>
            peior es. nam cum inde multi cognito errore suo ad te ueniant <lb/>
            ut ecclesiae uerum lumen accipiant, tu uenientium errores adiuuas <lb/>
            et obscurato lumine ecclesiasticae ueritatis tenebras haereticae <lb/>
            noctis adcumulas, cumque se illi in peccatis esse et nihil <lb/>
            gratiae habere se ac propterea ad ecclesiam uenire fateantur, tu. <lb n="30"/>
            eis remissionem peccatorum subtrahis quae in baptismo datur,

<note type="footnote"> 17 Prou. 9, 18. 24 Pron. 19, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 quos <hi rend="italic">om</hi>. 3f\' <hi rend="italic">(exh. М\'Q)</hi> 4 sibi potestatem sibi <hi rend="italic">E</hi> 5 habendo <lb/>
            <hi rend="italic">MQ1 8 ut MQ1, et EIQ2v</hi> 14cumom. I <hi rend="italic">dieant MQ\'</hi> <lb/>
            17 abstine te] abstinete <hi rend="italic">E</hi> 19 aqua <hi rend="italic">M</hi> (aquam <hi rend="italic">Q)</hi> suscipis <lb/>
            <hi rend="italic">Q2EIv 21 imbibis I, inibis E, uiues M, uiuia Ql 29 in om. MQl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="825"/>
            dum dicis eos iam baptizatos et extra ecclesiam ecclesiae gratiam <lb/>
            consecutos. nec intellegis animas eorum de manu tua exquiri <lb/>
            cum iudicii dies uenerit, qui sitientibus ecclesiae potum <lb/>
            negasti et uolentibus uiuere causa mortis fuisti, et insuper indignaris.. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Vide qua. inperitia tn reprehendere audeas eos qui contra mendacium  <lb/>
            pro ueritate nituntur. quis enim iustius indignari contra <lb/>
            alterum debuit ? utrumne qui hostes Dei adserit an uero qui <lb/>
            aduersus hostes Dei pro ecclesiae ueritate consistit? nisi quod <lb/>
            inperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, <lb n="10"/>
            dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile uertuntur, <lb/>
            ut de nullo alio magis quam de te dicat scriptura diuina: <lb/>
            homo animosus parat lites, et uir iracundus exaggerrat <lb/>
            peccata. lites enim et dissensiones quantas parasti <lb/>
            per ecclesias totius mundi? peccatum uero quam magnum tibi <lb n="15"/>
            exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti? excidisti enim te <lb/>
            ipsum, noli te fallere, si quidem ille est uere schismaticus qui se <lb/>
            a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. dum <lb/>
            enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus <lb/>
            abstinuisti. nec te informare ad regulam ueritatis et pacis uel <lb n="20"/>
            apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: obsecro <lb/>
            ergo uos ego uinctus in Domino digne ambulare <lb/>
            uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate <lb/>
            sensus et lenitate, cum patientia sustinentes inuicem <lb/>
            in dilectione, satis agentes seruare unitatem <lb n="25"/>
            spiritus in coniunctione pacis, unum corpus et <lb/>
            unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis <lb/>
            uestrae. unus Dominus, una fides, unum <lb/>
            baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super <lb/>
            omnes et per omnia et in omnibus nobis.

<note type="footnote"> 13 Prou. 29, 22. 21 Eph. 4, 1-6. </note>

<note type="footnote"> 1 dices <hi rend="italic">MQX</hi> 4 uiuere] uidere <hi rend="italic">MQl</hi> 6 tu <hi rend="italic">teripri,</hi> ut <hi rend="italic">EIQ,</hi> <lb/>
            om. v 7 iniuBtius <hi rend="italic">E</hi> 9 aduersus] aduersus eum qui <hi rend="italic">Iv</hi> dei]<lb/>
             dei asserit <hi rend="italic">EIfJ</hi> consutit Q, consentit <hi rend="italic">EIv,</hi> contendit coni. <hi rend="italic">BotUh</hi> <lb/>
            13 parat <hi rend="italic">I sed 8. l</hi>. uel parit 16 scidisti <hi rend="italic">otn. EQ</hi> 17 ipsum] scidisti <lb/>
            <hi rend="italic">add. Q</hi> 20 pacem MQl 29 qui super omnes om. <hi rend="italic">EQ</hi> 30 per<lb/>
             ex super <hi rend="italic">M</hi> (per <hi rend="italic">Q)</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="826"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> Haec apostoli mandata et monita salntaria quam diligenter <lb/>
            Stephanus impleuit, humilitatem sensus et lenitatem primo in <lb/>
            loco seruans. quid enim humilius aut lenius quam cum tot <lb/>
            episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis <lb/>
            uario discordiae genere rumpentem, modo cum orientalibus, quod<lb n="5"/>
            nec uos latere confidimus, modo uobiscum qui in meridie estis, <lb/>
            a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit ut <lb/>
            eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc <lb/>
            insuper dilectionis et caritatis memor praeciperet fraternitati <lb/>
            uniuersae ne quis eos in domum suam reciperet, ut uenientibus<lb n="10"/>
            non solum pax et communio sed et tectum et hospitium negaretur. <lb/>
            hoc est seruasse unitatem spiritus in coniunctionem pacis, <lb/>
            abscidere a caritatis unitate et alienum per omnia fratribus facere <lb/>
            et contra sacramentum et uinculum pacis furore discordiae <lb/>
            rebellare. apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, <lb n="15"/>
            apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis <lb/>
            et incerta? sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. excutiamus <lb/>
            potius id de quo cummaxima quaestio est. qui contendunt <lb/>
            ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi <lb/>
            baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma<lb n="20"/>
            dicunt esse et in nullo discrepare. sed quid ait apostolus Paulus? <lb/>
            unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus <lb/>
            Deus. si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, <lb/>
            sine dubio et fides una est. si autem fides una est, utique <lb/>
            et Dominus unus. si Dominus unus est, consequens est dicere<lb n="25"/>
            quia t unus est. si autem haec unitas quae separari omnino et <lb/>
            diuidi non potest etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus? <lb/>
            ut quid illos haereticos et non christianos uocamus? <lb/>
            porro cum nobis et haereticis nec Deus unus sit nec Dominus <lb/>
            unus nec una ecclesia nec fides una, sed nec unus spiritus aut

<note type="footnote"> 5 diacordis <hi rend="italic">E</hi> 6 confldemas Ql (confidimuB MQ\') 12 coninnctione <lb/>
            <hi rend="italic">Ev</hi> 13 abscindere v alienum se v 14 aincalum <lb/>
            pacis <hi rend="italic">M,</hi> contnmacis <hi rend="italic">Q sed corr.,</hi> contumacis <hi rend="italic">E,</hi> fidem contnmacis <hi rend="italic">Iv</hi> <lb/>
            15 reuellare <hi rend="italic">MlQ</hi> 18 <hi rend="italic">cummaxima EQ1,</hi> cnmmazime <hi rend="italic">MQ\',</hi> tum <lb/>
            maxima <hi rend="italic">I,</hi> maxima v 19 legitimam Q 22 unum baptisma <lb/>
            <hi rend="italic">om. EQ</hi> 23 unum] unus <hi rend="italic">EQ</hi> 25 unus] nnns est v 26 quia <lb/>
            unus <hi rend="italic">EIQa,</hi> quia si unus <hi rend="italic">MQl,</hi> quia unitas <hi rend="italic">coni. Pamelius;</hi> quia dens <lb/>
            unus <hi rend="italic">coni. Routh; fort</hi>. quia spa unus 28 nt] ant <hi rend="italic">cowi. Bouth; sed</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">quid — <foreign xml:lang="grc">ένα τί</foreign></hi> \' </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="827"/>
            corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis <lb/>
            commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. et <lb/>
            tamen non pudet Stephanum talibus aduersus ecclesiam patrocinium <lb/>
            praestare et propter haereticos adserendos fraternitatem <lb/>
            scindere, insuper et Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum <lb n="5"/>
            et dolosum operarium dicere: qui omnia in se esse conscius <lb/>
            praeuenit ut alteri ea per mendacium obiceret quae ipse ac <lb/>
            merito audire deberet. bene te ualere omnibus nobis cum uniuersis <lb/>
            qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate <lb/>
            uniuersi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes <lb n="10"/>
            habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>