<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:75.1-75.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:75.1-75.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="75" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">FIRMILIANVS CVPRIANO FRATRI IN DOMINO S. </title></ab><p> Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum <lb/>
            a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, <lb/>
            et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut<lb n="5"/>
            qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi <lb/>
            non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem <lb/>
            domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis <lb/>
            domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus <lb/>
            manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium.<lb n="10"/>
            in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, <lb/>
            secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare <lb/>
            in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum <lb/>
            est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum <lb/>
            conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile <lb n="15"/>
            est ut habitent fratres in unum. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Adunatio enim et pax et concordia non solum hominibus <lb/>
            fidelibus et cognoscentibus ueritatem sed et angelis ipsis caelestibus <lb/>
            uoluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo diuinus <lb/>
            esse gaudium in uno peccatore paenitentiam agente et ad unitatis <lb n="20"/>
            uinculum reuertente. quod utique non diceretur de angelis conuersationem <lb/>
            in caelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis <lb/>
            adunati qui nostra adunatione laetantur, sicut e contrario utique <lb/>
            contristantur, quando uident diuersas quorundam mentes et <lb/>
            scissas uoluntates, quasi non tantum unum et eundem Deum

<note type="footnote"> 9 Es. 2, 2. 15 Pe. 122, 1. </note>

<note rend="script" type="footnote"> Epist. LXXV. — Incipit epistula Firmiliani ad Cyprianum o, Firmilianns<lb/>
             ad Cyprianum <hi rend="italic">I,</hi> Incipit Caecili Cypriani ad Quintum feliciter Q, intcr. <lb/>
            <hi rend="italic">om. E - 2 in domino om. 0 4 dilectissime] kme o in ras. m. 2</hi> 5 haec]<lb/>
             hoc v domino v, <hi rend="italic">d*o M,</hi> do* <hi rend="italic">Q</hi> 7 ipsa] ona cod. <hi rend="italic">Goulartii</hi> 9 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> ait] propheta add. <hi rend="italic">v</hi> 11 qua] quam <hi rend="italic">EIov</hi> 12 et om. o<lb/>
             14 caritatem] alacritatem <hi rend="italic">coni. Bouth</hi> 15 noiuptabilem Q 16 inhabitent <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> 19 uolumptatem Q 20 agentem <hi rend="italic">MQ\'</hi> 21 reaertentem<lb/>
             <hi rend="italic">MQ]</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="811"/>
            simul inuocent, sed separatis et diuisis ab inuicem nec confabulatio <lb/>
            iam possit esse aut sermo communis. nisi quod nos <lb/>
            gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanitatem <lb/>
            nunc effectum sit ut fidei et sapientiae uestrae <lb/>
            experimentum caperemus. sed non enim si nos propter Stephanum <lb n="5"/>
            hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et <lb/>
            gratia digna commisit. neque enim et ludas perfidia sua et proditione <lb/>
            quae scelerate circa saluatorem operatus est dignus uideri <lb/>
            potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per <lb/>
            illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur,  <lb/>
            ne dum audaciae et insolentiae eius meminimus, de rebus ab eo <lb/>
            improbe gestis longiorem maestitiam nobis inferamus. de uobis <lb/>
            autem cognoscentes quod secundum regulam ueritatis et sapientiam <lb/>
            Christi hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna <lb n="15"/>
            laetitia exultauimus et Deo gratias egimus, qui inuenimus in <lb/>
            fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et ueritatis <lb/>
            unanimitatem. potens est enim gratia Dei copulare et coniungere <lb/>
            caritatis atque unitatis uinculo etiam ea quae uidentur longiore <lb/>
            terrarum spatio esse diuisa, secundum quod et olim interuallo <lb n="20"/>
            temporum separatos ab Iob et Noe qui in primis fuerant Ezechielem <lb/>
            et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis uinculum <lb/>
            uirtus diuina coniunxit, ** sed quamuis temporibus longis discreti <lb/>
            essent, eadem tamen diuina inspiratione sentirent. quod et nunc <lb/>
            in uobis animaduertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis <lb n="25"/>
            separati estis sensu tamen et spiritu copulatos uos esse nobiscum <lb/>
            probaretis. quod totum hoc fit diuina unitate. nam cum Dominus <lb/>
            unus atque idem sit qui habitat in nobis, coniungit ubique et

<note rend="script" type="footnote"> 1 et] ac o cumfabnlatio Q 3 possnlamus <hi rend="italic">M1</hi> (possumus <hi rend="italic">M2 Q)</hi> <lb/>
            6 coepimus <hi rend="italic">IM</hi> (cepimus Q) 7 gratia. <hi rend="italic">Q</hi> (gratiae <hi rend="italic">M)</hi> 8 quae] <lb/>
            qua <hi rend="italic">v</hi> 10 passionem <hi rend="italic">Q</hi> passione domini <hi rend="italic">om. Iv</hi> 14 cognoscente <lb/>
            Q 15 christus <hi rend="italic">Q</hi> magna cum o 16 exultabimus <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            qui] quia IOfJ 17 positos <hi rend="italic">Ml</hi> (positis <hi rend="italic">M* Q)</hi> positis II explicit <lb/>
            epistola Firmiliani ad scm Cyprianum o 21 fuerunt <hi rend="italic">M</hi> (fuerant Q) <lb/>
            hiezechielem <hi rend="italic">EI</hi> 22 danihelum Q 23 sed <hi rend="italic">EQ,</hi> sed <hi rend="italic">super</hi> ut I, <lb/>
            ut <hi rend="italic">v; lacunam</hi> indicaui 25 longisimas Ql (longissimis <hi rend="italic">MQ2)</hi> <lb/>
            26 sensi Q copulato <hi rend="italic">M1</hi> (copulatos <hi rend="italic">M2Q)</hi> 27 probaretis <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            baretia in <hi rend="italic">ras</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="812"/>
            copulat suos uinculo unitatis. unde in uniuersam terram exiuit <lb/>
            sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu uelociter <lb/>
            currentes: sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et <lb/>
            iunctos sibi osse corporibus, si animo et mente dissideant, quando <lb/>
            adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diniserint..ecce<lb n="5"/>
            enim, inquit, qui longinquant se abs te <lb/>
            peribunt. sed tales iudicium Domini pro merito suo subibunt <lb/>
            recedentes a uerbis eius qui patrem pro unitate deprecatur et <lb/>
            dicit: pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, <lb/>
            sic et hi in nobis sint. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria <lb/>
            suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae <lb/>
            mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad <lb/>
            confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam <lb/>
            probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur<lb n="15"/>
            quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo <lb/>
            diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et <lb/>
            perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum <lb/>
            ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. <lb/>
            unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si<lb n="20"/>
            secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t <lb/>
            ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus <lb/>
            ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si <lb/>
            qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque <lb/>
            fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per <lb n="25"/>
            paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem <lb/>
            peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum <lb/>
            suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere <lb/>
            cogantur . 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quoniam uero legatus iste a uobis missus regredi ad uos <lb n="30"/>
            festinabat et hibernum tempus urguebat, quantum potuimus ad

<note type="footnote"> 6 Pa. 72, 27. 9 Io. 17, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 copulatus uos <hi rend="italic">M</hi> (copulat suos Q) 2 ad dum <hi rend="italic">M</hi> (a dno Q) <lb/>
            8 unitatem <hi rend="italic">Q</hi> 9 tu <hi rend="italic">E</hi> s. I. 10 sint] unum sint If) 18 mandamus <lb/>
            <hi rend="italic">EI</hi> 18 animo <hi rend="italic">M</hi> (anima Q) 19 et OIR. f) 20 loquenti* <lb/>
            si <hi rend="italic">E,</hi> loquentis Q 26 medela <hi rend="italic">Elf)</hi> 27 ad <hi rend="italic">E 8. 1. m. 2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="813"/>
            scripta uestra rescripsimus. et quidem quantum ad id pertineat <lb/>
            quod Stephanus dixit, quasi apostoli eos qui ab haeresi ueniunt <lb/>
            baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, <lb/>
            plenissime uos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc <lb/>
            credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet <lb n="5"/>
            execrabiles ac detestandas postea extitisse: cum et Marcion Cerdonis <lb/>
            discipulus inueniatur sero post apostolos et post longa ab <lb/>
            eis, tempora sacrilegam aduersus Deum traditionem induxisse, <lb/>
            Appelles quoque blasphemiae eius consentiens multa alia noua et <lb/>
            grauiora fidei ac ueritati inimica addiderit. sed et Valentini et <lb n="10"/>
            Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et <lb/>
            post longam aetatem aduersus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis <lb/>
            suis rebellauerint. ceteros quoque haereticos constat prauas suas <lb/>
            sectas et inuentiones peruersas, prout quisque errore ductus est, <lb/>
            postea induxisse: quos omnes manifestum est a semet ipsis damnatos <lb n="15"/>
            esse et ante diem iudicii inexcusabilem sententiam aduersum <lb/>
            semet ipsos dixisse. quorum baptisma qui confirmat, quid <lb/>
            aliud quam cum ipsis se adiudicat et se ipse participem talibus <lb/>
            faciendo condemnat? 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus obseruare quae  <lb n="20"/>
            sint ab origine tradita et frustra apostolorum auctoritatem praetendere <lb/>
            scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies <lb/>
            Paschae et circa multa alia diuinae rei sacramenta uideat esse <lb/>
            apud illos aliquas diuersitates nec obseruari illic omnia aequaliter <lb/>
            quae Hierosolymis obseruantur, secundum quod in ceteris quoque <lb n="25"/>
            plurimis prouinciis multa pro locorum et hominum diuersitate <lb/>
            uariantur, nec tamen propter hoc ab ecclesiae catholicae <lb/>
            pace atque unitate aliquando discessum est. quod nunc Stephanus <lb/>
            ausus est facere rumpens aduersus uos pacem, quam semper <lb/>
            antecessores eius uobiscum amore et honore mutuo custodierunt, <lb n="30"/>
            adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi

<note type="footnote"> 3 prohibuerit <hi rend="italic">ElM</hi> (prohibuerint Q) tradiderit EI, tradiderunt Q <lb/>
            4 responditis Q 5 ipsa heresis Q 8 sacrilega Q 9 apelles <hi rend="italic">Iv</hi> <lb/>
            14 est <hi rend="italic">EIQ2,</hi> t Q1, et <hi rend="italic">M</hi> 15 semetipsos <hi rend="italic">E</hi> 16 aduersus <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            21 auctoritate Q 23 circa <hi rend="italic">om. E</hi> 25 hierusolimis <hi rend="italic">EQ,</hi> iherosolimis <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> 26 hominum <hi rend="italic">coni. Baluzius,</hi> nominum <hi rend="italic">EIQv</hi> 28 pace <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> paschae <hi rend="italic">E,</hi> paschae Q 29 aduersum <hi rend="italic">Iv</hi> 31 fumans Q </note> <lb/>
             
<pb n="814"/>
            hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos execrati sunt <lb/>
            et ut eos euitemus monuerunt. unde apparet traditionem hanc <lb/>
            humanam esse quae haereticos asserit et baptisma quod non nisi <lb/>
            solius ecclesiae est eos habere defendit. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed et ad illam partem bene a uobis responsum est, ubi Stephanus<lb n="5"/>
            in epistola sua dixit haereticos quoque ipsos in baptismo <lb/>
            conuenire et quod alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed <lb/>
            communicent tantum, quasi et nos hoc facere debeamus. quo in <lb/>
            loco, etsi uos iam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur <lb/>
            errantes, illud tamen ex abundanti addimus non esse mirum <lb n="10"/>
            sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, <lb/>
            in eo tamen quod est maximum unum et eundem consensum <lb/>
            tenent, ut blasphement creatorem, quaedam somnia sibi et <lb/>
            fantasma ignoti Dei confingentes, quo utique consequens est sic <lb/>
            consentire in baptismi sui uanitate ut consentiunt in repudianda<lb n="15"/>
            diuinitatis ueritate. de quibus quoniam longum est ad singula <lb/>
            eorum uel scelesta uel superuacua respondere, satis est breuiter <lb/>
            illud in conpendio dicere eos qui non teneant uerum Dominum <lb/>
            patrem tenere non posse nec filii nec spiritus sancti ueritatem, <lb/>
            secundum quod etiam illi qui Cataphrygas appellantur et nouas <lb n="20"/>
            prophetias usurpare conantur nec patrem possunt habere nec <lb/>
            filium quia nec spiritum sanctum: a quibus si quaeramus quem <lb/>
            Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit <lb/>
            spiritum per Montanum et Priscam locutum. in quibus cum <lb/>
            animaduertamus non ueritatis spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus<lb n="25"/>
            eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem <lb/>
            uindicant Christum habere non posse. sed et ceteri quique haeretici, <lb/>
            si se ab ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut <lb/>
            gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in ecclesia constituta <lb/>
            sit, ubi praesident maiores natu qui et baptizandi et

<note rend="script" type="footnote"> 3 quae <hi rend="italic">E2 I,</hi> qui <hi rend="italic">E\' Q</hi> asserunt <hi rend="italic">El,</hi> adserint Q 7 quod] <lb/>
            quod ad <hi rend="italic">Ev</hi> 8 debemus Q 9 quisq. Q (quia M) 13 tenet <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            quadam Q 14 phantasmata <hi rend="italic">v</hi> quo] quos c 16 ueritatem Q <lb/>
            18 eos <hi rend="italic">I sed s. I</hi>. uel ac 19 teneri <hi rend="italic">M</hi> (tenere Q) posse <hi rend="italic">I,</hi> possint <lb/>
            <hi rend="italic">EQ et 8.1.1</hi> fili <hi rend="italic">Q</hi> 20 catafrigas <hi rend="italic">EIQ</hi> (uel catafrige <hi rend="italic">I <lb/>
            8.1.)</hi> 21 quia nec spiritum sanctum <hi rend="italic">scripsi,</hi> quam scm <hi rend="italic">MQI,</hi> nec <lb/>
            scm <hi rend="italic">Q1,</hi> nec <hi rend="italic">EI,</hi> nec spiritum sanctum <hi rend="italic">v ex Cauckii coni; cf. p. 815,15</hi> <lb/>
            24 prisca <hi rend="italic">EQ</hi> 25 sed terroria <hi rend="italic">Q</hi> 26 prophetia <hi rend="italic">Q</hi> 28 si om. <hi rend="italic">Q</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="815"/>
            manum inponendi et ordinandi possident potestatem. haereticum <lb/>
            enim sicut ordinare non licet nec manum inponere, ita nec baptizare <lb/>
            nec quicquam sancte et spiritaliter gerere, quando alienus <lb/>
            sit a spiritali et deifica sanctitate. quod totum nos iam pridem in <lb/>
            Iconio qui Phrygiae locus est collecti in unum conuenientibus ex <lb n="5"/>
            Galatia et Cilicia et ceteris proximis regionibus confirmauimus <lb/>
            tenendum contra haereticos firmiter et uindicandum, cum a quibusdam <lb/>
            de ista re dubitaretur. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt  <lb/>
            dimissionem peccatorum et secundam natiuitatem in haereticorum <lb n="10"/>
            baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur <lb/>
            spiritum sanctum non esse, considerent et intellegant spiritalem <lb/>
            natiuitatem sine spiritu esse non posse, secundum quod et beatus <lb/>
            apostolus Paulus eos qui ab Iohanne baptizati fuerant, priusquam <lb/>
            missus esset a Domino spiritus sanctus, baptizauit denuo spiritali <lb n="15"/>
            baptismo et sic eis manum inposuit ut acciperent spiritum sanctum. <lb/>
            quale est autem ut cum Paulum post Iohannis baptisma <lb/>
            iterato discipulos suos baptizasse uideamus, nos eos qui ab <lb/>
            haeresi ad ecclesiam ueniunt post inlicitam et profanam eorum <lb/>
            tinctionem baptizare dubitemus? nisi si his episcopis qui <lb n="20"/>
            nunc minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus <lb/>
            inpositionem uenientibus haereticis dare spiritum sanctum, Paulus <lb/>
            autem idoneus non fuerit qui ab Iohanne baptizatis spiritum <lb/>
            sanctum per manus inpositionem daret, nisi eos prius etiam <lb/>
            ecclesiae baptismo baptizasset. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis  <lb/>
            sit ille qui baptizauerit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi <lb/>
            potuerit inuocata trinitate nominum patris et filii et spiritus <lb/>
            sancti. deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his <lb/>
            qui perfecti sunt, ut qui est in ecclesia perfectus et sapiens hoc

<note rend="script" type="footnote"> 1 manu <hi rend="italic">M</hi> (manum <hi rend="italic">Q)</hi> haeretico v 3 et] nec <hi rend="italic">v,</hi> aut <hi rend="italic">Morelius</hi> <lb/>
            4 quod] quo <hi rend="italic">Q</hi> 6 galathia <hi rend="italic">I</hi> et cilicia <hi rend="italic">om. v</hi> 11 quos] quo <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            13 natinitatem] in hereticorum bajvtiBma <hi rend="italic">add. E, exp. m. 2</hi> 14 paulus <lb/>
            <hi rend="italic">apostolus I</hi> 15 spB scs a <hi rend="italic">dno Iv, a dno scs EQ 20 qui MQX,</hi> <lb/>
            quibus <hi rend="italic">EIQ*,</hi> de quibus <hi rend="italic">coni. Pamelius,</hi> qui sunt <hi rend="italic">coni. Routh; sed nihil <lb/>
            mutemdum</hi> 28 poterit <hi rend="italic">Mv</hi> . Irwioca trinitatem <hi rend="italic">EI</hi> 29 quam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">eras</hi>. (quam <hi rend="italic">Q)</hi> 30 ut quis <hi rend="italic">I,</hi> at quis <hi rend="italic">Cauchius</hi> hoc] qui hoc v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="816"/>
            aut defendat aut credat, quod inuocatio haec nominum nuda sufficiat <lb/>
            ad remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem, <lb/>
            cum haec tunc utique proficiant, quando et qui baptizat habet <lb/>
            spiritum sanctum et baptisma quoque ipsum non sit sine spiritu <lb/>
            constitutum. sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur <lb n="5"/>
            mente et fide sua baptismi gratiam consequi posse. quod <lb/>
            et ipsum sine dubio ridiculum est, quasi de caelo adducere ad se <lb/>
            possit aut mens praua iustorum sanctificationem aut fides falsa <lb/>
            credentium ueritatem. non omnes autem qui nomen Christi inuocant <lb/>
            audiri et inuocationem suam consequi aliquid gratiae posse<lb n="10"/>
            Dominus ipse manifestat dicens: multi uenient in nomine <lb/>
            meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent. <lb/>
            nulla denique differentia est inter pseudoprophetam et haereticum. <lb/>
            nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento <lb/>
            baptismi fallit. mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum<lb n="15"/>
            uoluntates. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Volo autem uobis et de historia quae apud nos facta est exponere <lb/>
            ad hoc ipsum pertinente. ante uiginti enim et duos fere <lb/>
            annos temporibus post Alexandrum imperatorem multae istic <lb/>
            conflictationes et pressurae acciderunt uel in commune omnibus<lb n="20"/>
            hominibus uel priuatim christianis: terrae etiam motus plurimi <lb/>
            et frequentes extiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum <lb/>
            multa subruerent, quaedam etiam ciuitates in profundum recepta <lb/>
            dirupti soli hiatu deuorarentur, ut ex hoc persecutio quoque <lb/>
            grauis aduersum nos nominis fieret, quae post longam retro<lb n="25"/>
            aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad <lb/>
            turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus <lb/>
            tunc fuit in nostra prouincia praeses, acerbus et dirus persecutor. <lb/>
            in hac autem perturbatione constitutis fidelibus et huc atque <lb/>
            illuc persecutionis metu fugientibus et patrias suas

<note type="footnote"> 11 Marc. 13, 6. </note>

<note type="footnote"> 9 omnis Q 11 ipse <hi rend="italic">M 8.1</hi> m. <hi rend="italic">2 (exh. Q)</hi> 13 denique] quippe v <lb/>
            15 baptisma <hi rend="italic">E</hi> 17 nolo <hi rend="italic">E</hi> historia rei <hi rend="italic">coni. Bouth</hi> 19 isti <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            22 ut et]. Et <hi rend="italic">EMQ,</hi> nt <hi rend="italic">I</hi> 24 dirrupti <hi rend="italic">E</hi> 25 graacs Q\' (graais <lb/>
            MQ2) nomini MQ\', christiani nominis <hi rend="italic">EIQ*v</hi> quaeue <hi rend="italic">M*</hi> <lb/>
            (quae <hi rend="italic">Mx Q)</hi> 26 aetates Q 28 aceraas <hi rend="italic">EIIQ</hi> 29 hue]<lb/>
             hoc Q 30 illac Qlt illoc Q\' (illuc M) </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="817"/>
            relinquentibus atque in alias regionum partes transeuntibus (erat enim <lb/>
            transeundi facultas eo quod persecutio illa non per totum mundum <lb/>
            sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier <lb/>
            quae in extasin constituta propheten se praeferret et quasi sancto <lb/>
            spiritu plena sic ageret. ita autem principalium daemoniorum <lb n="5"/>
            impetu ferebatur ut per longum tempus sollicitaret et deciperet <lb/>
            fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens et <lb/>
            facere se terram moueri polliceretur: non quod daemoni tanta <lb/>
            esset potestas ut terram mouere aut elementum concutere ui sua <lb/>
            ualeret, sed quod nonnumquam nequam spiritus praesciens et <lb n="10"/>
            intellegens terrae motum futurum id se facturum esse simularet <lb/>
            quod futurum uideret. quibus mendaciis et iactationibus subegerat <lb/>
            mentes singulorum ut sibi oboedirent et quocumque praeciperet <lb/>
            et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam <lb/>
            cruda hieme nudis pedibus per asperas niues ire nec uexari in <lb n="15"/>
            aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Iudaeam et <lb/>
            Hierosolymam festinare fingens tamquam inde uenisset. hic et <lb/>
            unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, <lb/>
            ut eidem mulieri commiscerentur: quod paulo post detectum est. <lb/>
            nam subito apparuit illi unus de exorcistis uir probatus et circa <lb n="20"/>
            religiosam disciplinam bene semper conuersatus, qui exhortatione <lb/>
            quoque fratrum plurimorum qui et ipsi fortes ac laudabiles in <lb/>
            fide aderant excitatus erexit se contra illum spiritum nequam <lb/>
            reuincendum: qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat <lb/>
            uenturum quendam auersum et temptatorem infidelem. <lb n="25"/>
            tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit et esse <lb/>
            illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. <lb/>
            atqui illa mulier quae prius per praestigias et fallacias

<note rend="script" type="footnote"> 1 partes regionum 10 3 et mersit <hi rend="italic">QMX</hi> 4 exasin <hi rend="italic">M</hi> (exstasin <lb/>
            Q) profetin Q 6 ferebantur <hi rend="italic">E</hi> 7 ac mirabilia I <lb/>
            portentuosa <hi rend="italic">I</hi> 8 terram ... <hi rend="italic">l</hi>. 9 ut <hi rend="italic">add. M m. 2 in marg</hi>. moueri <lb/>
            <hi rend="italic">om. EQ</hi> demon itanta Q, demon in tanta <hi rend="italic">E</hi> 9 ui sua] uisu <hi rend="italic">EI, <lb/>
            sed Is. l</hi>. uel ui 10 nonumquam <hi rend="italic">I,</hi> non <hi rend="italic">EQ</hi> spiritus nequam <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">I</hi> 14 quo « que <hi rend="italic">E,</hi> quocuq. Q illa <hi rend="italic">MQ1</hi> 15 crudam <lb/>
            hiemem <hi rend="italic">MQ1</hi> 17 hierusolimam <hi rend="italic">EQ</hi> 18 rusticum <hi rend="italic">ut sit <foreign xml:lang="grc">έπιϰώριον</foreign> <lb/>
            Routh</hi> et <hi rend="italic">om. Q</hi> 20 illo <hi rend="italic">MQl</hi>. 21 cxortationem Q 24 ad <lb/>
            reuincendum <hi rend="italic">coni. Routh</hi> 27 spiritum] non est spm <hi rend="italic">MQl; fort</hi>. daamonis <lb/>
            spiritum qui putabatur <hi rend="italic">M</hi> (qui <hi rend="italic">om. Q)</hi> 28 atqui] atque <hi rend="italic">EIQ</hi> </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 52 </note> <lb/>
             
<pb n="818"/>
            daemonia multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera <lb/>
            quibus plurimos deceperat etiam hoc frequenter ausa est, ut et <lb/>
            inuocatione non contemptibili sanctificare se panem et eucharistiam <lb/>
            facere simularet et sacrificium Domino sine sacramento <lb/>
            solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata<lb n="5"/>
            et legitima uerba interrogationis usurpans, ut nihil discrepare <lb/>
            ab ecclesiastica regula uideretur. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quid igitur de huius baptismo dicemus, quo nequissimus <lb/>
            daemon per mulierem baptizauit? numquid et hoc Stephanus et <lb/>
            qui illi consentiunt conprobant, maxime cui nec symbolum trinitatis<lb n="10"/>
            nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? potest <lb/>
            credi aut remissio peccatorum data aut lauacri salutaris regeneratio <lb/>
            rite perfecta, ubi omnia quamuis ad imaginem ueritatis <lb/>
            tamen per daemonem gesta sunt? nisi si et daemonem in nomine <lb/>
            patris et filii et spiritus sancti gratiam baptismi dedisse contendunt <lb n="15"/>
            qui haereticorum baptismata adserunt, apud quos sine <lb/>
            dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud <lb/>
            illos omnino sanctus spiritus non est. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Illud etiam quale est quod uult Stephanus, his qui apud <lb/>
            haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimonia Christi ? <lb n="20"/>
            nam si non mentitur apostolus dicens: quotquot in Christo <lb/>
            tincti estis, Christum induistis, utique qui illic in <lb/>
            Christo baptizatus est induit Christum. si autem induit Christum, <lb/>
            accipere potuit et spiritum sanctum, qui a Christo missus <lb/>
            est, et frustra illi uenienti ad accipiendum spiritum manus inponitur:<lb n="25"/>
            nisi si a Christo spiritum diuidunt ut apud haereticos <lb/>
            sit quidem Christus, non sit autem illic spiritus sanctus.

<note type="footnote"> 21 GaL 3, 27. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 multas 1 moliebatur] mouebatur <hi rend="italic">EIQ</hi> 3 panem] pacem <hi rend="italic">EI</hi> <lb/>
            4 sine] non sine <hi rend="italic">coni. Oxon.;</hi> sine sacramentum solitae precationis offerret <lb/>
            <hi rend="italic">coni Sigaltius</hi> 5 usitate <hi rend="italic">MQl</hi> 6 nichil <hi rend="italic">J,</hi> nil v 13 ubi] ubiuis <lb/>
            <hi rend="italic">EI</hi> 14 demone <hi rend="italic">MQl</hi> 15 contendunt <hi rend="italic">I,</hi> contemnunt <hi rend="italic">EQ et s. l. I</hi> <lb/>
            16 baptisma <hi rend="italic">117</hi> deserant <hi rend="italic">E et s. I</hi>. I, defendunt <hi rend="italic">117</hi> 17 error est] <lb/>
            <hi rend="italic">errorem MQl 18 illos] illud illoa E sps BCS Iv</hi> 20 sanctimoniam <lb/>
            <hi rend="italic">Iv</hi> 21 quodquod <hi rend="italic">MQ1</hi> 26 diuidunt <hi rend="italic">Q,</hi> induit <hi rend="italic">EI,</hi> noa<lb/>
             induit <hi rend="italic">coni. Cauchim,</hi> non ducit <hi rend="italic">coni. Bouth</hi> 27 illic autem Q </note> 
<pb n="819"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Decurramus uero breuiter et cetera quae a uobis copiose et  <lb/>
            plenissime dicta sunt festinante uel maxime ad uos Rogatiano <lb/>
            diacono carissimo nostro. sequitur enim illud quod interrogandi <lb/>
            sunt a nobis qui haereticos defendunt utrum carnale sit eorum <lb/>
            baptisma an spiritale. si enim carnale est; nihil differunt a Iudaeorum <lb n="5"/>
            baptismo, quo sic illi utuntur ut eo tamquam communi et <lb/>
            uulgari lauacro tantum sordes abluantur. si autem spiritale est, <lb/>
            quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest apud quos <lb/>
            sanctus spiritus non est ? ac per hoc aqua qua tinguntur lauacrum <lb/>
            est illis carnale tantum, non baptismi sacramentum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quod si baptisma haereticorum habere potest regenerationem  <lb/>
            secundae natiuitatis, non haeretici sed filii Dei conputandi sunt <lb/>
            qui apud illos baptizantur. secunda enim natiuitas quae est in <lb/>
            baptismo filios Dei generat. si autem sponsa Christi una est, <lb/>
            quae est ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Deo filios. <lb n="15"/>
            neque enim multae sponsae Christi, cum dicat apostolus: despondi <lb/>
            uos uni uiro uirginem sanctam adsignare <lb/>
            Christo, et: audi filia et uide et inclina aurem <lb/>
            tuam et obliuiscere populi tui, quia desiderauit <lb/>
            rex speciem tuam, et: ueni sponsa de Libano, aduenies <lb n="20"/>
            et pertransibis a principio fidei, et: ingressus <lb/>
            sum in hortum meum, soror mea, sponsa. uidemus <lb/>
            unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. non <lb/>
            est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa <lb/>
            est adultera et fornicaria. unde nec potest filios Deo parere. nisi <lb n="25"/>
            si secundum quod Stephano uidetur haeresis quidem parit et exponit, <lb/>
            expositos autem ecclesia suscipit, et quos non ipsa peperit <lb/>
            pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit <lb/>
            et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam

<note type="footnote"> 16 II Cor. 11, 2. 18 Ps. 44,11. 20 Cant. 4, 8. 21 Cant. 5,1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 diacone <hi rend="italic">Q</hi> 6 tamquam <hi rend="italic">IQ\'1,</hi> tantam <hi rend="italic">MQI,</hi> tantum <hi rend="italic">E</hi> 7 sordes <lb/>
            abluantur <hi rend="italic">scripsi,</hi> sorde saluantnr <hi rend="italic">Q,</hi> sorde lauantur <hi rend="italic">E,</hi> sordes lauentur <lb/>
            <hi rend="italic">Iv</hi> si] sin v 9 sps <hi rend="italic">scs EIv</hi> qua om. <hi rend="italic">E</hi> 12 non ** <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ab <hi rend="italic">eras</hi>. (non Q) heretici sed filii dei <hi rend="italic">I,</hi> hereticis et fidei <hi rend="italic">EQ</hi> 14 est] <lb/>
            <hi rend="italic">es M (est Q) 15 deo] dei EIv 16 multae sunt Bouth,</hi> 17 sanctam <lb/>
            <hi rend="italic">EQ,</hi> castam <hi rend="italic">Iv</hi> 18 filiae <hi rend="italic">M1</hi> (filia <hi rend="italic">Q sed</hi> a <hi rend="italic">s. l.)</hi> 19 populum <lb/>
            tuum M1 (populi tui <hi rend="italic">MtQ)</hi> 23 una est <hi rend="italic">Q</hi> 25 deo <hi rend="italic">EIQ,</hi> dei <hi rend="italic">Mv</hi> <lb/>
            26 si <hi rend="italic">om. EI</hi> 27 pepererit <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 52* </note> <lb/>
             
<pb n="820"/>
            suam et unitatis eius sacramentum declarans ait: qui non est <lb/>
            mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit <lb/>
            spargit. si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non <lb/>
            sunt nobiscum, pro certo aduersus Christum sunt haeretici: et si <lb/>
            nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum<lb n="5"/>
            haeretici, sine dubio spargunt. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a nobis necessario <lb/>
            dictum est, quod ecclesia secundum canticum canticorum <lb/>
            hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu <lb/>
            pomorum. qui autem numquam in hunc hortum introierunt <lb n="10"/>
            neque paradisum a Deo creatore plantatum uiderunt, quomodo <lb/>
            de fonte qui intus inclusus est et diuino sigillo signatus est <lb/>
            aquam uiuam lauacri salutaris praebere alicui poterunt? cum <lb/>
            uero et area Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum ecclesiae <lb/>
            Christi, quae tunc omnibus foris pereuntibus eos solos seruauit<lb n="15"/>
            qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad ecclesiae unitatem <lb/>
            perspiciendum, quemadmodum et Petrus posuit dicens : <lb/>
            sic et nos similiter saluos faciet baptisma, ostendens <lb/>
            quoniam quomodo qui cum Noe in area non fuerunt non tantum <lb/>
            purgati et saluati per aquam non sunt, sed statim diluuio illo<lb n="20"/>
            perierunt, sic et nunc quicumque in ecclesia cum Christo non <lb/>
            sunt foris peribunt,. nisi ad unicum et salutare ecclesiae lauacrum <lb/>
            per paenitentiam conuertantur. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Qualis uero error sit et quanta caecitas eius, qui remissionem <lb/>
            peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse nec<lb n="25"/>
            permanet in fundamento unius ecclesiae, quae semel a Christo <lb/>
            super petram solidata est, hinc intellegi potest quod soli Petro <lb/>
            Christus dixerit: quaecumque ligaueris super terram, <lb/>
            erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris <lb/>
            super terram, erunt soluta et in caelis, et iterum in

<note type="footnote"> 1 Luc. 11, 23. 9 cf. Cant. 4, 12. 13. 18 I Petr. 3, 21. <lb/>
            28 Matth. 16, 19. (cf. 18, 18.) </note>

<note type="footnote"> 7 nec ** Q, nec et <hi rend="italic">M</hi> necessarium <hi rend="italic">EJ</hi>. 9 ∗∗∗ et Q, est et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            10 ortum <hi rend="italic">EIQ</hi> 15 foris] fons Q (fyis <hi rend="italic">M)</hi> seruabit <hi rend="italic">EQ</hi> <lb/>
            16 archam <hi rend="italic">EI et postea</hi> 17 perspiciendam <hi rend="italic">v; cf. p. 822,18</hi> apostoloa <lb/>
            petrus., 18 nos] nos V baptismo <hi rend="italic">E</hi> 20 dilabio Q 22 salntarem<lb/>
             Q <hi rend="italic">24</hi> quanta] quanta it <hi rend="italic">El.,</hi> 27 super Q, supra <hi rend="italic">EIv</hi> <lb/>
            petra Q </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="821"/>
            euangelio [quando] in solos apostolos insufflauit Christus dicens: <lb/>
            accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis <lb/>
            peccata, remittentur illi: et si cuius tenueritis, <lb/>
            tenebuntur. potestas ergo peccatorum remittendorum apostolis <lb/>
            data est et ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt et <lb n="5"/>
            episcopis qui eis ordinatione uicaria successerunt. hostes autem <lb/>
            unius catholicae ecclesiae, in qua nos sumus, et aduersarii nostri <lb/>
            qui apostolis successimus sacerdotia sibi inlicita contra nos <lb/>
            uindicantes et altaria profana ponentes quid aliud sunt quam <lb/>
            Core et Dathan et Abiron pari scelere sacrilegi et easdem quas <lb n="10"/>
            et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt? secundum <lb/>
            quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis <lb/>
            morte perierunt.,
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Atque ego in hac parte iuste indignor ad hanc tam apertam  <lb/>
             et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus <lb n="15"/>
            sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, <lb/>
            super quem fundamenta ecclesiae collocata sunt, multas alias <lb/>
            petrae inducat et ecclesiarum multarum noua aedificia constituat, <lb/>
            dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. nam qui baptizantur <lb/>
            complent sine dubio ecclesiae numerum: qui autem <lb n="20"/>
            baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. <lb/>
            nec intellegit offuscari a se et quodam modo aboleri <lb/>
            christianae petrae ueritatem qui sic prodit et deserit unitatem. <lb/>
            Iudaeos tamen quamuis ignorantia caecos et grauissimo facinore <lb/>
            constrictos zelum Dei apostolus habere profitetur. Stephanus qui <lb n="25"/>
            per successionem cathedram Petri habere se praedicat nullo <lb/>
            aduersus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam <lb/>
            sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et adseueret per <lb/>
            baptismi sacramentum sordes ueteris hominis abluere, antiqua <lb/>
             mortis peccata donare, regeneratione caelesti filios Dei facere, ad <lb n="30"/>
            aeternam uitam diuini lauacri sanctificatione reparare. quae si

<note type="footnote"> 2 lo. 20, 22. 28. </note>

<note type="footnote"> 1 quando <hi rend="italic">E 8. I. m. 2, om. Q</hi> 3 et om. <hi rend="italic">M (exh. Q)</hi> 6 ordinationem <lb/>
            Q 13 morte <hi rend="italic">om. EI</hi> 14 aperta Q 22 obfnBcari <hi rend="italic">Iv</hi> <lb/>
            adoleri Q 24 ignorantiae <hi rend="italic">EIQ</hi> 28 diceret Q eos J, <lb/>
            eis <hi rend="italic">EQ</hi> per <hi rend="italic">om. M (exh. Q)</hi> 30 deo Q (dei <hi rend="italic">M)</hi> 31 sanctificationem <lb/>
            Q quae si MQI, qui si <hi rend="italic">Q\'ł,</hi> qui <hi rend="italic">Iv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="822"/>
            sic magna et caelestia ecclesiae munera haereticis concedit et <lb/>
            tribuit, quid aliud quam communicat eis quibus tantum gratiae <lb/>
            defendit ac uindicat? et frustra iam dubitat in ceteris quoque <lb/>
            consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conueniat et <lb/>
            orationes pariter cum eisdem misceat et altare ac sacrificium<lb n="5"/>
            commune constituat. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et <lb/>
            baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine <lb/>
            Christi baptizatus fuerit consequatur statim gratiam Christi: <lb/>
            quando huic loco breuiter occurri possit et dici quoniam si in<lb n="10"/>
            nomine Christi ualuit foris baptisma ad hominem purgandum, <lb/>
            in eiusdem Christi nomine ualere illic potuit et manus inpositio <lb/>
            ad accipiendum spiritum sanctum. et incipient cetera quoque <lb/>
            quae apud haereticos aguntur iusta et legitima uideri, quando in <lb/>
            nomine Christi gerantur, secundum quod uos in epistola uestra<lb n="15"/>
            exsecuti estis non nisi in ecclesia sola ualere posse Christi nomen, <lb/>
            cui uni concesserit Christus caelestis gratiae potestatem. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Quod autem pertineat ad consnetndinem refntandum quam <lb/>
            uideantur opponere ueritati, quis tam nanus sit ut ueritati consuetudinem <lb/>
            praeferat aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat<lb n="20"/>
            ? nisi si et Iudaeos Christo aduentante id est ueritate <lb/>
            adiuuat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nona <lb/>
            ueritatis uia in uetustate permanserint. quod quidem aduersus <lb/>
            Stephanum uos dicere Afri potestis cognita ueritate errorem nos <lb/>
            consuetudinis reliquisse. ceterum. nos ueritati et consuetudinem<lb n="25"/>
            iungimus et consuetudini Romanorum consuetudinem sed ueritatis <lb/>
            opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis <lb/>
            traditum est. nec meminimus hoc apud nos aliquando <lb/>
            coepisse, cum semper sic istic obseruatum sit ut non nisi unam <lb/>
            Dei ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae <lb n="30"/>
            ecclesiae conputaremus. plane quoniam quidam de eorum

<note type="footnote"> 2 aliud] aliud agit v quibus om. <hi rend="italic">11 (exh. Q)</hi> 4 participes <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 gratia Q 11 oris <hi rend="italic">M</hi> (foris Q) 13 incipient] uel incipiant <hi rend="italic">I So</hi> I. <lb/>
            14 quae om. <hi rend="italic">EQlM</hi> 16 nomen christi v 18 pertinet <hi rend="italic">Iv</hi> <lb/>
            refntandam <hi rend="italic">Ev,</hi> reputandum <hi rend="italic">Q; cf. p. 820,17</hi> 19 uidentui <hi rend="italic">Iv</hi> <lb/>
            21 neritate] neniente <hi rend="italic">add. Q</hi> 22 adiuuant Q noua] non <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            (noua <hi rend="italic">Q)</hi> 29 sic om. <hi rend="italic">EI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="823"/>
            baptismo dubitabant qui etsi nouos prophetas recipiunt eosdem <lb/>
            tamen patrem et filium nosse nobiscum uidentur, plurimi simul <lb/>
            conuenientes in Iconio diligentissime tractauimus et confirmauimus <lb/>
            repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra <lb/>
            ecclesiam constitutum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Ad illud autem quod pro haereticis ponunt et aiunt apostolum  <lb/>
            dixisse siue per occasionem, siue per ueritatem Christus <lb/>
            adnuntiatur, ut respondeamus, ineptum est, quando <lb/>
            manifestum sit apostolum in epistola sua qua hoc dixit neque <lb/>
            haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed <lb n="10"/>
            locutum esse de fratribus tantum siue perfide secum loquentibus <lb/>
            siue in fide sincera perseuerantibus, nec oporteat hoc longo <lb/>
            tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere et quid <lb/>
            apostolus dixerit de ipso apostolo recognoscere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>