<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:72.1-72.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:72.1-72.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="72" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVPRIANVS ET CETERI STEPHANO FRATRI S. </title></ab><p rend="script">Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione  <lb/>
            limanda necesse habuimus, frater carissime, conuenientibus in <lb/>
            unum pluribus sacerdotibus cogere et celebrare concilium: in <lb n="5"/>
            quo multa quidem prolata adque exacta sunt. sed de eo uel maxime <lb/>
            tibi scribendum et cum tua grauitate ac sapientia conferendum <lb/>
            fuit quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem <lb/>
            et ad ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de <lb/>
            diuinae dispositionis ordinatione uenientem, eos qui sunt foris <lb n="10"/>
            extra ecclesiam tincti et apud haereticos et schismaticos profanae <lb/>
            aquae labe maculati, quando ad nos adque ad ecclesiam quae est <lb/>
            una uenerint, baptizari oportere, eo quod parum sit eis manum <lb/>
            inponere ad accipiendum spiritum sanctum, nisi accipiant et <lb/>
             ecclesiae baptismum. tunc enim demum plene sanctificari et esse <lb n="15"/>
            filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum <lb/>
            sit: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non <lb/>
            potest introire in regnum Dei. inuenimus enim in <lb/>
            actis apostolorum hoc esse ab apostolis custoditum et salutaris <lb/>
            fidei ueritate seruatum, ut cum in domo Corneli centurionis super <lb n="20"/>
            ethnicos qui illic aderant fidei calore feruentes, in Dominum

<note type="footnote"> 17 Io. 3, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> Epist. LXXII. — Incipit ad Stephanum de (add. <hi rend="italic">B:</hi> rebaptizandis sententia) <lb/>
            concilio <hi rend="italic">BELNQ</hi>. — 3 disponda <hi rend="italic">L et]</hi> et a <hi rend="italic">E</hi> consilii. <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            (consiliis M) examinationem limandam <hi rend="italic">B</hi> 4 frTkmi <hi rend="italic">L</hi> 5 plnrimis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 ezacta <hi rend="italic">LN,</hi> transacta <hi rend="italic">BEQv</hi> de ea <hi rend="italic">E1,</hi> deo <hi rend="italic">Q</hi> 7 et] <lb/>
            est et Ml (et <hi rend="italic">APQ)</hi> conferre cum <hi rend="italic">B</hi> 9 et otn. <hi rend="italic">BLN</hi> de <lb/>
            OM. <hi rend="italic">B</hi> 10 ueniente. Eos <hi rend="italic">B</hi> ■ aint <hi rend="italic">EQv</hi> 12 ad quae ad <hi rend="italic">L,</hi> <lb/>
            adq. <hi rend="italic">E</hi> 13 una est <hi rend="italic">BEQo</hi> uenerit <hi rend="italic">L</hi> 15 enim <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            plenae <hi rend="italic">Q,</hi> plane <hi rend="italic">B</hi> 16 fili <hi rend="italic">Q \'</hi> dei om. <hi rend="italic">B</hi> utruq. <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            nascuntur <hi rend="italic">B</hi> . 17 renatus <hi rend="italic">Bv</hi> spu <hi rend="italic">sco E</hi> 18 in regnum] <lb/>
            regna <hi rend="italic">B</hi> enim] enim etiam <hi rend="italic">EQv,</hi> etiam <hi rend="italic">B</hi> 19 actus <hi rend="italic">E</hi> esse] <lb/>
            et <hi rend="italic">B</hi> 20 ut cum] uisum <hi rend="italic">LN</hi> 21 ethicos <hi rend="italic">L</hi> calorem <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            feruentes et <hi rend="italic">EQv</hi> dno <hi rend="italic">LN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="776"/>
            toto corde credentes descendisset spiritus sanctus. quo adimpleti <lb/>
            uanis linguis Deum benedicerent, nihilo minus tamen beatum <lb/>
            apostolum Petrum diuini praecepti adque euangelii memorem <lb/>
            praecepisse ut baptizarentur idem illi qui iam fuerant sancto <lb/>
            spiritu pleni, ut nihil praetermissum uideretur quo minus per<lb n="5"/>
            omnia diuini praecepti adque euangelii legem apostolica magisteria <lb/>
            seruarent. baptismum autem non esse quod haeretici utuntur  <lb/>
            nec quicquam apud eos qui Christo aduersantur per gratiam <lb/>
            Christi posse proficere diligenter nuper expressum est in epistula <lb/>
            quae ad Quintum collegam nostrum in Mauretania constitutum<lb n="10"/>
            super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad <lb/>
            coepiscopos in Numidia praesidentes ante . fecerunt, cuius utriusque <lb/>
            epistulae exempla subdidi. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Addimus plane et adiungimus, frater carissime, consensu et <lb/>
            auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi uel<lb n="15"/>
            in ecclesia catholica prius ordinati fuerint et postmodum perfidi <lb/>
            ac rebelles contra ecclesiam steterint, uel apud haereticos a <lb/>
            pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana <lb/>
            ordinatione promoti sint et contra altare unum adque diuinum <lb/>
            sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque <lb n="20"/>
            hac condicione suscipi cum reuertuntur ut communicent <lb/>
            laici et satis habeant quod admittuntur ad pacem qui hostes <lb/>
            pacis extiterint, nec debere eos reuertentes eadem apud nos ordinationis <lb/>
            et honoris arma retinere quibus contra nos rebellauerint.

<note rend="script" type="footnote"> 1 credentes quod <hi rend="italic">N</hi> adimpletis <hi rend="italic">B</hi> 2 uariis] labiis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            dominum <hi rend="italic">V</hi> nihil hominibus <hi rend="italic">N</hi> 3 diuina praecepta <hi rend="italic">LN</hi> <lb/>
            4 praecepisset <hi rend="italic">N</hi> baptizentor <hi rend="italic">BLN</hi> illi idem <hi rend="italic">EQ</hi> 6 lege <lb/>
            <hi rend="italic">EQ*</hi> (legem <hi rend="italic">MQI)</hi> 7 quod] quo . Q, quo Ev (quod JI) 8 quiequam <lb/>
            <hi rend="italic">Bcripsi,</hi> quisquam <hi rend="italic">BELNQ,</hi> quemquam 17 chrisii] a christo <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 manritania <hi rend="italic">BEQv</hi> 11 item om. <hi rend="italic">B</hi> 12 nnmidiam pride <lb/>
            testante <hi rend="italic">B</hi> 13 exemplum <hi rend="italic">L</hi> snhdimns hic v, snbdimns <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">fnTkmT L</hi> 15 si qui] atque <hi rend="italic">B</hi> diacones <hi rend="italic">B,</hi> diaconi qui <hi rend="italic">EQv</hi> <lb/>
            16 fuerunt <hi rend="italic">B</hi> perfidi ac] perfidia <hi rend="italic">B,</hi> perfidi.. <hi rend="italic">E</hi> 17 steternnt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">psendoepJTB</hi> et] si et <hi rend="italic">N</hi> * antichristi et <hi rend="italic">LN</hi> dispositiones <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> profana ... <hi rend="italic">l. 19</hi> nnum om. <hi rend="italic">B</hi> 19 altarem <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            20 sacrificium <hi rend="italic">B</hi> sunt <hi rend="italic">ELN,</hi> в.int Q (sint M) 21 cum] nt <lb/>
            cum <hi rend="italic">LN</hi> renerterentnr <hi rend="italic">B</hi> 22 hostis <hi rend="italic">L</hi> 23 eadem <hi rend="italic">N,</hi> <lb/>
            eam <hi rend="italic">BL,</hi> ea <hi rend="italic">EQv</hi> 24 reuellanerint <hi rend="italic">Q</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="777"/>
            oportet enim sacerdotes et ministros qui altari et sacrificiis deseruiunt <lb/>
            integros adque inmaculatos esse, cum Dominus Deus in <lb/>
            Leuitico loquatur et dicat: homo in quo fuerit macula et <lb/>
            uitium non accedet offere dona Deo, item in Exodo <lb/>
            haec eadem praecipiat et dicat: et sacerdotes qui accedunt <lb n="5"/>
            ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte <lb/>
            derelinquat illos Dominus. et iterum: et cum accedunt <lb/>
            ministrare ad altare sancti, non adducent in <lb/>
            se delictum ne moriantur. quod autem maius potest <lb/>
            esse delictum aut quae macula deformior quam aduersus Christum <lb n="10"/>
            stetisse, quam ecclesiam eius quam ille sanguine suo parauit <lb/>
            et condidit dissipasse, quam euangelicae pacis ac dilectionis <lb/>
            oblitum contra unanimem et concordem Dei populum hostilis <lb/>
            discordiae furore pugnasse? qui etsi ipsi postmodum ad ecclesiam <lb/>
            redeunt, restituere tamen eos et secum reuocare non possunt qui <lb n="15"/>
            ab eis seducti et foris morte praeuenti extra ecclesiam sine communicatione <lb/>
            et pace perierunt, quorum animae in die iudicii de <lb/>
            ipsorum manibus expetentur qui perditionis auctores et duces <lb/>
            extiterunt. et idcirco satis est talibus reuertentibus ueniam dari, \' <lb/>
            non tamen debet in domo fidei perfidia promoueri. nam quid bonis <lb n="20"/>
            et innocentibus adque ab ecclesia non recedentibus reseruamus, <lb/>
            si eos qui a nobis recesserint et contra ecclesiam steterint <lb/>
            honoramus? 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, et pro honore  <lb/>
            communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam <lb n="25"/>
            tibi pro religionis tuae et fidei ueritate placere quae et religiosa

<note type="footnote"> 3 Leu. 21, 21. 5 Ex. 19, 22. 7 Ex. 28, 43. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 altario <hi rend="italic">B,</hi> altarii Q 2 cum om. <hi rend="italic">B,</hi> tecum <hi rend="italic">LN</hi> deus om. <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            3 loquitur <hi rend="italic">B</hi> 4 eihodo <hi rend="italic">LQ</hi> 5 c pcipiat <hi rend="italic">E c</hi> 8. 1. 7 delin- <lb/>
            <hi rend="italic">quat L</hi> 8 <hi rend="italic">adducantB</hi> 9 ne ... <hi rend="italic">I. 10</hi> delictum <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            10 aut qua <hi rend="italic">EI,</hi> atq. <hi rend="italic">B</hi> faduorsum <hi rend="italic">B</hi> ehristum] spm <hi rend="italic">LN</hi> <lb/>
            11 sanguini <hi rend="italic">BM</hi> (sanguine Q) paruit <hi rend="italic">M</hi> (parauit Q) 12 dissnpasse<lb/>
             <hi rend="italic">NQ</hi> 14 et si ipsi <hi rend="italic">EsQ,</hi> et ipsi <hi rend="italic">BElLMN,</hi> etsi v cum ad <lb/>
            ecclesia <hi rend="italic">N</hi> 16 ecclesia <hi rend="italic">LN</hi> 17 diem <hi rend="italic">B</hi> 18 expectentur <hi rend="italic">L,</hi> <lb/>
            erpectantur <hi rend="italic">B</hi> perditiones Q 21 ecclesiam <hi rend="italic">BLQ</hi> 22 et <lb/>
            contra e. steterint om. <hi rend="italic">BLN</hi> 24 haec ad <hi rend="italic">tuque ad finetn exh. Hierony-</hi> <lb/>
            mus <hi rend="italic">Adu. Lucifer. p. 304 sq</hi>. scieptiam <hi rend="italic">B</hi> </note>              <lb/>
             
<pb n="778"/>
            pariter et uera sunt. ceterum scimus quosdam quod semel inbiberint <lb/>
            nolle deponere nec propositum suum facile mutare, sed <lb/>
            saluo inter collegas pacis et concordiae uinculo quaedam propria <lb/>
            quae apud se semel sint usurpata retinere. qua in re nec nos uim <lb/>
            cuiquam facimus aut legem damus, quando habeat in ecclesiae<lb n="5"/>
            administratione uoluntatis suae arbitrium liberum unusquisque <lb/>
            praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. optamus te, <lb/>
            frater carissime, semper bene ualere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>