<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:64.1-64.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:64.1-64.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="64" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVPRIANVS ET CETERI COLLEGAE QVI IN CONCILIO ADFVERVNT NVMERO LXVI FIDO FRATRI S. </title></ab><p>Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de  <lb/>
            Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam <lb/>
            egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, <lb n="10"/>
            temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera <lb/>
            festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum <lb/>
            esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum <lb/>
            tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis <lb/>
            nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. <lb n="15"/>
            sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare <lb/>
            Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse <lb/>
            ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque <lb/>
            a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per <lb/>
            hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. <lb/>
            <note type="footnote"> 2 corripere <hi rend="italic">8</hi> sua et maiestate <hi rend="italic">om. R</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> uenirell <lb/>
            <hi rend="italic">desinit 0</hi> 3 nos tenere <hi rend="italic">ex</hi> nosteme <hi rend="italic">Sm. 2</hi> docuit] nocuit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            4 opto ... nalere <hi rend="italic">om. S</hi>. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento <lb/>
            calicis dominici <hi rend="italic">add</hi>. Q) explicit <hi rend="italic">SQ,</hi> De (Explicit ad Caecilium de <hi rend="italic">P,</hi> Ad <lb/>
            Caecilium de <hi rend="italic">R)</hi> sacramento dominici calicis <hi rend="italic">(om. R)</hi> ezplicit <hi rend="italic">(om. P) <lb/>
            LPR. -</hi> <lb/>
            Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis <hi rend="italic">CLPQR. -</hi> <lb/>
            7 salute <hi rend="italic">LlB</hi> 9 quondam <hi rend="italic">C2LMPQ1RV,</hi> quodam <hi rend="italic">Q1,</hi> quandam <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            ei <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">M</hi> (ei <hi rend="italic">Q),</hi> et <hi rend="italic">PB1</hi> 10 deliquerit <hi rend="italic">C</hi> 11 temere <hi rend="italic">om. CBv</hi> <lb/>
            terapios <hi rend="italic">L1</hi> propera <hi rend="italic">B</hi> 14 et sine] sine <hi rend="italic">CB</hi> 15 urgente <lb/>
            <hi rend="italic">om. CB</hi> ei] et <hi rend="italic">exp. C</hi> 16 liberato <hi rend="italic">C</hi> 17 terapium Q <lb/>
            et <hi rend="italic">om. C</hi> 19 a sacerdote] sacerdoti <hi rend="italic">L</hi> semel] apud <hi rend="italic">exp. C</hi> <lb/>
            offerendam C1 ac] hac <hi rend="italic">LXQ</hi> 20 uictoria 01 promisimus <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="718"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Quantum uero ad causam infantium pertinet, quos dixisti <lb/>
            intra secundum uel tertium diem quam nati sint constitutos <lb/>
            baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis <lb/>
            antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est <lb/>
            baptizandum et sanctificandum non putares: longe aliud in concilio <lb n="5"/>
            nostro uisum est. in hoc enim quod tu putabas esse faciendum <lb/>
            nemo consensit, sed uniuersi potius iudicauimus nulli <lb/>
            hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. nam <lb/>
            cum Dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non <lb/>
            uenit animas hominum perdere sed saluare, quantum <lb n="10"/>
            in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. quid <lb/>
            enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? <lb/>
            nobis enim adque oculis nostris secundum dierum saecularium <lb/>
            cursum accipere qui nati sunt incrementum uidentur. ceterum <lb/>
            quaecumque a Deo fiunt Dei factoris maiestate et opere perfecta <lb n="15"/>
            sunt. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Esse denique apud omnes sine infantes sine maiores natu unam <lb/>
            diuini muneris aequalitatem declarat nobis scripturae diuinae <lb/>
            fides, cum Helisaeus super infantem uiduae filium qui mortuus <lb/>
            iacebat ita se Deum deprecans superstrauit, ut capiti caput et <lb n="20"/>
            faciei facies adplicaretur et superfusi Helisaei membra singulis <lb/>
            paruuli membris et pedes pedibus iungerentur. quae res si <lb/>
            secundum natiuitatis nostrae et corporis qualitatem cogitetur,

<note type="footnote"> 9 Luc. 9, 66. </note>

<note type="footnote"> 1 quantum ... <hi rend="italic">1.11</hi> perdenda est <hi rend="italic">exh. Augustinus Contra duas epist. <lb/>
            Pelag. IV 23</hi> infantum <hi rend="italic">C</hi> n corr. 2 diem tertium <hi rend="italic">L</hi> quam] <lb/>
            dum quam <hi rend="italic">V,</hi> quo <hi rend="italic">e et Aug. textus</hi> sunt <hi rend="italic">R et Aug</hi>. 4 antiquae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ae <hi rend="italic">in ras.,</hi> antiqua <hi rend="italic">M</hi> (antiquae Q) 5 longe] aliquid <hi rend="italic">C</hi> 6 uisum] <lb/>
            omnibus nisum <hi rend="italic">Qv et Aug</hi>. tu <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 7 consentit <hi rend="italic">P,</hi> concessit<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> iudicamus <hi rend="italic">Clv</hi> 8 homini c misericordis dei gratiam <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 hominum <hi rend="italic">om. CB et Aug</hi>. sed saluare <hi rend="italic">B sed</hi> salna in <lb/>
            <hi rend="italic">ras., om. C</hi> 11 si] sicut <hi rend="italic">C</hi> anima] innocens <hi rend="italic">add. C</hi> 12 manibus <lb/>
            dei Q 17 maioris <hi rend="italic">L</hi> 18 declara <hi rend="italic">B</hi> dininae scripturae a<lb/>
             19 cum <hi rend="italic">om. c</hi> elisenB <hi rend="italic">PQ</hi> infante <hi rend="italic">01</hi> nidnae <hi rend="italic">C sed</hi> ae in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.,</hi> samaritis <hi rend="italic">F</hi> 20 ita se <hi rend="italic">om. P</hi> caput <hi rend="italic">ex</hi> apud <hi rend="italic">C</hi> 21 faciei <hi rend="italic">C<lb/>
             sed</hi> ei <hi rend="italic">in ras.,</hi> facie <hi rend="italic">L</hi> applicaret <hi rend="italic">B</hi> snperfnsa <hi rend="italic">CB</hi> aelisae <hi rend="italic">L,</hi> <lb/>
            elisei <hi rend="italic">PQ</hi> singuli <hi rend="italic">L</hi> 22 parnulis C1 inngarentnr 01<lb/>
             23 qualitatem] inaequalitatem c cogitatnr <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="719"/>
            adulto et prouecto infans non posset aequari nec cohaerere et <lb/>
            sufficere possent parua membra maioribus. sed illic aequalitas <lb/>
            diuina et spiritalis exprimitur, quod pares adque aequales sint <lb/>
            omnes homines, quando a Deo semel facti sunt et possit aetas <lb/>
            nostra in incrementis corporum secundum saeculum, non secundum <lb n="5"/>
            Deum habere discrimen: nisi si et gratia ipsa quae et <lb/>
            baptizatis datur pro aetate accipientium uel minor uel maior <lb/>
            tribuitur, cum spiritus sanctus non de mensura sed de pietate <lb/>
            adque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. nam <lb/>
            Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem, cum se omnibus <lb n="10"/>
            . ad caelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat <lb/>
            patrem. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Nam et quod uestigium infantis in primis partus sui diebus  <lb/>
            constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum <lb/>
            adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad caelestem gratiam <lb n="15"/>
            dandam inpedimento esse oportere. scriptum est enim: omnia <lb/>
            munda sunt mundis. nec aliquis nostrum id debet horrere <lb/>
            quod Deus dignatus est facere. nam etsi adhuc infans a partu <lb/>
            nonus est, non ita est tamen ut quisquam illum in gratia danda <lb/>
            adque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo <lb n="20"/>
            infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc <lb/>
            recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato <lb/>
            et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod <lb/>
            Deus fecit amplectimur. nam quod in Iudaica circumcisione carnali <lb/>
            octauus dies obseruabatur, sacramentum est in umbra adque

<note type="footnote"> 16 Tit. 1, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 cohereret <hi rend="italic">L</hi> 2 possint <hi rend="italic">Q</hi> 3 aequalem <hi rend="italic">B</hi> sit <hi rend="italic">R,</hi> sunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 in <hi rend="italic">om. CB</hi> corporis <hi rend="italic">v</hi> 6 si <hi rend="italic">om. C</hi> et om. <hi rend="italic">B</hi> quae et] quae <lb/>
            <hi rend="italic">CBfJ</hi> 7 minore <hi rend="italic">B</hi> 9 paterne <hi rend="italic">C1</hi> 10 accepit <hi rend="italic">O</hi>. aetate <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            patrem] parem <hi rend="italic">Bamb. (B)</hi> 14 constituto <hi rend="italic">L</hi> 15 adhuc horreat] adhorreat <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> ezhosculari Q, rex osculari <hi rend="italic">C, sed</hi> rez <hi rend="italic">eorr. in</hi> eum caeleste <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 17 sunt om. <hi rend="italic">C</hi> nec ... <hi rend="italic">1.24</hi> amplectimur <hi rend="italic">exh. August. I. e</hi>. <lb/>
            aliquid C1 18 dominus <hi rend="italic">Aug</hi>. etsi] si et <hi rend="italic">P</hi> a partu] aperte <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ert <hi rend="italic">corr</hi>. 19 non <hi rend="italic">et</hi> est <hi rend="italic">om. CB</hi> ut] ut ne <hi rend="italic">CB</hi> gratiam Q <lb/>
            21 ipsas <hi rend="italic">om. C in ras.,</hi> ipsa <hi rend="italic">B</hi> adhoc <hi rend="italic">L</hi> 22 regentes <hi rend="italic">corr. in</hi> <lb/>
            regentis <hi rend="italic">C</hi> manus] malis <hi rend="italic">L</hi> cogitari <hi rend="italic">Q</hi> quas] quam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 regene <hi rend="italic">L1</hi> nato <hi rend="italic">om. v,</hi> acto <hi rend="italic">ex</hi> ato <hi rend="italic">C</hi> 24 iuda <hi rend="italic">Cl</hi> carnali <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="720"/>
            imagine ante praemissum. sed ueniente Christo ueritate conpletum <lb/>
            nam quia octauus dies id est post sabbatum prima dies <lb/>
            futurus erat quo Dominus resurgeret et DOS uiuificaret et circumcisionem <lb/>
            nobis spiritalem daret, hic dies octauus id est post <lb/>
            sabbatum primus et dominicus praecessit in imagine. quae <lb n="5"/>
            imago cessauit superueniente postmodum ueritate et data nobis <lb/>
            spiritali circumcisione. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Propter quod neminem putamus a gratia consequenda inpedieadum <lb/>
            esse ea lege quae iam statuta est, nec spiritalem circumcisionem <lb/>
            inpediri carnali circumcisione debere, sed omnem<lb n="10"/>
            omnino admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus <lb/>
            in actis apostolorum loquatur et dicat: Dominus mihi dixit <lb/>
            neminem hominum communem dicendum et inmundum. <lb/>
            ceterum si homines inpedire aliquid ad consecutionem <lb/>
            gratiae posset, magis adultos et prouectos et maiores natu possent <lb n="15"/>
            inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis <lb/>
            delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea <lb/>
            crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo adque <lb/>
            gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans <lb/>
            qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam. <lb n="20"/>
            carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate <lb/>
            contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso

<note type="footnote"> 12 Act. 10, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 in imagine <hi rend="italic">Cv,</hi> iamagine <hi rend="italic">B</hi> in neritate <hi rend="italic">CR</hi> 2 quia <hi rend="italic">corr</hi>. <lb/>
            in qui <hi rend="italic">C</hi> octanam diem <hi rend="italic">B</hi> id est... <hi rend="italic">1.4</hi> octauus id om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            abblatam <hi rend="italic">R item l. 5</hi> 3 quo] quod <hi rend="italic">LM</hi> (quo Q: 5 imaginem C<lb/>
             7 spiritale <hi rend="italic">CI P</hi> 8 ad gratiam consequendam <hi rend="italic">CR</hi> 9 ea] a <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 a carnali P, caraaliter <hi rend="italic">C</hi> circnmcisionem <hi rend="italic">LICR</hi> deberet <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            impediri debere <hi rend="italic">R</hi> omne] omne nominum <hi rend="italic">R</hi> 11 omnino <hi rend="italic">CLPMQ1RV,</hi> <lb/>
            omnino hominem <hi rend="italic">Q7v</hi> 12 actus Q 13 hominum <hi rend="italic">LPV,</hi> hominem <lb/>
            <hi rend="italic">CRv, om. Q</hi> et <hi rend="italic">ex</hi> esse <hi rend="italic">C</hi> 14 ceterum... <hi rend="italic">p. 721,2</hi> aliena peccata exh. <lb/>
            <hi rend="italic">Augustinus Contra duas epist. Pdag. IV 23 = A\' et Contra Iulian. <lb/>
             Pelag. I 6 = A1</hi> inpediri <hi rend="italic">L</hi> 15 possent <hi rend="italic">CLPQR</hi> adulto et prouectuu<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 16 porro <hi rend="italic">usque</hi> ad <hi rend="italic">ifnem exh. Hieronymtu adu. Pelag. <lb/>
             p. 545</hi> = <hi rend="italic">H</hi> etiam <hi rend="italic">om. A7</hi> 17 delictorum <hi rend="italic">C</hi> multo <hi rend="italic">AlH</hi> <lb/>
            18 crediderunt <hi rend="italic">L</hi> remissio <hi rend="italic">H</hi> adque <hi rend="italic">CLPQRA1 A1 H,</hi> et <hi rend="italic">Y,</hi> <lb/>
            atque a c 19 gratiae <hi rend="italic">L</hi> 21 prime C\' 22 qui] quae <hi rend="italic">B sed</hi> <lb/>
            uae s. <hi rend="italic">I</hi>. remissa <hi rend="italic">LPQ,</hi> remissionem <hi rend="italic">H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="721"/>
            facilius accedit quod illi remittuntur non propria sed aliena <lb/>
            peccata. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Et idcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia  <lb/>
            a baptismo adque a gratia Dei, qui omnibus misericors et <lb/>
            benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. quod <lb n="5"/>
            cum circa uniuersos obseruandum sit adque retinendum, magis <lb/>
            circa infantes ipsos et recens natos obseruandum putamus, qui <lb/>
            hoc ipso de ope nostra ac de diuina misericordia plus merentur <lb/>
            quod in primo statim natiuitatis suae ortu plorantes ac flentes <lb/>
            nihil aliud faciunt quam deprecantur. optamus te, frater carissime, <lb n="10"/>
            semper bene ualere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>