<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:25.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:25.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="25" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVPRIANVS CALDONIO FRATRI S. </title></ab><p>Accepimus litteras tuas, frater carissime, satis sobrias et integritatis <lb/>
            ac fidei plenas. nec miramur si exercitatus et in scripturis <lb/>
            dominicis peritus caute omnia et consulte geras. recte<lb n="5"/>
            autem sensisti circa inpertiendam fratribus nostris pacem quam <lb/>
            sibi ipsi uera paenitentia et dominicae confessionis gloria reddiderunt <lb/>
            sermonibus suis iustificati, quibus se ante damnauerant. <lb/>
            cum ergo abluerint omne delictum et maculam primam adsistente <lb/>
            sibi Domino posteriore uirtute deleuerint, iacere ultra sub diabolo <lb n="10"/>
            quasi prostrati non debent, qui extorres facti et bonis suis <lb/>
            omnibus spoliati erexerunt se et cam Christo stare coeperunt. <lb/>
            atque utinam sic et ceteri post lapsum paenitentes in statum <lb/>
            pristinum reformentur: quos nunc urgentes et pacem temere <lb/>
            atque inportune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, <lb n="15"/>
            librum tibi cum epistulis numero quinque misi quas ad clerum <lb/>
            et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci: quae <lb/>
            epistulae etiam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et <lb/>
            rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum <lb/>
            catholicam fidem stare. quod ipsum tu etiam ad collegas nostros<lb n="20"/>
            quos potueris transmittes, ut apud omnes unus actus et una consensio <lb/>
            secundum Domini praecepta teneatur. opto te, frater <lb/>
            carissime, semper bene ualere.

<note type="footnote">Epist. XXV. — Incipit epiatola Cypriani (epistula om. <hi rend="italic">Io,</hi> cjpriaoi <lb/>
            <hi rend="italic">om. o)</hi> ad Caldoniam <hi rend="italic">EITo,</hi> om. <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>, Secunda ad eundem incipit fi <hi rend="italic">(epist. 41<lb/>
             praemissa). —</hi> 3 accepi <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> <hi rend="italic">7 ipri ex ipsa T paenitentiam T</hi> confusionis <lb/>
            T 8 iustificatis E1<foreign xml:lang="grc">Τω</foreign> ante om. <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> damnaaert p <lb/>
            9 abluerent <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1 primam] pristinam <foreign xml:lang="grc">μν</foreign> 10 posteriore] postiore <hi rend="italic">T, <lb/>
            potiore Vv delerint V</hi> 11 facti et factis <foreign xml:lang="grc">μ</foreign>1 12 cum chriato <lb/>
            om. p se stare o 13 ric et] si T, et <foreign xml:lang="grc">ω</foreign> 14 quas E1 urgentes <lb/>
            <hi rend="italic">om. T 15 scire T</hi> 16 tibi libram <foreign xml:lang="grc">μ</foreign> 17 martyras p et] et <lb/>
            ad o 18 etiam] <hi rend="italic">iam Tpv 20 toa etiam T,</hi> etiam tu <foreign xml:lang="grc">μν</foreign> 21 transmittere <lb/>
            p1, traMmrtte v consensio] confesrio p, 22 domini om. p <lb/>
            te frater] uos fratres T1<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>. — Epistola Cypriani ad Caldonium explicit <hi rend="italic">ET,</hi> <lb/>
            ■ Explicit ad Caldonium o, om. fut. — </note>
</p><pb n="539"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>