<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:20.1-20.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1:20.1-20.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa012.opp-lat1"><div n="20" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S. </title></ab><p>Quoniam conperi, fratres carissimi, minus simpliciter et minus <lb/>
            fideliter UODIS renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et <lb n="5"/>
            geruntur, necessarium duxi has ad uos litteras facere, quibus <lb/>
            uobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. <lb/>
            nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis <lb/>
            impetu primo, cum me clamore uiolento frequenter populus <lb/>
             flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum <lb n="10"/>
            publicam cogitans interim secessi, ne per inuerecundam praesentiam <lb/>
            nostram seditio quae coeperat plus prouocaretur. absens <lb/>
            tamen corpore nec spiritu nec actu nec monitis meis defui <lb/>
            quo minus secundum Domini praecepta fratribus nostris in <lb/>
            quibus possem mea mediocritate consulerem. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Et quid egerim locuntur uobis epistulae pro temporibus <lb/>
            emissae numero tredecim, quas ad uos transmisi, m quibus <lb/>
            nec clero consilium nec confessoribus exhortatio nec extorribus <lb/>
            quando oportuit obiurgatio nec uniuersae fraternitati ad deprecandam <lb/>
            Dei misericordiam adlocutio et persuasio nostra defuit, <lb n="20"/>
            quantum secundum legem fidei et timorem Dei Domino suggerente <lb/>
            nostra mediocritas potuit eniti.. postea quam uero et tormenta <lb/>
            uenerunt, siue iam tortis fratribus nostris siue adhuc <lb/>
            ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos <lb/>
            noster sermo penetrauit. item cum conperissem eos qui

<note type="footnote"> Epist. XX. — Incipit ad clerum Romae <hi rend="italic">F,</hi> Incipit ad Romanos <hi rend="italic">LN,</hi> <lb/>
            Incipit eiusdem secunda Q. - 4 comperit <hi rend="italic">L</hi> 5 et gesta] gesta <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            6 necessarins Lt 8 instrnuntar <hi rend="italic">Q</hi> (instruuntur et M) orto <hi rend="italic">om. Q,</hi> <lb/>
            hortos <hi rend="italic">N</hi> 9 uiolenUo <hi rend="italic">Q</hi> (uiolentior <hi rend="italic">M)</hi> 10 fratruum Q 11 inuerecundiam <lb/>
            Q 12 quae <hi rend="italic">Q sed</hi> q <hi rend="italic">8. l</hi>. (uae M) 13 enim tamen <hi rend="italic">L sed</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">txp</hi>. monitis] molestia <hi rend="italic">F</hi> defui <hi rend="italic">Q,</hi> decuit <hi rend="italic">FLN</hi> 16 quod <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 missae <hi rend="italic">NQ</hi> 18 consilium meum Q confessionibus <hi rend="italic">F</hi> exortatio <lb/>
            nec <hi rend="italic">L,</hi> exhortationes <hi rend="italic">N</hi> 19 fraternitatis <hi rend="italic">N</hi> 22 initi Q et <lb/>
            om. <hi rend="italic">F</hi> 23 tortis] tormentis <hi rend="italic">F</hi> 34 confortandos <hi rend="italic">FLNQV,</hi> conflrmandos <lb/>
            v 25 comperisse <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="528"/>
            sacrilegis contactibus manus suas adque ora maculassent uel nefandis <lb/>
            libellis nihilominus conscientiam polluissent exambire <lb/>
            ad martyras passim, confessores quoque inportuna et gratiosa <lb/>
            deprecatione conrumpere ut sine ullo discrimine adque examine <lb/>
            singulorum darentur cotidie libellorum milia contra euangelii<lb n="5"/>
            legem, litteras feci quibus martyras et confessores consilio meo <lb/>
            quantum possem ad dominica praecepta reuocarem. item presbyteris <lb/>
            et diaconibus non defuit sacerdotii uigor ut quidam <lb/>
            minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, <lb/>
            qui cum lapsis communicare iam coeperant. conprimerentur <lb n="10"/>
            intercedentibus nobis. plebi quoque ipsi quantum potuimus animum <lb/>
            conposuimus et ut ecclesiastica disciplina seruaretur instruximus. <lb/>
            </p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Postmodum nero cum quidam de lapsis sine sua sponte sine <lb/>
            alio incitatore audaci flagitatione promerent ut pacem sibi a<lb n="15"/>
            martyribus et confessoribus promissam extorquere uiolento impetu <lb/>
            niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et <lb/>
            legi eis mandaui, ut ad illorum uiolentiam interim quoque <lb/>
            genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo <lb/>
            excederent, exomologesi facta et manu eis in paenitentia <lb n="20"/>
            inposita cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum <lb/>
            remitterentur. nec in hoc legem dedi aut me auctorem temere <lb/>
            constitui. sed cum uideretur et honor martyribus habendus et <lb/>
            eorum qui omnia turbare cupiebant impetus conprimendus, et <lb/>
            praeterea uestra scripta legissem quae ad clerum nostrum per <lb n="25"/>
            Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut his qui post lapsum <lb/>
            infirmitate adprehensi essent et paenitentes communicationem <lb/>
            desiderarent subueniretur, standum putaui et cum uestra

<note rend="script" type="footnote"> 2 nihil hominibus <hi rend="italic">N</hi> 3 martyres <hi rend="italic">LNs</hi> passim] ut possent V <lb/>
            <hi rend="italic">6 martyres Nv 7 poese L reuocare M (reaocarem</hi> Q) 8 sa- <lb/>
            <hi rend="italic">cerdo L 10 coeperint L 11 qaantis F</hi> animos Vv 12 cumposnimns<lb/>
             <hi rend="italic">M</hi> (conp. <hi rend="italic">Q)</hi> 15 alio <hi rend="italic">F,</hi> aliquo <hi rend="italic">LNQo</hi> audacia <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            flagitione <hi rend="italic">N</hi> proruerint <hi rend="italic">F,</hi> proromperent <hi rend="italic">V"</hi> a ex cum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            16 uiolenti <hi rend="italic">M</hi> (uiolento Q) 18 quoquo <hi rend="italic">N"</hi> 20 exhomologesis <lb/>
            <hi rend="italic">FLNQ manns ei F</hi> paenitentiam v <hi rend="italic">21 ad dno LNQ1 (ad</hi> <lb/>
            dum M) 24 conprimendum <hi rend="italic">F</hi> • 25 quae <hi rend="italic">F,</hi> quae hoc <hi rend="italic">LN,</hi> quae<lb/>
             hoa Q, quae huc a 26 clementium v his] iis v 28 subuemre.tar <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
            
<pb n="529"/>
            sententia, ne actus noster qui adunatus esse et consentire circa <lb/>
            omnia debet in aliquo discreparet. plane ceterorum causas quamuis <lb/>
            libello a martyribus accepto differri mandaui et in nostram <lb/>
            praesentiam reseruari, ut cum pace a Domino nobis data plures <lb/>
            praepositi conuenire in unum coeperimus, communicato etiam uobiscum <lb n="5"/>
            consilio disponere singula uel reformare possimus. <lb/>
            opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>