<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem <lb/>
            [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris <lb/>
            et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis<lb n="20"/>
            quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine <lb/>
            sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit <lb/>
            sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium <lb/>
            memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, <lb/>
            in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta

<note type="footnote"> 3 Apoc. 3,17 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 falleres <hi rend="italic">S</hi> quisquis v 3 sum <hi rend="italic">om. GV</hi> 5 miser ct miserabilis <lb/>
            v 6 a <hi rend="italic">me W s. l. m. 2</hi> de igne <hi rend="italic">W, om. G</hi> 7 uestem a. ut <lb/>
            uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et <hi rend="italic">S et]</hi> ut <hi rend="italic">F</hi> 8 ungue 01, <lb/>
            xmge <hi rend="italic">WO1</hi> 10 christo] me <hi rend="italic">F</hi> decogtis S 14 matrona] <hi rend="italic">add. v</hi>. in <lb/>
            ecclesia christi innnge <hi rend="italic">FWv</hi> 16 dum deum et] et dominum <hi rend="italic">ex</hi> dum et <lb/>
            <hi rend="italic">F m. 2</hi> operibus et moribus <hi rend="italic">FWV, operibus G,</hi> operibus bonis et m. v <lb/>
            bonis ornaris <hi rend="italic">ex</hi> promereris <hi rend="italic">F m. 2</hi> 18 talis non F* ecclesiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            potest O 19 enim <hi rend="italic">om. S; cf. p. 381,10</hi> oculi tui <hi rend="italic">Sv</hi> perfusi <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            superfusioni <hi rend="italic">F</hi> nigroris <hi rend="italic">WGv,</hi> crnoris <hi rend="italic">F</hi> 20 diues] es <hi rend="italic">add. G,</hi> es et <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. v credes <hi rend="italic">S</hi> 21 corbam S respices S dominico <hi rend="italic">F</hi> 22 sine <lb/>
            sacrificium S 23 in euangelio] <hi rend="italic">euangelicam G 24 operari S</hi> 25 caizophy- <lb/>
            <hi rend="italic">lacio S</hi> erant <hi rend="italic">S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.)</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="385"/>
            mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de <lb/>
            patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, <lb/>
            non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen <lb/>
            dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit <lb/>
            in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit <lb n="5"/>
            illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia <lb/>
            sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum <lb/>
            beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit <lb/>
            iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis <lb/>
            suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa <lb n="10"/>
            quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam <lb/>
            oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem <lb/>
            maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. <lb/>
            adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec <lb/>
            faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in <lb n="15"/>
            dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis <lb/>
            ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis <lb/>
            Deo faenerat. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis  <lb/>
            refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis <lb n="20"/>
            existimet beneficio filiorum , quando in inpensis spiritalibus <lb/>
            Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec <lb/>
            conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente <lb/>
            et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem <lb/>
            super me non est me dignus, et qui diligit <lb n="25"/>
            filium aut filiam super me non est me dignus. item

<note type="footnote"> 3 Luc. 21, 3 sq. 24 Matth. 10,37. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 exanminans 81 4 plus omnibus <hi rend="italic">FGv</hi> 5 omnes... autem de <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> ex eo] de eo <hi rend="italic">W,</hi> deo <hi rend="italic">G</hi> 7 omne Gl quodcumq. <hi rend="italic">SGl</hi> 9 in- <lb/>
            <hi rend="italic">felicitatia SFW GV, infidelitatis v</hi> 10 inops <hi rend="italic">nidua FW G, inobs S,</hi> inops <lb/>
            rebus dines <hi rend="italic">scripsit Baluftus,</hi> inops nidualarga <hi rend="italic">Manutius,</hi> inops non inops <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. in uniuersa <hi rend="italic">W</hi> 11 illa. <hi rend="italic">W a in ras</hi>. 12 stcrili diuiti <hi rend="italic">G2</hi> <lb/>
            13 hoc ipso 11 14 eum <hi rend="italic">om. G</hi> quisquis v haec cum quisq. <hi rend="italic">G</hi> 15 do <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            illuc <hi rend="italic">ex</hi> illut <hi rend="italic">W</hi> dei dona v dona dei appellat et in <hi rend="italic">om. Fl,</hi> dei <lb/>
            munus appellat et in <hi rend="italic">aàà. F*</hi> 17 posset <hi rend="italic">SG</hi> pauperi <hi rend="italic">G</hi> 18 difi. <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            dao F 19 res om. <hi rend="italic">W</hi> 20 excusare <hi rend="italic">SG</hi> 21 in <hi rend="italic">om. S</hi> 23 dmo S <lb/>
            24 monente] dicente S 25 et qui...dignus <hi rend="italic">om. G</hi> 26 super me <hi rend="italic">S <lb/>
            m. 2 in ras</hi>. </note>

<note type="footnote"> ill. </note>

<note type="footnote"> 2.) </note> <lb/>


<pb n="386"/>
            in Deuteronomio ad corroborationem fidei et dilectionem Dei <lb/>
            paria conscripta sunt. qui dicunt, inquit, patri et matri: <lb/>
            non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi <lb/>
            custodierunt praecepta tua et testamentum tuum <lb/>
            seruauerunt. nam si Deum toto corde diligimus, nec parentes<lb n="5"/>
            nec filios Deo praeferre debemus. quod et Iohannes in epistula <lb/>
            sua ponit caritatem Dei aput eos non esse quos uideamus <lb/>
            operari in pauperem nolle. qui habuerit, inquit, substantiam <lb/>
            mundi et uiderit fratrem suum desiderantem <lb/>
            et cluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet <lb n="10"/>
            in illo ? si enim Deus eleemosynis pauperum faeneratur et cum <lb/>
            datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena caelestibus <lb/>
            praeferat nec diuinis humana praeponat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>