<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida <lb/>
            est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis <lb/>
            copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis <lb/>
            turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius <lb n="5"/>
            ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, <lb/>
            tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi <lb/>
            uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, <lb/>
            quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter <lb/>
            nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda <lb n="10"/>
            res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra <lb/>
            mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione <lb/>
            concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei <lb/>
            et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat,  <lb n="15"/>
            qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad <lb/>
            procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, <lb/>
            quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis <lb/>
            hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans <lb/>
            ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella <lb n="20"/>
            et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere

<note type="footnote"> DTCIPIT (racrpiT <hi rend="italic">om</hi>. S) DE MORTA.LITATE <hi rend="italic">SW,</hi> INCIPIT CAECILI CY- <lb/>
            PBIANI DE MOETALITATE <hi rend="italic">0 G</hi> 2 plurimom <hi rend="italic">G\'</hi> 3 <hi rend="italic">est om. G</hi> mort. <lb/>
            cop. praes. <hi rend="italic">G</hi> 4 set S, et <hi rend="italic">G</hi> stab. et fort. <hi rend="italic">W</hi> 5 uiolentus 0, uolentis <lb/>
            W\' 7 quia <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2,</hi> quoniam <hi rend="italic">V</hi> animuerto <hi rend="italic">W\'</hi> inbecillitatem <lb/>
            0 8 dulcidine SO mollitiae <hi rend="italic">SGO</hi> 9 magis] maius v 10 easerere <lb/>
            S 13 delicate mentes <hi rend="italic">S</hi> 15 adgnoscere <hi rend="italic">W ut solet,</hi> agnascire 0 <lb/>
            16 sperat <hi rend="italic">SO,</hi> spirat <hi rend="italic">WV,</hi> adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio <lb/>
            <hi rend="italic">SOWGV,</hi> cnnctatio <hi rend="italic">v</hi> 18 euentura <hi rend="italic">OWGV</hi> prouide 0 <lb/>
            19 hortatur <hi rend="italic">G,</hi> hortatusn 0\' 21 terre <hi rend="italic">0 ita saepius</hi> e <hi rend="italic">pro</hi> ae</note> <lb/>


<pb n="298"/>
            praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium <lb/>
            metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus <lb/>
            aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae <lb/>
            dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et <lb/>
            quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente:<lb n="5"/>
            cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam <lb/>
            in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres <lb/>
            dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium <lb/>
            salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper <lb/>
            amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia <lb n="10"/>
            et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis <lb/>
            et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. <lb/>
            est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere <lb/>
            qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se <lb/>
            non credat cum Christo incipere regnare. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>