<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis  <lb/>
            in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata <lb/>
            est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes <lb/>
             quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli <lb n="10"/>
            quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. <lb/>
            nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus <lb/>
            nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte <lb/>
            properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus <lb/>
             parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, <lb n="15"/>
            ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari <lb/>
            per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur <lb/>
            ? 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec est pro dolor iusta aliqua et grauis causa quae tantum  <lb/>
             facinus excuset. relinquenda erat patria et patrimonii facienda <lb n="20"/>
            iactura. cui enim non nascenti adque morienti relinquenda quandoque <lb/>
            patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non <lb/>
            relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. clamat <lb/>
            ecce per prophetam Spiritus sanctus: discedite, discedite,

<note type="footnote"> 24 Es. 52,11. </note>

<note type="footnote"> 1 accesserat S, accessit <hi rend="italic">WRv</hi> ***fuit <hi rend="italic">W (iam ? eras.)</hi> non] nonne v <lb/>
            2 fetore <hi rend="italic">SR</hi> redolere <hi rend="italic">W corr. in marg., in contextu</hi> redore 3 ac <lb/>
            ne <hi rend="italic">R</hi> 4 supplicaturus <hi rend="italic">SWVR,</hi> immolaturus <hi rend="italic">uel</hi> immolaturus uel supplicaturus <lb/>
            v <hi rend="italic">inportas S, inponis WRv haras W1, aram scripsit Balu- <lb/>
            : ius</hi> 5 ipse uictima <hi rend="italic">S</hi> salutem tuam <hi rend="italic">om. R</hi> spem tuam <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            6 illis <hi rend="italic">Wv</hi> 7 ac om. <hi rend="italic">S</hi> ortamentis <hi rend="italic">PPJS1,</hi> hortamentum <hi rend="italic">81</hi> 8 exitum <lb/>
            <hi rend="italic">S* Wl</hi> populis Wl <hi rend="italic">10 parenti*um W inpositi SRV et Augustin. <lb/>
            epist.98 c. 3, uel inpositi Wv adtractati R, adtrectati August</hi>. par- <lb/>
            Eoli <hi rend="italic">W</hi> 12 illi <hi rend="italic">om. R</hi> nihil mali <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 13 cibo <hi rend="italic">W s. 1</hi>. <lb/>
            m.2 14 sensibus <hi rend="italic">R</hi> 15 dominum <hi rend="italic">August</hi>. 16 ut dum <hi rend="italic">ex ud W m. 2</hi> <lb/>
            17 capimur <hi rend="italic">R</hi> 21 factura <hi rend="italic">R</hi> non] <hi rend="italic">ante</hi> nascenti <hi rend="italic">exhibet SWRV, post</hi> <lb/>
            morienti <hi rend="italic">v</hi> nascentia atque morientia <hi rend="italic">R</hi> relinquenda erat <hi rend="italic">W</hi> quandoq. <lb/>
            ex quanq. W <hi rend="italic">m. 2</hi> 22 cst <hi rend="italic">Ws. 1. m. 2</hi> ut christus <hi rend="italic">Oxon</hi>. 23 salutis] saluis <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> aeternae <hi rend="italic">W 8. Z. m.2</hi> timeamur <hi rend="italic">W</hi> 24 profeti <hi rend="italic">ex</hi> profetas <hi rend="italic">Sm.2</hi> </note>

<note type="footnote">16* </note> <lb/>


<pb n="244"/>
            exite inde et inmundum nolite tangere: exitede medio <lb/>
            eius, separamini qui fertis uasa Domini. et qui <lb/>
            uasa sunt Domini ac templum Dei ne inmundum tangere et <lb/>
            feralibus cibis pollui uiolarique cogantur, non exeunt de medio <lb/>
            nec recedunt? alibi quoque uox auditur e caelo praemonens quid <lb n="5"/>
            Dei seruos facere oporteret et dicens: exi de ea, populus <lb/>
            meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris <lb/>
            plagis eius. qui exit et cedit delicti particeps <lb/>
            non fit, plagis uero et ipse perstringitur qui socius criminis inuenitur. <lb/>
            et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandauit<lb n="10"/>
            adque ut id fieret et docuit et fecit. nam cum corona de <lb/>
            Dei dignatione descendat nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, <lb/>
            quisque in Christo manens interim cedit non fidem denegat <lb/>
            sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, <lb/>
            negaturus remansit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia <lb/>
            et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor <lb/>
            caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos <lb/>
            facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus <lb/>
            uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides<lb n="20"/>
            pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum <lb/>
            Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus <lb/>
            inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et <lb/>
            praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, <lb/>
            uende omnia tua et da pauperibus et habebis

<note type="footnote"> 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 separamini <hi rend="italic">SBVW1,</hi> seperamini WI, mundamini <hi rend="italic">v</hi> 5 praemonena <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> quid <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 6 oporteret et <hi rend="italic">S,</hi> conueniat <hi rend="italic">WRr</hi> exi.. <lb/>
            W (te? <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 <hi rend="italic">dilectorum S praestringaris R</hi> 8 dileeti participes <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 9 perstringitur <hi rend="italic">SWV,</hi> praestringitur <hi rend="italic">R,</hi> constringitur v <lb/>
            10 recedere <hi rend="italic">S</hi> 11 ut id fieret] uti defleret <hi rend="italic">R primum</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v</hi> caedit R <lb/>
            negat <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 14 secederet] recedit <hi rend="italic">ex</hi> recedet <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 fratres <lb/>
            carissimi <hi rend="italic">S,</hi> fr. dilectissimi <hi rend="italic">Baluzius</hi> 17 patrimoni <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            18 parati aut expediti <hi rend="italic">SW,</hi> expediti aut succincti <hi rend="italic">R</hi> 19 remanentibus] <lb/>
            trementibus <hi rend="italic">R</hi> 21 uincta <hi rend="italic">W,</hi> uicta <hi rend="italic">SR</hi> terra <hi rend="italic">R</hi> 22 terrestribus <lb/>
            cupiditatibus <hi rend="italic">Pamelius</hi> 24 praeponens Sl si uis <hi rend="italic">ex</hi> et quis <hi rend="italic">S</hi> m. 2 <lb/>
            25 nade uende <hi rend="italic">v</hi> thensaurum <hi rend="italic">S item p. 245, 2 et 4,</hi> thessaurum <hi rend="italic">W item. <lb/>
            p. 245, 2</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="245"/>
            thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites <lb/>
            facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes <lb/>
            hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: <lb/>
            esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, <lb/>
            nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non <lb n="5"/>
            haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub <lb/>
            apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et <lb/>
            parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo  <lb/>
             detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta <lb n="10"/>
            conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se <lb/>
            credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam <lb/>
            domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines <lb/>
            apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri <lb/>
             incidunt in temptationem et muscipula et desideria <lb n="15"/>
            multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem <lb/>
            et in interitum. radix enim omnium malorum <lb/>
            est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus <lb/>
             autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris <lb n="20"/>
            inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus <lb/>
            pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum <lb/>
            aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut <lb/>
            filios propter regnum Dei et non recipiat septies <lb/>
             tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo <lb n="25"/>
            uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 


<note type="footnote"> 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. </note> 


<note type="footnote"> 1 caelo <hi rend="italic">R</hi> et sequere <hi rend="italic">R</hi> 2 diuitias suas <hi rend="italic">Rv,</hi> 4 cor et] curet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            animans <hi rend="italic">S1</hi> 5 a <hi rend="italic">om</hi>. S uinciretur <hi rend="italic">coni. Qronou. obs. p. 574</hi> 6 dominum <lb/>
            gnum <hi rend="italic">S, cf.1.9 et 13, 254, 6</hi> 7 et <hi rend="italic">(ante</hi> rebus) <hi rend="italic">om. S</hi> 8 inuiduis <lb/>
            <hi rend="italic">S1,</hi> indiuidui <hi rend="italic">R</hi> christo <hi rend="italic">v</hi> adhaeserant <hi rend="italic">R</hi> 9 patrimonii <lb/>
            sui <hi rend="italic">S</hi> 10 et ad] ad <hi rend="italic">W</hi> 12 ad om. <hi rend="italic">W1</hi> pecuniam <hi rend="italic">SRVW,</hi> pecuniam <lb/>
            suam v 13 domini <hi rend="italic">m. 2 add. in W</hi> pecuniae suae <hi rend="italic">S</hi> 15 muscipula <lb/>
            <hi rend="italic">SlR,</hi> muscipulas <hi rend="italic">W,</hi> muscipulam <hi rend="italic">S2v</hi> 16 multa inutilia v 17 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> 18 errauerunt] naufragauerunt <hi rend="italic">Cyprianus test. III61, de</hi> dom. <lb/>
            <hi rend="italic">orat. c. 19, de opere et el. c. 10</hi> 23 aut fratres <hi rend="italic">om. S</hi> 24 septies] centies <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 uita aeterna <hi rend="italic">R</hi> domini <hi rend="italic">Rv,</hi> dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="246"/>
            conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda <lb/>
            iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati <lb/>
            eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint <lb/>
            uos et expulerint et maledixerint nomini uestro <lb/>
            ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa <lb n="5"/>
            die et exultate: ecce enim merces uestra multa in <lb/>
            caelis. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>