<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:21-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:21-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso  <lb/>
            omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores <lb/>
            scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem <lb/>
            Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum? <lb/>
             nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius <lb n="5"/>
            ambulare neque audire legem eius? et superduxit <lb/>
            super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac <lb/>
            dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat <lb/>
            aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata <lb/>
             uestra inter uos et Deum separant et propter peccata <lb n="10"/>
            uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. <lb/>
            delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes <lb/>
            conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse <lb/>
            nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius <lb/>
            et monita salutaria numquam seruare uoluisse. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse aput eum, quam  <lb/>
            fidem credas, quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio <lb/>
            ipsa non reformauit? alta et recta ceruix nec quia cecidit <lb/>
            inflexa est: tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus <lb/>
             est. iacens stantibus et integris uulneratus minatur et quod <lb n="20"/>
            non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat aut ore <lb/>
            polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. <lb/>
            adque — o tuam nimiam, furiose, dementiam! — irasceris <lb/>
            ei qui abs te iram Dei auertere nititur, ei minaris qui pro te

<note type="footnote"> 3 Es. 42, 24 sq. 8 Es. 59, 1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">om. S</hi> deo ignorante <hi rend="italic">S,</hi> ignaro deo <hi rend="italic">WRv</hi> permittente <hi rend="italic">ex</hi> permittenoum <lb/>
            <hi rend="italic">S m. 2</hi> ipso S, illo <hi rend="italic">WRv</hi> 2 cum <hi rend="italic">doccat v</hi> indocebiles <lb/>
            Sl, indociles <hi rend="italic">82WRv</hi> 3 quae om. <hi rend="italic">R</hi> direptione <hi rend="italic">W</hi> 4 iacob et <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> israhel eia <hi rend="italic">WS2,</hi> istraheles S\', israhel <hi rend="italic">R</hi> 5 noluerunt SV, . <lb/>
            nolebant <hi rend="italic">WR</hi> 7 animationis suae om. S ac] et <hi rend="italic">S</hi> 8 nunquid <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            9 grauabit <hi rend="italic">W</hi> 10 deum] dom S peccata <hi rend="italic">S,</hi> delicta <hi rend="italic">WRv; cf. test. III <lb/>
            4i p.152 11 nertit W 12 delicta potius Rv dereputemus Sl</hi> <lb/>
            nostri <hi rend="italic">SW,</hi> nostra <hi rend="italic">Rv; cf. indicem s</hi>. u. nostri reuoluentes <hi rend="italic">S\'v,</hi> auol- <lb/>
            <hi rend="italic">uentes Sl</hi> 14 domini] et dni <hi rend="italic">ex</hi> nostris <hi rend="italic">Sm. 2</hi> abiecisse <hi rend="italic">SR V,</hi> et abiecisse <lb/>
            <hi rend="italic">Wv</hi> 15 reuoluisse Sl 16 boni] bo <hi rend="italic">R</hi> 17 credam credasU 18 erecta <lb/>
            <hi rend="italic">S\'R; cf. Gronou. obs. p. 570</hi> 20 uulneratis 81 21 aut ore,SW\', ut <lb/>
            ore W\', auctore <hi rend="italic">R</hi> 22 irascatur S\' 23 adque o] at quo <hi rend="italic">R</hi> 24 auertere <lb/>
            iram dei <hi rend="italic">WRv</hi> ei] et <hi rend="italic">SR</hi> </note> <lb/>


<pb n="254"/>
            Domini misericordiam deprecatur, qui uulnus tuum sentit quod <lb/>
            ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit quas ipse forsitan non <lb/>
            fundis. oneras adhuc crimen et cumulas et cum ipse sis inplacabilis <lb/>
            ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum <lb/>
            posse placari? ,. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria <lb/>
            praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi <lb/>
            paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et <lb/>
            alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis <lb/>
            caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam<lb n="10"/>
            minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce <lb/>
            eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum <lb/>
            tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis <lb/>
            necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo <lb/>
            ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> Vnus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit postquam <lb/>
            Christum negauit obmutuit. poena inde coepit unde coepit <lb/>
            et crimen, ut nec rogare iam posset qui uerba ad precum misericordiam <lb/>
            non haberet. alia in balneis constituta – hoc enim crimini <lb/>
            eius et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lauacri<lb n="20"/>
            uitalis gratiam perdidisset – sed illic ab inmundo spiritu inmunda <lb/>
            correpta laniauit dentibus linguam quae fuerat uel pasta inpie <lb/>
            uel locuta. postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem <lb/>
            suam rabies oris armata est. ipsa sui carnifex extitit nec diu superesse <lb/>
            postmodum potuit, dolore uentris et uiscerum cruciata <lb n="25"/>
            defecit.

<note type="footnote"> 2 forsitan ipse <hi rend="italic">WRv</hi> 3 sis ipse <hi rend="italic">Wv</hi> implacabilis irasceris <hi rend="italic">Oxon</hi>. <lb/>
            4 antestitesR deum S 5 cito posse <hi rend="italic">V (cf. p. 262,20)</hi> 6 aures tuae 8 <lb/>
            8 obtendimus S1, ..tendimus W1, <hi rend="italic">ostendimus SaWRv</hi> praeclusa <hi rend="italic">S,</hi> perclusa <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> perculsa <hi rend="italic">v,</hi> percussa <hi rend="italic">R</hi> 9 alienata] aliena tamen <hi rend="italic">R</hi> conspicit <lb/>
            <hi rend="italic">S, percipit WRv 10 discimus ex dicimus Wm. 2 si om. R</hi> 11 est <lb/>
            <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> praesentium <hi rend="italic">R</hi> 13 tristis Sl 14 paenae <hi rend="italic">WR, post<lb/>
             uenerit ponit v,</hi> iudicii <hi rend="italic">S</hi> 8. <hi rend="italic">l. m. 2; uncis inclusi</hi> 15 dirigantur <hi rend="italic">SWRV, <lb/>
            corrigantur v 16 sponte ex eiponte Sm. 2 ad capitolium S</hi> 17 poenam <lb/>
            Sl 18 possit <hi rend="italic">SI,</hi> po..set <hi rend="italic">W</hi> set <hi rend="italic">in ras</hi>. precum ad <hi rend="italic">R,</hi> ad prae- <lb/>
            <hi rend="italic">candam v</hi> 19 <hi rend="italic">alias R</hi> 20 <hi rend="italic">ut et S* WR,</hi> et ut S\', ut v <hi rend="italic">balnea R</hi> <lb/>
            lauagri <hi rend="italic">S</hi> 21 sed om. <hi rend="italic">Rv</hi> 22 correpta cecidit <hi rend="italic">Erasmus</hi> laniauit <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> quae <hi rend="italic">SIR,</hi> qua <hi rend="italic">jS\'TPi&gt;</hi> 25 dolore S, doloribus <hi rend="italic">WRv</hi> cruciatu <lb/>
            <hi rend="italic">malim</hi> </note>

<pb n="255"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>