<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:17-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:17-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille <lb/>
            largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem <lb/>
            Deus tradidit pro peccatis nostris. homo Deo maior non potest esse, <lb n="20"/>
            nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in <lb/>
            Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc <lb/>
            accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus <lb/>
            homo qui spem habet in hominem. Dominus orandus est, <lb/>
            Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare <lb n="25"/>
            se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit. credimus <lb/>
            quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera

<note type="footnote"> 15 Apoc 2, 5. 23 Hier. 17, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 uocabolo <hi rend="italic">S</hi> 2 debet <hi rend="italic">Sl</hi> 4 lapsi <hi rend="italic">W</hi> 5 magis nauigiis <hi rend="italic">R</hi> 6 spei <lb/>
            <hi rend="italic">SWRV,</hi> aeternae spei <hi rend="italic">v</hi> arborem a radice <hi rend="italic">v</hi> aubuertunt <hi rend="italic">ex</hi> subtrahunt <lb/>
            Sm. 2 7 ad] ut <hi rend="italic">V</hi> importum <hi rend="italic">W</hi> 8 concidit 81 facillitas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            10 quem <hi rend="italic">S\'</hi> suptilis <hi rend="italic">W</hi> 11 poculatione <hi rend="italic">Sl</hi> 12 euanescat ut v <lb/>
            13 pectorum <hi rend="italic">WRv</hi> statur <hi rend="italic">R</hi> 14 grauiter] roganit <hi rend="italic">R</hi> paenitentia] <lb/>
            patientia <hi rend="italic">W</hi> 17 fallant <hi rend="italic">Rl</hi> se decipiat <hi rend="italic">v</hi> 18 ipsum] illum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            20 nostris <hi rend="italic">ex</hi> nos <hi rend="italic">Sm. 2</hi> esse non potest maior <hi rend="italic">WRv</hi> 21 <hi rend="italic">dimittere R</hi> <lb/>
            23 accidat <hi rend="italic">Sx</hi> crimen] criminis cumulum <hi rend="italic">V (ef. p. 243, 9),</hi> cumulum <hi rend="italic">V<lb/>
             teste Stgaltio (ef. p. 247, 25)</hi> 24 spem suam <hi rend="italic">V</hi> habet <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2,</hi> <lb/>
            ponit <hi rend="italic">V</hi> hominem <hi rend="italic">SWBY,</hi> homine <hi rend="italic">v;</hi> rrjv <hi rend="italic">IXnitia ixu in avaQtanov<lb/>
             LXX</hi> 25 est om. <hi rend="italic">R</hi> 26 de] a R </note> <lb/>


<pb n="250"/>
            iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum post occasum saeculi <lb/>
            huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem <lb/>
            peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini <lb/>
            praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. <lb n="5"/>
            prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam <lb/>
            prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de <lb/>
            sua facilitate praesumere. sub ara Dei animae occisorum martyrum <lb/>
            clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus <lb/>
            et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum<lb n="10"/>
            de his qui in terris inhabitant? et requiescere <lb/>
            ac patientiam tenere adhuc iubentur. et quemquam posse aliquis <lb/>
            existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri <lb/>
            contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse <lb/>
            defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita,<lb n="15"/>
            si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis <lb/>
            facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa <lb/>
            moderatio. mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt <lb/>
            in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino <lb/>
            inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. neque <lb n="20"/>
            enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit <lb/>
            humana pollicitatione promissum. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Nam et Moyses pro peccatis populi petit nec tamen peccantibus <lb/>
            ueniam cum petisset accepit. precor, ait, Domine, deliquit <lb/>
            populus hic delictum grande: et nunc si

<note type="footnote"> 9 Apoc. 6,10. 24 Ex. 32,31 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 occansom <hi rend="italic">S</hi> 2 eius <hi rend="italic">ex</hi> eis <hi rend="italic">W m. 2</hi> 3 ccterum] neterum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            praepropere <hi rend="italic">R</hi> festinatione <hi rend="italic">om. R</hi> 4 cunctis) cuiquam <hi rend="italic">Oxon</hi>. et <lb/>
            andet <hi rend="italic">ex</hi> ait audit <hi rend="italic">S m. 2</hi> dei <hi rend="italic">S</hi> 5 et <hi rend="italic">S 8,1. m. 1</hi> 7 dei v deprcc. <lb/>
            p. s. c. domino <hi rend="italic">om. R</hi> 8 facilitate] facultate v dmi <hi rend="italic">S animasjR</hi> <lb/>
            11 habitant S 12 patientia S quenquam <hi rend="italic">W</hi> 13 bonum] dignum v <lb/>
            15 feri S sed si <hi rend="italic">v</hi> 16 deum <hi rend="italic">W</hi> ac dei sacerdotem <hi rend="italic">R</hi> facienda <lb/>
            sunt <hi rend="italic">v</hi> sit <hi rend="italic">SWVB,</hi> si <hi rend="italic">uel om. v;</hi> facienda sit obtemperantis <hi rend="italic">interpunctione <lb/>
            sublata Rigaltius</hi> 17 comensio <hi rend="italic">R</hi> petentes <hi rend="italic">81</hi> 18 sed si <hi rend="italic">Rv</hi> <lb/>
            sint <hi rend="italic">v</hi> 19 illi <hi rend="italic">R</hi> de <hi rend="italic">om. R</hi> domino <hi rend="italic">SV,</hi> deo <hi rend="italic">WR</hi> 21 de diuina v <lb/>
            28 peccatis] delictis <hi rend="italic">R</hi> petiit S2W2v 25 grandem Sl, grande et fecerunt <lb/>
            sibi deos aureos v si dimittis <hi rend="italic">R,</hi> si delicium remittes S, dimittes <lb/>
            <hi rend="italic">W sed in margine:</hi> dimittens </note> <lb n="25"/>


<pb n="251"/>
            dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de <lb/>
            libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen: <lb/>
            si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo. <lb/>
            ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino <lb/>
            quod petit inpetrare non potuit nec Dei indignantis offensam sua <lb n="5"/>
            deprecatione placauit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: <lb/>
            priusquam te formarem in utero, noui te, et priusquam <lb/>
            exires de uulua, sanctificaui te et prophetam <lb/>
            in gentes posui te, et eidem pro peccatis populi deprecanti <lb/>
             frequenter et oranti noli, inquit, orare pro populo hoc <lb n="10"/>
            et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia <lb/>
            non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in <lb/>
            tempore adflictationis suae. quid uero iustius Noe, qui <lb/>
            cum repleta esset terra peccatis, solus inuentus est iustus in <lb/>
            terris? quid gloriosius Danihele ? quid ad facienda martyria in <lb n="15"/>
            fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui totiens <lb/>
            et cum confligeret uicit et cum uinceret superuixit? quid Iob in <lb/>
            operibus promptius, in temptationibus fortius, in dolore patientius, <lb/>
            in timore summissius, in fide uerius? nec hi tamen si rogarent, <lb/>
             concessurum se Deus dixit. cum propheta Ezechiel pro delicto <lb n="20"/>
            populi deprecaretur, terra, inquit, quaecumque peccauerit <lb/>
            mihi ut delinquat delictum, extendam manum <lb/>
            meam super eam et obteram stabilimentum <lb/>
            panis et inmittam in eam famem et auferam ab ea

<note type="footnote"> 7 Hier. 1, 5. 10 Hier. 11, 14 (cf. 7, 16). 21 Ex. 14, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 eis del. dimitte <hi rend="italic">om. S</hi> sin] in <hi rend="italic">S</hi> 2 libro tuo <hi rend="italic">R</hi> 3 quis <hi rend="italic">Sv</hi> <lb/>
            deliquerit <hi rend="italic">v</hi> 4 facie <hi rend="italic">ex</hi> faciemSm. 2 5 <hi rend="italic">petit 81RIWl, petiitaaiJaW1 v</hi> <lb/>
            6 praecatione <hi rend="italic">S</hi> placauit <hi rend="italic">S et B ex</hi> placuit, pacauit <hi rend="italic">W</hi> ieremiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            dns <hi rend="italic">W 7</hi> in ntero <hi rend="italic">W s. l.m. 2</hi> 8 profeta <hi rend="italic">81 R I</hi> 9 in gentes (gente 81) <lb/>
            <hi rend="italic">S, 8. I. m. 2 W,</hi> in gentibus <hi rend="italic">Rv</hi> idem <hi rend="italic">RWX</hi> precanti <hi rend="italic">R</hi> 10 frequenter <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> frequentius <hi rend="italic">WRv</hi> inquid S, ait <hi rend="italic">WRv</hi> 11 poetulare] ait <lb/>
            orare postulare <hi rend="italic">W (Bed</hi> orare <hi rend="italic">deletum)</hi> 12 exaadiam ** <hi rend="italic">W</hi> (te ? <hi rend="italic">eras.),</hi> <lb/>
            exaudiam eos <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">SWV,</hi> in quo <hi rend="italic">Rv</hi> in tempore <hi rend="italic">om. S</hi> 13 adflictationis <lb/>
            S, adfliclionis <hi rend="italic">WRv</hi> 15 daniel et <hi rend="italic">R</hi> quid <hi rend="italic">S et in marg. <lb/>
            W7,</hi> qui <hi rend="italic">WR,</hi> quid illo <hi rend="italic">v</hi> ad facienda <hi rend="italic">ex</hi> affacienda <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 rob.tius <lb/>
            dignatione S quid in dei <hi rend="italic">V</hi> 17 quid <hi rend="italic">ex</hi> quod <hi rend="italic">W m. 2</hi> 18 in t. fortius <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> 19 hi <hi rend="italic">S,</hi> his <hi rend="italic">WRu</hi> si rogarent <hi rend="italic">om. V</hi> 20 ezochihel <hi rend="italic">WR,</hi> <lb/>
            ezeciel S \' 24 mittam S </note> <lb/>


<pb n="252"/>
            hominem et pecora. et si fuerint tres uiri hi in medio <lb/>
            eius Noe et Danihel et Iob, non liberabunt filios <lb/>
            neque filias, ipsi soli salui erunt. adeo non omne quod <lb/>
            petitur in praeiudicio petentis sed in dantis arbitrio est, nec <lb/>
            quicquam sibi usurpat et uindicat humana sententia, nisi adnuat <lb n="5"/>
            et censura diuina. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me <lb/>
            fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram <lb/>
            patre meo qui est in caelis: qui autem me <lb/>
            negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat,<lb n="10"/>
            nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere <lb/>
            et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque <lb/>
            uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec <lb/>
            confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit <lb/>
            coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres<lb n="15"/>
            aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium <lb/>
            solui non potest, contra euangelium facere non possunt <lb/>
            qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo <lb/>
            infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et <lb/>
            coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid<lb n="20"/>
            aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus <lb/>
            et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum <lb/>
            Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. <lb/>
            an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut <lb/>
            infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus<lb n="25"/>
            potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo <lb/>
            putet posse seruari ?

<note type="footnote"> 7 Luc. 12, 8 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 hominos B pecura Sl</hi> faerit 121 hiiJS, hi iusti F <hi rend="italic">2 noe et om. <lb/>
            R, sed in marg. add. m</hi>. 1 et noe 3 sed ipsi v 8 <hi rend="italic">et</hi> 10 et ego <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            eum] illumiS 9 in caelis est <hi rend="italic">WBv</hi> 11 parte-parte] patre-patre <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 aut...ualeat <hi rend="italic">om. R</hi> oportet] necesse est <hi rend="italic">S 8. 1. m. 2</hi> 13 negantis <lb/>
            81 erunt] sunt <hi rend="italic">V</hi> 14 accipiunt <hi rend="italic">SWRV,</hi> accipient v 15 et <hi rend="italic">SWBV,</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">v</hi> 17 non potest solui łJ, solui contra potest <hi rend="italic">S sed</hi> contra <hi rend="italic">deletum <lb/>
            m. 2</hi> 19 gloriam <hi rend="italic">Sv</hi> 20 incorrupte <hi rend="italic">Sl,</hi> incorruptum <hi rend="italic">B</hi> 21 cuius.... <lb/>
            <hi rend="italic">1.22</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 23 dei fiat <hi rend="italic">ex</hi> deus fiat <hi rend="italic">S m. 2</hi> 24 diuina bonitate] ditlinallore <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> (diuino <hi rend="italic">corr. m. 2); fortasse</hi> diuino fauore 25 infectum] non <lb/>
            factum <hi rend="italic">V</hi> 26 ad] est ad <hi rend="italic">B</hi> nos <hi rend="italic">om. R</hi> suo <hi rend="italic">ex</hi> suos <hi rend="italic">S m. 2</hi> </note>

<pb n="253"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>