<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod  <lb/>
            difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope <lb/>
            adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam <lb/>
            mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas <lb n="5"/>
            ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia <lb/>
            eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere <lb/>
            gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim <lb/>
            tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et <lb/>
             anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper <lb n="10"/>
            et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies <lb/>
            uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini <lb/>
            luce radiatus mundus eluxit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei  <lb/>
             laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis <lb n="15"/>
            adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur. <lb/>
            adest militum Christi cors candida, qui persecutionis <lb/>
            urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati <lb/>
            ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis <lb/>
             fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, <lb n="20"/>
            secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta

<note type="footnote"> IWCIPIT DE LAPSIS FELICITER <hi rend="italic">S,</hi> INCIPIT DE LABSIS <hi rend="italic">WR</hi> 3 ac <hi rend="italic">W <lb/>
            m. 2 post ras</hi>. ope] <hi rend="italic">opera R 4 laetitia SR</hi> 5 mentis S* nube] <lb/>
            nube et caligine <hi rend="italic">v</hi> 8 persequutione <hi rend="italic">R (ut solet</hi> quu <hi rend="italic">pro</hi> cu) 9 inimico <lb/>
            licere <hi rend="italic">WRv deum SWV,</hi> dominum <hi rend="italic">Rv</hi> toto <hi rend="italic">corde Rv</hi> 10 et <hi rend="italic">(ante</hi> uirtute) <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 in W</hi> 11 omnibus <hi rend="italic">SR,</hi> omnium <hi rend="italic">Wv</hi> diebus <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            12 taetranq. <hi rend="italic">S</hi> 14 uirtutibus <hi rend="italic">W</hi> 15 osculis] oculis <hi rend="italic">R</hi> 16 diuina <lb/>
            et S, diu <hi rend="italic">WRv</hi> 17 coors <hi rend="italic">WI,</hi> cohors <hi rend="italic">W\'Rv</hi> 18 urguentia <hi rend="italic">R ut solet</hi> <lb/>
            20 dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="238"/>
            est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus <lb/>
            quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis <lb/>
            restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et sanguinem <lb/>
            Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt: <lb/>
            ab inpio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium<lb n="5"/>
            capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons <lb/>
            cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se <lb/>
            Domini reseruauit. quam uos laeto sinu excipit mater ecclesia de <lb/>
            proelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas <lb/>
            aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato tropaea<lb n="10"/>
            referentes! cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt quae <lb/>
            cum saeculo sexum quoque uicerunt. ueniunt et geminata militiae <lb/>
            suae gloria uirgines et pueri annos suos uirtutibus transeuntes. <lb/>
            nec non et cetera stantium multitudo uestram gloriam <lb/>
            sequitur, proximis et paene coniunctis laudis insignibus uestigia <lb n="15"/>
            uestra comitatur. eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei <lb/>
            tenacis integritas. inconcussis praeceptorum caelestium radicibus <lb/>
            nixos et euangelicis traditionibus roboratos non praescripta exsilia, <lb/>
            non destinata tormenta, non rei familiaris et corporis supplicia <lb/>
            terruerunt. explorandae fidei praefiniebantur dies: sed qui <lb n="20"/>
            saeculo renuntiasse se meminit nullum saeculi diem nouit, nec <lb/>
            tempora terrena iam conputat qui aeternitatem de Deo sperat. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam <lb/>
            stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies <lb/>
            negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non <lb n="25"/>
            est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus <lb/>
            gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad

<note type="footnote"> 1 in quem se <hi rend="italic">ex</hi> in qua <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 5 sceleratioque <hi rend="italic">M</hi> 8 laetos <hi rend="italic">SR,</hi> <lb/>
            laete v in einum suum <hi rend="italic">R</hi> excepit <hi rend="italic">81</hi> 10 aperit <hi rend="italic">Wa.l.m.2,</hi> aperiut <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> agminis <hi rend="italic">R</hi> tropea <hi rend="italic">SW</hi> 11 triumfantib. <hi rend="italic">SW</hi> quaecumq. <hi rend="italic">S<lb/>
             (sed</hi> q. <hi rend="italic">exp. m. 2)</hi> 12 saeculo dimicantes <hi rend="italic">v</hi> geminatae <hi rend="italic">R</hi> 13 cum <lb/>
            gloria <hi rend="italic">R</hi> continentiae uirtutibua <hi rend="italic">W</hi> 14 circumstantium S; <hi rend="italic">cf. p. 239<lb/>
             1. 10</hi> 15 proiumis V laudis <hi rend="italic">W, sed in marg. corr.:</hi> laudibus <lb/>
            16 eademmetim illis <hi rend="italic">81</hi> eadem <hi rend="italic">ex</hi> earundem <hi rend="italic">S. m.2</hi> 18 <hi rend="italic">roboratusBI</hi> <lb/>
            19 testinata <hi rend="italic">W</hi> familiaris] damna <hi rend="italic">add. ex aliquot codd. Erasmus,</hi> ablatio <lb/>
            <hi rend="italic">Krabinger</hi> et] non v 20 inezplorandae <hi rend="italic">R</hi> 21 se om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">ex</hi> quia <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 23 fratres dilectissimi <hi rend="italic">v</hi> 24 istam stantium <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 quisquis <hi rend="italic">Rv</hi> 27 deum <hi rend="italic">W</hi> confiteris <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>


<pb n="239"/>
            gloriam gradus est cauta secessione subtractum iam Deo reseruari. <lb/>
            illa publica, haec priuata confessio est: ille iudicem saeculi <lb/>
            uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis <lb/>
            integritate custodit: illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. <lb/>
            ille adpropinquante hora sua iam maturus inuentus est, <lb n="5"/>
            hic fortasse dilatus est qui patrimonio derelicto idcirco secesserit, <lb/>
            quia non erat negaturus: confiteretur utique, si fuisset et ipse <lb/>
            detentus. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales,  <lb/>
             has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia <lb n="10"/>
            una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem <lb/>
            uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. &lt;quid hoc loco <lb/>
            faciam, dilectissimi fratres, fluctuans uario mentis aestu quid <lb/>
            aut quomodo dicam? lacrimis magis quam uerbis opus est ad exprimendum <lb/>
            dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo <lb n="15"/>
            populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est. <lb/>
            quis enim sic durus ac ferreus, quis sic fraternae caritatis oblitus <lb/>
            qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore <lb/>
            deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat <lb/>
             nec erumpente statim fletu prius gemitus suos lacrimis quam <lb n="20"/>
            uoce depromat? doleo, fratres, doleo uobiscum nec mihi ad <lb/>
            leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur, <lb/>
            quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. cum <lb/>
            singulis pectus meum copulo, maeroris et funeris pondera luctuosa <lb/>
             participo. cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, <lb n="25"/>
            cum iacentibus iacere me credo. iaculis illis grassantis inimici <lb/>
            mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea <lb/>
            uiscera transierunt. inmunis et liber a persecutionis incursu

<note type="footnote"> 1 snbtractum se <hi rend="italic">ex</hi> subtractus <hi rend="italic">Sm. 2</hi> iam <hi rend="italic">om. WB</hi> dno <hi rend="italic">WB</hi> <lb/>
            reseruare <hi rend="italic">S*,</hi> se seruari Wl 2 puplica <hi rend="italic">W</hi> haec] ac B 3 uincet <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            puramieordis 81 5 ille <hi rend="italic">ex</hi> illic <hi rend="italic">S m. 2</hi> 6 secessit <hi rend="italic">WRv</hi> 10 circumstantium <lb/>
            8 11 uno Sl 12 deiecit <hi rend="italic">W sed in marg.:</hi> uel tetegit <lb/>
            13 uarios <hi rend="italic">B</hi> quid] qui <hi rend="italic">B</hi> 15 quo <hi rend="italic">ex</hi> qnS <hi rend="italic">Sm.2</hi> 16 aliquando <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            numero simul triplex <hi rend="italic">R</hi> 17 ac] aut <hi rend="italic">Rv</hi> oblitus est <hi rend="italic">W</hi> 19 reliquia <hi rend="italic">S\',</hi> <lb/>
            ac reliquuw <hi rend="italic">B</hi> 21 fratres dilectissimi <hi rend="italic">R</hi> 23 uulneris <hi rend="italic">R</hi> 24 maeroris <lb/>
            ex memroris 8 m. 2, merore <hi rend="italic">B</hi> 25 pagentib. Sl 27 mea simul <hi rend="italic">S* W,</hi> <lb/>
            mei simuljS1 (sed <hi rend="italic">simulB.l.),</hi> simul mea <hi rend="italic">B</hi> saeuientis <hi rend="italic">Sl</hi> 28 a <hi rend="italic">om. W</hi> </note> <lb/>


<pb n="240"/>
            fuisse non potest animus: in prostratis fratribus et me prostrauit <lb/>
            adfectus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec <lb/>
            sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa <lb/>
            caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina<lb n="5"/>
            praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella <lb/>
            uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit <lb/>
            et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, <lb/>
            iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis <lb/>
            erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur,<lb n="10"/>
            clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne <lb/>
            quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Studebant augendo patrimonio singuli et obliti quid credentes <lb/>
            aut sub apostolis ante fecissent aut semper facere deberent insatiabili <lb/>
            cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. non<lb n="15"/>
            in sacerdotibus religio deuota , non in ministeriis fides integra, <lb/>
            non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. corrupta <lb/>
            barba in uiris, in feminis forma fucata: adulterati post <lb/>
            Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. ad decipienda corda <lb/>
            simplicum callidae fraudes, circumueniendis fratribus subdolae <lb n="20"/>
            uoluntates. iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, prostituere <lb/>
            gentilibus membra Christi. non iurare tantum temere <lb/>
            sed adhuc et peierare, praepositos superbo tumore contemnere, <lb/>
            uenenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus inuicem dissidere. <lb/>
            episcopi plurimi quos et hortamento esse oportet ceteris et <lb n="25"/>
            exemplo diuina procuratione contempta procuratores regum saecularium <lb/>
            fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas 



<note type="footnote">4 debet mentem <hi rend="italic">8</hi> infesta et <hi rend="italic">R</hi> 5 lucis et luminis <hi rend="italic">WRv</hi> untde <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 6 possunt <hi rend="italic">W</hi> medela v 8 in nobis <hi rend="italic">Sl</hi> 9 paene ut ita <hi rend="italic">scripsit <lb/>
            Baluzius</hi> 10 amplius pati <hi rend="italic">scripsit Erasmus</hi> 12 uideretur <hi rend="italic">WR,</hi> duceretur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> diceretur <hi rend="italic">S m. 2</hi> 15 cupidita facultatibus <hi rend="italic">Wl</hi> 16 sacerdotiis <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ministeriis <hi rend="italic">RW1,</hi> ministeris <hi rend="italic">W1,</hi> ministris <hi rend="italic">Sv; cf. GtYm. <lb/>
            obs. p. 612</hi> fideiB 18 fugataR 19 dei <hi rend="italic">W</hi> s. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> deiciendaJS <lb/>
            20 simplicium <hi rend="italic">v; cf. de hab. uirg. p. 196l.14</hi> subdole uoluntatis 81 <lb/>
            23 adhuc <hi rend="italic">Ws. I. m. 2</hi> et <hi rend="italic">S, etiam WRv</hi> propositos Sl 24 <hi rend="italic">ueneratoR</hi> <lb/>
            dissedere <hi rend="italic">S</hi> 25 ornamento <hi rend="italic">August. contra Cresconium lib. III c. 36</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">R</hi> 26 regum <hi rend="italic">SW,</hi> rerum <hi rend="italic">Rv et m. rec. in W</hi> 27 derelicta <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            delicta <hi rend="italic">W m. 2</hi> </note> <lb/>


<pb n="241"/>
            prouincias oberrantes negotiationis quaetuosae nundinas aucupari. <lb/>
            esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, <lb/>
            fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus <lb/>
            augere. quid non perpeti tales pro peccatis eiusmodi mereremur, <lb/>
            cum iam pridem praemonuerit ac dixerit censura diuina: <lb n="5"/>
            si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non <lb/>
            ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint <lb/>
            et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo <lb/>
            in uirga facinora eorum et in flagellis delicta <lb/>
             eorum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Praennntiata sunt ista nobis et ante praedicta. sed nos datae  <lb/>
            legis et obseruationis inmemores id egimus per nostra peccata, <lb/>
            ut dum Domini mandata contemnimus ad correptionem delicti <lb/>
            et probationem fidei remediis seuerioribus ueniremus, nec saltim <lb/>
             uel sero conuersi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem <lb n="15"/>
            nostram probationemque diuinam patienter et fortiter subiremus. <lb/>
            ad prima statim uerba minantis inimici maximus fratrum numerus <lb/>
            fidem suam prodidit nec prostratus est persecutionis inpetu, <lb/>
            sed uoluntario lapsu se ipse prostrauit. quid oro inauditum, <lb/>
             quid nouum uenerat, ut uelut incognitis adque inopinatis rebus <lb n="20"/>
            exortis Christi sacramentum temeritate praecipiti solueretur? <lb/>
            nonne haec et prophetae ante et apostoli postmodum nuntiauerunt? <lb/>
            nonne iustorum pressuras et gentilium semper iniurias <lb/>
            pleni sancto Spiritu praedicauerunt? nonne fidem nostram semper <lb/>
             armans et Dei seruos caelesti uoce corroborans dicit scriptura <lb n="25"/>
            diuina: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli <lb/>
            seruies? nonne iram diuinae indignationis ostendens et poenae

<note type="footnote"> 6 Ps. 88, 31 sq. 26 Deut. 6,13. </note>

<note type="footnote"> 1 negotiationes <hi rend="italic">Sl</hi> quaestuose <hi rend="italic">S\',</hi> quaestudiosos <hi rend="italic">R</hi> 2 fratribus <lb/>
            non subuenire <hi rend="italic">ex 1. cod. recepit Pamelius</hi> 3 inuidiosis <hi rend="italic">S</hi> 4 huius <lb/>
            modi <hi rend="italic">R</hi> merremur <hi rend="italic">W\'</hi> 6 derelinquerint <hi rend="italic">WR</hi> 7 iustificationis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 mea <hi rend="italic">om. W</hi> obseruauerint <hi rend="italic">SWRV,</hi> seruauerint <hi rend="italic">v</hi> 11 data eligis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 correptionem <hi rend="italic">SR, correctionem Wv</hi> 14 probationem] prouocationem S <lb/>
            saltem <hi rend="italic">Sv</hi> 15 <hi rend="italic">uel om. WRv; cf. de bono pat. c. 4</hi> correctionem <hi rend="italic">W</hi>\' <lb/>
            17 primas <hi rend="italic">Sl</hi> 18 nec <hi rend="italic">persequutionis R</hi> 19 se <hi rend="italic">W 8.1. m. 2</hi> 20 ueluti W,<lb/>
             nelut <hi rend="italic">ex</hi> uel <hi rend="italic">Sm.2</hi> 2l extortis <hi rend="italic">R</hi> praecipitem <hi rend="italic">Sl</hi> 24 nonne] non <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            25 dei] ad dei <hi rend="italic">R</hi> 26 illi] ipsi F 27 poenae metn <hi rend="italic">S\',</hi> paene tum <hi rend="italic">R</hi> </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>


<pb n="242"/>
            metum praemonens denuo dicit: adorauerunt eos quos fecerunt <lb/>
            digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus <lb/>
            est uir, et non laxabo illis? et iterum Deus <lb/>
            loquitur dicens: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino <lb/>
            soli. in euangelio quoque postmodum Dominus in uerbis<lb n="5"/>
            doctor et consummator in factis docens quid fieret et faciens quodcumque <lb/>
            docuisset, quicquid nunc geritur et geretur non ante <lb/>
            praemonuit ? nonne et negantibus aeterna supplicia et salutaria <lb/>
            confitentibus praemia ante constituit? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Exciderunt quibusdam pro nefas omnia et de memoria recesserunt.<lb n="10"/>
            non expectauerunt saltim ut ascenderent adprehensi, ut <lb/>
            interrogati negarent. ante aciem multi uicti, sine congressione <lb/>
            prostrati nec hoc sibi reliquerunt ut sacrificare idolis uiderentur <lb/>
            inuiti. ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, <lb/>
            quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam <lb n="15"/>
            quam libenter optassent. quot illic a magistratibus uespera urgente <lb/>
            dilati sunt, quot ne eorum differretur interitus et rogauerunt! <lb/>
            quam uim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum <lb/>
            uim magis ipse fecerit ut periret? nonne quando ad Capitolium <lb/>
            sponte uentum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris <lb n="20"/>
            accessum est, labauit gressus, caligauit aspectus, tremuerunt <lb/>
            uiscera, membra conciderunt? non sensus obstipuit, lingua haesit, <lb/>
            sermo defecit ? stare illic potuit Dei seruus et loqui et renuntiare <lb/>
            Christo qui iam diabolo renuntiauerat et saeculo P non ara illa,

<note type="footnote"> 1 Es. 2, 8 sq. 4 Ex. 22, 20.\' </note>

<note type="footnote"> 1 proponens <hi rend="italic">ex</hi> praepones <hi rend="italic">S m. 2; cf. p. 244 l. 24</hi> adorauerunt eos <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> adornauemnt deos <hi rend="italic">S m. 2</hi> 2 digitti <hi rend="italic">R</hi> 3 dns <hi rend="italic">W</hi> 4 alienis radicabitur <lb/>
            S, <hi rend="italic">sed</hi> alienis <hi rend="italic">exp. m. 1</hi> 5 dns <hi rend="italic">Ws. 1. m. 2</hi> 6 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            facies 81 7 non <hi rend="italic">SW\' ,</hi> nonne <hi rend="italic">W:&lt;Rv</hi> 8 et <hi rend="italic">(ante</hi> sal.) <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> <lb/>
            11 spectauerunt Sl, espectauer <hi rend="italic">Wl</hi> ut asc. adp. ut (aut <hi rend="italic">V)</hi> interrogati <lb/>
            <hi rend="italic">(ex</hi> interrogationem <hi rend="italic">W m</hi>. 2) negarent] <hi rend="italic">SWV,</hi> ut (aut <hi rend="italic">R)</hi> interrogati (interroganti <lb/>
            <hi rend="italic">R)</hi> negarent ut ascenderent (thus accenderent <hi rend="italic">v)</hi> adprehensi <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> 13 relinquerunt <hi rend="italic">R</hi> 15 occasionem S 16 libenter <hi rend="italic">SWRV,</hi> semper <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> quod <hi rend="italic">SWR</hi> magistratrib. S 17 quod ne <hi rend="italic">WR,</hi> quod etiam <lb/>
            nec <hi rend="italic">S</hi> differetur <hi rend="italic">SWJ</hi> et] etiam <hi rend="italic">v</hi> 18 potes 81 talis S <hi rend="italic">s. 1</hi>. <lb/>
            optendere <hi rend="italic">ex</hi> obt. <hi rend="italic">S m. 2,</hi> ostendere <hi rend="italic">R</hi> 20 ad <hi rend="italic">W 8. 4. m. 2</hi> diri*** <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            21 est <hi rend="italic">W s. 1. m. 2</hi> lababit Sl, lauit <hi rend="italic">R,</hi> lababat <hi rend="italic">ex</hi> lauabit <hi rend="italic">W m. 2 <lb/>
            22 membra S, brachia WRv</hi> non] <hi rend="italic">nonne v obstupuit v</hi> 23 deficit <lb/>
            Wl 24 qui] quia 8 renuntiarat <hi rend="italic">RW* non]</hi> nonne <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="243"/>
            quo moriturus accesserat, rogus illi fuit? non diaboli altare quod <lb/>
            faetore taetro fumare ac redolere conspexerat uelut funus et bustum <lb/>
            uitae suae horrere ac fugere debebat? quid hostiam tecum, <lb/>
            miser, quid uictimam supplicaturus inportas? ipse ad aras hostia, <lb/>
            uictima ipse uenisti, inmolasti illic salutem tuam, spem tuam, <lb n="5"/>
            fidem tuam funestis illic ignibus concremasti. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis  <lb/>
            in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata <lb/>
            est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes <lb/>
             quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli <lb n="10"/>
            quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. <lb/>
            nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus <lb/>
            nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte <lb/>
            properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus <lb/>
             parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, <lb n="15"/>
            ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari <lb/>
            per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur <lb/>
            ? 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec est pro dolor iusta aliqua et grauis causa quae tantum  <lb/>
             facinus excuset. relinquenda erat patria et patrimonii facienda <lb n="20"/>
            iactura. cui enim non nascenti adque morienti relinquenda quandoque <lb/>
            patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non <lb/>
            relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. clamat <lb/>
            ecce per prophetam Spiritus sanctus: discedite, discedite,

<note type="footnote"> 24 Es. 52,11. </note>

<note type="footnote"> 1 accesserat S, accessit <hi rend="italic">WRv</hi> ***fuit <hi rend="italic">W (iam ? eras.)</hi> non] nonne v <lb/>
            2 fetore <hi rend="italic">SR</hi> redolere <hi rend="italic">W corr. in marg., in contextu</hi> redore 3 ac <lb/>
            ne <hi rend="italic">R</hi> 4 supplicaturus <hi rend="italic">SWVR,</hi> immolaturus <hi rend="italic">uel</hi> immolaturus uel supplicaturus <lb/>
            v <hi rend="italic">inportas S, inponis WRv haras W1, aram scripsit Balu- <lb/>
            : ius</hi> 5 ipse uictima <hi rend="italic">S</hi> salutem tuam <hi rend="italic">om. R</hi> spem tuam <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            6 illis <hi rend="italic">Wv</hi> 7 ac om. <hi rend="italic">S</hi> ortamentis <hi rend="italic">PPJS1,</hi> hortamentum <hi rend="italic">81</hi> 8 exitum <lb/>
            <hi rend="italic">S* Wl</hi> populis Wl <hi rend="italic">10 parenti*um W inpositi SRV et Augustin. <lb/>
            epist.98 c. 3, uel inpositi Wv adtractati R, adtrectati August</hi>. par- <lb/>
            Eoli <hi rend="italic">W</hi> 12 illi <hi rend="italic">om. R</hi> nihil mali <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 13 cibo <hi rend="italic">W s. 1</hi>. <lb/>
            m.2 14 sensibus <hi rend="italic">R</hi> 15 dominum <hi rend="italic">August</hi>. 16 ut dum <hi rend="italic">ex ud W m. 2</hi> <lb/>
            17 capimur <hi rend="italic">R</hi> 21 factura <hi rend="italic">R</hi> non] <hi rend="italic">ante</hi> nascenti <hi rend="italic">exhibet SWRV, post</hi> <lb/>
            morienti <hi rend="italic">v</hi> nascentia atque morientia <hi rend="italic">R</hi> relinquenda erat <hi rend="italic">W</hi> quandoq. <lb/>
            ex quanq. W <hi rend="italic">m. 2</hi> 22 cst <hi rend="italic">Ws. 1. m. 2</hi> ut christus <hi rend="italic">Oxon</hi>. 23 salutis] saluis <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> aeternae <hi rend="italic">W 8. Z. m.2</hi> timeamur <hi rend="italic">W</hi> 24 profeti <hi rend="italic">ex</hi> profetas <hi rend="italic">Sm.2</hi> </note>

<note type="footnote">16* </note> <lb/>


<pb n="244"/>
            exite inde et inmundum nolite tangere: exitede medio <lb/>
            eius, separamini qui fertis uasa Domini. et qui <lb/>
            uasa sunt Domini ac templum Dei ne inmundum tangere et <lb/>
            feralibus cibis pollui uiolarique cogantur, non exeunt de medio <lb/>
            nec recedunt? alibi quoque uox auditur e caelo praemonens quid <lb n="5"/>
            Dei seruos facere oporteret et dicens: exi de ea, populus <lb/>
            meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris <lb/>
            plagis eius. qui exit et cedit delicti particeps <lb/>
            non fit, plagis uero et ipse perstringitur qui socius criminis inuenitur. <lb/>
            et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandauit<lb n="10"/>
            adque ut id fieret et docuit et fecit. nam cum corona de <lb/>
            Dei dignatione descendat nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, <lb/>
            quisque in Christo manens interim cedit non fidem denegat <lb/>
            sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, <lb/>
            negaturus remansit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia <lb/>
            et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor <lb/>
            caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos <lb/>
            facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus <lb/>
            uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides<lb n="20"/>
            pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum <lb/>
            Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus <lb/>
            inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et <lb/>
            praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, <lb/>
            uende omnia tua et da pauperibus et habebis

<note type="footnote"> 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 separamini <hi rend="italic">SBVW1,</hi> seperamini WI, mundamini <hi rend="italic">v</hi> 5 praemonena <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> quid <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 6 oporteret et <hi rend="italic">S,</hi> conueniat <hi rend="italic">WRr</hi> exi.. <lb/>
            W (te? <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 <hi rend="italic">dilectorum S praestringaris R</hi> 8 dileeti participes <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 9 perstringitur <hi rend="italic">SWV,</hi> praestringitur <hi rend="italic">R,</hi> constringitur v <lb/>
            10 recedere <hi rend="italic">S</hi> 11 ut id fieret] uti defleret <hi rend="italic">R primum</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v</hi> caedit R <lb/>
            negat <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 14 secederet] recedit <hi rend="italic">ex</hi> recedet <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 fratres <lb/>
            carissimi <hi rend="italic">S,</hi> fr. dilectissimi <hi rend="italic">Baluzius</hi> 17 patrimoni <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            18 parati aut expediti <hi rend="italic">SW,</hi> expediti aut succincti <hi rend="italic">R</hi> 19 remanentibus] <lb/>
            trementibus <hi rend="italic">R</hi> 21 uincta <hi rend="italic">W,</hi> uicta <hi rend="italic">SR</hi> terra <hi rend="italic">R</hi> 22 terrestribus <lb/>
            cupiditatibus <hi rend="italic">Pamelius</hi> 24 praeponens Sl si uis <hi rend="italic">ex</hi> et quis <hi rend="italic">S</hi> m. 2 <lb/>
            25 nade uende <hi rend="italic">v</hi> thensaurum <hi rend="italic">S item p. 245, 2 et 4,</hi> thessaurum <hi rend="italic">W item. <lb/>
            p. 245, 2</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="245"/>
            thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites <lb/>
            facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes <lb/>
            hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: <lb/>
            esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, <lb/>
            nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non <lb n="5"/>
            haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub <lb/>
            apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et <lb/>
            parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo  <lb/>
             detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta <lb n="10"/>
            conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se <lb/>
            credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam <lb/>
            domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines <lb/>
            apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri <lb/>
             incidunt in temptationem et muscipula et desideria <lb n="15"/>
            multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem <lb/>
            et in interitum. radix enim omnium malorum <lb/>
            est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus <lb/>
             autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris <lb n="20"/>
            inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus <lb/>
            pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum <lb/>
            aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut <lb/>
            filios propter regnum Dei et non recipiat septies <lb/>
             tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo <lb n="25"/>
            uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 


<note type="footnote"> 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. </note> 


<note type="footnote"> 1 caelo <hi rend="italic">R</hi> et sequere <hi rend="italic">R</hi> 2 diuitias suas <hi rend="italic">Rv,</hi> 4 cor et] curet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            animans <hi rend="italic">S1</hi> 5 a <hi rend="italic">om</hi>. S uinciretur <hi rend="italic">coni. Qronou. obs. p. 574</hi> 6 dominum <lb/>
            gnum <hi rend="italic">S, cf.1.9 et 13, 254, 6</hi> 7 et <hi rend="italic">(ante</hi> rebus) <hi rend="italic">om. S</hi> 8 inuiduis <lb/>
            <hi rend="italic">S1,</hi> indiuidui <hi rend="italic">R</hi> christo <hi rend="italic">v</hi> adhaeserant <hi rend="italic">R</hi> 9 patrimonii <lb/>
            sui <hi rend="italic">S</hi> 10 et ad] ad <hi rend="italic">W</hi> 12 ad om. <hi rend="italic">W1</hi> pecuniam <hi rend="italic">SRVW,</hi> pecuniam <lb/>
            suam v 13 domini <hi rend="italic">m. 2 add. in W</hi> pecuniae suae <hi rend="italic">S</hi> 15 muscipula <lb/>
            <hi rend="italic">SlR,</hi> muscipulas <hi rend="italic">W,</hi> muscipulam <hi rend="italic">S2v</hi> 16 multa inutilia v 17 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> 18 errauerunt] naufragauerunt <hi rend="italic">Cyprianus test. III61, de</hi> dom. <lb/>
            <hi rend="italic">orat. c. 19, de opere et el. c. 10</hi> 23 aut fratres <hi rend="italic">om. S</hi> 24 septies] centies <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 uita aeterna <hi rend="italic">R</hi> domini <hi rend="italic">Rv,</hi> dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="246"/>
            conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda <lb/>
            iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati <lb/>
            eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint <lb/>
            uos et expulerint et maledixerint nomini uestro <lb/>
            ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa <lb n="5"/>
            die et exultate: ecce enim merces uestra multa in <lb/>
            caelis. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Sed tormenta postmodum uenerant et cruciatus graues reluctantibus <lb/>
            inminebant. queri de tormentis potest qui per tormenta <lb/>
            superatus est, excusationem doloris obtendere qui uictus est in<lb n="10"/>
            dolore. potest rogare talis et dicere: certare quidem fortiter uolui <lb/>
            et sacramenti mei memor deuotionis ac fidei arma suscepi, sed <lb/>
            me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia <lb/>
            longa uicerunt. stetit mens stabilis et fides fortis et cum torquentibus <lb/>
            poenis inmobilis diu anima luctata est. sed cum durissimi <lb n="15"/>
            iudicis recrudescente saeuitia iam fatigatum nunc flagella adhuc <lb/>
            scinderent, nunc contunderent fustes, nunc eculeus extenderet, <lb/>
            nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in conluctatione <lb/>
            deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed <lb/>
            corpus in dolore defecit/ potest cito proficere ad ueniam causa <lb n="20"/>
            talis, potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. sic hic Casto et <lb/>
            Aemilio aliquando Dominus ignouit, sic in prima congressione <lb/>
            deuictos uictores in secundo proelio reddidit, ut fortiores ignibus <lb/>
            fierent qui ignibus ante cessissent et unde superati essent inde <lb/>
            superarent. deprecabantur illi non lacrimarum miseratione sed

<note type="footnote"> 2 Luc. 6, 22 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 non est <hi rend="italic">om</hi>. 8 et om. <hi rend="italic">WR</hi> adoptanda <hi rend="italic">W</hi> 2 est <hi rend="italic">SRV, om. Wv</hi> <lb/>
            denuo] denique <hi rend="italic">R</hi> dno et do nro <hi rend="italic">R</hi> monente] dicente <hi rend="italic">R</hi> 3 cum p. u. <lb/>
            fuerint] quum odio uos habuerint homines <hi rend="italic">R</hi> separauerit <hi rend="italic">ex</hi> perseuera.uerit <lb/>
            <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 4 maledixerit <hi rend="italic">Sl</hi> 5 ut] quasi <hi rend="italic">R</hi> 6 multa <hi rend="italic">S,</hi> multa est <hi rend="italic">R, <lb/>
            om. W</hi> 8 uenerant <hi rend="italic">SWRV,</hi> uentura erant <hi rend="italic">v</hi> 9 quaeri <hi rend="italic">SWR</hi> de tormentis] <lb/>
            tormentai S 10 potest excusationem <hi rend="italic">v</hi> dolorem SlR 11 certare] <lb/>
            tamen add. <hi rend="italic">Sl, exp. S2</hi> quidam <hi rend="italic">R</hi> 12 mei om. <hi rend="italic">R</hi> deuotionis <lb/>
            <hi rend="italic">om.8</hi> suflcipijR 13 pugnante 81 W <hi rend="italic">14 stabiles S1</hi> fortes Sl tormentibus <lb/>
            R 15 poenis...dnrissimi <hi rend="italic">om. R</hi> 16 iudices <hi rend="italic">Wl</hi> iam fatiga- <lb/>
            <hi rend="italic">tum iam lassum v adhuc om. v adhuc....fustes om. R</hi> 17 aculens <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> extenderent <hi rend="italic">W*</hi> 18 nunc f. torreret <hi rend="italic">om: R</hi> 20 deficit <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            25 illis <hi rend="italic">R</hi> miserationem <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="247"/>
            uulnerum, nec sola lamentabili uoce sed laceratione corporis et <lb/>
            dolore: manabat pro fletibus sanguis et pro lacrimis cruor semiustulatis <lb/>
            uisceribus defluebat. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas  <lb/>
            hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides <lb n="5"/>
            congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? nec excusat <lb/>
            oppressum necessitas criminis, ubi crimen est uoluntatis. <lb/>
            nec hoc eo dico, ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres <lb/>
            ad precem satisfactionis instigem. nam cum scriptum sit: qui <lb/>
             nos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam <lb n="10"/>
            pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis <lb/>
            adulantibus palpat peccandi fomitem subministrat nec <lb/>
            conprimit delicta ille sed nutrit. at qui consiliis fortioribus redarguit <lb/>
            simul adque instruit fratrem promouet ad salutem. quos <lb/>
             diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. sic oportet <lb n="15"/>
            et Domini sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere sed <lb/>
            remediis salutaribus prouidere. inperitus est medicus qui tumentes <lb/>
            uulnerum sinus manu parcente contrectat et altis recessibus <lb/>
            uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. aperiendum <lb/>
             uulnus est et secandum et putraminibus amputatis medella fortiore <lb n="20"/>
            curandum. uociferetur et clamet licet et conqueratur aeger <lb/>
            inpatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit <lb/>
            sanitatem. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et  <lb/>
             quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum <lb n="25"/>
            sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra <lb/>
            euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam <lb/>
            laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa <lb/>
            dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt

<note type="footnote"> 9 Ea. 3,12. -14 Apoc. 3,19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 manarat Sl semostulatis S*, <hi rend="italic">seminsti*»latis W,</hi> semiusti latiR <lb/>
            4 quam nim quas plagas S 6 excusato pressum <hi rend="italic">R</hi> 8 eo <hi rend="italic">WB,</hi> ego <lb/>
            S, ideo <hi rend="italic">v</hi> 9 satisfactiones 81 est <hi rend="italic">ex</hi> sit <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 10 errore 81 semitas <lb/>
            v 12 sumministrat <hi rend="italic">WS7</hi> 13 ille <hi rend="italic">om. R</hi> adqui <hi rend="italic">S,</hi> atque <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            redarguitur <hi rend="italic">W</hi> 14 ad <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 16 et <hi rend="italic">om. W</hi> dñÎi <hi rend="italic">SWV,</hi> arts <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">v</hi> 17 tumentis 81 18 et] et in <hi rend="italic">WRv</hi> 21 conquiratur <hi rend="italic">R</hi> 22 agit <lb/>
            <hi rend="italic">WS1</hi> 25 adcessit S 27 euuangelio S* lege 81 28 inrita et <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            inritat <hi rend="italic">S m</hi>. 2 </note> <lb/>


<pb n="248"/>
            sanitatis patientiam nec ueram de satisfactione medicinam: paenitentia <lb/>
            de pectoribus exclusa est, grauissimi extremique delicti <lb/>
            memoria sublata est. operiuntur morientium uulnera et plaga <lb/>
            letalis altis et profundis uisceribus infixa dissimulato dolore contegitur. <lb/>
            a diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis<lb n="5"/>
            et infectis nidore manibus accedunt, mortiferos idolorum cibos <lb/>
            adhuc paene ructantes exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus <lb/>
            et contagia funesta redolentibus Domini corpus inuadunt, <lb/>
            quando occurrat scriptura diuina et clamet et dicat: omnismundus <lb/>
            manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit<lb n="10"/>
            ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, <lb/>
            et inmunditia ipsius super ipsum est, peribit <lb/>
            anima illa de populo suo, apostolus item testetur et dicat: <lb/>
            non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: <lb/>
            non potestis mensae Domini conmunicare<lb n="15"/>
            et mensae daemoniorum, idem contumacibus et peruicacibus <lb/>
            conminetur et denuntiet dicens: quicumque ederit <lb/>
            panem et biberit calicem Domini indigne reus erit <lb/>
            corporis et sanguinis Domini. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Spretis his omnibus adque contemptis ante expiata delicta, ante<lb n="20"/>
            exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio <lb/>
            et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis <lb/>
            Domini et minantis uis infertur corpori eius et sanguini et plus <lb/>
            modo in Dominum manibus adque ore delinquunt quam cum Dominum <lb/>
            negauerunt. pacem putant esse quam quidam uerbis fallentibus <lb n="25"/>
            uenditant. non est pax illa sed bellum, nec ecclesiae iungitur <lb/>
            qui ab euangelio separatur. quid iniuriam beneficium

<note type="footnote">9 Leuit. 7, 20. 14 I Cor. 10, 21. 17 I Cor. 11, 27. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 patientiam] paenitentiam R 2 peccatoribus SIWIBI exclusa SR,</hi><lb/>
            excussa <hi rend="italic">Wv</hi> 3 morientium] mortium S 4 et om. <hi rend="italic">W</hi> profundis- <lb/>
            <hi rend="italic">W 5 zaboli R dum R</hi> 6 nidorem Sl <hi rend="italic">7 poena eructantes R</hi> <lb/>
            10 manducauit <hi rend="italic">R</hi> animam <hi rend="italic">R</hi> 11 ex carne <hi rend="italic">SWR,</hi> carnem <hi rend="italic">V</hi> 12 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> perhibit <hi rend="italic">W1</hi> 13 testatur et dicit <hi rend="italic">v</hi> 16 diaboli daemoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> et peruicacibus om. <hi rend="italic">S</hi> 17 comminatur et donuntiat <hi rend="italic">v</hi> 17 ediderit <lb/>
            R <hi rend="italic">18 et S, aut WRv 21 ezhomologesin WRv</hi> facta R criminis <lb/>
            ante purgatam <hi rend="italic">om. R</hi> 22 manus <hi rend="italic">R</hi> ante <hi rend="italic">offensam l. 25</hi> negauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">inter</hi> contemptis <hi rend="italic">et</hi> ante <hi rend="italic">l. 20 interponit v</hi> placatam <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            23 dno <hi rend="italic">R</hi> 24 delinquant 81 25 fallentibus S, fallacibus <hi rend="italic">WRv</hi> </note> <lb/>


<pb n="249"/>
            uocant? quid inpietatem uocabulo pietatis adpellant? quid eis qui <lb/>
            flere iugiter et rogare Dominum suum debent intercepta paenitentiae <lb/>
            lamentatione conmunicare se simulant? hoc sunt eiusmodi <lb/>
            lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, <lb/>
            quod armentis pestilens uastitas, quod nauigiis saeua tempestas. <lb n="5"/>
            solacium spei adimunt, a radice subuertunt, sermone <lb/>
            morbido ad letale contagium serpunt, nauem scopulis ne in portum <lb/>
            perueniat inlidunt. non concedit pacem facilitas ista sed <lb/>
            tollit, nec conmunicationem tribuit sed inpedit ad salutem. persecutio <lb/>
             est haec alia et alia temptatio, per quam subtilis inimicus <lb n="10"/>
            inpugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio <lb/>
            conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria uanescat, <lb/>
            conprimatur pectoris gemitus, statuatur fletus oculorum <lb/>
            nec Dominum grauiter offensum longa et plena paenitentia deprecetur, <lb/>
             cum scriptum sit: memento unde cecideris et <lb n="15"/>
            age paenitentiam. 
</p><p>Nemo se fallat, nemo decipiat. solus Dominus misereri potest. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille <lb/>
            largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem <lb/>
            Deus tradidit pro peccatis nostris. homo Deo maior non potest esse, <lb n="20"/>
            nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in <lb/>
            Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc <lb/>
            accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus <lb/>
            homo qui spem habet in hominem. Dominus orandus est, <lb/>
            Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare <lb n="25"/>
            se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit. credimus <lb/>
            quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera

<note type="footnote"> 15 Apoc 2, 5. 23 Hier. 17, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 uocabolo <hi rend="italic">S</hi> 2 debet <hi rend="italic">Sl</hi> 4 lapsi <hi rend="italic">W</hi> 5 magis nauigiis <hi rend="italic">R</hi> 6 spei <lb/>
            <hi rend="italic">SWRV,</hi> aeternae spei <hi rend="italic">v</hi> arborem a radice <hi rend="italic">v</hi> aubuertunt <hi rend="italic">ex</hi> subtrahunt <lb/>
            Sm. 2 7 ad] ut <hi rend="italic">V</hi> importum <hi rend="italic">W</hi> 8 concidit 81 facillitas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            10 quem <hi rend="italic">S\'</hi> suptilis <hi rend="italic">W</hi> 11 poculatione <hi rend="italic">Sl</hi> 12 euanescat ut v <lb/>
            13 pectorum <hi rend="italic">WRv</hi> statur <hi rend="italic">R</hi> 14 grauiter] roganit <hi rend="italic">R</hi> paenitentia] <lb/>
            patientia <hi rend="italic">W</hi> 17 fallant <hi rend="italic">Rl</hi> se decipiat <hi rend="italic">v</hi> 18 ipsum] illum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            20 nostris <hi rend="italic">ex</hi> nos <hi rend="italic">Sm. 2</hi> esse non potest maior <hi rend="italic">WRv</hi> 21 <hi rend="italic">dimittere R</hi> <lb/>
            23 accidat <hi rend="italic">Sx</hi> crimen] criminis cumulum <hi rend="italic">V (ef. p. 243, 9),</hi> cumulum <hi rend="italic">V<lb/>
             teste Stgaltio (ef. p. 247, 25)</hi> 24 spem suam <hi rend="italic">V</hi> habet <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2,</hi> <lb/>
            ponit <hi rend="italic">V</hi> hominem <hi rend="italic">SWBY,</hi> homine <hi rend="italic">v;</hi> rrjv <hi rend="italic">IXnitia ixu in avaQtanov<lb/>
             LXX</hi> 25 est om. <hi rend="italic">R</hi> 26 de] a R </note> <lb/>


<pb n="250"/>
            iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum post occasum saeculi <lb/>
            huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem <lb/>
            peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini <lb/>
            praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. <lb n="5"/>
            prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam <lb/>
            prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de <lb/>
            sua facilitate praesumere. sub ara Dei animae occisorum martyrum <lb/>
            clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus <lb/>
            et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum<lb n="10"/>
            de his qui in terris inhabitant? et requiescere <lb/>
            ac patientiam tenere adhuc iubentur. et quemquam posse aliquis <lb/>
            existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri <lb/>
            contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse <lb/>
            defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita,<lb n="15"/>
            si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis <lb/>
            facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa <lb/>
            moderatio. mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt <lb/>
            in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino <lb/>
            inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. neque <lb n="20"/>
            enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit <lb/>
            humana pollicitatione promissum. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Nam et Moyses pro peccatis populi petit nec tamen peccantibus <lb/>
            ueniam cum petisset accepit. precor, ait, Domine, deliquit <lb/>
            populus hic delictum grande: et nunc si

<note type="footnote"> 9 Apoc. 6,10. 24 Ex. 32,31 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 occansom <hi rend="italic">S</hi> 2 eius <hi rend="italic">ex</hi> eis <hi rend="italic">W m. 2</hi> 3 ccterum] neterum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            praepropere <hi rend="italic">R</hi> festinatione <hi rend="italic">om. R</hi> 4 cunctis) cuiquam <hi rend="italic">Oxon</hi>. et <lb/>
            andet <hi rend="italic">ex</hi> ait audit <hi rend="italic">S m. 2</hi> dei <hi rend="italic">S</hi> 5 et <hi rend="italic">S 8,1. m. 1</hi> 7 dei v deprcc. <lb/>
            p. s. c. domino <hi rend="italic">om. R</hi> 8 facilitate] facultate v dmi <hi rend="italic">S animasjR</hi> <lb/>
            11 habitant S 12 patientia S quenquam <hi rend="italic">W</hi> 13 bonum] dignum v <lb/>
            15 feri S sed si <hi rend="italic">v</hi> 16 deum <hi rend="italic">W</hi> ac dei sacerdotem <hi rend="italic">R</hi> facienda <lb/>
            sunt <hi rend="italic">v</hi> sit <hi rend="italic">SWVB,</hi> si <hi rend="italic">uel om. v;</hi> facienda sit obtemperantis <hi rend="italic">interpunctione <lb/>
            sublata Rigaltius</hi> 17 comensio <hi rend="italic">R</hi> petentes <hi rend="italic">81</hi> 18 sed si <hi rend="italic">Rv</hi> <lb/>
            sint <hi rend="italic">v</hi> 19 illi <hi rend="italic">R</hi> de <hi rend="italic">om. R</hi> domino <hi rend="italic">SV,</hi> deo <hi rend="italic">WR</hi> 21 de diuina v <lb/>
            28 peccatis] delictis <hi rend="italic">R</hi> petiit S2W2v 25 grandem Sl, grande et fecerunt <lb/>
            sibi deos aureos v si dimittis <hi rend="italic">R,</hi> si delicium remittes S, dimittes <lb/>
            <hi rend="italic">W sed in margine:</hi> dimittens </note> <lb n="25"/>


<pb n="251"/>
            dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de <lb/>
            libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen: <lb/>
            si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo. <lb/>
            ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino <lb/>
            quod petit inpetrare non potuit nec Dei indignantis offensam sua <lb n="5"/>
            deprecatione placauit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: <lb/>
            priusquam te formarem in utero, noui te, et priusquam <lb/>
            exires de uulua, sanctificaui te et prophetam <lb/>
            in gentes posui te, et eidem pro peccatis populi deprecanti <lb/>
             frequenter et oranti noli, inquit, orare pro populo hoc <lb n="10"/>
            et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia <lb/>
            non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in <lb/>
            tempore adflictationis suae. quid uero iustius Noe, qui <lb/>
            cum repleta esset terra peccatis, solus inuentus est iustus in <lb/>
            terris? quid gloriosius Danihele ? quid ad facienda martyria in <lb n="15"/>
            fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui totiens <lb/>
            et cum confligeret uicit et cum uinceret superuixit? quid Iob in <lb/>
            operibus promptius, in temptationibus fortius, in dolore patientius, <lb/>
            in timore summissius, in fide uerius? nec hi tamen si rogarent, <lb/>
             concessurum se Deus dixit. cum propheta Ezechiel pro delicto <lb n="20"/>
            populi deprecaretur, terra, inquit, quaecumque peccauerit <lb/>
            mihi ut delinquat delictum, extendam manum <lb/>
            meam super eam et obteram stabilimentum <lb/>
            panis et inmittam in eam famem et auferam ab ea

<note type="footnote"> 7 Hier. 1, 5. 10 Hier. 11, 14 (cf. 7, 16). 21 Ex. 14, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 eis del. dimitte <hi rend="italic">om. S</hi> sin] in <hi rend="italic">S</hi> 2 libro tuo <hi rend="italic">R</hi> 3 quis <hi rend="italic">Sv</hi> <lb/>
            deliquerit <hi rend="italic">v</hi> 4 facie <hi rend="italic">ex</hi> faciemSm. 2 5 <hi rend="italic">petit 81RIWl, petiitaaiJaW1 v</hi> <lb/>
            6 praecatione <hi rend="italic">S</hi> placauit <hi rend="italic">S et B ex</hi> placuit, pacauit <hi rend="italic">W</hi> ieremiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            dns <hi rend="italic">W 7</hi> in ntero <hi rend="italic">W s. l.m. 2</hi> 8 profeta <hi rend="italic">81 R I</hi> 9 in gentes (gente 81) <lb/>
            <hi rend="italic">S, 8. I. m. 2 W,</hi> in gentibus <hi rend="italic">Rv</hi> idem <hi rend="italic">RWX</hi> precanti <hi rend="italic">R</hi> 10 frequenter <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> frequentius <hi rend="italic">WRv</hi> inquid S, ait <hi rend="italic">WRv</hi> 11 poetulare] ait <lb/>
            orare postulare <hi rend="italic">W (Bed</hi> orare <hi rend="italic">deletum)</hi> 12 exaadiam ** <hi rend="italic">W</hi> (te ? <hi rend="italic">eras.),</hi> <lb/>
            exaudiam eos <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">SWV,</hi> in quo <hi rend="italic">Rv</hi> in tempore <hi rend="italic">om. S</hi> 13 adflictationis <lb/>
            S, adfliclionis <hi rend="italic">WRv</hi> 15 daniel et <hi rend="italic">R</hi> quid <hi rend="italic">S et in marg. <lb/>
            W7,</hi> qui <hi rend="italic">WR,</hi> quid illo <hi rend="italic">v</hi> ad facienda <hi rend="italic">ex</hi> affacienda <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 rob.tius <lb/>
            dignatione S quid in dei <hi rend="italic">V</hi> 17 quid <hi rend="italic">ex</hi> quod <hi rend="italic">W m. 2</hi> 18 in t. fortius <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> 19 hi <hi rend="italic">S,</hi> his <hi rend="italic">WRu</hi> si rogarent <hi rend="italic">om. V</hi> 20 ezochihel <hi rend="italic">WR,</hi> <lb/>
            ezeciel S \' 24 mittam S </note> <lb/>


<pb n="252"/>
            hominem et pecora. et si fuerint tres uiri hi in medio <lb/>
            eius Noe et Danihel et Iob, non liberabunt filios <lb/>
            neque filias, ipsi soli salui erunt. adeo non omne quod <lb/>
            petitur in praeiudicio petentis sed in dantis arbitrio est, nec <lb/>
            quicquam sibi usurpat et uindicat humana sententia, nisi adnuat <lb n="5"/>
            et censura diuina. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me <lb/>
            fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram <lb/>
            patre meo qui est in caelis: qui autem me <lb/>
            negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat,<lb n="10"/>
            nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere <lb/>
            et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque <lb/>
            uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec <lb/>
            confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit <lb/>
            coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres<lb n="15"/>
            aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium <lb/>
            solui non potest, contra euangelium facere non possunt <lb/>
            qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo <lb/>
            infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et <lb/>
            coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid<lb n="20"/>
            aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus <lb/>
            et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum <lb/>
            Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. <lb/>
            an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut <lb/>
            infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus<lb n="25"/>
            potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo <lb/>
            putet posse seruari ?

<note type="footnote"> 7 Luc. 12, 8 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 hominos B pecura Sl</hi> faerit 121 hiiJS, hi iusti F <hi rend="italic">2 noe et om. <lb/>
            R, sed in marg. add. m</hi>. 1 et noe 3 sed ipsi v 8 <hi rend="italic">et</hi> 10 et ego <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            eum] illumiS 9 in caelis est <hi rend="italic">WBv</hi> 11 parte-parte] patre-patre <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 aut...ualeat <hi rend="italic">om. R</hi> oportet] necesse est <hi rend="italic">S 8. 1. m. 2</hi> 13 negantis <lb/>
            81 erunt] sunt <hi rend="italic">V</hi> 14 accipiunt <hi rend="italic">SWRV,</hi> accipient v 15 et <hi rend="italic">SWBV,</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">v</hi> 17 non potest solui łJ, solui contra potest <hi rend="italic">S sed</hi> contra <hi rend="italic">deletum <lb/>
            m. 2</hi> 19 gloriam <hi rend="italic">Sv</hi> 20 incorrupte <hi rend="italic">Sl,</hi> incorruptum <hi rend="italic">B</hi> 21 cuius.... <lb/>
            <hi rend="italic">1.22</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 23 dei fiat <hi rend="italic">ex</hi> deus fiat <hi rend="italic">S m. 2</hi> 24 diuina bonitate] ditlinallore <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> (diuino <hi rend="italic">corr. m. 2); fortasse</hi> diuino fauore 25 infectum] non <lb/>
            factum <hi rend="italic">V</hi> 26 ad] est ad <hi rend="italic">B</hi> nos <hi rend="italic">om. R</hi> suo <hi rend="italic">ex</hi> suos <hi rend="italic">S m. 2</hi> </note>

<pb n="253"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>