<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:3-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1:3-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista <lb/>
            quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a <lb n="20"/>
            nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis <lb/>
            et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse <lb/>
            iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec <lb/>
            uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam <lb/>
            nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque <lb n="25"/>
            diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum <lb/>
            sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis <lb/>
            seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate

<note type="footnote"> 1 auctos <hi rend="italic">Rl</hi> 2 affectus <hi rend="italic">W1</hi> efferre <hi rend="italic">W</hi> 4 posset <hi rend="italic">WlB</hi> (possit <lb/>
            brntus M) lumen adm.] nidere <hi rend="italic">M</hi> 5 patientiam <hi rend="italic">MlR</hi> 6 compri-. <lb/>
            merem — cohiberem <hi rend="italic">W</hi> 8 et om. <hi rend="italic">Mv</hi> 9 seninnt <hi rend="italic">W</hi> quotq. imbrea. <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> imbres quoque <hi rend="italic">M</hi> pluuiae <hi rend="italic">M</hi> 12 refntare) reputare <hi rend="italic">expunctum<lb/>
             WI R</hi> 14 forsitam <hi rend="italic">B</hi> tuis] suis <hi rend="italic">R</hi> 15 radices <hi rend="italic">R</hi> adque] et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 tui <hi rend="italic">M,</hi> tuae <hi rend="italic">WRBv; cf. l. 27 et de mortal. c. 25</hi> 17 ratione <hi rend="italic">R</hi> qui <lb/>
            ad <hi rend="italic">ab his incipit 8</hi> 18 fallentem <hi rend="italic">R</hi> ueritate cogente <hi rend="italic">v</hi> 19 et <hi rend="italic">W <lb/>
            8. 1. m. 2</hi> 21 qui <hi rend="italic">SR,</hi> quia <hi rend="italic">v,</hi> qui sic <hi rend="italic">ex</hi> quisi <hi rend="italic">W m. 2</hi> 23 saeculum <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            mundum <hi rend="italic">WRv</hi> 24 ipso] eo <hi rend="italic">v</hi> ante <hi rend="italic">WR</hi> 25 praedicationibus quae <lb/>
            <hi rend="italic">SR</hi> 26 iam non W 27 sui <hi rend="italic">e:c</hi> ui <hi rend="italic">W m. 2</hi> </note><lb/>


<pb n="353"/>
            torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta <lb/>
            sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de <lb/>
            ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus <lb/>
            argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes <lb/>
            uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in <lb n="5"/>
            aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in <lb/>
            foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, <lb/>
            in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei <lb/>
            senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et <lb/>
            uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam <lb n="10"/>
            proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo <lb/>
            radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante <lb/>
            iam cursu exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat <lb/>
            ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, <lb/>
            senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter <lb n="15"/>
            profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec <lb/>
            sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant <lb/>
            et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur <lb/>
            et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur. 
</p><p>Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            quid si et senes inputent christianis quod minus ualeant in senectute, <lb/>
            quod non perinde ut prius uigeant auditu aurium, cursu <lb/>
            pedum, oculorum acie, uirium robore, suco uiscerum, mole <lb/>
            membrorum, et cum olim ultra octingentos et nongentos annos <lb/>
            uita hominum longaeua procederet, uix nunc possit ad

<note type="footnote"> 1 torrentis S, torpendis <hi rend="italic">Wl</hi> solita <hi rend="italic">WR,</hi> soli.. <hi rend="italic">B (Zitterae euanuerunt),</hi> <lb/>
            solis tanta <hi rend="italic">v</hi> fragIantia <hi rend="italic">W</hi> uerna de <hi rend="italic">SWBV,</hi> uemante <hi rend="italic">Baluzitts ex<lb/>
             4 codd. recepit</hi> sua <hi rend="italic">WRY,</hi> -II a <hi rend="italic">S (litterae in fine lineae euanuerunt),</hi> <lb/>
            sata <hi rend="italic">uel</hi> sua sata <hi rend="italic">v; cf. Gronou. obs. p. 324</hi> 3 effosisJR frountur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            5 uaenae <hi rend="italic">W,</hi> benae <hi rend="italic">R</hi> breuiantur et <hi rend="italic">Wl</hi> in d. singulos <hi rend="italic">om. R</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">delendum fort</hi>. decrescint S, decrescunt v ac om. <hi rend="italic">v</hi> defecit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            6 aruia <hi rend="italic">SWRV, agris v</hi> agricula S in m. nauta <hi rend="italic">om. W</hi> 7 concordiam <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 8 posse substantiam posse substantiam <hi rend="italic">S</hi> 10 iuuentute <hi rend="italic">v <lb/>
            pollere] polliceri W (ex... ere) quidquit S</hi> 11 demergit RI 12 radio <lb/>
            S claros <hi rend="italic">R</hi> sic <hi rend="italic">ex</hi> si <hi rend="italic">Wm.2</hi> 13 exsoletis <hi rend="italic">S</hi> 14 antea W <lb/>
            uirides S sterili <hi rend="italic">v</hi> 15 ezabundantibus <hi rend="italic">S; cf. de bono pat. c. 20</hi> <lb/>
            16 distillatlfo 17 sententiam <hi rend="italic">R occidanturii; cf. SaXlust. Iug. c. 2</hi> <lb/>
            19 diminuta <hi rend="italic">WRv</hi> 21 imputant <hi rend="italic">S,</hi> inputet <hi rend="italic">R</hi> 24 nungentos <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            25 nunc] <hi rend="italic">non R</hi> </note>

<note type="footnote"> m. </note>

<note type="footnote"> 23 </note> <lb n="25"/>


<pb n="354"/>
            centenarium numerum peruenire. canos uidemus in pueris, capilli <lb/>
            deficiunt antequam crescunt, nec aetas in senectutem desinit, <lb/>
            sed incipit a senectute. sic in ortu adhuc suo ad finem natiuitas <lb/>
            properat, sic quodcumque nunc nascitur mundi ipsius senectute <lb/>
            degenerat, ut nemo mirari debeat singula in mundo deficere<lb n="5"/>
            coepisse, cum ipse iam mundus totus in defectione sit et <lb/>
            in fine. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames <lb/>
            sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo <lb/>
            frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et <lb n="10"/>
            hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari <lb/>
            mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis <lb/>
            ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis <lb/>
            accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis <lb/>
            ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a <lb n="15"/>
            nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum <lb/>
            ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu <lb/>
            gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri <lb/>
            ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis <lb/>
            ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed <lb n="20"/>
            delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec <lb/>
            quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio <lb/>
            uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab <lb/>
            omnibus et rogetur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Ipsum denique audi loquentem, ipsum uoce diuina instruentem <lb n="25"/>
            nos et monentem: Dominum Deum tuum [inquit]

<note type="footnote"> 26 Dent. 6,13. </note>

<note type="footnote"> 1 perueniri <hi rend="italic">W</hi> 2 crescant <hi rend="italic">Rv</hi> senectute <hi rend="italic">Rv</hi> 3 incepit <hi rend="italic">Wl</hi> natiuitas <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">W</hi> 4 nunc <hi rend="italic">om. W</hi> 5 mirari <hi rend="italic">ex</hi> minari <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 6 coepisse <lb/>
            deficere <hi rend="italic">WRv</hi> quando totus ipse iam mundus <hi rend="italic">WRv</hi> sit et] citet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            7 finem <hi rend="italic">SR</hi> 8 contineant <hi rend="italic">Wl</hi> 9 **cumulant <hi rend="italic">W</hi> (et <hi rend="italic">eras.)</hi> 12 uariari] <lb/>
            uaria grassari <hi rend="italic">fort</hi>. diem <hi rend="italic">R</hi> 13 indignandis <hi rend="italic">R,</hi> ingignantis W\' <lb/>
            15 iactat <hi rend="italic">ponit</hi> post querimonia J2 16 colatur] colitur <hi rend="italic">fort</hi>. 17 arbitrii <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 18 gerantura Sl 20 a <hi rend="italic">add. W\'</hi> 21 uestris et meritis inrogatur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 22 queritur <hi rend="italic">WR,</hi> colitur S; <hi rend="italic">cf. p. 359, 23</hi> religio <hi rend="italic">ex</hi> relicto <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 26 et] et mo nos et <hi rend="italic">S,</hi> pariter ac <hi rend="italic">v</hi> inquit adorabis S, adorabis <lb/>
            inquit <hi rend="italic">WRv</hi> </note> <lb/>


<pb n="355"/>
            adorabis et illi soli seruies, et iterum: non erunt tibi dii <lb/>
            alii absque me, et iterum: nolite ambulare post deos <lb/>
            alienos ut seruiatis eis et ne adoraueritis eos: et <lb/>
            ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad <lb/>
            disperdendos uos. propheta item sancto Spiritu plenus contestatur <lb n="5"/>
            et denuntiat iram Dei dicens: haec dicit dominus <lb/>
            omnipotens: eo quod domus mea deserta est, uos <lb/>
            autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea <lb/>
            abstinebit caelum a rore et terra subtrahet <lb/>
            procreationes suas, et inducam gladium super terram <lb n="10"/>
            et super frumentum et super uinum et super <lb/>
            oleum et super homines et super pecora et super <lb/>
            omnes labores manuum eorum. item propheta alius repetit <lb/>
            et dicit: et pluam super unam ciuitatem et super <lb/>
            unam non pluam. pars una compluetur et pars super <lb n="15"/>
            quam non pluero arefiet. et congregabuntur duae <lb/>
            et tres ciuitates in unam ciuitatem potandae aquae <lb/>
            causa nec sic satiabuntur: et non conuertimini ad <lb/>
            me, dicit Dominus. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Indignatur ecce Dominus et irascitur et quod ad eum non  <lb n="20"/>
            conuertamini comminatur: et tu miraris aut quereris in hac obstinatione <lb/>
            et contemptu uestro, si rara desuper pluuia descendat, <lb/>
            si terra situ pulueris squaleat, si uix ieiunas et pallidas herbas <lb/>
            sterilis gleba producat, si uineam debilitet grando caedens, si <lb/>
            oleam detruncet turbo subuertens, si fontem siccitas statuat, <lb n="25"/>
            aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida ualitudo <lb/>
            consumat, cum omnia ista peccatis prouocantibus ueniant et plus <lb/>
            exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant. fieri <lb/>
            enim ista uel ad disciplinam contumacium uel ad poenam

<note type="footnote"> 1 Ex. 20, 3. 2 Hier. 25, 6. 6 Agg. 1, 9 sq. 14 Amos 4, 7 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 illoBSipsiTT diitibiTP1 2 absque] praeter <hi rend="italic">R</hi> 3 aligenoaTF1 <lb/>
            4 manum <hi rend="italic">S</hi> 5 spiritu sancto v contestur <hi rend="italic">Sl</hi> 9 <hi rend="italic">abstinebit Rs.lm.2,</hi> <lb/>
            abetebit S 13 eorum] uestrarum S profetalius Sl 15 unam non] aliam <lb/>
            non v 17 in unam ciuitatem om. <hi rend="italic">B</hi> 18 nec] et non <hi rend="italic">B</hi> sic <hi rend="italic">om. W Bv</hi> <lb/>
            conuertemini S 21 quaererisSWR obtinatione Sl 22 contemptum S <lb/>
            uestro <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 23 situ] situ pluuiae <hi rend="italic">B</hi> 24 gleua S cedens <lb/>
            <hi rend="italic">WI B 25 statuat] incitat R 26 inpestilens R 27 peccata is B <lb/>
            etl ut B</hi> </note>

<note type="footnote"> 23* </note> <lb/>


<pb n="356"/>
            malorum, declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens: sine <lb/>
            causa percussi filios uestros, disciplinam non exceperunt. <lb/>
            et propheta deuotus ac dicatus Deo ad haec eadem <lb/>
            respondit et dicit: uerberasti eos nec doluerunt: flagellasti <lb/>
            eos nec uoluerunt accipere disciplinam. ecce<lb n="5"/>
            inrogantur diuinitus plagae et nullus Dei metus est: ecce uerbera <lb/>
            desuper et flagella non desunt et trepidatio nulla, nulla formido <lb/>
            est. quid si non intercederet rebus humanis uel ista censura ? <lb/>
            quanto adhuc maior in hominibus esset audacia facinorum inpunitate <lb/>
            secura? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres <lb/>
            et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod <lb/>
            non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant. tu <lb/>
            enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi <lb/>
            cuius nutu tibi uniuersa famulantur. ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, <lb n="15"/>
            et cum sit uobis eadem sors nascendi, condicio una moriendi, <lb/>
            corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali <lb/>
            iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo <lb/>
            postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, <lb n="20"/>
            nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis <lb/>
            exactor flagellas, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro <lb/>
            frequenter et carcere adfligis et crucias. et non agnoscis Dominum <lb/>
            Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>