<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.perseus-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.perseus-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><head>de fide catholica</head><p> Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen
                  ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit
                  affuturumquem credimus per partum <milestone unit="loebline" n="5"/> uirginis iam
                  uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse
                  probatur aduentu. Haec autem religio nostra, quae uocatur Christiana atque
                  catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante
                  mundi constitutionem, <milestone unit="loebline" n="10"/> ante omne uidelicet quod
                  temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti
                  exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum
                  sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere <milestone unit="loebline" n="15"/> filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione
                  coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque
                  patrem aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus <pb n="p.54"/> diuinam progeniem cogitaret, neque filium iri eadem <milestone unit="loebline" n="20"/> natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in
                  infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse
                  neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a pati e
                  quoque procedentem <milestone unit="loebline" n="25"/> uel filio; qui sit tamen
                  processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum
                  generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec
                  autem ut credantur uetus ac noua in format instructio. De <milestone unit="loebline" n="30"/> qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et
                  humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius
                  qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris
                  substantiam confitetur. Sabelliani quoque <milestone unit="loebline" n="35"/> non
                  tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem
                  esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem
                  esse qui pater et filius est 5 ac per hoc unam dicunt esse personam sub
                  uocabulorum <milestone unit="loebline" n="40"/> diuersitate signatam. Manichaei
                  quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei
                  esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil
                  aliud cogitantes nisi carnaliter, <milestone unit="loebline" n="45"/> ut quia haec
                  generatio duorum corporum commix- <pb n="p.56"/> tione procedit, illic quoque
                  indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit
                  recipere testamentum neque in integro nonum. Nam sicut illud omnino error eorum
                  non recipit ita <milestone unit="loebline" n="50"/> ex uirgine generationem filii
                  non nult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de
                  his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo
                  diuina ex aeterno natura et in aeternum <milestone unit="loebline" n="55"/> sine
                  aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit
                  fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia
                  protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam
                  exstitisse aliquid <milestone unit="loebline" n="60"/> quod eius uoluntatem
                  exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset
                  et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti
                  habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De
                     <milestone unit="loebline" n="65"/> caelestibus autem naturis, quae
                  uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint
                  omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae
                  tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum <milestone unit="loebline" n="70"/> numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues
                  angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque
                  spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit <pb n="p.58"/> eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, <milestone unit="loebline" n="75"/> si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius
                  progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum
                  ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet.
                  Sed ille auctor inuidiae non ferens <milestone unit="loebline" n="80"/> hominem
                  illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam
                  ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat,
                  inoboedientiae suppliciis subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens,
                     <milestone unit="loebline" n="85"/> quam sibi dum arroganter usui pat elisus
                  est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani
                  generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati
                  testantur. Omnis enim diuina auctoritas his <milestone unit="loebline" n="90"/>
                  modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res
                  gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere,
                  aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam
                  manere uideatur. Haec autem <milestone unit="loebline" n="95"/> pie
                  intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad
                  ordinem redeamus. Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi
                  fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere,
                     <milestone unit="loebline" n="100"/> exul effectus, terram iussus excolere
                  atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem
                  transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat
                  generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum <milestone unit="loebline" n="105"/> atque animarum corruptio et mortis proueniret <pb n="p.60"/> interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut
                  quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus
                  moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret <milestone unit="loebline" n="110"/> poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid
                  sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa
                  exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in
                  posteros naturaliter primus homo <milestone unit="loebline" n="115"/>
                  transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit,
                  quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo
                  homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in
                  lites, <milestone unit="loebline" n="120"/> commouit bella, occupauit terrenam
                  miseriam quia 1 felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his
                  defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent;
                  quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti <milestone unit="loebline" n="125"/> et longe postmodum proferendi faciendo participes
                  perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque
                  ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat
                  conditorem. Hinc uolens deus per <milestone unit="loebline" n="130"/> iustum
                  potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem
                  effusa diluuii inundatione excepto Noc iusto homine cum suis liberis atque his
                  quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae <milestone unit="loebline" n="135"/> lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum
                     <pb n="p.62"/> scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi
                  aetas diluuio ultore transacta est. Reparatur itaque humanum genus atque propriae
                  naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor <milestone unit="loebline" n="140"/> infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum
                  diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in
                  breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire
                  genus <milestone unit="loebline" n="145"/> humanum, sed eodem permanente eligere
                  uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium
                  uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui
                  cum esset aetate confectus eiusque <milestone unit="loebline" n="150"/> uxor
                  decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic
                  uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non
                  reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo <milestone unit="loebline" n="155"/> Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa
                  Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens
                  coeperunt suspicioni esse 1 Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole
                  premi decreuerat et grauibus oneribus <milestone unit="loebline" n="160"/>
                  affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro,
                  quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse
                  et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est,
                     <pb n="p.64"/>
                  <milestone unit="loebline" n="165"/> cum nollet dimittere populum. Transmisso
                  itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur
                  Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos
                  erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum <milestone unit="loebline" n="170"/> et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum
                  multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad
                  fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum
                  quemadmodum aquae <milestone unit="loebline" n="175"/> maris rubri ita quoque
                  Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc
                  Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et
                  prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de
                     <milestone unit="loebline" n="180"/> tribu Iuda legitur adeptus fuisse.
                  Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est
                  usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur
                  imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae <milestone unit="loebline" n="185"/> de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem.
                  Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est
                  una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii
                  sancti uiri per quorum <milestone unit="loebline" n="190"/> admonitionem ipse
                  certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in
                  suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt. Atque iam in ultimis temporibus non
                  prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum <pb n="p.66"/>
                  <milestone unit="loebline" n="195"/> deus per uirginem nasci constituit, ut humana
                  salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus
                  repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat,
                  esset haec secunda mulier quae uitae <milestone unit="loebline" n="200"/> causam
                  humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus
                  est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de
                  spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem
                  uirgo <milestone unit="loebline" n="205"/> permansit; atque hominis factus est
                  idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae
                  fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei
                  exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius <milestone unit="loebline" n="210"/> et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum
                  unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod
                  Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec
                  hactenus. <milestone unit="loebline" n="215"/> Creuit itaque secundum carnem
                  Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse
                  prmius quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos,
                  quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum <milestone unit="loebline" n="220"/> populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio
                  peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro,
                  resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum <pb n="p.68"/> patre
                  decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod <milestone unit="loebline" n="225"/> dei filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem
                  diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti
                  habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi
                  salutaria, efficientiam quoque <milestone unit="loebline" n="230"/> miraculorum
                  atque in uniueisum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris
                  non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum
                  genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae
                     <milestone unit="loebline" n="235"/> iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae
                  erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit
                  sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae
                  donum, ut natura nihil aliud nisi poenae <milestone unit="loebline" n="240"/>
                  summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia
                  diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret. Diffunditur
                  ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae,
                     <milestone unit="loebline" n="245"/> fit unum corpus quod mundi latitudinem
                  occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum
                  membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat
                  operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora <milestone unit="loebline" n="250"/> nostra praeter corruptionem ad regna caelestia
                  pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione
                  beatissimus, qui uero male, <pb n="p.70"/> miser post munus resurrectionis
                  adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum <milestone unit="loebline" n="255"/> animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae
                  mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari.
                  Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere i
                  quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est <milestone unit="loebline" n="260"/>
                  scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particulam instructio.
                  Sed auctoritate tota constrmgitur, uniuersali traditione maiorum nihilo-minus
                  tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel
                  pro locorum uarietate <milestone unit="loebline" n="265"/> uel prout cuique bene
                  uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua
                  credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitum, resurrecturos
                  homines ad examen futuri iudicii, recepturos pio meritis singulos et in perpetuum
                  atque <milestone unit="loebline" n="270"/> in aeternum debitis finibus
                  permansuros; solumque est 1 praemium beatitudinis contemplatio conditoris—tanta
                  dumtaxat, quanta a creatura ad creatorem fieri potest,—ut ex eis reparato angelico
                  numero superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est <milestone unit="loebline" n="275"/> uirginis filius eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus opus,
                  laus perpetua creatori.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>