<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa003.perseus-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa003.perseus-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa003.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><pb n="p.38"/><head>quomodo substantiae</head><label type="opener">Item eiusdem ad eundem quomodo substantiae in eo quod sint bonae sint cum non
               sint substantialia bona</label><p> postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet
               modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona,
               digeram et paulo euidentius monstrem; idque <milestone unit="loebline" n="5"/> eo
               dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus
               uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego
               mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam
                  <milestone unit="loebline" n="10"/> participo quorum lasciuia ac petulantia nihil
               a ioco risuque patitur esse seiunctum. 1 Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis
               aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod <pb n="p.40"/> cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur <milestone unit="loebline" n="15"/> in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui
               terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam. </p><p>I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex
               modus est. <milestone unit="loebline" n="20"/> Nam una ita communis est, ut omnium
               sit hominum, ueluti si hanc proponas: <q rend="undirect">Si duobus aequalibus
                  aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse, nullus id intellegens neget.
                  Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi <milestone unit="loebline" n="25"/> conceptionibus uenit, ut est: Quae incorporalia sunt,
                  in loco non esse,</q> et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant. </p><p>II. Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at uero quod est
               accepta essendi <milestone unit="loebline" n="30"/> forma est atque consistit. </p><p>III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat.
               Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.
                  <milestone unit="loebline" n="35"/>
            </p><p>IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum uero esse
               nihil aliud praeter se habet admixtum. </p><p>V. Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim
               accidens hic <milestone unit="loebline" n="40"/> substantia significatum <pb n="p.42"/>
            </p><p>VI. Omne quod est 1 participate eo quod est esse ut sit; alio uero participat ut
               aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est uero ut
               participet alio quolibet. <milestone unit="loebline" n="45"/> VII. Omne simplex esse
               suum et id quod est unum habet. </p><p>VIII, Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. </p><p>IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero <milestone unit="loebline" n="50"/>
               appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale
               est illud hoc ipsum quod appetit.</p><p>Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete suis
               unumquodque aptabitur <milestone unit="loebline" n="55"/> argumentis.</p><p>Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia
               doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad
               bonum tendunt <milestone unit="loebline" n="60"/> bona ipsa sunt. Sed quemadmodum
               bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione,
               per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo
               quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus <milestone unit="loebline" n="65"/> eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo
               bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non igitur participatione
               sunt bona sed substantia. Quorum <pb n="p.44"/> uero substantia bona est, id quod
               sunt bona sunt; <milestone unit="loebline" n="70"/> id quod sunt autem habent ex eo
               quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum
               est. Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est
               esse quod boni esse; substantialia igitur bona <milestone unit="loebline" n="75"/>
               sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est
               dubium quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc ipsum
               bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia
                  <milestone unit="loebline" n="80"/> quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non
               sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur
               in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum
               tenderent. Nullo modo igitur sunt <milestone unit="loebline" n="85"/> bona.</p><p>Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non
               possunt, animo tamen et cogitatione separantur; ut cum triangulum uel cetera a
               subiecta materia nullus actu <milestone unit="loebline" n="90"/> separat, mente tamen
               segregans ipsum triangulum proprietatemque eius piae ter materiam speculatur.
               Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo, quod esse quidem constat
               idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia barbararumque <milestone unit="loebline" n="95"/> gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur
               paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus quemadmodum
               bona esse <pb n="p.46"/> possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor
               aliud in eis esse quod bona sunt, aliud quod <milestone unit="loebline" n="100"/>
               sunt. Ponatur enim una eademque substantia bona esse alba, grauis, rotunda. Tunc
               aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius rotunditas, aliud color, aliud bonitas;
               nam si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset grauitas quod color,
               quod <milestone unit="loebline" n="105"/> bonum et bonum quod grauitas—quod fieri
               natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse, ac tunc
               bona quidem essent, esse tamen ipsum minime haberent bonum. Igitur si ullo modo
               essent, non a bono ac bona essent ac non idem <milestone unit="loebline" n="110"/>
               essent quod bona, sed eis aliud esset esse aliud bonis esse. Quod si nihil omnino
               aliud essent nisi bona neque grauia neque colorata neque spatii dimensione distenta
               nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum
               uideretur esse <milestone unit="loebline" n="115"/> principium nec potius uiderentur,
               sed uideretur; unum enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil
               sit. Quae quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum
               bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam <milestone unit="loebline" n="120"/> esse
               eorum a boni uoluntate defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est,
               in eo quod est bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse
               bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo <milestone unit="loebline" n="125"/> fluxit quod est primum bonum et quod bonum tale est ut
               recte dicatur in eo quod est esse bonum. Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim
               in eo. <pb n="p.48"/> Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod
               sint bona sint, non sunt tamen similia <milestone unit="loebline" n="130"/> primo
               bono, quoniam non quoquo modo sint res ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non
               potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco
               ipsum esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo <milestone unit="loebline" n="135"/> sit bonum est in eo quod est; non enim aliud est
               praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed
               bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum
               uero esse quod non haberent a bono, <milestone unit="loebline" n="140"/> bonum habere
               non possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet essent
               bona, tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non potuere
               exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset, idcirco et esse <milestone unit="loebline" n="145"/> eorum bonum est et non est simile substantiali bono id
               quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt
               bona esse non possent, quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud
               ipsum bonum primum est et ipsum <milestone unit="loebline" n="150"/> esse sit et
               ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam alba in eo quod sunt alba esse
               oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex uoluntate dei fluxerunt ut essent, alba
               minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse; hoc ideo, quoniam qui ea ut essent
               effecit <milestone unit="loebline" n="155"/> bonus quidem est, minime uero albus.
               Voluntatem <pb n="p.50"/> igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt;
               uoluntatem uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset
               album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. <milestone unit="loebline" n="160"/> Itaque quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt
               alba tantum; quia uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt.
               Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta, quoniam ipse iustus est qui
               ea esse uoluit? Ne hoc <milestone unit="loebline" n="165"/> quidem. Nam bonum esse
               essentiam, iustum uero esse actum respicit. Idem autem est in eo esse quod agere;
               idem igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non enim
               simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis <milestone unit="loebline" n="170"/>
               esse quod iustis, sed idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia
               sunt, non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero speciale nec
               species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud omnia bona.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>