<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1:60.1-60.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1:60.1-60.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1"><div n="60" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Inter opera diuinae <lb n="20"/>
            prouidentiae, quae pia semper et iusta sunt, nostris quoque

<note type="footnote"> 3 cf. Corinth. II 6, 14 sq. 10 cf. Psalm. 29, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 oceurentibus <hi rend="italic">B</hi> latentis <hi rend="italic">F</hi> adhoc <hi rend="italic">B</hi> 2 iuguntur <hi rend="italic">B</hi> pessiris <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 3 coire <hi rend="italic">V:</hi> ire <hi rend="italic">B</hi> commonio <hi rend="italic">B</hi> 4 fideli portio cum infideli <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 5 necessaria <hi rend="italic">V</hi> deligere <hi rend="italic">V,</hi> diligere <hi rend="italic">B, corr</hi>. o 7 sunt <lb/>
            docti <hi rend="italic">V</hi> 8 deferant <hi rend="italic">B</hi> nuue <hi rend="italic">V</hi> 1\'2 competentiam <hi rend="italic">B</hi> in tanta <lb/>
            re <hi rend="italic">om</hi>. r 14 certe <hi rend="italic">B</hi> tenemur <hi rend="italic">V</hi> 16 principem <hi rend="italic">bis scriptum priore loco <lb/>
            del. V</hi> 18 direximus EXPLICIT <hi rend="italic">reliquis omissis B</hi> mi p: ciu <hi rend="italic">V,</hi> m <hi rend="italic">Car.;<lb/>
             certe idem numerus restituendus est qui in fine ep. 58</hi> co.\\st&gt;, ss <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">60. lJat. a. 477 die 6 April. (die 9 Octobr. secundum V). Bdd. <lb/>
            Car. I2 315; IJar. ad a. 477, 7; Collect. Concil; BTA I 213; Thiel<lb/>
             186. Praeter Auellanam tradita est epistula in codice miscellaneo<lb/>
             ratic. lat. 1344 membr. saee. X fol</hi>. įb <hi rend="italic">sq. = T</hi>. 20 SISPLICIUS EPIsCOPus <lb/>
            zBsojri AITTUSTO <hi rend="italic">V:</hi> Incipit epistola simplicii episcopi urbis rome <lb/>
            ad zenonem augustum per epiphanium diaconum. Simplicius zenoni aug <lb/>
            impri <hi rend="italic">T</hi> 21 pie <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            temporibus eloqui potentias domini uix quaelibet humana <lb/>
            lingua sufficiet. quis etenim ualeat uel cogitatione complecti <lb/>
            uel uoce depromere, quod in ipso utriusque rei laborantis <lb/>
            articulo et uotis publicis et religionis sanctae reddidit uos <lb/>
            quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est <lb n="5"/>
            cum propheta: haec est mutatio dexterae excelsi, quae <lb/>
            exaltantes semet ipsos potenter humiliat et humiliantes se clementer  <lb/>
            exaltat?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>in quibus etiam, si dispensationis supernae <lb/>
            sagacius mensura libretur, profecto euidenter apparet ideo perfidorum <lb/>
            inrepsisse perniciem, ut fides clementiae tuae et inter <lb n="10"/>
            aduersa probaretur quantoque magis rebus urgueri crederetur <lb/>
            infestis, tanto clarius uestra magnanimitas emineret, atque ob <lb/>
            hoc mansuetudinis uestrae de Constantinopolitana urbe prouenisse <lb/>
            discessum, ut uniuersorum desideriis expetiti gloria maiore <lb/>
            rediretis et ex contrariorum periculis quid in uobis esset cunctis<lb n="15"/>
            utile nosceretur: Dauidicae nimirum illius uirtutis exemplo, qua <lb/>
            singulari patientia cedens paululum furoribus parricidae continuo <lb/>
            uictor ac populorum precibus imploratus praestantiore fastigio  <lb/>
            est reuersus in regnum.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>laetare igitur, uenerabilis imperator. <lb/>
            eos fuisse tuos hostes, qui extiterunt diuinitatis inimici, teque<lb n="20"/>
            gaude et cum ecclesia laborasse et cum fidei catholicae <lb/>
            libertate imperio restitutum atque, ut in omnibus doceas <lb/>
            causam tibi cum deo esse communem, eius ope uiriliter fretus <lb/>
            insiste, ut per quem publicos incubatores subegit, ecclesiae <lb/>
            quoque depellat tyrannos. sicut enim pietas uestra<lb n="25"/>
            merito recteque confidit illo nos tempore nihil aliud deum

<note type="footnote"> 1 cf. Psalrn. 105, 2 6 Psalm. 76, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 et religionis <hi rend="italic">T:</hi> religionis <hi rend="italic">V</hi> reddit <hi rend="italic">T</hi> 7 potentes <hi rend="italic">V</hi> 8 ex- <lb/>
            <hi rend="italic">ultat V superne T 9 apparet et ideo T 10 fidgs V</hi> 12 innii- <lb/>
            0 Y <lb/>
            neret <hi rend="italic">V</hi> jb T 14 discessum T: disces| <hi rend="italic">V et T</hi> 15 esset <lb/>
            cunctis utile <hi rend="italic">V:</hi> esse omnibus <hi rend="italic">T</hi> 16 dauitice <hi rend="italic">V,</hi> Dauiticae <hi rend="italic">T</hi> nimirum <lb/>
            <hi rend="italic">T,</hi> ni <hi rend="italic">ev</hi> enl <hi rend="italic">corr</hi>. exempla <hi rend="italic">V</hi> qua <hi rend="italic">T:</hi> quę <hi rend="italic">V</hi> 17 continua <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 ac <hi rend="italic">1\':</hi> at <hi rend="italic">V</hi> praestantiori <hi rend="italic">T</hi> fastigia <hi rend="italic">V</hi> 21 gaude et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            gaudet <hi rend="italic">V,</hi> gaudere <hi rend="italic">T</hi> 23 commune <hi rend="italic">V</hi> 24 publicus <hi rend="italic">V</hi> subigit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 impietas <hi rend="italic">V</hi> 26 recteque <hi rend="italic">V:</hi> que <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii <lb/>
            praesules, quales nunc loquimur, redderentur, ita expectari <lb/>
            cernis, ut huiusmodi uos esse ipsorum actuum qualitate <lb/>
            monstretis.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>respicite quaeso augustae memoriae Marciani  <lb/>
            atque Leonis omni mundo conspicuam in catholica deuotione <lb n="5"/>
            constantiam et salubri consideratione perpendite, cum in eodem <lb/>
            loco stare nequiuerint, qui ab eorum rectitudine deuiarunt, <lb/>
            successorem regiae potestatis legitimum ac diuinitus adtributum <lb/>
            eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator. <lb/>
            debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae <lb n="10"/>
            memoriae tantorum uirorum taliumque reuerentiam, debes <lb/>
            uicem muneribus dei. ille te ad istorum reduxit imperium: tu <lb/>
            deo istis similem redde famulatum. et quia haec beato apostolo <lb/>
            docente nos Petro mea nuper humilitate praedicante <lb/>
            refutata sunt a casuris, deo fautore proficiant in regni soliditate <lb n="15"/>
            mansuris.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>ego quidem litteris, quas uestra clementia  <lb/>
            destinauit, pignus inmensum uenerandae religiositatis accipiens <lb/>
            et ingenti gratulatione respiro et omnino non ambigo <lb/>
            mentem uestram in rebus diuinis gesturam longe potiora <lb/>
            quam cupio; sed mei memor officii in hanc partem clementiam <lb n="20"/>
            tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui <lb/>
            pariter et salutis adfectu illis te causis inhaerere semper <lb/>
            exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur <lb/>
            et aeterni gloria comparatur.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>unde ante omnia precor, ut  <lb/>
            Alexandrinam ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico <lb n="25"/>
            peruasore clementiae uestrae dispositionibus liberatam <lb/>
            catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, <lb/>
            quos temeritate diabolica diuersis ecclesiis ordinasse perhibetur, <lb/>
            eiectis rectae fidei subrogari constituatis episcopos et, <lb/>
            sicut rem publicam uestram a tyrannica dominatione purgastis,

<note rend="script" type="footnote"> 1 supliciter <hi rend="italic">V</hi> 4 memorię <hi rend="italic">V:</hi> metl <hi rend="italic">T</hi> 5 conspicua <hi rend="italic">V</hi> in T: <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 8 legittimum <hi rend="italic">V</hi> 9 prestiterit <hi rend="italic">V</hi> 11 memorię <hi rend="italic">V:</hi> meU <hi rend="italic">T,<lb/>
             quod in</hi> men <hi rend="italic">corr. man. 2</hi> 15 reputata <hi rend="italic">T</hi> a <hi rend="italic">V: om. T</hi> deo <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 22 aeffectu <hi rend="italic">T</hi> 26 peruassore <hi rend="italic">V</hi> 27 legittimo <hi rend="italic">V</hi> 29 reiectis ?\' <lb/>
            et T: ut V </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="138"/>
            ita ubique ecclesiam dei ab haereticorum latrociniis atque <lb/>
            contagiis exuatis nec id potius praeualere patiamini, quod <lb/>
            eorum iniquitas temporum, quos non solum uestro imperio <lb/>
            sed in deum quoque rebellis spiritus concitauit, quam quod <lb/>
            tot tantique pontifices et cum egregiis orthodoxisque principibus <lb n="5"/>
            uniuersalis ecclesiae decreuit adsensus.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Calcedouensis <lb/>
            synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor <lb/>
            meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere <lb/>
            iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum <lb/>
            definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae<lb n="10"/>
            ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut <lb/>
            experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa <lb/>
            deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. <lb/>
            quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor <lb/>
            est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium<lb n="15"/>
            post consulatum Basilisci et Armati. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>