<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0045a.stoa001.opp-lat1"><div n="120" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Benedictus deus ecclesiae suae membra consocians ! benedictus <lb/>
            deus, qui maligno instigante diuisos sub eadem, qua olim <lb/>
            fuerunt, facit soliditate coniunctos! etsi enim diu perdicis modo <lb n="5"/>
            uociferauit inimicus et eos, quos non genuit, sicut asseruit <lb/>
            propheta, collegit, tamen ab his sine ambiguitate desolabitur; <lb/>
            neque enim oues dominicae sequuntur alienum aut alterius <lb/>
            uocem pastoris exaudiunt.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>unde nec uos ad salutis iter  <lb/>
            redisse miramur, cum tarditatem magis in hac redintegratione <lb n="10"/>
            culpemus. debemus, karissimi fratres, domesticis uti &lt; in) hac, <lb/>
            quam quaerimus, stabilitate documentis.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>siquidem tunc  <lb/>
            Timotheus Cersonensis, grauis cum disceret, grauior cum <lb/>
            doceiet (nam Dioscori sectator et idem Petri nihilominus <lb/>
            institutor), aduersum beatae recordationis Proterium saeuitiam <lb n="15"/>
            suae temeritatis exeruit et totius finem crudelitatis excessit <lb/>
            religiosi uiri caedem inter ipsa operatus altaria uix faucibus <lb/>
            suis ab illo pio cruore suspensis;</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>tunc excitata uniuersalis  <lb/>
            ecclesia in odium parricidae auctorem facinoris tanti non <lb/>
             solum communione uerum etiam ipsa quoque Christiani * * <lb n="20"/>
            omnium mentes noua quadam admiratione stupuerunt tantae <lb/>
            praesumptionis audaciam; tunc beatus Eugenius paroeciae <lb/>
            uestrae obtinens principatum cum subiecta sibi sancta synodo

<note type="footnote"> 6 cf. Hierem. 17, 11 8 cf. Ioh. 10, 5 </note>

<note type="footnote"> 120. <hi rend="italic">Dat. (simul cum ep. 118) a. 516 die 15 Nou. per Rufinum; <lb/>
            rcspondet epistulae 119. Edd. Car. P 452; Bar. ad a. 516, 55;<lb/>
             Collect. Concil.; BTA I 386; Thiel 777</hi>. 2 Epiri o2: EPHESi <hi rend="italic">V,</hi> etpyri <lb/>
            <hi rend="italic">eiusdem codicis index generalis (cf. Prolegom. cap. I)</hi> per Rufinum <lb/>
            diaconum <hi rend="italic">ex eodem generali indice restituit Coust</hi>. 6 eo <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            corr. 0 7 colligit <hi rend="italic">V, corr</hi>. 0 hab <hi rend="italic">V, corr. a</hi> 8 secuuntur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 tarditate <hi rend="italic">F, corr</hi>. o3 11 uti <hi rend="italic">Bar.:</hi> ut <hi rend="italic">V</hi> in <hi rend="italic">addidi</hi> (,ad&gt; hanc .. staibilitatem <lb/>
            <hi rend="italic">Bar.)</hi> 13 prauus .. prauior sine <hi rend="italic">causa Coust</hi>. discederet <hi rend="italic">Y,</hi> <lb/>
            i<hi rend="italic">corr. Coust</hi>. 15 protherium <hi rend="italic">V</hi> 16 fidem <hi rend="italic">inepte Coust</hi>. t;0 ipsae.. <lb/>
            t\'hristianae <hi rend="italic">a man. post.,</hi> ipsae .. Christianorum p2; <hi rend="italic">ego lacunam indicaui<lb/>
             quam similiter praecedcnte Coustantio sic fere expleuerim</hi> Christiani uotuinis <lb/>
            appellatione priuauit. alleo&gt; omnium 21 quedam <hi rend="italic">V, corr. o</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note> <lb/>
             
<pb n="530"/>
            zelum quendam, quali Finees se deo commendauit, ostendit. <lb/>
            cuius rei memoriam non solum non potest tempus abscondere <lb/>
            uerum etiam de die in diem magna apud orthodoxos fama <lb/>
            multiplicat. horum studia sic probata neglegere et sententias <lb/>
            non amare id est in ipsa domini nostri confessione delinquere. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="5"/>
            et nobis quidem nunc post professionem ac litteras uestras <lb/>
            omnia fidei dogmata deo suos coniungente similia: orandum <lb/>
            est, ut in ea uoluntas uestra, qua nostros animos releuauit, <lb/>
            confessione permaneat. sed opus est citra respectum timoris <lb/>
            insectari eorum rabiem, qui fidei aduersa nituntur; quanto<lb n="10"/>
            enim infidelium error exaestuat, tanto magis se, si resistat, <lb/>
            securitas nostra commendat. neque enim haec sunt per patientiam <lb/>
            neglegenda, quando malum hoc uitio prauae consuetudinis <lb/>
            animatum apud plures sub quodam colore legis inoleuit, <lb/>
            dum aut praua studia in unum congruunt aut recta se <lb n="15"/>
            subtrahunt.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>nam ut eam quae imminet rem loquamur, <lb/>
            Eutyches ut nefandae haeresis inuentor excluditur etiam ab <lb/>
            his, a quibus eius dogmata diliguntur, apud eos ipsos ita <lb/>
            exosus atque fugiendus, ut nominis quoque ipsius oderint <lb/>
            mentionem; sed peruersi religiosarum institutionum ministri,<lb n="20"/>
            quem sicut uerum detestantur haereticum, hunc alia uia <lb/>
            tamquam uerum amplexantur orthodoxum. siquidem in sancta <lb/>
            Chalcedonensi synodo Dioscorus eadem sentiens pari ratione <lb/>
            damnatus est et, cum una persecuta sit utrumque sententia, <lb/>
            horum alterum si quis sequatur aut diligat, dicat aliquis,<lb n="25"/>
            -quemadmodum se a sententia, quae designatos damnauit, <lb/>
            -excipiat, cum eos, quos transgressionis aut impietatis conectit <lb/>
            aequalitas, sine dubio unum quoque uinculum damnationis  <lb/>
            adstringat.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Timotheus et Petrus horum sequaces homines <lb/>
            mente corrupti et pestis quaedam nominis detestanda catholici:

<note type="footnote"> 1 cf. Nurn. 25, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 fine esse <hi rend="italic">V, corr</hi>. p2 5 id est <hi rend="italic">Thiel:</hi> idem est <hi rend="italic">V</hi> 7 &lt;per&gt; omnia <hi rend="italic">Thiel</hi>. <lb/>
            omnia.. dogmata &lt;uenerantes:\' .. similiter <hi rend="italic">Bull. Taur</hi>. 8 nostros p2: <lb/>
            nos r 13 malo <hi rend="italic">V, corr. Bar</hi>. 18 deliguntur <hi rend="italic">Y. corr</hi>. 02 23 scentiens <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 26 scencia <hi rend="italic">1\', corr. 02</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="531"/>
            quorum communionem in Petro amplexus Acacius similiter <lb/>
            quoque meruit subire sententias. qui tantum malum quasi <lb/>
            paruo aestimans et propositum numquam ad meliora conuertens <lb/>
            ne ab illis quidem se, quae in Antiochia detestamur, abstinuit, <lb/>
            ibi quoque transgressori Petro commu( nio )ne conexus, in Apamenam <lb n="5"/>
            nihilominus hostiliter uersatus ecclesiam, Tyriam <lb/>
            quoque non ea qua decuit integritate disponens.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>propter  <lb/>
            quae, dilectissimi fratres, ab eorum innodatione soluentes <lb/>
            uelut regionem quandam pestiferam relinquentes seruemus <lb/>
             apostolicam disciplinam; saluti nostrae omni diligentia et <lb n="10"/>
            sollicitudine prouidentes ea cura nefandi Nestorii declinemus <lb/>
            errores, qua Eutychetis impia inuenta persequimur. maxime <lb/>
            enim nunc religiosae fidei dogmata diuerso incursu horum, <lb/>
            qui praedicti sunt, incursantur insidiis, scelestis pro ratione <lb/>
            temporum sua argumenta nectentibus, si quo modo possint <lb n="15"/>
            innocentium uiis fraudem suae impietatis inserere, atque ideo <lb/>
            sicut docti nummularii et prudenter instructi ab improbandis <lb/>
            laudata separantes talenti uobis crediti poteritis multiplicare <lb/>
            substantiam.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae  <lb/>
            caritatis impulsu, quia et spem fidei uestrae primum de dei <lb n="20"/>
            dono, deinde et fratris nostri Iohannis, qui uobis praesidet, <lb/>
            professione praesumpsimus, qua nominatim omnes, quos <lb/>
            apostolica et generalis catholicorum condemnat ecclesia, <lb/>
            execrabiles sibi esse declarauit.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>quod uos quoque in litteris  <lb/>
             uestris oportuit euidenter exprimere nec arbitrari posse sufficere <lb n="25"/>
            sub tantis praesertim insidiis callidorum, quos uiritim <lb/>
            et singulos insecrari conuenit atque damnari, sub quadam <lb/>
            generali eos damnatione concludere. diligentem quaerunt <lb/>
            uulnera antiqua medicinam nec abundans esse creditur,

<note type="footnote"> 2 sententiam p 4 anthiocia <hi rend="italic">V</hi> 5 commune <hi rend="italic">V, corr</hi>. p2 6 oatiliter <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> thyriam <hi rend="italic">V</hi> 8 inodacione <hi rend="italic">V</hi> 9 reliquentes <hi rend="italic">V</hi> 10 dissiplinam <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 13 religise <hi rend="italic">V, corr. Car.:</hi> religiosa <hi rend="italic">Bar</hi>. 14 insidiis <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            insidiose istis <hi rend="italic">Coust</hi>. 15 posint <hi rend="italic">V, corr. a</hi> 17 prudentes <hi rend="italic">V, corr. <lb/>
            Bar</hi>. 18 laudanda p 22 praesumsimus <hi rend="italic">V</hi> 25 suficere <hi rend="italic">V</hi> 26 substantis <lb/>
            <hi rend="italic">V, corr. o2</hi> 27 insectari o <hi rend="italic">Bar</hi>. damnare <hi rend="italic">Bar</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="532"/>
            quicquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            . unde libellum cum litteris misimus, cui uos subscriptiones <lb/>
            proprias &lt; oportet &gt; inserere, ut fides uestra, quam directa <lb/>
            per Rufinum diaconem scripta testantur, apud nos fiat huius <lb/>
            quoque repetitionis adiectione manifestior. Data XVII. Kal. <lb n="5"/>
            Decembr. Petro cons. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>