<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa025.perseus-lat2:2.1-4.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa025.perseus-lat2:2.1-4.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa025.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><l n="1">PECTORIS ut nostri sedem colis, alme Syagri,</l><l n="2">communemque habitas alter ego Ausonium:</l><l n="3">sic etiam nostro praefatus habebere libro,</l><l n="4">differat ut nihilo, sit tuus anne meus.</l></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><head>EPISTULA THEODOSI AUGUSTI</head><p n="1"><label n="opener"><add>Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem.</add></label> 
                        Amor meus qui in te est et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae
                        multo maxima sunt, fecit, parens iucundissime, ut morem principibus aliis
                        solitum sequestrarem familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem,
                        postulans pro iure non equidem regio, sed illius privatae inter nos
                        caritatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim
                        mihi cognita et iam per tempus oblita rursum desidero, non solum ut, quae
                        sunt nota, recolantur, sed etiam ut ea, quae fama celebri adiecta
                        memorantur, accipiam, quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas,
                        libens imperties, secutus exempla auctorum optimorum, quibus par esse
                        meruisti: qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim opera sua tradebant,
                        nullo fine in eius honorem multa condentes. qui illos haut sciam an
                        aequaliter atque ego te admiratus sit, certe non amplius diligebat, vale
                        parens.</p></div><pb n="v.1.p.8"/><div type="textpart" n="4" subtype="section"><head>DOMINO MEO ET OMNIUM THEODOSIO AUGUSTO AUSONIUS TUUS</head><l n="1">agricolam si flava Ceres dare semina terrae,</l><l n="2">Gradivus iubeat si capere arma ducem,</l><l n="3">solvere de portu classem Neptunus inermem:</l><l n="4">fidere tam fas est, quam dubitare nefas,</l><l n="5">insanum quamvis hiemet mare crudaque tellus </l><l n="6">seminibus, bello nec satis apta manus,</l><l n="7">nil dubites auctore bono. mortalia quaerunt</l><l n="8">consilium, certus iussa capesse dei.</l><l n="9">scribere me Augustus iubet et mea carmina poscit</l><l n="10">paene rogans: blando vis latet imperio. </l><l n="11">non habeo ingenium, Caesar sed iussit: habebo.</l><l n="12">cur me posse negem, posse quod ille putat?</l><l n="13">invalidas vires ipse excitat et iuvat idem,</l><l n="14">qui iubet: obsequium sufficit esse meum.</l><pb n="v.1.p.10"/><l n="15">non tutum renuisse deo. laudata pudoris </l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>