<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa016.perseus-lat2:pr.1-pr.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa016.perseus-lat2:pr.1-pr.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa016.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="22" subtype="section"><div type="textpart" subtype="subsection" n="pr"><p n="1">libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici
                            luseram, venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse
                            recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri
                            solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod
                            sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque
                            integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat
                            nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si
                            qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint)
                            fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse
                            sciens <pb n="v.2.p.72"/> fluere permisi, venustula ut essent magis,
                            quam forticula, instar virginum, <quote rend="blockquote"><lb/>quas matres student <lb/>demissis umeris esse, vineto pectore,
                                ut graciles sient.</quote> nosti cetera.</p><p n="2">Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod
                            ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus
                            foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis
                            illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: <foreign xml:lang="grc">δὶσ παῖδεσ οἱ γέροντεσ</foreign>. ad summam valeat
                            austeritas tua: mihi eum infante <add>ratio est</add>. Vale, fili
                            dulcissime.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>