<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080.opp-lat1:30-31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080.opp-lat1:30-31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080.opp-lat1"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXX.  DE EPISTVLA PAVLI APOSTOLI AD ROMANOS. </title></ab><p rend="script">Non enim erubesco euangelium. uirtus enim dei est in<lb n="10"/>
            salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia <lb/>
            enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum <lb/>
            est: iustus autem ex fide mea uiuet. reuelatur enim ira dei <lb/>
            de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum <lb/>
            eorum, qui ueritatem in iniustitiam detinent: quia quod notum<lb n="15"/>
            est dei manifestum est in illis: deus enim in illis manifestauit. <lb/>
            inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta <lb/>
            sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus <lb/>
            et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quia, cum cognouissent <lb/>
            deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt,<lb n="20"/>
            sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est <lb/>
            insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes stulti <lb/>
            facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem <lb/>
            imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum <lb/>
            et serpentium. propter quod tradidit illos deus in

<note type="footnote"> 3 I Cor. 6, 10 10 Bom. 1, 16—32 et Bom. 2, 1-10 <lb/>
            18 cf. Abbac. 2, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 maleflci <hi rend="italic">a</hi> 5 reprefa <hi rend="italic">P1,</hi> opprefb <hi rend="italic">R</hi> 9 de] INCIPIT DS <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> bea<foreign xml:lang="grc">τι</foreign> panli <hi rend="italic">R</hi> Pauli apostoli] <hi rend="italic">om. S</hi> apostoli] om. C <lb/>
            12 enim] om. <hi rend="italic">P1</hi> fidem] fide <hi rend="italic">MG</hi> 18 mea] <hi rend="italic">om. P1CSav</hi> mmr <lb/>
            <hi rend="italic">C1RSav</hi> 15 iniuſ<foreign xml:lang="grc">τιτι</foreign>a* <hi rend="italic">(uirgula ras.) S,</hi> iniuſ<foreign xml:lang="grc">τιτι</foreign>a <hi rend="italic">Rav</hi> 16 emm <lb/>
            illis <hi rend="italic">Rav,</hi> enim | ilhſ <hi rend="italic">S</hi> mamfestauit] reuelamx <hi rend="italic">R</hi> 17 ipsius] illi\' <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 19 inexcuſſabiliſ (-ef PI) <hi rend="italic">MP1</hi> 22 stulti] &amp; ſ<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ul<foreign xml:lang="grc">τι</foreign> <hi rend="italic">MC</hi> <lb/>
            24 imaginis] om. <hi rend="italic">R</hi> quadrnpeduum P1 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="201"/>
            desideria cordis eorum in inmunditia, ut contumeliis adficiant <lb/>
            corpora sua in semet ipsis, qui commutauerunt ueritatem dei <lb/>
            in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius <lb/>
            quam creatori, qui est benedictus in saecula. amen. propterea <lb/>
            tradidit illos deus in passiones ignominiae. nam feminae <lb n="5"/>
            eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est <lb/>
            contra naturam. similiter autem et masculi relicto naturali <lb/>
            usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi <lb/>
            in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam <lb/>
            oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. et sicut non <lb n="10"/>
            probauerunt deam\ habere in notitiam, tradidit illos deus in <lb/>
            reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit: repletos <lb/>
            omni iniquitate, malitia, fornicatione, auaritia, nequitia, plenos <lb/>
            inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, <lb/>
            detractores, deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, <lb n="15"/>
            inuentores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, <lb/>
            inconpositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia: <lb/>
            qui cum iustitiam dei cognouissent, non intellexerunt quoniam <lb/>
            qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, <lb/>
            sed et qui consentiant facientibus. Propter quod inexcusabilis <lb n="20"/>
            es, o homo omnis, qui iudicas. in quo enim iudicas alterum, <lb/>
            te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus <lb/>
            enim quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos <lb/>
            qui talia agunt. existimas autem hoc, o homo, qui iudicas <lb/>
            eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium <lb n="25"/>
            dei? an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis <lb/>
            contemnis, ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam <lb/>
            te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens <lb/>
            cor thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti

<note type="footnote"> 20 Rom. 2, 1-10, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inmundmam (hum-, -ciam) <hi rend="italic">RSav</hi> ,8 in <hi rend="italic">ante</hi> inuicem] <hi rend="italic">om. MP <lb/>
            C</hi> 11 n<foreign xml:lang="grc">οτιτι</foreign>a <hi rend="italic">Pax</hi> illosj eof Sa 12 faciant] <hi rend="italic">add</hi>. ea <hi rend="italic">P\'v</hi> <lb/>
            conueniun<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> <hi rend="italic">P1 Rav</hi> 18 cognomfrenT iuſ<foreign xml:lang="grc">τιτι</foreign>ã di <hi rend="italic">S</hi> 19 ea] <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            20 et] aiam <hi rend="italic">P2v inexcuſſabileſ M</hi> 22 qui] quae <hi rend="italic">P1RSv</hi> 24 o] <lb/>
            <hi rend="italic">om. MC</hi> 25 quia] quod <hi rend="italic">edd</hi>. 27 contemnis ? ignoras <hi rend="italic">av</hi> <lb/>
            h <lb/>
            29 Teffannzaf <hi rend="italic">M,</hi> <foreign xml:lang="grc">τ</foreign>heſſaurizaſ <hi rend="italic">C</hi> diem] die <hi rend="italic">P1RSav</hi> reuela-nonef <lb/>
            <hi rend="italic">MPl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius : his <lb/>
            quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et <lb/>
            honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam : his <lb/>
            autem qui ex contentione et qui non adquiescunt ueritati <lb/>
            credunt autem iniquitati ira et indignatio. tribulatio et angustia<lb n="5"/>
            is omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum <lb/>
            et Graeci. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, <lb/>
            Iudaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim <lb/>
            auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis <lb/>
            iustificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces,<lb n="10"/>
            te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris ? <lb/>
            qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, <lb/>
            sacrilegium facis? qui in lege gloriaris. per praeuaricationem <lb/>
            legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur <lb/>
            inter gentes, sicut scriptum est. Et aliquanto post: Iustificati<lb n="15"/>
            igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum <lb/>
            nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus <lb/>
            fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae <lb/>
            filiorum dei. non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, <lb/>
            scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia<lb n="20"/>
            autem probationem, probatio uero spem: spes autem BOQ confundit, <lb/>
            quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per <lb/>
            spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et alio loco: Non <lb/>
            ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis <lb/>
            concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra<lb n="25"/>
            arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex <lb/>
            mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. Et

<note type="footnote"> 8 Rom. 2, 13 10 ib. 21-24 14 of. Es. 52, 5 et Ezech, <lb/>
            36, 20 15 Rom. 5, 1-5 28 Rom. 6, 12 et 18 </note>

<note type="footnote"> 4 adquieſcun<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> (ad in <hi rend="italic">ras.) P</hi> 5 et <hi rend="italic">ante</hi> indign.] <hi rend="italic">om. C <lb/>
            6 rudae MC1 8 paulolum S 10 qui] quid S</hi> 13 uerba facis <lb/>
            - - gloriaris <hi rend="italic">om. P1</hi> per] pofr P1 14 per] pro <hi rend="italic">Pl</hi> 15 lumficare <lb/>
            <hi rend="italic">MCl</hi> 17 habeamnf P1C1 18 ∗∗ I Me (fide m <hi rend="italic">ras.)</hi> S, per <lb/>
            fldem <hi rend="italic">P*v</hi> m granam if<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>am P2v 20 quia] quod P2v 2f nostris] <lb/>
            tmf <hi rend="italic">M, corr. ex</hi> niif m. <hi rend="italic">pr. P,</hi> uris (u <hi rend="italic">ras. ex n) R</hi> 28 uobu <lb/>
            (Q raa. <hi rend="italic">ex</hi> n) <hi rend="italic">M</hi> 95 uestra] om. <hi rend="italic">P1C1</hi> 26 iaiquitatiB] correctura <lb/>
            <hi rend="italic">suprascripta erat, sed erasa est in P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis <lb/>
            uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundi* <lb/>
            tiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra <lb/>
            uestra seruire iustitiae in sanctificationem. Et alio in loco: <lb/>
            Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem <lb n="5"/>
            uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini: si <lb/>
            autem spiritu facta carnis mortificatis, uiuetis. quicumque <lb/>
            enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. Et post paucos <lb/>
            uersus : Heredes quidem dei, coheredes autem Christi: si <lb/>
            tamen conpatiamur, ut et conglorificemur. Et paulo post: <lb n="10"/>
            Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. <lb/>
            Et post paucos uersus: Scimus autem quoniam <lb/>
            diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo <lb/>
            post: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an <lb/>
            angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? <lb n="15"/>
            an gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur <lb/>
            tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his <lb/>
            omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. certus sum <lb/>
            enim quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, <lb/>
            neque instantia, neque futura, neque fortitudines, neque <lb n="20"/>
            altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos <lb/>
            separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. <lb/>
            Et alio in loco: Corde enim creditur ad iustitiam: ore <lb/>
            autem confessio fit ad salutem. dicit enim scriptura: omnis <lb/>
            qui credit in illum non confundetur. non enim est distinctio

<note type="footnote"> 1 Rom. 6, 19 5 Rom. 8, 12-14 9 ib. 17 11 ib. 95 <lb/>
            12 ib. 28 14 ib. 85-89 16 cf. Ps. 48, 22 28 Bom. 10, <lb/>
            10-18 24 cf. Es. 28, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 paulolum S 4 ſcifica<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>ne <hi rend="italic">Ca</hi> aho loco <hi rend="italic">Sa</hi> 7 momficauennf <lb/>
            <hi rend="italic">P\'BSv</hi> 8 hu <hi rend="italic">MC</hi> paucis 3 <hi rend="italic">MC,</hi> pauC Q P, paulolum <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            paululum <hi rend="italic">a</hi> 10 compatiemur <hi rend="italic">a</hi> UT &amp; cu<foreign xml:lang="grc">̅</foreign> glonficem <hi rend="italic">C</hi> cQglonficemur <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> glonemur P* poft paululum <hi rend="italic">a</hi> 10 et 18 paulum P <lb/>
            14 quis] qm <hi rend="italic">M</hi> 15 famif <hi rend="italic">MP</hi> 18 qui] <hi rend="italic">om</hi>. P\' 19 principatus] <lb/>
            principi∗∗∗∗∗ ru* P1, pnnciparuf [ neque po: <foreign xml:lang="grc">τ</foreign>eſ| Taref P\', <hi rend="italic">add</hi>. neque <lb/>
            uirtutes <hi rend="italic">v</hi> 20 forrmxdo <hi rend="italic">M3P2C2Rav</hi> 21 alia] aliqua <hi rend="italic">R</hi> 23 alio <lb/>
            in] m aho S, alio a 24 ad] m <hi rend="italic">P* (cod. Amiat.)</hi> 25 est] om. <lb/>
            P\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="204"/>
            Iudaei et Graeci. nam idem dominus omnium, diues in omnes <lb/>
            qui inuocant illum. omnis enim quicumque inuocauerit nomen <lb/>
            domini saluus erit. Et alio loco: Tu autem fide sta: noli <lb/>
            altum sapere, sed time. si enim deus naturalibus ramis non <lb/>
            pepercit, ne forte nec tibi parcat. uide ergo bonitatem et<lb n="5"/>
            seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, <lb/>
            in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Et paulo <lb/>
            post: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam dei, ut <lb/>
            exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem, <lb/>
            rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari<lb n="10"/>
            huic saeculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri: ut <lb/>
            probetis quae sit uoluntas dei bona et placens et perfecta. <lb/>
            dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt <lb/>
            inter uos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere <lb/>
            ad sobrietatem, unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. <lb n="15"/>
            sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia <lb/>
            autem membra non eundem actum habent, ita multi unum <lb/>
            corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, <lb/>
            habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est <lb/>
            nobis, differentes: siue prophetiam, secundum rationem fidei:<lb n="20"/>
            siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina: <lb/>
            qui exhortatur, in exhortando: qui tribuit, in simplicitate: qui <lb/>
            praeest, in sollicitudine: qui miseretur, in hilaritate. dilectio <lb/>
            sine simulatione. odientes malum, adhaerentes bono: caritatem <lb/>
            fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicem praeuenientes:<lb n="25"/>
            sollicitudine non pigri: spiritu feruentes, domino seruientes, <lb/>
            spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, <lb/>
            necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. <lb/>
            benedicite persequentibus, benedicite et nolite

<note type="footnote"> 2 cf. Iohel 2, 82 (8, 5) 3 Rom. 11, 20-22 8 Rom. 12, <lb/>
            1-21 et Rom. 18, 1-14 et Rom. 14, 1-28 et Rom. 15, 1—7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 aiuam] ut ų<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̅</foreign> <hi rend="italic">M,</hi> muentem <hi rend="italic">PRSav</hi> 10 ra<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>nabilem <hi rend="italic">M</hi> et[ <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P1 11 reformamini] renouamim <hi rend="italic">R</hi> 12 placens] beneplacenf <hi rend="italic">P1 <lb/>
            CSv</hi> 15 &amp; umcmque <hi rend="italic">P\'v</hi> 18 fumuf. corpuf S 20 pphaia <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> 28 dilecrionem <hi rend="italic">MP\'</hi>, dilecnone <hi rend="italic">C</hi> 24 bonQ <hi rend="italic">MC</hi> 25 honorem <lb/>
            <hi rend="italic">MP1C</hi> 26 folliciTudinem <hi rend="italic">MC</hi> 27 orationi instantes <hi rend="italic">om. <lb/>
            MPlCR</hi> 29 persequentibus) uof <hi rend="italic">add. P2CRav</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            maledicere. gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. id <lb/>
            ipsum inuicem sentientes. non alta sapientes, sed humilibus <lb/>
            consentientes. nolite esse prudentes apud uosmet ipsos. nulli <lb/>
            malum pro malo reddentes: prouidentes bona, non tantum <lb/>
            coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. si fieri <lb n="5"/>
            potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem <lb/>
            habentes. non uosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date <lb/>
            locum irae. scriptum est enim: mihi uindictam et ego retribuam, <lb/>
            dicit dominus. sed si esurierit inimicus tuus, cib\'a <lb/>
            illum : si sitit, potum da illi: hoc enim faciens carbones ignis <lb n="10"/>
            congeres super caput eius. noli uinci a malo, sed uince in <lb/>
            bono malum. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita <lb/>
            sit. non est enim potestas nisi a deo. quae autem sunt, a <lb/>
            deo ordinatae sunt. itaque qui resistit potestati, dei ordinationi <lb/>
            resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem adquirunt. <lb n="15"/>
            nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. <lb/>
            uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis <lb/>
            laudem ex illa. dei enim minister est tibi in bonum. si <lb/>
            autem malum feceris, time non enim sine causa gladium <lb/>
            portat. dei enim- minister est, uindex in ira ei qui malum <lb n="20"/>
            . agit. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, <lb/>
            sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis, <lb/>
            ministri enim dei sunt, in hoc ipsum seruientes. reddite <lb/>
            omnibus debita: cui tributum, tributum: cui uectigal, uectigal: <lb/>
            cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. nemini quicquam <lb n="25"/>
            debeatis, nisi ut inuicem diligatis. qui enim diligit <lb/>
            proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non occides, <lb/>
            non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces,

<note type="footnote">8 cf. Dent. 32, 85 et Prou. 25, 2t et 22 12 Rom. 18, 1-14 <lb/>
            27 cf. Exod. 20, 18—17 et Dent. 5, 17-21 </note>

<note type="footnote"> 2 ſapien<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>b ; <hi rend="italic">MC</hi> 8 enim] <hi rend="italic">om. MC</hi> mndicre P\' et] om. <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 11 congeres] congreganf P\' <hi rend="italic">14 ordina<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>a Ca, ordina<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e MS</hi> <lb/>
            sont] fiun<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> <hi rend="italic">S</hi> poxefTare <hi rend="italic">MC</hi> ordina-none <hi rend="italic">MC,</hi> ordina<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>ne∗ <lb/>
            P 19 malum feceris] malefeceris <hi rend="italic">a</hi> 20 lra* <hi rend="italic">P,</hi> iram <hi rend="italic">Rv</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">Sa</hi> 21 egiT <hi rend="italic">S</hi> ideoque <hi rend="italic">a</hi> subditi] ſubiec<foreign xml:lang="grc">τι</foreign> <hi rend="italic">Sa</hi> 22 et] <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 28 reddite] ergo <hi rend="italic">add. P\'v</hi> 25 nemme <hi rend="italic">M</hi> 27 impleb<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">P\'S</hi> 28 non concupifcef rem proximi <foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ui <hi rend="italic">S (cf. Ex. 20, 17)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: <lb/>
            diliges proximum tuum sicut te ipsum. dilectio proximi malum <lb/>
            non operatur. plenitudo ergo legis dilectio. et hoc scientes <lb/>
            tempus, quia hora est nos iam de somno surgere. nunc enim <lb/>
            proprior est nostra salus, quam cum credidimus. nox praecessit,<lb n="5"/>
            dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera <lb/>
            tenebrarum et induamur arma lucis. sicut in die honeste <lb/>
            ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in <lb/>
            cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione: <lb/>
            sed induimini dominum Iesum Christum. et carnis curam ne<lb n="10"/>
            feceritis in desideriis. Infirmum autem in fidem adsumite, <lb/>
            non in disceptationibus cogitationum. alius enim credit manducare <lb/>
            omnia: qui autem. infirmus est, holera manducet. is <lb/>
            qui manducat non manducantem non spernat: et qui non <lb/>
            manducat manducantem non iudicet: deus enim illum adsumpsit. <lb n="15"/>
            tu quia es qui iudices alienum seruum? suo domino <lb/>
            stat aut cadit: stabit autem, potens est enim deus statuere <lb/>
            illum. nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat <lb/>
            omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. qui sapit <lb/>
            diem, domino sapit : et qui manducat, domino manducat:<lb n="20"/>
            gratias enim agit deo. et qui non manducat, domino non <lb/>
            manducat, et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi uiuit <lb/>
            et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus: <lb/>
            siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus, siue <lb/>
            morimur, domini sumus. in hoc enim et Christus mortuus est<lb n="25"/>
            et resurrexit, ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem <lb/>
            quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem

<note type="footnote"> 2 cf. Lea. 19, 18 11 Rom. 14, 1-28 </note>

<note type="footnote"> 2 diligif <hi rend="italic">MPl</hi> 3 legis] <hi rend="italic">add</hi>. efr <hi rend="italic">P2RSav</hi> 4 iam noſ <hi rend="italic">CB<lb/>
             Sav</hi> 5 propnor <hi rend="italic">C,</hi> pp∗10r (r <hi rend="italic">eras.) M, ppilllor</hi> (l <hi rend="italic">per rasuram ex</hi> <lb/>
            n) Pt propior RSav 6 adppinquab<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign> <hi rend="italic">P2CRv</hi> 8 commeſſa<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>nib; <lb/>
            (cõmeſ- <hi rend="italic">P,</hi> -ci- <hi rend="italic">MR) MPCB</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> cubil. <hi rend="italic">om. M</hi> 9 in <hi rend="italic">anie</hi> <lb/>
            content. em. <hi rend="italic">MC</hi> 10 induemini <hi rend="italic">M,</hi> indu<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>e <hi rend="italic">P\'</hi> dno iha xp<foreign xml:lang="grc">ο̅</foreign> <hi rend="italic">M <lb/>
            PlCB</hi> 11 m fide <hi rend="italic">BSv</hi> 12 enim] au<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̅</foreign> <hi rend="italic">B</hi> 13 ia qui] h qm <lb/>
            <hi rend="italic">MC,</hi> si quis <hi rend="italic">B</hi> 14 non pr. <hi rend="italic">et tert</hi>. om. S 16 xudicaf P2 <lb/>
            17 potens est] potest <hi rend="italic">a</hi> 19 habQdar <hi rend="italic">B</hi> 23 enI uiuemuſ <hi rend="italic">MP\'C</hi> <lb/>
            25 &amp; ipf <hi rend="italic">MP :</hi> xp<foreign xml:lang="grc">̅</foreign>ſ <hi rend="italic">CSv,</hi> Chriftua et <hi rend="italic">Ba (Am.)</hi> 26 utj u<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> er <hi rend="italic">BSav</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            tuum ?  omnes enim stabimus ante tribunal dei. scriptum est <lb/>
            enim : uiuo ego, dicit dominus, quoniam mihi flectet omne <lb/>
            genu, et omnis lingua confitebitur deo. itaque unusquisque <lb/>
            nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem <lb/>
            indicemus. sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum <lb n="5"/>
            fratri uel scandalum. scio et confido in domino Iesu, quia <lb/>
            nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune <lb/>
            esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus <lb/>
            contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli cibo <lb/>
            tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. non «rgo <lb n="10"/>
            blasphemetur bonum nostrum. non est regnum dei esca et <lb/>
            potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui <lb/>
            enim in hoc seruit Christo, placet deo, et probatus est hominibus. <lb/>
            itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis <lb/>
            sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. <lb n="15"/>
            omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per <lb/>
            offendiculum manducat bonum est non manducare carnem <lb/>
            -et non bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut <lb/>
            scandalizatur aut infirmatur. tu fidem, quam habes penes <lb/>
            temet ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudieat semet <lb n="20"/>
            ipsum in eo quo probat. qui autem discernit, si manducauerit, <lb/>
            damnatus est, quia non ex fide. omne autem quod non est <lb/>
            ex fide peccatum est. Debemus autem nos firmiores inbecillitates <lb/>
            infirmorum sustinere et non nobis placere. unusquisque <lb/>
            nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem. etenim.. <lb n="25"/>
            Christus non sibi placuit, sed, sieut scriptum est: inproperia <lb/>
            aproperantium tibi ceciderunt super me. quaecumque autem

<note type="footnote"> 2 cf. Es. 45, 28 et 49, 18 28 Rom. 15, 1—7 26 of. <lb/>
            Peal. 68, 10 </note>

<note type="footnote"> 2 flec<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>aur <hi rend="italic">BSav</hi> S deo] dño <hi rend="italic">CS</hi> 4 reddaT <hi rend="italic">S</hi> deo] <hi rend="italic">om. <lb/>
            R</hi> 5 magif iudica<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e <hi rend="italic">Sa</hi> 6 fraxnbur <hi rend="italic">Sa</hi> 11 blafphemaTur <lb/>
            P1 . non emm eſ<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> S, non eſ<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> emm P\'v efcam J* 15 in] <lb/>
            <hi rend="italic">om. MC</hi> innicem] <hi rend="italic">add</hi>. cufrodiamuf <hi rend="italic">P2av</hi> difrruere <hi rend="italic">MP</hi> <lb/>
            18 dffendat S, offend<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>ur Rav 19 quam) <hi rend="italic">om. P2RSv</hi> 21 quo] <lb/>
            quod P2RSav 22 fide] add. efr S 24 nobis ipis B 26 prozimo] <lb/>
            add. Tuo <hi rend="italic">P2Sav</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam <lb/>
            et consolationem scripturarum spem habeamus. deus <lb/>
            autem patientiae et solatii det uobis id ipsum sapere in <lb/>
            alterutrum secundam Iesum Christum, ut unianimes uno ore <lb/>
            honorificetis deum et patrem domini nostri Iesu Christi. <lb n="5"/>
            propterea suscipite inuicem, sicut et Christus suscepit uos <lb/>
            in honorem dei. Et aliquanto post: Probauerunt enim <lb/>
            Machedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes <lb/>
            sanctorum, qui sunt in Hierusalem. placuit enim eis, et <lb/>
            debitores sunt eorum: nam si spiritalium eorum participes<lb n="10"/>
            facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. <lb/>
            Et post paucissimos uersus: Obsecro igitur uos, fratres, <lb/>
            per dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem <lb/>
            spiritus, ut adiuuetis me in orationibus pro me ad deum. Et <lb/>
            paulo post: Rogo autem uos, fratres, ut obseruetis eos qui <lb n="15"/>
            discessiones et offendicula praeter doctrinam, quam uos <lb/>
            didicistis, faciunt: et declinate ab eis. huiusmodi enim Christo <lb/>
            domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces <lb/>
            sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. uestra <lb/>
            enim oboedientia in omnem locum diuulgata est. gaudeo<lb n="20"/>
            igitur in uobis: sed nolo uos sapientes esse in bone et simplices <lb/>
            in malo. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXXI.  DE EPISTVTLA AD CORINTHIOS PRIMA. </title></ab><p>Obsecro autem uos, fratres, per nomen domini Iesu Christi,<lb n="25"/>
            ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata.

<note type="footnote"> 7 Rom. 15, 26 et 27. 12 ib. 80 15 Eom. 16, 17—19 <lb/>
            25 I Cor. 1, 10—18 </note>

<note type="footnote"> 4 unanimef <hi rend="italic">RSav</hi> 6 propterea] propTer quod <hi rend="italic">Sav</hi> ɾuɾcip<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 7 honore <hi rend="italic">MC uerba</hi> et aliquanto post <hi rend="italic">om. MPCB,</hi> in <hi rend="italic">marg. <lb/>
             add</hi>. &amp; p\' ahq <hi rend="italic">P</hi> 8 macedoma <hi rend="italic">BSav</hi> 12 pancif <hi rend="italic">MC,</hi> paucos <hi rend="italic">Ba</hi> <lb/>
            14 spiritus] fcl <hi rend="italic">add. P1,</hi> Bancti spiritus m pro me <hi rend="italic">om. B</hi> 16 defcefftonef <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> diffenfionef <hi rend="italic">BSav</hi> Aos] <hi rend="italic">om. S</hi> 20 denulgara <hi rend="italic">MPC</hi> <lb/>
            24 INCIP DB EPS. AD CORINT<hi rend="italic">.S,</hi> de eplã fcl pauli apli ad cor<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>hios p <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            choRIBTeos M, choRINTHeus P, choRlNTIOF C prima ad Corinthioa <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 25 domini] <hi rend="italic">add</hi>. nñ <hi rend="italic">P\'v</hi> id] <hi rend="italic">om. MC</hi> scismarha <hi rend="italic">MC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            sitis autem perfecti in eodem . sensu et in eadem sententia. <lb/>
            significatum est enim mihi de uobis, fratres mei, ab his qui <lb/>
            sunt Cloes quia contentiones inter uos sunt. hoc autem dico, <lb/>
            quod unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego <lb/>
            autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus <lb n="5"/>
            est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut <lb/>
            in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex <lb/>
            ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia <lb/>
            nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum <lb/>
            scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Et alio loco: Cum enim sit in uobis zelus et contentio, <lb/>
            nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum <lb/>
            enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego <lb/>
            Apollo, nonne homines estis ? Et post paululum: Nescitis <lb/>
            quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? si <lb n="15"/>
            quis autem templum dei uiolauerit, - disperdet illum deus. <lb/>
            templum enim dei sanctum est, quod estis uos. nemo se <lb/>
            seducat: si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, <lb/>
            stultus fiat, ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia <lb/>
            est apud deum. Et post paucos uersus: Itaque nolite <lb n="20"/>
            ante tempus iudicare, quoad usque ueniat dominus, qui et <lb/>
            inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia <lb/>
            cordium: et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, <lb/>
            fratres, transfiguraui in me et Apollo propter uos, ut in nobis <lb/>
            discatis, ne supra quam scriptum est unus aduersus alterum <lb n="25"/>
            infletur pro alio. quis enim te discernit? quid autem habes

<note type="footnote"> 7 I Cor. 1, 30 et 31 10 cf. Hier. 23, 5 et Hier. 9, 23 et 24 <lb/>
            11 I Cor. 3, 3 et 4 14 ib. 16-19 20 I Cor. 4, 5—7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sententia] af. fcientia <hi rend="italic">a in margine</hi> 2 enim] auTem P <lb/>
            S cloef (cl in <hi rend="italic">ras.) P</hi> . quia] quod P\' 4 uestrum om. <hi rend="italic">Sl</hi> <lb/>
            dicai C ego quidem sum] eodem qm*** P quidem] siquidem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            10 domino] do <hi rend="italic">M</hi> 11 in uobis] mTer uof <hi rend="italic">Sav</hi> 12 et] sed <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 dicat v sum] <hi rend="italic">om. MC</hi> fum quidem <hi rend="italic">S</hi> ego <hi rend="italic">alt.] om. <lb/>
            <lb/>
            S</hi> 14 ef<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>f &amp; P\' lu paulum nefcirif <hi rend="italic">(corr. aX. m.) S</hi> 15 babit &amp; <hi rend="italic">M<lb/>
             PC</hi> 17 enim dei in <hi rend="italic">ras. P2</hi> dei] <hi rend="italic">om. MC</hi> uos <hi rend="italic">om. P1</hi> <lb/>
            20 paucissimof S1 21 et] <hi rend="italic">om. a</hi> • 22 inluminauit<hi rend="italic">MC</hi> mamfesrauit <lb/>
            <hi rend="italic">MP1CS1</hi> 24 nobis] uob 81 26 quod P1 </note>

<note type="footnote"> XII, Aug. 3, i. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi <lb/>
            non acceperis ? Et post paululum: Vsque in hanc horam et <lb/>
            esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, <lb/>
            et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. <lb/>
            maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus,<lb n="5"/>
            blasphemamur et obsecramus. tamquam purgamenta <lb/>
            huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. <lb/>
            non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos <lb/>
            moneo. Item post paululum: Omnino auditur inter <lb/>
            uos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita<lb n="10"/>
            ut uxorem patris aliquis habeat et uos inflati estis, et non <lb/>
            magis luctum habuistis, ut tollatur de medio uestrum qui <lb/>
            hoc opus fecit? ego quidem, absens corpore, praesens autem <lb/>
            spiritu. iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, <lb/>
            in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo<lb n="15"/>
            spiritu cum uirtute domini Iesu tradere huiusmodi in interitum <lb/>
            carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. non <lb/>
            bona gloriatio uestra. nescitis quia modicum fermentum totam <lb/>
            massam corrumpit? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua <lb/>
            consparsio, sicut estis azymi. etenim pascha nostrum immolatus<lb n="20"/>
            est Christus. itaque epulemur non in fermento ueteri, <lb/>
            neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis <lb/>
            et ueritatis. scripsi uobis in epistula, ne commisceamini <lb/>
            fornicariis: non utique fornicariis huius mundi aut auaris <lb/>
            aut rapacibus aut idolis seruientibus: alioquin debueratis de<lb n="25"/>
            hoc mundo exisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, <lb/>
            si is qui frater nominatur est fornicator aut auarus aut <lb/>
            idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum <lb/>
            eiusmodi nec cibum sumere. quid enim mihi de his qui foris

<note type="footnote"> 2 I Cor. 4, 11-14 9 I Cor. 5, 1-13 et I Cor. 6, 1—10 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">et infra</hi> paulolum <hi rend="italic">S</hi> 7 penpfima <hi rend="italic">MPCRS</hi> 9 int\'uos auditur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 10 ita <hi rend="italic">om. R</hi> 13 <hi rend="italic">facix MC</hi> abffenf <hi rend="italic">M</hi> 16 huiusmodi) <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. satane <hi rend="italic">P1 (cf. v)</hi> in om. <hi rend="italic">MC\'</hi> 17 die Sav domini <lb/>
            Iesu] dni nn lbu <hi rend="italic">rpi Sa (ef. v)</hi> non] <hi rend="italic">add</hi>. eft <hi rend="italic">av</hi> 20 confperfio R <lb/>
            <hi rend="italic">Sav</hi> azimi <hi rend="italic">et infra</hi> azimif <hi rend="italic">MPCRS</hi> 26 commisceri] commisceaimni. <lb/>
            P\' 27 si is qui] qm P\', fi quif <hi rend="italic">P* (cf. Sab.)</hi> nominatus 8 </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? <lb/>
            nam eos qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex <lb/>
            uobis ipsis. Audet aliquis uestrum habens negotium aduersus <lb/>
            alterum iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? an nescitis <lb/>
            quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in uobis iudicabitur <lb n="5"/>
            mundus, indigni estis qui de minimis indicetis? nescitis <lb/>
            quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? <lb/>
            saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt <lb/>
            in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. ad uerecundiam <lb/>
            uestram dico. sic non est inter uos sapiens quisquam, qui <lb n="10"/>
            possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre <lb/>
            iudicio-contendit, et hoc apud infideles? iam quidem omnino <lb/>
            delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos. quare <lb/>
            non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? <lb/>
            sed uos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. <lb n="15"/>
            an nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? nolite <lb/>
            errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri; <lb/>
            neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, <lb/>
            neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces <lb/>
            regnum dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis <lb n="20"/>
            quoniam corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo <lb/>
            membra Christi faciam membra meretricis? absit. an nescitis <lb/>
            quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? erunt, <lb/>
            inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus <lb/>
            spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum quodcumque <lb n="25"/>
            fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus <lb/>
            suum peccat. an nescitis quoniam membra uestra templum <lb/>
            est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et <lb/>
            non estis uestri? empti enim estis pretio magno: glorificate

<note type="footnote"> 3 I Cor. 6, 1-10 20 I Cor 6, 15-20 et I Cor. 7, 1-40 et <lb/>
            I Cor. 8, 1-4 23 cf. Gen. 2, 24 </note>

<note type="footnote"> 8 uestram] nrin S1 5 de hoc mundo <hi rend="italic">RSav</hi> 6 hic mundus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> iudicatis <hi rend="italic">MC</hi> 10 aeram J* 12 ludicitf <hi rend="italic">MC</hi> con- <lb/>
            TendiT iudicio <hi rend="italic">S</hi> mfidehf <hi rend="italic">M</hi> 23 enmt] <hi rend="italic">add</hi>. enim <hi rend="italic">av</hi> 26 fecerit] <lb/>
            peccauenx <hi rend="italic">MPC</hi> 97 templmn fnnt <hi rend="italic">av</hi> 28 sancti] ei\' <hi rend="italic">C <lb/>
            uerba</hi> qui in nobis - - empti <hi rend="italic">om</hi>. P\' </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            et portate dominum in corpore uestro. De quibus autem <lb/>
            scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: <lb/>
            propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, <lb/>
            et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, <lb/>
            similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem<lb n="5"/>
            non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis <lb/>
            potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem, <lb/>
            nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et <lb/>
            iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos satanas <lb/>
            propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum<lb n="10"/>
            . indulgentiam, non secundum imperium. uolo autem omnes <lb/>
            homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium <lb/>
            habet donum ex deo, alius quidem sic, alius uero sic. dico <lb/>
            autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic maneant, sicut <lb/>
            et ego. quod si se non continent, nubant. melius est enim<lb n="15"/>
            nubere quam uri. his autem qui matrimonio iuncti sunt <lb/>
            praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere: <lb/>
            quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. <lb/>
            et uir uxorem non dimittat. nam ceteris ego dico, non dominus: <lb/>
            si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare<lb n="20"/>
            cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet <lb/>
            uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non <lb/>
            dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in muliere <lb/>
            fideli, et sanctificata est mulier infidelis in uiro fideli. alioquin <lb/>
            filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. quod si<lb n="25"/>
            infidelis discedit, discedat. non est enim seruituti subiectus <lb/>
            frater aut soror in eiusmodi, in pace autem uocauit nos deus. <lb/>
            unde enim scis, mulier, si uirum saluum facies? aut unde

<note type="footnote">1 I Cor. 7, 1-40 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 dominum] deum <hi rend="italic">ESv</hi> 2 homine <hi rend="italic">Sl</hi> molien <hi rend="italic">M</hi> non <lb/>
            Tangere mulierē <hi rend="italic">S</hi> S fornicationem <hi rend="italic">Sax</hi> unufqwque <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            tui u∗xore <hi rend="italic">M</hi> 4 unaqwfque <hi rend="italic">(f add. al. m.) M</hi> 5 potestare <lb/>
            M\' 6 habe*t <hi rend="italic">M uerba</hi> sed uir - - non habet om. <hi rend="italic">М1P1</hi> <lb/>
            9 reuerramim <hi rend="italic">Sa</hi> 14 est <hi rend="italic">om. P1</hi> mana <hi rend="italic">S,</hi> permaneant P2. <lb/>
            15 non fe <hi rend="italic">RSav</hi> nubenT <hi rend="italic">S</hi> 18 reconciliare <hi rend="italic">S</hi> 19 non <hi rend="italic">pr.j <lb/>
            om. S</hi> 23 mro <hi rend="italic">Ml</hi> 24 in uirum (um <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr. M)</hi> fidelem <hi rend="italic">M<lb/>
             PC,</hi> p uirum fidelem <hi rend="italic">Sav</hi> 26 seru<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>u<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            scis, uir, si mulierem saluam facies? nisi unicuique sicut <lb/>
            diuisit dominus, unumquemque sicut uocauit deus, ita ambulet: <lb/>
            sicut in omnibus ecclesiis doceo. circumcisus aliquis uocatus <lb/>
            est? non adducat praeputium. in praeputio aliquis uocatus <lb/>
            est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium <lb n="5"/>
            nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in <lb/>
            qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus <lb/>
            es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. <lb/>
            qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: <lb/>
            similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. pretio <lb n="10"/>
            empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque in quo <lb/>
            uocatus est frater, in hoc permaneat apud deum. de uirginibus <lb/>
            autem praeceptum domini non habeo: consilium autem do, <lb/>
            tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. <lb/>
            existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, <lb n="15"/>
            quoniam bonum est homini sic esse. alligatus es uxori? <lb/>
            noli quaerere solutionem. solutus es ab uxore? noli quaerere <lb/>
            uxorem. si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si <lb/>
            nupserit uirgo, non peccauit. tribulationem tamen carnis <lb/>
            habebunt huiusmodi. ego autem uobis parco. hoc itaque <lb n="20"/>
            dico, fratres: tempus breue est: reliquum est, ut et qui <lb/>
            habent uxores tamquam non habentes sint, et qui fient tamquam <lb/>
            non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, <lb/>
            et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur: praeterit <lb/>
            enim figura huius mundi. uolo autem uos sine sollicitudine <lb n="25"/>
            esse. qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, <lb/>
            quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus <lb/>
            est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus <lb/>
            est. et mulier innupta et uirgo cogitat quae domini sunt, ut <lb/>
            sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupta est,

<note type="footnote">2 diuisit dominns] df diuisit <hi rend="italic">S</hi> dominus] <hi rend="italic">add</hi>. er <hi rend="italic">R</hi> ambnlet <lb/>
            et v 8 ecclesiis] &amp; ecclesus <hi rend="italic">S</hi> aliquie] <hi rend="italic">om. P1</hi> 7 uocarione <lb/>
            (uoca <hi rend="italic">ita ras.)</hi> uocarum P1 8 tibiJ sibi <hi rend="italic">PS</hi> cura <hi rend="italic">MC</hi> 9 <hi rend="italic">et</hi> <lb/>
            10 feruof <hi rend="italic">M</hi> 12 uocarum P1 18 confllio <hi rend="italic">MPlC</hi> 17 queren <lb/>
            S1 \' 18 accipenr <hi rend="italic">MCS1</hi> u∗xorē <hi rend="italic">M</hi> 24 hunc mundum <hi rend="italic">S1</hi> <lb/>
            utantur] u<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>unŦ <hi rend="italic">R</hi> 26 qui] quia <hi rend="italic">M,</hi> quia qui <hi rend="italic">B</hi> 80 corpon <hi rend="italic">S1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="214"/>
            cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. porro hoc <lb/>
            ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniciam, <lb/>
            sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine <lb/>
            inpedimento dominum obseruandi. si quis autem turpem se <lb/>
            uideri existimat super uirginem suam, quod sit superadulta,<lb n="5"/>
            et ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat: nubat. nam <lb/>
            qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, <lb/>
            potestatem autem habet suae uoluntatis, et hoc iudicauit in <lb/>
            corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui <lb/>
            matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non<lb n="10"/>
            iungit, melius facit. mulier alligata est quanto tempore uir <lb/>
            eius uiuit: quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult, <lb/>
            nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, <lb/>
            secundum meum consilium. puto autem quod et <lb/>
            ego spiritum dei habeam. De his autem quae idolis sacrificantur <lb n="15"/>
            scimus quia omnes scientiam habemus. scientia <lb/>
            inflat : caritas uero aedificat si quis se existimat scire aliquid, <lb/>
            nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire. si quis <lb/>
            autem diligit deum, hic cognitus est ab eo. de escis autem <lb/>
            quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. <lb n="20"/>
            Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. quidam <lb/>
            autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: <lb/>
            et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. <lb/>
            esca autem nos non commendat deo. neque si non manducauerimus, <lb/>
            deficiemus, neque si manducauerimus, abundabimus. <lb n="25"/>
            uidete autem, ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat

<note type="footnote">15 I Oor. 8, 1-4 19 I Cor. 8, 7—13 </note>

<note type="footnote">1 uiro suo <hi rend="italic">B</hi> 4*obseruandi] obsecrandi <hi rend="italic">Sav</hi> 5 uidere <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            mrgme faa <hi rend="italic">Sv</hi> 6 nubat] si nubaT <hi rend="italic">PRSav</hi> . 10 <hi rend="italic">uerba</hi> bene facit <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 11 est] <hi rend="italic">add</hi>. legi <hi rend="italic">av</hi> 12 dormuerit <hi rend="italic">p1</hi> 15 habeo <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            16 onmem <hi rend="italic">P\'</hi> 17 quis se] qmr fe <hi rend="italic">M,</hi> quifque Pl si quis au<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ē <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> se fcire aliquid exifnmaT <hi rend="italic">R</hi> 20 in mundo] m mundum <lb/>
            <hi rend="italic">MPlC,</hi> immundo Sl 21 efT m oiWb; <hi rend="italic">R</hi> 22 idolo <hi rend="italic">MP1 C</hi> idolo- <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">τιτ</foreign>ū <hi rend="italic">MPC,</hi> ydolaTira <hi rend="italic">R,</hi> dol<foreign xml:lang="grc">οτ</foreign>h<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>um <hi rend="italic">S</hi> maaducaT <hi rend="italic">P 24</hi> neque] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. enim av 25 <hi rend="italic">uerba</hi> deficiemus <hi rend="italic">usque ad</hi> ahundabimus om. <lb/>
            Ml abundauimuf P\', habundauim\' <hi rend="italic">S\'</hi> 26 hao <hi rend="italic">MC </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            infirmis. si enim quis uiderit eum qui habet scientiam in <lb/>
            idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, <lb/>
            aedificabitur ad manducandum idolothyta? et peribit infirmus <lb/>
            in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. <lb/>
            sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam <lb n="5"/>
            eorum infirmam in Christum peccatis. quapropter si esca <lb/>
            scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, <lb/>
            ne fratrem meum scandalizem. Et post pauca: <lb/>
            Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? <lb/>
            Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, <lb n="10"/>
            sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? <lb/>
            • aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc <lb/>
            operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat <lb/>
            uineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et <lb/>
            de lacte gregis non manducat? numquid secundum hominem <lb n="15"/>
            haec dico? an et lex haec non dicit? scriptum est enim in <lb/>
            lege Moysi: non alligabis os boui trituranti. numquid de <lb/>
            bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter <lb/>
            nos scripta sunt, quoniam debet in spe arare qui arat et qui <lb/>
            triturat in spe fructus percipiendi. si nos uobis spiritalia <lb n="20"/>
            seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si <lb/>
            alii potestatis uestrae participes sunt, non potius nos? sed <lb/>
            non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus ne quod <lb/>
            offendiculum demus euangelio Christi. nescitis quoniam qui <lb/>
            in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, qui altario <lb n="25"/>
            deseruiunt cum altario participantur? ita et dominus ordinauit <lb/>
            • his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem

<note type="footnote">9 I Cor. 9, 4-27 et I Cor. 10, 1 17 cf. Deut 25, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 infirmib;<hi rend="italic">MP1C,</hi> mfirmur S1 2 recubentem in idoho <hi rend="italic">S1</hi> <lb/>
            Idolo <hi rend="italic">C\'o</hi> (aI. idolio a in <hi rend="italic">marg.)</hi> 3 aedificatur <hi rend="italic">MP\'C</hi> idolothira <lb/>
            <hi rend="italic">MPCS,</hi> ydolotixha (IT <hi rend="italic">in ras.) R,</hi> idolatbita <hi rend="italic">a</hi> 4 conscientia <lb/>
            <hi rend="italic">P1</hi> 5 peocaTores <hi rend="italic">R</hi> 8 <hi rend="italic">verba</hi> ne f. m. scandalizem <hi rend="italic">om. P1</hi> <lb/>
            pau∗ca <hi rend="italic">M,</hi> panlnlum in <hi rend="italic">ras. P</hi> 11 chephaf <hi rend="italic">P</hi> 14 edeT <hi rend="italic">p1,</hi> edaT <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 16 haec] hoc <hi rend="italic">(his) R</hi> 17 moift <hi rend="italic">M</hi> 18 bobus <hi rend="italic">Rav</hi> <lb/>
            hoc utique <hi rend="italic">a,</hi> utique hoc <hi rend="italic">v</hi> 19 scripta] utique scripta <hi rend="italic">a</hi> qui araT <lb/>
            \'arare <hi rend="italic">P2 Sav</hi> 21 camaha uia <hi rend="italic">Sav</hi> 22 snnt] <hi rend="italic">add</hi>. quare <hi rend="italic">Rv</hi> <lb/>
            24 euangehum P* 25 edunt] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">av</hi> 26 et] <hi rend="italic">om. S</hi> ordinauit] <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> 27 euangeho <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            nullo horum usus sum. non scripsi autem haec, ut ita fiant <lb/>
            in me. bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam <lb/>
            meam quis euacuet nam si euangelizauero, non est mihi <lb/>
            gloria: necessitas enim mihi incumbit: uae enim mihi est, si <lb/>
            non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: <lb n="5"/>
            si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. quae est ergo <lb/>
            merces mea? ut euangelium praedicans sine sumptu ponam <lb/>
            euangelium Christi, ut non abutar potestate mea in euangelio. <lb/>
            nam cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, <lb/>
            ut plures lucri facerem. et factus sum ludaeis tamquam<lb n="10"/>
            Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi <lb/>
            sub lege essem — cum ipse non essem sub lege, sed sub <lb/>
            gratia —, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui <lb/>
            sine lege erant, tamquam sine lege essem — cum sine lege <lb/>
            dei non essem, sed in lege essem Christi —, ut lucri facerem<lb n="15"/>
            eos qui sine lege erant. factus sum infirmis infirmus, ut <lb/>
            infirmos lucri facerem. omnibus omnia factus sum, ut omnes <lb/>
            lucri facerem. omnia autem facio propter euangelium, ut <lb/>
            particeps eius efficiar. nescitis quoniam hi qui in stadio <lb/>
            currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? <lb n="20"/>
            sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone <lb/>
            contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem <lb/>
            coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur <lb/>
            sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem <lb/>
            uerberans, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo,<lb n="25"/>
            ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. <lb/>
            Nolo enim uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri om- . <lb/>
            nes sub nube fuerunt. Et post paucissimos uersus:

<note type="footnote"> 2 ut] u***** <hi rend="italic">Ml</hi> 8 nam] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">a</hi> 8 non] om. <hi rend="italic">P1</hi> 9 essem] <lb/>
            sim <hi rend="italic">Sa</hi> omnibus] hominib; P1 10 lucrificarem <hi rend="italic">a uerba</hi> et <lb/>
            factus sum - - lucrarer <hi rend="italic">om</hi>. Cl 11 lucrarer ludeof <hi rend="italic">S</hi> 12 <hi rend="italic">uerba</hi> <lb/>
            eed sub gratia <hi rend="italic">om. P1Rv (cf. Rom. 6, 14 et 15)</hi> 13 lucnfacere <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            lucnfacerer C\' 15 lucrificarem <hi rend="italic">a</hi> 16 sum] <hi rend="italic">om. Sa</hi> infirmis] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. ut <hi rend="italic">edd</hi>. 18 lucri facerem] facerem faluof P2v 19 quoniam] <lb/>
            quod <hi rend="italic">p2Sav</hi> 21 autem] enim <hi rend="italic">RS</hi> 24 mcerro <hi rend="italic">S</hi> 25 seru<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>u<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> 28 paucos <hi rend="italic">Ra</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo: nam prostrati <lb/>
            sunt in deserto. haec autem in figura facta sunt nostri, ut <lb/>
            non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt <lb/>
            neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum <lb/>
            scriptum est: sedit populus manducare et bibere, et <lb n="5"/>
            surrexerunt ludere. neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis <lb/>
            fornicati sunt et ceciderunt una die XXIII milia. neque <lb/>
            temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a <lb/>
            serpentibus perierunt. neque murmuraueritis, sicut quidam <lb/>
            eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. haec <lb n="10"/>
            autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem <lb/>
            ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. <lb/>
            itaque qui se existimat stare uideat, ne cadat. temptatio uos <lb/>
            non adprehendat nisi humana. fidelis autem deus est, qui <lb/>
            non patitur uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum <lb n="15"/>
            temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. propter <lb/>
            quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo <lb/>
            post: Sed quae immolant gentes daemonibus immolant, et <lb/>
            non deo. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non <lb/>
            potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non <lb n="20"/>
            potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. <lb/>
            an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia <lb/>
            licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia <lb/>
            aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. <lb/>
            omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes <lb n="25"/>
            propter conscientiam. si quis autem dixerit: hoc

<note type="footnote"> 1 I Cor. 10, 5—14 5 cf. Exod. 82, 6 18 I Cor. 10, 20-38 <lb/>
            et I Cor. 11, 1 26 cf. Pa. 28, 1 et Eccli. 17, 81. </note>

<note type="footnote"> 1 pluref <hi rend="italic">S*</hi> 4 ldolarref <hi rend="italic">MPC,</hi> ldolaThę S1. 6 ∗∗ſurrex<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign> <hi rend="italic">P1,</hi> re- <lb/>
            ſurrexerun<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> <hi rend="italic">B</hi> 7 nna] ab nna <hi rend="italic">R</hi> 8 sicut] Ac <hi rend="italic">MPl</hi> 11 omnia] <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> autem]<hi rend="italic">om. P</hi> 14 autem] itaque <hi rend="italic">a</hi> 15 panerur <hi rend="italic">ERv</hi>. <lb/>
            fopra <hi rend="italic">av</hi> facia<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> <hi rend="italic">P1</hi> 16 proaenrn <hi rend="italic">MC</hi> poffenf <hi rend="italic">MP1O</hi> <lb/>
            17 kihi <hi rend="italic">MPCBS</hi> mihi <hi rend="italic">s. I M</hi> paulo post] p\' pautt P 18 de- • <lb/>
            momb; (dęm. P) <hi rend="italic">MPCR:</hi> daemoniiſ <hi rend="italic">Sav</hi> 28 <hi rend="italic">ante</hi> lic. <hi rend="italic">bis add</hi>. mihi . <lb/>
            av 26 conscientiam] <hi rend="italic">add</hi>. domini est terra et plenitudo eius. ei quis <lb/>
            uocat nos infldelium et uultis ire, omne quod nobis apponitur manducate, <lb/>
            nihil interrogantes propter conscientiam <hi rend="italic">P\'v, add</hi>. et paulo poft <hi rend="italic">a </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            immolaticium est idolis, nolite manducare propter illum qui indicauit <lb/>
            et propter conscientiam. conscientiam autem dico non <lb/>
            tuam, sed alterius. ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia <lb/>
            conscientia? si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro <lb/>
            eo quod gratias ago ?  siue ergo manducatis, sine bibitis, uel<lb n="5"/>
            aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. sine offensione <lb/>
            estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei: sicut et ego per <lb/>
            . omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed <lb/>
            quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et <lb/>
            ego Christi. Et post paululum: Omnis uir orans aut<lb n="10"/>
            prophetans uelato capite deturpat caput suum. omnis autem <lb/>
            mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput <lb/>
            suum. Et post. aliquantum: Hoc autem praecipio non <lb/>
            laudans, quod non in melius, sed in deterius conuenitis. <lb/>
            primum quidem conuenientibus uobis in ecclesia audio<lb n="15"/>
            scissuras esse, et ex parte credo. nam oportet haereses <lb/>
            esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in uobis. conuenientibus <lb/>
            ergo uobis in unum iam non est dominicam caenam <lb/>
            manducare. unusquisque enim suam caenam praesumit <lb/>
            ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius<lb n="20"/>
            est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? <lb/>
            aut ecclesiam dei contemnitis, et confunditis eos qui <lb/>
            non habent? quid dicam uobis? laudo uos? in hoc non laudo. <lb/>
            Et post paucos uersus: Itaque quicumque manducauerit <lb/>
            panem, uel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis <lb n="25"/>
            et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic de <lb/>
            \'pane illo edat et de calice bibat. qui enim manducat et <lb/>
            bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans

<note type="footnote"> 10 I Cor. 11, 4 et 5 18 ib. 17-22 24 ib. 27—34 </note>

<note type="footnote"> 1 immolaciũ <hi rend="italic">M,</hi> immolan<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>ū <hi rend="italic">S\',</hi> immila<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>um <hi rend="italic">S2av</hi> S aliena <lb/>
            <hi rend="italic">.av</hi> 7 eccleſia <hi rend="italic">MC1</hi> per] pofr P\' 10 paulo pefr 8 uerba <lb/>
            omnis autem mulier - - caput suum <hi rend="italic">om. R</hi> 11 autem <hi rend="italic">otn. P*</hi> <lb/>
            ■ 12 non uelato] muelaro <hi rend="italic">S</hi> 15 m unū in ęccla 8 ecclesiam <lb/>
            \'<hi rend="italic">Bav</hi> 16 esse] in<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>er uos effe <hi rend="italic">Ra,</hi> esse inter uos v. nan opoitet] <lb/>
            oporrer eui <hi rend="italic">B,</hi> nam oporrer er <hi rend="italic">Sav</hi> 17 et] om. <hi rend="italic">B</hi> 18 domiruca <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> 92 confunde<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>ſ <hi rend="italic">MC</hi> 24 paucos] aiiquos a 25 erit] om. <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> 27 de cahcem <hi rend="italic">MC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            corpus. ideo inter uos multi infirmi et inbecilles, et dormiunt <lb/>
            multi. quod si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. <lb/>
            dum iudicamur autem, a domino corripimur, ut non <lb/>
            cum hoc mundo damnemur. itaque, fratres mei, cum conuenitis <lb/>
            ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi <lb n="5"/>
            manducet, ut non in iudicium conueniatis. cetera autem, cum <lb/>
            uenero, disponam. Et alio loco; Sed deus temperauit <lb/>
            corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut <lb/>
            non sit scisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita <lb/>
            sint membra. et si quid patitur unum membrum, conpatiuntur <lb n="10"/>
            omnia membra: siue glorificatur unum membrum, <lb/>
            congaudent omnia membra. uos autem estis corpus Christi <lb/>
            et membra de membro. et quosdam quidem posuit deus in <lb/>
            ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; <lb/>
            deinde uirtutes, exin gratia curationum, opitulationes, genera <lb n="15"/>
            linguarum. numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? <lb/>
            numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? <lb/>
            numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes <lb/>
            linguis locuntur? numquid omnes interpretantur? aemulamini <lb/>
            autem carismata maiora: et adhuc excellentiorem uobis uiam <lb n="20"/>
            demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem <lb/>
            autem non habeam, factus sum uelut aeramentum sonans aut <lb/>
            cymbalum tinniens. et si habuero prophetiam et nouerim <lb/>
            mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem, <lb/>
            ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil

<note type="footnote">7 I Cor. 12, 24-31 et I Cor. 13, 1—8 </note>

<note type="footnote">1 corpus] <hi rend="italic">add</hi>. dni <hi rend="italic">Sâv, add</hi>. zpi <hi rend="italic">CJ in marg</hi>. 2 iudicaremus] <lb/>
            dimdicaremuT (-mur <hi rend="italic">S\') RSav</hi> 6 rudicio <hi rend="italic">S</hi> 7 difponam\' <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 honorem (rem <hi rend="italic">iu ras. 12 litt.) P</hi> 9 ɾchiſma <hi rend="italic">S</hi> 11 glonarur <lb/>
            <hi rend="italic">RSav</hi> 13 deus] <hi rend="italic">om</hi>. P1 14 secundo] fcdm <hi rend="italic">S\'</hi> 15 exinde (amde <lb/>
            <hi rend="italic">S1) MSav</hi> gratia] gram <hi rend="italic">B,</hi> gratiw <hi rend="italic">ab</hi> opitulationes] ggbnanonef <lb/>
            ep<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>ula<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>neſ Sa, op<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>ula<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>neſ guberna<foreign xml:lang="grc">τιο</foreign>neſ <hi rend="italic">.P1v</hi> 16 linguarum] <lb/>
            add. interpretationes fermonum av 18 om Imguiſ loqua<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 kanfmara <hi rend="italic">R, cariſma<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e</hi> Sl maiora <hi rend="italic">8 (Amiat.): meiiora MPC <lb/>
            Rav</hi> 21 demonſ<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>rabo <hi rend="italic">P1</hi> 92 aeramentum] ef <hi rend="italic">S</hi> (al seram<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>ũ in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. dl. m.) v</hi> 23 cimbalum <hi rend="italic">MCRS1</hi> 24 miſ<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>erra <hi rend="italic">MCRS1<lb/>
             verba</hi> et omnem - - fidem <hi rend="italic">om. MPC</hi> fi habuere <hi rend="italic">Sav</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="220"/>
            sum. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates <lb/>
            meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem <lb/>
            autem non habuero, nihil mihi prodest. caritas patiens est, <lb/>
            benigna est. caritas non aemulatur, non agit perperam, non in- <lb/>
            Satur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur,<lb n="5"/>
            non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet <lb/>
            autem ueritati. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia <lb/>
            sustinet. caritas numquam excidet. Et post aliquot uersus: <lb/>
            Nunc autem manet fides, spes, caritas: tria haec, maior <lb/>
            autem his est caritas. Sectamini caritatem. Et paulo post:<lb n="10"/>
            Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem <lb/>
            ecclesiae quaerite ut abundetis. Item paulo post: Fratres, <lb/>
            nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus <lb/>
            autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? <lb/>
            cum conuenitis, unusquisque uestrum psalmum habet, doctrinam <lb n="15"/>
            habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem <lb/>
            habet: omnia ad aedificationem fiant. Et post paucissimos <lb/>
            uersus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur <lb/>
            illis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit si quid autem <lb/>
            uolunt discere, domi uiros suos interrogent. turpe est enim <lb n="20"/>
            mulieri loqui in ecclesia. an a uobis uerbum dei processit, <lb/>
            aut in uos solos deuenit? Et post paululum: Nolite <lb/>
            seduci: corrumpunt mores bonos conloquia mala. euigilate <lb/>
            iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent.

<note type="footnote"> 9 I Cor. 18, 18 et I Cor. 14, 1 11 I Cor. 14, 12 12 ib. <lb/>
            20 14 ib. 26 18 ib. 34—36 19 cf. Gen. 8, 16 22 I Cor. <lb/>
            15, 88 et M </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">verba</hi> in ciboa - - habuero <hi rend="italic">om</hi>. p1 2 ardear <hi rend="italic">P\' (Am.)</hi> <lb/>
            4 ppera <hi rend="italic">MC verba</hi> non est - - inritatnr <hi rend="italic">om. C</hi> 6 iniqu<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>a<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>e <lb/>
            <hi rend="italic">RSv</hi> 8 excediT <hi rend="italic">P1C1,</hi> eicidir Cav, decidir <hi rend="italic">R</hi> aliquod <hi rend="italic">MCS1,</hi> <lb/>
            aliquos <hi rend="italic">Ra</hi> aliquot nersns] ahquando P\', aliqaanTa <hi rend="italic">P1</hi> 9 manenT <lb/>
            <hi rend="italic">P1S2v</hi> fper fIde! 8 10 sectamini] <hi rend="italic">add</hi>. autem a item <lb/>
            paulo post] &amp; ITem <hi rend="italic">s</hi>. Un. <hi rend="italic">C,</hi> item poft paululam a 18 paruoli <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi>. 16 apocalipsi <hi rend="italic">MP1C,</hi> apocalip<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>n <hi rend="italic">P2R,</hi> apocalypfm <hi rend="italic">S</hi> mijpTacione <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 17 pancos J2, aliquos <hi rend="italic">a</hi> 19 sicnt et v 20 in<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>errogenT <lb/>
            uiroſ fuoſ 8 22 ſoluſ <hi rend="italic">MPC1</hi> deuenit] euenit a panl <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> nolite] er nol<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>e <hi rend="italic">S</hi> 24 iusti <hi rend="italic">C\'RSav</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            ad reuerentiam uobis loquor. Et post paululum: Itaque, <lb/>
            fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes <lb/>
            in opere domini semper, scientes quod labor uester non est <lb/>
            inanis in domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, <lb/>
            sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. per unam <lb n="5"/>
            sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, recondens quod <lb/>
            - ei bene placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. <lb/>
            cum autem praesens fuero, quos probaueritis per epistulas, <lb/>
            hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quod <lb/>
            si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ueniam autem <lb n="10"/>
            . ad uos, cum Machedoniam pertransiero. nam Machedoniam <lb/>
            pertransibo. apud uos etiam forsitan remanebo, uel etiam <lb/>
            hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim <lb/>
            nos modo in transitum uidere: spero enim me aliquantum <lb/>
            temporis manere apud uos, si dominus permiserit. permanebo <lb n="15"/>
            autem Ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum <lb/>
            est magnum et euidens, aduersarii multi. si autem uenerit <lb/>
            Timotheus, uidete, ut sine timore sit apud uos. Et post <lb/>
            paululum : Vigilate, state in fide, uiriliter agite et confortamini. <lb/>
            omnia uestra in caritate fiant. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>