<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1:1-7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1:1-7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae; <lb/>
            nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui <lb/>
            digerere. ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare: <lb/>
            totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem <lb n="5"/>
            suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam <lb/>
            ubertate lacrimarum explicare. quid ergo fiet? numquamne meo, <lb/>
            numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis <lb/>
            intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens <lb/>
            uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus <lb n="10"/>
            lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec <lb/>
            dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem <lb/>
            fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei <lb/>
            dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius <lb/>
            si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud <lb n="15"/>
            e uestris collegi. dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant <lb/>
            eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem <lb/>
            dabunt et filio qui eorum pater factus est. heredem oneris facient <lb/>
            heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati. bonum <lb/>
            ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa <lb n="20"/>
            uidere. fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio, <lb/>
            nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere, <lb/>
            cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus <lb/>
            est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam <lb/>
            impendere et superimpendere. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Si quae ratio dolendi, si flendi, tota mea est, non uestra, <lb/>
            non eius cuius tangimur desiderio. solutus est ille, uinctus ego; <lb/>
            stadium emensus, curro; in patria est, unde peregrinor; curas <lb/>
            quas deposuit in sinu meo reposuit; clauum bene tenuit, de me <lb/>
             quid fiet nescio; appulit, fluctuo; e litore uidet iratum pelagus, <lb n="30"/>
            furentes procellas, exclamo in mediis fluctibus: salua nos,

<note type="footnote"> .10 cf. Eccle. S, 4 14 Ioh. 11, 36 24 cf. Iob. 10, 11 <lb/>
            28 cf. II Cor. 5, 6 31 Matth. 8, 25. </note>

<note type="footnote">20 <hi rend="italic">de uoce</hi> omen <hi rend="italic">ab Augustino aliena cf. Retract. 11, 6 (2) Knoell</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            perimus. et uere perimus et uere periculum urget et uere caput <lb/>
            meum impellit non meum tantum periculum, sed et uestrum; <lb/>
            nam sine uobis saluus esse non possum, uestrarum animarum <lb/>
            iactura mea est. quidquid domino meo de uobis perit, periculo <lb/>
            meo perit; rationem sum redditurus, pellem pro pelle. misericordem<lb n="5"/>
            dominum habeo, sed rigidum computatorem: ouiculas <lb/>
            suas cotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit <lb/>
            numerum, quem si non reddidero ingens capiti meo periculum <lb/>
            creatur. uidete, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrimis <lb/>
            possum temperare, si de graui onere meo non mihi dolendum<lb n="10"/>
            est. pondus meum alleuiate. faciet caritas uestra quod immane <lb/>
            est mitius et adiuuante domino et pastor et ouiculae pascua <lb/>
            inuenient, et postquam in meridie cubauerint, accumbent cum <lb/>
            Abraham, Isaac et Iacob, ubi non erit sol neque ullus aestus, <lb/>
            sed in umbra domini pax et refrigerium, quando luctus noster<lb n="15"/>
            uertetur in citharam et noces flentium in cantus exsultantium. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, <lb/>
            nascitur de perdito fratre dolendi occasio. praecisum est a nobis <lb/>
            membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini <lb/>
            ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas<lb n="20"/>
            dedecoris. intellegitis quid dico. miser ille Rusticianus Mutigensis <lb/>
            diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem <lb/>
            suum infideli participatione polluit. quid non feci, quos non <lb/>
            adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem <lb/>
            et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is<lb n="25"/>
            prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus. nolebam <lb/>
            mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo <lb/>
            tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem. et licet <lb/>
            ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo <lb/>
            tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce <lb n="30"/>
            me cum pueris quos dedisti mihi.\'
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Uobis omnibus notum scio et tam bene scio, quia scio <lb/>
            uestrorum multis moras quas hic trahebat displicuisse. quotiens <lb/>
            uenerandus noster Ualerius me praesente cum uisceribus paternis <lb/>
            dixit ad eum: \'quid hic agis? cur stationem tuam deseris? cur presbytero <lb n="35"/>
            tuo non collaboras? cur Hipponem Mutigenae praefers cui <lb/>
            alligatus es?\' et cum responderet se ad solitudinem minime idoneum

<note type="footnote">5 cf. Hiob 2, 4 13 cf. Cant. 1, 6 cf. Matth. 8, 11 14 cf. <lb/>
            Apoc. 7, 16 15 cf. Hiob 30, 31 20 cf. Rom. 9, 21 25 cf. Eccli. 3, 27 <lb/>
            28 cf. Luc. 10, 18 30 cf. Esai. 8, 18 = </note>

<note type="footnote"> 21 Mutigenensis? <hi rend="italic">cf. lin. 36</hi> 33 uestrorum = uestrum </note><lb/>
             
<pb n="283"/>
            clericatum, non monachatum iniisse, se nullos Mutigenae habere <lb/>
            cum quibus uersaretur, respondebat sanctus senex: ea II i gat u s <lb/>
            es uxori? noli quaerere solutionem. tua est ecclesia <lb/>
            Mutigensis, non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti. <lb/>
            nonne saeculo renuntiasti, nonne amicis, nonne sanguini?\' audiebat <lb n="5"/>
            dicentem, sed male audiebat qui dicenti non obsequebatur. quid <lb/>
            factum est? cum satis festinus haberetur indolisque ad scurrilitatem <lb/>
            procliuioris, inter nugas saeculi, inter conuiuia et compotationes <lb/>
            diurnas, saepe etiam nocturnas tandem defecit; exstinctus est <lb/>
            spiritus timoris domini, de luto in lutum prouoluitur. alternis <lb n="10"/>
            uicibus et alios inuitans et ab aliis inuitatus et conuiua et conuiuans, <lb/>
            cum aeri quod contraxerat soluendo non esset et a creditoribus <lb/>
            urgeretur et se cotidianis implicaret erroribus et plurimis <lb/>
            scandalum crearet, tandem a presbytero suo excommunicatus ad <lb/>
             Donatistae transfugit et ab eorum episcopo non tantum exceptus, <lb n="15"/>
            quod contra ius ecclesiarum est, non tantum rebaptizatus est, <lb/>
            quod impium est, sed etiam diaconus, quod maxime lugendum, <lb/>
            factus est. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Haec ego cum primum accepi, aberat uenerandus senex <lb/>
            noster Ualerius, sed commota uiscera dilationem minime passa <lb n="20"/>
            sunt. ingemui dolui, pro eo in conspectu domini mei effudi animam <lb/>
            meam. et quia mihi a multis relatum fuerat Macrobium <lb/>
            episcopum Donatistam ad quem confugerat uirum esse pacificum <lb/>
            non longe a regno dei et a concordia fratrum, qui si aliquos <lb/>
            rebaptizaret id inuitus faceret, hunc litteris conuenire statui et <lb n="25"/>
            quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono <lb/>
            nostro baptismum Christi non exsufflaret nec iterum baptizaret, <lb/>
            quem in nomine dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. <lb/>
            aegre litteras nostras admisit, sed tandem Maximi et Theodori <lb/>
             quibus illud negotii iniunxeramus precibus adactus est, ut eas <lb n="30"/>
            recitari sineret et ipse etiam legeret. quibus nihil aliud respondit <lb/>
            quam: non possum nisi ad me uenientes suscipere <lb/>
            et eisdem fidem quam postulauerint dare. cumque de <lb/>
            Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. <lb/>
             et quia per litteras quas ad Macrobium dedi rogabam, ut responderet <lb n="35"/>
            quae coram populo nostro legerentur, si uero recusaret, <lb/>
            me nostras recitaturum, cum primum abessent milites, hodie, fratres, <lb/>
            fidem meam libero. nullus adest qui possit turbas ciere, noui uos

<note type="footnote"> 2 I Cor. 7, 27 21 cf. I Reg. 1, 15 32 <hi rend="italic">non possum-dare)</hi> August. <lb/>
            epist. 107 37 cf. August. epist. 23, 6-7 </note>

<note type="footnote">i Matigenensis? </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse <lb/>
            quam ut excitem. litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil <lb/>
            conscientiam uestram lateat, sed apud deum et homines innotescat <lb/>
            quam sincero corde, quam pacifico affectu inspirante domino rem <lb/>
            tractauerim. quodsi postea perit frater noster, in sua, non in nostra<lb n="5"/>
            conscientia peribit. ueniet dominus qui hos et me iudicabit; ueniet <lb/>
            certe frumentum asserturus, paleam dispersurus. aquas nostras <lb/>
            quas tantopere formidant ipse examinabit et coram omnibus manifestissime <lb/>
            iudicabit, an quas pollutae dixerint ipse quoque habeat. <lb/>
            certe uidebunt in quem pupugerunt. quid enim est aliud christianum<lb n="10"/>
            rebaptizare quam dominum iterum pungere? signum regis <lb/>
            accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est. quid aliud <lb/>
            facis qui talem bis baptizas, qui regis signum exsufflas, qui crucem <lb/>
            expungis, quam mortem domini inanem et uacuam reddere <lb/>
             uniuersam salutis nostrae dispensationem ostentui habere? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Aqua nostra non est aliena, uirgo est et sancta. in fontem <lb/>
            nostrum descendit spiritus, quos irrorat sancti sunt. uideant qua <lb/>
            temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos nouerint. <lb/>
            o sacrilegam nouitatem, o uocem impiam! sanctificauit deus aquas <lb/>
            in initio mundi per spiritus incubationem. ex eis tot et tanta<lb n="20"/>
            prodierunt miracula., quae de aquarum nostrarum sanctitate nos <lb/>
            erudirent et de ueritate quorum umbrae erant instruerent et de <lb/>
            regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent, et eas alienas <lb/>
            uocant et ab his abstinent et mendaces dicunt et omnem eis fidem <lb/>
            abrogant. erit itaque uerax aqua Primiani, quem tam immani anathemate<lb n="25"/>
            percussistis, quem tantorum scelerum in uestro conuentu <lb/>
            reum iudicastis nec tamen quos baptizauit iterum tinxistis, et <lb/>
            ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles <lb/>
            impurae mendaces aquae apud eos erunt? dicent forsan: (mendaces <lb/>
            erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo eius <lb n="30"/>
            aquae mendaces non fuerunt\'. sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, <lb/>
            qui Primianum damnauerunt et ab illo tam grandi schismate <lb/>
            discesserant? an quos baptizauerant noua et recenti tinctione <lb/>
            ecclesiae suae pepererunt? nequaquam. Feliciani et Praetextati <lb/>
            aquae fideles, qui postmodum coierunt et aduersus ecclesiam catholicam <lb n="35"/>
            insani foederis communione conspirauerunt, aquae uero <lb/>
            nostrae infideles et profanae? o insana et peruersa cogitatio! 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est <lb/>
            lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas. <lb/>
            non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a

<note type="footnote"> 10 cf. Ioh. 19, 37 28 cf. Cant. 5, 2 38 Eccli. 31 (34), 30 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">22 intellege</hi> ueritate &lt;eorum) quorum- </note><lb n="40"/>
             
<pb n="285"/>
            uiuorum communione separamus, nihil esse, sed nihil prodesse, <lb/>
            quamdiu inter mortuos uiuitur. tolle quod obest, iam prodest; <lb/>
            quod extra accepisti proficiet cum intus fueris. emenda baptizatum, <lb/>
            sufficit. latens in semine uirtus incrementa sumet, spiritum dei <lb/>
            ex alto induet, et qui in Christo per baptismum sepultus fuerat <lb n="5"/>
            licet foris, postquam in ecclesiae sinum admissus fuerit et mortuos <lb/>
            reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem nec <lb/>
            haereticorum contagiis pollutam et paternam uocem ad cor audiet: <lb/>
            ecce filius meus mortuus erat et reuixit, perierat <lb/>
            et inuentus est. filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, <lb n="10"/>
            mortuus erat, quia de spiritu meo non uiuebat, et reuixit, <lb/>
            quia abiecto mortuorum consortio ad locum uitae rediit; perierat, <lb/>
            quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat, inuentus est,. <lb/>
            quia per salutarem tabulam, hoc est paenitentiam, tandem portui, <lb/>
            hoc est ecclesiae, redditus. ut hoc de illis eueniat, fratres, quam <lb n="15"/>
            obnixe possumus a domino petamus, ut, quemadmodum unus est <lb/>
            baptismus, una aqua, una fides, sic etiam una caritatis professio <lb/>
            nec inter nos alia amplius audiatur quam meliorum charismatum <lb/>
            aemulatio.

<note type="footnote"> 4 cf. Luc. 24, 49 6 cf. Matth. 8, 22. Luc. 9, 60 9 Luc. 15, <lb/>
            24.32 </note> 
<pb n="286"/>
             
<pb n="287"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>