<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:7.1-7.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:7.1-7.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit <lb/>
            historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos <lb/>
            declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo <lb n="20"/>
            consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab <lb/>
            illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra <lb/>
            defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea <lb/>
            gesta sunt, post quae ad illa peruenit. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et factum est postquam defunctus est Iesus, <lb n="25"/>
            interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis

<note type="footnote"> 11 II Tira. 4, 14. 1 i 18 cf. Ios. 24, 33 25 Iud. 1, 1. 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 eias PSl 5 in om. V 6 internecionem bd 7 timorcm pr. N</hi><lb/>
            9 uoluit <hi rend="italic">S</hi> 12 reddat <hi rend="italic">N</hi> illis] his <hi rend="italic">bd</hi> 16 Expliciunt quaestiones <lb/>
            ihs nane. Incipiunt questiones <hi rend="italic">iudicum fol. 108 P, fol. 168 V, fol. 152 T</hi> <lb/>
            Incipiunt quaestiones de libro iudicum <hi rend="italic">p. {).!3 S</hi> Eipf questiones de <lb/>
            libro iu naue. Incipiunt locutiones de libro iudicum <hi rend="italic">fol, 130 N</hi> <lb/>
            17 Expi loquutiones indicum. InC quaestiones eiusdem <hi rend="italic">libri fol. 132 N</hi> <lb/>
            18 finem <hi rend="italic">N</hi> 20 redditar <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aa;. sect. III pars 3 </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="450"/>
            ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum <lb/>
            in eo? et dixit dominus: ludas ascendet; ecce dedi <lb/>
            terram in manu ipsius. hic quaeritur, utrum aliquis homo <lb/>
            ludas uocabatur, an ipsam tribum ita ut solet sic appellauit. <lb/>
            sed illi, qui interrogauerant dominum, post mortem Iesu Naue <lb n="5"/>
            ducem requirebant: unde putatur unius expressum hominis <lb/>
            nomen. uerum quia non solet duces nominare scriptura cum <lb/>
            constituuntur nisi commemorata etiam origine parentum et <lb/>
            constat post Iesum duces habuisse populum Israhel, quorum <lb/>
            primus est Gothoniel filius Cenez, rectius intellegitur nomine<lb n="10"/>
            Iudae tribum Iuda fuisse significatam. ab ipsa enim tribu <lb/>
            uoluit dominus incipere conteri Chananaeos. et cum populus <lb/>
            de duce interrogasset, ad hoc ualuit responsio domini, ut <lb/>
            scirent deum noluisse ab uniuerso populo bellari aduersus <lb/>
            Chananaeos. dixit ergo: ludas ascendet. et sequitur scriptura<lb n="15"/>
            narrans: et dixit ludas ad Symeon fratrem suum, <lb/>
            utique tribus ad tribum. non enim adhuc uiuebant illi filii <lb/>
            Iacob, qui dicti sunt ludas et Symeon, inter ceteros fratres <lb/>
            suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad <lb/>
            tribum Symeon: ascende mecum in sortem meam et<lb n="20"/>
            bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in <lb/>
            sortem tuam. manifestum est auxilium sibi tribum Iuda <lb/>
            alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua <lb/>
            sorte habere inciperent necessarium. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem <lb n="25"/>
            litterarum et anteceperit eam, et dabo ei <lb/>
            filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu

<note type="footnote"> 16 Iud. 1, 3 25 Iud. 1, 12 27 cf. Ios. 15, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 ascendit <hi rend="italic">PSNV1T</hi> cananeum <hi rend="italic">PSNVT</hi> debellandum <hi rend="italic">$\'2V2bd</hi> <lb/>
            2 in eo <hi rend="italic">scripsi:</hi> eum <hi rend="italic">libri</hi> 3 manus <hi rend="italic">SNVT</hi> o interrogauerunt <hi rend="italic">NT</hi> <lb/>
            ihesum <hi rend="italic">T</hi> 6 hominis nomen expressum <hi rend="italic">T</hi> 10 gothonihel <hi rend="italic">S</hi> zenez <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            cenet <hi rend="italic">T</hi> 11 tribum Iuda <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> tribum iudam <hi rend="italic">codd.; qf. <lb/>
             uers. 22</hi> significatum <hi rend="italic">T</hi> 14 uoluisse <hi rend="italic">T</hi> 18 et inter <hi rend="italic">T</hi> 19 appellatos <lb/>
            <hi rend="italic">PSIN</hi> appellatis <hi rend="italic">Y</hi> 20 sorte <hi rend="italic">PSNY</hi> mea <hi rend="italic">PSV</hi> 21 ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 25 calep <hi rend="italic">S</hi> chaleb <hi rend="italic">V</hi> 26 anteceperit <hi rend="italic">scripsi:</hi> ceperit <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. bd</hi> 27 Axam <hi rend="italic">om. PSNVb</hi> in <hi rend="italic">pr. om. bd</hi> </note> 
<pb n="451"/>
             
</p><p>Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum <lb/>
            sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius <lb/>
            mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit <lb/>
            ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta <lb/>
            narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem <lb n="5"/>
            Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem <lb/>
            commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim <lb/>
            cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, <lb/>
            ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, <lb/>
            de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. <lb n="10"/>
            et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum <lb/>
            qui habitabat [in] montana et austrum <lb/>
            et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum <lb/>
            inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso <lb/>
            — nomen autem erat Chebron &lt;ante&gt; Cariatharbocsepher <lb n="15"/>
            — et percussit Sesi et Achiman et <lb/>
            Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes <lb/>
            Dabir. nomen autem Dabir [quod] erat ante <lb/>
            Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit <lb/>
            Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, <lb n="20"/>
            etdabo ei fi Ii a m mea m &lt; A x am) in uxorem. constat ergo <lb/>
            ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu <lb/>
            hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb <lb/>
            commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea <lb/>
            factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de <lb n="25"/>
            filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam <lb/>
            commemorare uoluisse.

<note type="footnote"> 11 Iud. 1, 9-12 </note>

<note type="footnote"> 2 repetitum est <hi rend="italic">VT</hi> 6 iesum <hi rend="italic">PlSl</hi> prulemsin <hi rend="italic">PSNVT</hi> 10 iudai <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 12 in <hi rend="italic">inclusi</hi> 14 cebrun <hi rend="italic">i bis) PSNVT</hi> 15 <foreign xml:lang="grc">τό δέ δνομα</foreign> <hi rend="italic">cod. <lb/>
            Alex</hi>. ante <hi rend="italic">addidi</hi> cariatharuoxefer <hi rend="italic">PVT</hi> cariaturuoxefter <hi rend="italic">S</hi> cariaterboxefer <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 16 aciman <hi rend="italic">PSNV</hi> 17 senac <hi rend="italic">S</hi> enach <hi rend="italic">bd</hi> 18 <hi rend="italic">pr</hi>. tabir <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            dauitl <hi rend="italic">N</hi> quod <hi rend="italic">inclusi</hi> 20 anteceperit <hi rend="italic">scripsi:</hi> acceperit <hi rend="italic">libri</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVbd</hi> Axam <hi rend="italic">suppleui</hi> e <hi rend="italic">superiore loco</hi> 24 commerarentur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            progressus est <hi rend="italic">PSNTt</hi> narratur N 26 scriptura <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 29* </note> 
<pb n="452"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro <lb/>
            Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur <lb/>
            ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: <lb/>
            petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino <lb/>
            et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic<lb n="5"/>
            autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, <lb/>
            monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo <lb/>
            agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur <lb/>
            ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil <lb/>
            contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero<lb n="10"/>
            ibi dictum est: consilium habuit cum eo — id est cum <lb/>
            uiro suo — dicens: petam patrem meum agrum; et <lb/>
            exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium <lb/>
            ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, <lb/>
            alterum hic. utrumque autem ita diceretur: "et consilium<lb n="15"/>
            habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem <lb/>
            monuit eam. et exclamauit de asino". porro autem quod ibi <lb/>
            agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, <lb/>
            hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non <lb/>
            agrum petisse dicitur "clamans de subiugali" — quod ibi<lb n="20"/>
            dictum est "de asino" — sed redemtionem aquae — eo <lb/>
            quod in terram austri fuisset tradita — subiecitque scriptura: <lb/>
            et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem <lb/>
            excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi <lb/>
            uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut <lb n="25"/>
            haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius <lb/>
            inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed <lb/>
            "dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem <lb/>
            humilium" non uideo quid subaudiamus nisi <lb/>
            "fluentorum", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in <lb n="30"/>
            campestribus siue in uallibus.

<note type="footnote"> 2 108. 15, 18 6 Iud. 1, 14 21 Iud. 1, 15 </note>

<note type="footnote"> 5 petiit <hi rend="italic">bd</hi> 7 gothonihel <hi rend="italic">S</hi> gozoniel <hi rend="italic">N</hi> 8 dictum ibi <hi rend="italic">bd</hi> 9 ipsani N <lb/>
            ipse Pet-ipse <hi rend="italic">om. pI V</hi> 13 petiit <hi rend="italic">NVTbd</hi> 19 agri <hi rend="italic">om. 81</hi> <lb/>
            22 terram austri] tramagistri <hi rend="italic">N</hi> 25 petetur <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="453"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius <lb/>
            et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem <lb/>
            eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus <lb/>
            cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non <lb/>
             potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam <lb n="5"/>
            Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod <lb/>
            in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum <lb/>
            est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum <lb/>
            multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi <lb/>
            omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem <lb n="10"/>
            data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc <lb/>
            multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur <lb/>
            ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat <lb/>
            dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non <lb/>
            potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non <lb n="15"/>
            intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat <lb/>
            dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? <lb/>
            quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et <lb/>
            currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, <lb/>
            non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem <lb n="20"/>
            timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod <lb/>
            prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam <lb/>
            in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum <lb/>
            eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, <lb/>
             sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem <lb n="25"/>
            suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam <lb/>
            utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen <lb/>
            sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine <lb/>
            reuelationum extolleretur.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 18. 19 7 cf. quaest. de Iesu Naue quaest. XXI 8 Ios. <lb/>
            21, 43 27 ef. II Cor. 12, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 acaron <hi rend="italic">SN</hi> 3 iacentia P 6 reeab <hi rend="italic">PSNT</hi> ei] eis <hi rend="italic">NTd</hi> <lb/>
            8 iart <hi rend="italic">PSV</hi> 12 eomiueinorarentur <hi rend="italic">N</hi> 13 et <hi rend="italic">fin. om. PSNV</hi> 14 iuda] <lb/>
            illa <hi rend="italic">Yl</hi> 17 totum] tantu <hi rend="italic">N</hi> 18 reeap S recab <hi rend="italic">PN</hi> 19 eiJ eis <hi rend="italic">NVTd</hi> <lb/>
            23 usu <hi rend="italic">N</hi> 28 colafisantem <hi rend="italic">S</hi> in magnitudine (tudine <hi rend="italic">add. m. 2) S</hi> </note> 
<pb n="454"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est <lb/>
            Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum <lb/>
            Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum <lb/>
            est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic <lb/>
            recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde<lb n="5"/>
            fuit Caleb, scriptura loqueretur. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem <lb/>
            in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; <lb/>
            et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in <lb/>
            Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius<lb n="10"/>
            legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in <lb/>
            ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem <lb/>
            habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa <lb/>
            diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim <lb/>
            lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt<lb n="15"/>
            ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis <lb/>
            fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt <lb/>
            se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a <lb/>
            Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui <lb/>
            illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos,<lb n="20"/>
            siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt <lb/>
            fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, <lb/>
            [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea <lb/>
            simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt <lb/>
            Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios<lb n="25"/>
            eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non <lb/>
            hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit <lb/>
            terram quae ab illo possidebatur.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 20 4 cf. Ioa. 15, 13. 14 7 Iud. 1, 21 11 cf. Iud. <lb/>
            1, 8 14 cf. Ios. 15, 63; 18, 28 15 cf. Iud. 19, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">sec. cod. Alex</hi>. 4 ille <hi rend="italic">N</hi> 5 commoratum P 6 loquetur N <lb/>
            8 begnamin <hi rend="italic">(sic semper) N</hi> 11 a Iuda <hi rend="italic">ex</hi> aliud <hi rend="italic">vt. 2 P</hi> iudae N <lb/>
            in ea <hi rend="italic">om. S</hi> 12 ista <hi rend="italic">N</hi> 19 interfectis eis <hi rend="italic">N</hi> 20 csse] et PT1 <lb/>
            <hi rend="italic">om. NV7</hi> 21 fugere potuerunt <hi rend="italic">SNVTbd</hi> poterant <hi rend="italic">YT</hi> 23 in, <lb/>
            <hi rend="italic">quod PST praebent, inclusi</hi> 25 intellegendum est <hi rend="italic">bd</hi> tributaries <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            26 noluerunt <hi rend="italic">SV</hi> 27 liereditauit] habitauit <hi rend="italic">P NT</hi> </note> 
<pb n="455"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae <lb/>
            est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis <lb/>
            dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum <lb/>
            ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed <lb/>
            similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia <lb n="5"/>
            Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod <lb/>
            utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae <lb/>
            aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere <lb/>
            potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene <lb/>
            Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi <lb n="10"/>
            qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu <lb/>
            territus se in suum regnum recepit. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae <lb/>
            est Scytharum ciuitas, neque filias eius. "filias eius" <lb/>
            dicit ciuitates, quas ipsa quasi metropolis instituerat. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et factum est quando praeualuit Israhel, et <lb/>
            posuit Chananaeum in tributum et auferens non abstulit <lb/>
            eum. iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Naue <lb/>
            paene ipsis uerbis. proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur <lb/>
            aut illic per prolepsin dictum est, id est aut hic recapitulando <lb n="20"/>
            aut illic praeoccupando. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et contribulauit Amorrhaeus filios Dan in <lb/>
            monte, quoniam non permisit eos descendere in uallem. <lb/>
            et hoc similiter aut in libro Iesu Naue praeoccupando <lb/>
             commemoratum est aut hic recapitulando.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 27 13 Iud. 1, 27 16 Iud. 1, 28 18 cf. Ios. 17, 13 <lb/>
            22 Iud. 1, 34 24 cf. Ios. 19, 47 (48) </note>

<note type="footnote"> 1 ixXTjoovdfrrjssv <hi rend="italic">cod. Alex</hi>. manases <hi rend="italic">SN</hi> bethsatn <hi rend="italic">PV</hi> betsam <hi rend="italic">SN</hi> <lb/>
            2 scytarum <hi rend="italic">PSV</hi> scitarum <hi rend="italic">N</hi> scitopolis <hi rend="italic">PSVT</hi> scytopolis <hi rend="italic">N</hi> 4 squitia <lb/>
            <hi rend="italic">SN</hi> scvtia <hi rend="italic">pi V</hi> potuerit <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> poterit <hi rend="italic">codd</hi>. 8 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. PSNV1</hi> 10 scitasi <hi rend="italic">N</hi> 12 se <hi rend="italic">om. V1</hi> in suum se <hi rend="italic">SNV*Tbd</hi> <lb/>
            13 bethsam <hi rend="italic">PN</hi> betsam <hi rend="italic">SV</hi> 17 tributum <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> tributarium <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 19 anacefaleosin <hi rend="italic">PSNVT</hi> 20 prolemsin <hi rend="italic">PSVT</hi> prolesin <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            25 hic] illic P </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="456"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ascendit angelus domini super Clauthmontem. <lb/>
            scriptor libri hoc nomine appellauit locum, quia postea scripsit; <lb/>
            nam quando angelus domini super eum ascendit, nondum sic <lb/>
            appellabatur. a ploratione quippe nomen accepit, eo quod <lb/>
            graece *Xao6(i.6&lt;; ploratio dicitur. ibi enim populus fleuit, cum<lb n="5"/>
            audisset ab hoc angelo uerba domini uindicantis in eos, quod <lb/>
            inoboedientes fuissent, quia non exterminauerunt populos <lb/>
            secundum praeceptum eius, quibus praeualuerunt, eligentes <lb/>
            eos facere tributarios quam interimere et perdere, quemadmodum <lb/>
            iusserat dominus. quod siue contemto dei mandato<lb n="10"/>
            siue timore fecerint, ne hostes aduersum se acrius pugnare <lb/>
            pro salute obtinenda quam pro tributo non dando cogerent, <lb/>
            sine dubio peccauerunt uel spernendo quod diuinitus imperatum <lb/>
            est uel non praesumendo quod eos posset qui imperauerat <lb/>
            adiuuare. quod ideo per Iesum noluit eis dicere — si tamen<lb n="15"/>
            adhuc eo uiuente iam fieri praeceperat et non potius praeoccupando <lb/>
            commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit — <lb/>
            quia hoc omnibus uoluit exprobrare per angelum; nondum <lb/>
            autem omnes id fecerant uiuente Iesu, etsi aliqui forte iam <lb/>
            coeperant. credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum uiuente<lb n="20"/>
            Iesu Naue tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israhel <lb/>
            quantum eis ad considendum sufficeret, quamuis in sortibus <lb/>
            suis haberent unde crescendo et conualescendo adhuc aduersarios <lb/>
            exterminarent. proinde post mortem Iesu, posteaquam <lb/>
            praeualuerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos habere<lb n="25"/>
            tributarios secundum uoluntatem suam quam interimere et <lb/>
            perdere secundum uoluntatem dei; propter hoc ad eos corripiendos <lb/>
            angelus missus est. quod uero commemoratum est

<note type="footnote"> 26 Iud. 2, 1 8 cf. Ios. 17, 12-14 </note>

<note type="footnote"> 1 CIauthmontem <hi rend="italic">scripsi:</hi> clautmos montem <hi rend="italic">PV</hi> claudmos montem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            clautmontem <hi rend="italic">N</hi> clauhllõ. montem <hi rend="italic">T</hi> clauthmona montem <hi rend="italic">bd</hi> 4 eo <hi rend="italic">om. PY</hi> <lb/>
            5 clautmos <hi rend="italic">PV</hi> claudmos <hi rend="italic">S</hi> claut. mos <hi rend="italic">N</hi> clatmons <hi rend="italic">T</hi> ubi <hi rend="italic">T</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 6 hoc <hi rend="italic">om. Sbd</hi> 7 populo <hi rend="italic">N</hi> 16 iam] ita <hi rend="italic">T</hi> fieri praeceperat] <lb/>
            coeperat fieri <hi rend="italic">bd</hi> 18 uoluit <hi rend="italic">om. N</hi> 19 fecerunt <hi rend="italic">N</hi> Iesu <lb/>
            tantttque <hi rend="italic">S</hi> 20 est <hi rend="italic">om. V</hi> 21 Naue <hi rend="italic">om. S</hi> 28 commemoratumpraeoccupando <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="457"/>
            in libro Iesu Naue, magis existimo praeoccupando commemoratum, <lb/>
            quod post eius mortem uel futurum esse iam ipse <lb/>
            nouerat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, <lb/>
            qui appellatur Iesu Naue, uel, si ab alio scriptus est, iam <lb/>
            factum esse sciebat post mortem Iesu, quod in illo libro <lb n="5"/>
            praeoccupando commemorauit. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae <lb/>
            comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum <lb/>
            quem dixi eicere [non auferam] eos a facie uestra; et <lb/>
            erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in <lb n="10"/>
            scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei <lb/>
            uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se <lb/>
            exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, <lb/>
            id est facerent eos scandalizari in domino deo suo <lb/>
            eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: <lb n="15"/>
            quod certe manifestum est magnum esse peccatum. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dimisit Iesus populum; et abierunt filii <lb/>
            Israhel unusquisque in domum suam et unusquisque <lb/>
            in hereditatem suam hereditare terram. hoc per recapitulationem <lb/>
            iterari nulla dubitatio est. nam et mors ipsius <lb n="20"/>
            Iesu Naue etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam <lb/>
            ab exordio cuncta breuiter insinuentur, ex quo eis dominus <lb/>
            dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus uixerint <lb/>
            quaeue perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum <lb/>
            ordinem ab eo qui primus est constitutus. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et surrexit generatio altera post eos, qui non <lb/>
            scierunt dominum et opera eius quae fecit Israhel. <lb/>
            exposuit quomodo dixerit "non scierunt dominum", in illis <lb/>
            uidelicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum <lb/>
             est ante illos, ut Israhel sciret dominum.

<note type="footnote"> 1 Ios. 13, 1-3 8 Iud. 2, 3 17 Iud. 2, 6 20 ef. Ios. 24, 28 <lb/>
            21 cf. Iud. 2, 8 26 Iud. 2, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 si <hi rend="italic">om. N</hi> 9 non auferam <hi rend="italic">inclusi;</hi> non auferam <hi rend="italic">enim uerba cod. <lb/>
             Vat. uertit, cum sup. verba cod. Alex. referant</hi> 13 esse <hi rend="italic">S</hi> in <hi rend="italic">om. Pl <lb/>
            17 sec. cod. Alex</hi>. 20 nam et] manet <hi rend="italic">S</hi> 22 insinuarentur <hi rend="italic">PSVTbd</hi> <lb/>
            24 sunt <hi rend="italic">PV</hi> 28 dixerint pIS </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="458"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et seruierunt Baal et Astartibus. solet dici Baal <lb/>
            nomen esse apud gentes illarum partium Iouis, Astarte autem <lb/>
            Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. nam Baal <lb/>
            Punici uidentur dicere dominum: unde Baalsamen quasi <lb/>
            dominum caeli intelleguntur dicere; Samen quippe apud eos<lb n="5"/>
            caeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte <lb/>
            uocatur. et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, <lb/>
            merito creditur hic de filiis Israhel hoc dicere scriptura, <lb/>
            quod Baal seruierunt et Astartibus, quia Ioui et Iunonibus. <lb/>
            nec mouere debet, quod non dixit Astarti, id est lunoni, sed,<lb n="10"/>
            tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. <lb/>
            ad simulacrorum enim multitudinem referri uoluit intellectum, <lb/>
            quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno uocabatur; <lb/>
            ac per hoc tot Iunones quot simulacra intellegi uoluit. uarietatis <lb/>
            autem causa existimo Iouem singulariter, Iunones pluraliter <lb n="15"/>
            commemorare uoluisse; nam eadem causa plurium <lb/>
            simulacrorum etiam Ioues pluraliter dici possent. hoc autem, <lb/>
            id est nomine plurali Iunones in graecis secundum Septuaginta <lb/>
            reperimus, in latinis autem singulariter erat. quorum in illo, <lb/>
            qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo <lb n="20"/>
            erat. Astaroth legimus nec Baal, sed Baalim. quodsi forte <lb/>
            aliud in hebraea uel syra lingua nomina ista significant, deos <lb/>
            tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israhel seruire <lb/>
            non debuit. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uendiditeosin manu inimicorum suorum <lb n="25"/>
            in circuitu. quaeri solet quare dixerit "uendidit" tamquam <lb/>
            aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: <lb/>
            uendidisti populum tuum sine pretio, et apud

<note type="footnote"> 1 Iud. 2, 13 20 cf. Hier. opera t. 28 p. 510. 524 25 Iud. 2, 14 <lb/>
            28 Ps. 43, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 startibus (us 8. I. m. 2) P,SN V 2 est S 4 balsamen PN bal-</hi><lb/>
            samem <hi rend="italic">V</hi> 5 samem <hi rend="italic">PV</hi> 6 estart <hi rend="italic">PNS</hi> estarte <hi rend="italic">.V</hi> 9 bahal <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            startibus <hi rend="italic">PSNV</hi> 12 referre <hi rend="italic">N</hi> 14 quod <hi rend="italic">PISVI</hi> 15 iunonem PSV <lb/>
            16 uoluissem <hi rend="italic">N</hi> pluri.um <hi rend="italic">PS</hi> 21 astaroht <hi rend="italic">ST</hi> 22 deus <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            25 manum <hi rend="italic">PSVT</hi> 27 legitur] dicitur <hi rend="italic">S</hi> 28 tuum <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="459"/>
            prophetam: gratis uenditi estis et non cum argento <lb/>
            redimemini. quare ergo "uenditi", si "gratis" et "sine <lb/>
            pretio" et non potius donati? an forte scripturarum locutio <lb/>
            est, ut uenditus etiam qui donatur dici possit? hic autem <lb/>
            sensus est optimus in eo, quod dictum est: gratis uenditi <lb n="5"/>
            estis, et: uendidisti populum tuum sine pretio, <lb/>
            quia illi, quibus tradidisti populum, inpii fuerunt, non deum <lb/>
            colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus <lb/>
            tamquam pretium uideretur. quod uero dictum est: neque <lb/>
            cum argento redimemini, non ait: neque cum pretio, <lb n="10"/>
            sed: neque cum argento, ut pretium redemtionis intellegamus, <lb/>
            quale dicit apostolus Petrus: non enim argento <lb/>
            et auro redemti estis sed pretioso sanguine tamquam <lb/>
            agni inmaculati. in argento enim propheta omnem <lb/>
             pecuniam significauit, ubi ait: non cum argento redimemini, <lb n="15"/>
            quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen <lb/>
            pretio pecuniario fuerant redimendi. 
</p><p>In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre <lb/>
            uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit <lb/>
            &lt;Iesus&gt; filius Naue; et dimisit ad tentandum in <lb n="20"/>
            eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam <lb/>
            quemadmodum custodierunt patres eorum an non. <lb/>
            et dimisit dominus gentes has, ut non - auf err e t <lb/>
            illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, <lb/>
            satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes <lb n="25"/>
            bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus <lb/>
            isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum,

<note type="footnote"> 1 Es. 52, 3 9 I Petr. 1, 18. 19 18 Iud. 2, 21-23 </note>

<note type="footnote"> 4 autem dici <hi rend="italic">N</hi> 7 tradisti <hi rend="italic">S</hi> nec <hi rend="italic">T</hi> dominum <hi rend="italic">N</hi> 10 pretio <lb/>
            -cum <hi rend="italic">om. N</hi> 11 redemtionis <hi rend="italic">om</hi>. P1 13 tamquam <hi rend="italic">om. PSVTbd</hi> <lb/>
            14 prophetam <hi rend="italic">N</hi> 16 sanguines Sl sanguinem ln sanguine <hi rend="italic">N</hi> 18 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 19 uerum <hi rend="italic">N</hi> 20 Iesus <hi rend="italic">retinui cum bd: om. codd</hi>. 21 obseruabant <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> obseruabunt <hi rend="italic">VTbd</hi> ea <hi rend="italic">bd</hi> 23 dimisitj ayr,,av <hi rend="italic">cod. Alex</hi>. <lb/>
            anferet <hi rend="italic">P</hi> 24 celeriter <hi rend="italic">scripsi:</hi> tunc <hi rend="italic">libri; sed cf. p. 460,</hi> 24 manum <lb/>
            <hi rend="italic">PSN</hi> manus <hi rend="italic">in ras. T</hi> 25 quaere <hi rend="italic">P\'</hi> 26 esset <hi rend="italic">PSV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            si tentati in eis non reprobi inuenirentur eisque talibus inuentis, <lb/>
            quales eos esse debere praeceperat dominus, iam gentes illae <lb/>
            auferrentur a facie eorum, si ita uiuerent, nec bellis eos <lb/>
            exerceri oporteret. uerba enim domini hucusque accipienda sunt: <lb/>
            propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum<lb n="5"/>
            meum, quod mandaui patribus eorum, et <lb/>
            non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam <lb/>
            auferre uirum a facie ipsorum — id est aduersarium <lb/>
            — cetera uero uerba scriptoris sunt exponentis, unde dixerit <lb/>
            dominus non se ablaturum uirum de gentibus quas reliquit<lb n="10"/>
            Iesus filius Naue. deinde subiungens, qua causa dereliquerit, <lb/>
            et dimisit, inquit ad tentandum in eis Israhel, si <lb/>
            obseruant uiam domini abire in eam, quemadmodum <lb/>
            custodierunt patres eorum an non, eos uolens <lb/>
            intellegi patres custodisse uiam domini, qui fuerunt cum Iesu,<lb n="15"/>
            id est eo tempore quo ille uiuebat. generationem quippe <lb/>
            alteram superius retulit surrexisse post illos, qui uixerunt cum <lb/>
            Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent <lb/>
            dominum: pro quibus tentandis, id est probandis, relictae <lb/>
            fuerant gentes nec exterminatae per Iesum. <lb n="20"/>
            
</p><p>Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam <lb/>
            humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit <lb/>
            scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non <lb/>
            auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu <lb/>
            Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit <lb n="25"/>
            Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt <lb/>
            omnia bella Chanaan, uerum propter generationes <lb/>
            filiorum Israhel docere illos bellum. erat

<note type="footnote"> 5 Iud. 2, 20 25 Iud. 3, 1. 2. 3 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 tentat N inuenti N 3 auferentur PSINVI ut nee N ne T</hi><lb/>
            4 hocusque <hi rend="italic">N</hi> 6 mandauid <hi rend="italic">N</hi> 9 dixerat <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 12 in eis OfH. <lb/>
            <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 13 obsement <hi rend="italic">VTbd</hi> ea <hi rend="italic">PNVTbd</hi> 18 offenderunt <hi rend="italic">V2bd</hi> <lb/>
            20 ferant <hi rend="italic">V1</hi> 21 taquam (ta 8. <hi rend="italic">1. add. m. 2) P</hi> 24 illas <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            manu <hi rend="italic">scripsi cum d:</hi> manus <hi rend="italic">codd</hi>. 25 s9-v*j <hi rend="italic">&lt;a&gt;</hi> utłij\'uv in <hi rend="italic">cod. Altx. <lb/>
            legendum est</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="461"/>
            ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent, id <lb/>
            est, ut tanta pietate et oboedientia legis dei bellarent quanta <lb/>
            patres eorum qui domino deo etiam bellando placuerunt, non <lb/>
            quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis <lb/>
            et in bello. quod autem sequitur: uerum qui ante illos <lb n="5"/>
            11 non scierunt illas, quid nisi gentes uult intellegi, quas <lb/>
            nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, <lb/>
            hoc est probationi relictae sunt? deinde commemorans quae <lb/>
            sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum, quas <lb/>
            in libris Regnorum manifestius exprimit. satrapiae autem dicuntur <lb n="10"/>
            quasi parua regna, quibus satrapes praeerant: quod <lb/>
            nomen in illis partibus cuiusdam honoris est siue fuit. et <lb/>
            omnem, inquit, Chananaeum et Sidonium et Euaeum <lb/>
            inhabitantem Libanum a monte Hermon usque ad <lb/>
             Laboemath. et factum est, ut tentaretur in ipsis <lb n="15"/>
            Israhel. tamquam diceret: hoc autem factum est, ut tentaretur <lb/>
            in ipsis Israhel, scire si audient mandata domini; <lb/>
            non ut sciret deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut <lb/>
            scirent ipsi et sua conscientia uel gloriarentur uel conuincerentur <lb/>
            utrum audirent mandata domini, quae mandauit <lb n="20"/>
            patribus eorum in manu Moysi. quoniam ergo manifestati <lb/>
            sibi sunt non se oboedisse deo in his gentibus quae <lb/>
            ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem <lb/>
            fuerant derelictae, propterea dixit deus uel illa, in quibus <lb/>
            aperte missus angelus et locutus expressius est, uel paulo <lb n="25"/>
            ante, ubi ait: propter quod tanta dereliquit gens <lb/>
            haec testamentum meum, quod mandaui patribus <lb/>
            eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non <lb/>
            adponam auferre uirum a facie ipsorum.

<note type="footnote"> 9 cf. I Eeg. 6, 4 sqq. 16 Iud. 3, 4 18 cf. Sus. 35 </note>

<note type="footnote"> 1 temptationfi <hi rend="italic">PST</hi> 5 et] est <hi rend="italic">Tb</hi> qui] quia <hi rend="italic">P</hi> 6 nescierunt <hi rend="italic">SVbd</hi> <lb/>
            7 fuerant <hi rend="italic">VT</hi> 9 satrapas ST1 10 satrapae <hi rend="italic">S</hi> 11 satrapes <hi rend="italic">T</hi> satrapae <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            12 honeris <hi rend="italic">N</hi> 14 a monte <hi rend="italic">scripsi:</hi> ante montem <hi rend="italic">libri</hi> 15 laboeniat <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            caboemath <hi rend="italic">Vbd</hi> labemath <hi rend="italic">T</hi> 22 sibi <hi rend="italic">om. S</hi> iis <hi rend="italic">bd</hi> 25 expresse <lb/>
            locutus <hi rend="italic">b</hi> expressus <hi rend="italic">PSVd</hi> expraesus <hi rend="italic">N</hi> 26 derelinquit <hi rend="italic">PSV1</hi> <lb/>
            dereliquit tanta <hi rend="italic">T</hi> 27 mandauit <hi rend="italic">N</hi> </note> 
<pb n="462"/>
            
</p><p>Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis <lb/>
            de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno <lb/>
            uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te <lb/>
            bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini <lb/>
            et crescatis et hereditetis terram. poterat<lb n="5"/>
            hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, <lb/>
            ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus <lb/>
            fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii <lb/>
            exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: <lb/>
            ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non<lb n="10"/>
            bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, <lb/>
            quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. <lb/>
            neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non <lb/>
            poterat uel perdere uel nasci potius non permittere. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et excitauit dominus saluatorem Israhel et <lb n="15"/>
            saluauit eos. deinde uelut quaereretur quem saluatorem, <lb/>
            Gothoniel, inquit, filium Cenez. accusatiuum enim casum <lb/>
            hic debemus accipere, tamquam diceretur " Gothonielem". <lb/>
            aduertendum est autem quod saluatorem dicat etiam hominem, <lb/>
            per quem deus saluos faciat. nam clamauerunt filii Israhel <lb n="20"/>
            ad dominum; et excitauit dominus saluatorem Israhel <lb/>
            et saluauit eos, Gothoniel filium Cenez fratrem Caleb <lb/>
            iuniorem ipsius, et exaudiuit eos. inter illa autem quae <lb/>
            appellantur <sic>uxsppotTot</sic>, hoc genus rarum est, quoniam habet et <lb/>
            illud quod Graeci uocant <sic>uotspoXr/tfav</sic>. quod enim ait postea:<lb n="25"/>
            et exaudiuit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. nam <lb/>
            ordo est: et clamauerunt filii Israhel ad dominum. et exaudiuit <lb/>
            eos et excitauit dominus saluatorem Israhel. deinde quod hic <lb/>
            interpositum est: et saluauit eos, et postea dictum est:

<note type="footnote"> 2 Ex. 23, 29. 30 15 Iud. 3, 9 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 dcutero S domini T</hi> 4 eiciam] <hi rend="italic">etiam PSl 5 hereditatis N</hi> <lb/>
            poterant Pl 6 hanc] autg <hi rend="italic">V</hi> 14 nasci] pasci <hi rend="italic">PSNVbd</hi> 17 gothonihel <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 18 diceret <hi rend="italic">Sbd</hi> gotoelem <hi rend="italic">S</hi> gotonielem <hi rend="italic">N</hi> 22.frater <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            28 iunior <hi rend="italic">T</hi> xat tis-rjxo-jsEv <hi rend="italic">cmILv Lag</hi>. 24 yperbata <hi rend="italic">PSNVT</hi> <lb/>
            25 ysterologian <hi rend="italic">PVT</hi> ysterologiam <hi rend="italic">S</hi> yyterologian <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            Gothoniel — uelut Gothonielem — filium Cenez, si ita <lb/>
            diceretur, planius fieret: et excitauit dominus saluatorem <lb/>
            Israhel Gothoniel filium Cenez et saluauit eos. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quadraginta annos quieuisse terram promissionis a <lb/>
             bellis sub Gothoniele iudice scriptura testatur: quantum <lb n="5"/>
            temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio <lb/>
            tantummodo rege pacata habere potuerunt. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando <lb/>
            occidit Eglom regem Moab. cum enim solus soli insidiaretur, <lb/>
            ut eum percuteret, hoc illi ait: uerbum occultum mihi <lb n="10"/>
            est ad te, rex. ut ille a se omnes, qui cum illo fuerant, <lb/>
            remoueret. quod cum factum esset, iterum dixit Aod: uerbum <lb/>
            dei mihi ad te, rex. sed potest non esse mendacium, quandoquidem <lb/>
            uerbi nomine solet etiam factum appellare scriptura; <lb/>
            et reuera ita erat. quod autem dixit: uerbum dei, intellegendum <lb n="15"/>
            est hoc illi deum ut faceret praecepisse, qui eum populo <lb/>
            suo excitauerat saluatorem, sicut illis temporibus talia fieri <lb/>
            diuinitus oportebat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>