<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:6.1-6.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:6.1-6.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. Dominus dicit ad Iesum Naue: et sicut eram <lb/>
            cum Moyse, ita ero et tecum. non solum autem hoc <lb/>
            testimonio sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur <lb/>
            Moyses ita defunctus ut dei famulus et deo placens, <lb/>
            quamuis in eo illa uindicta completa sit, ne terram promissionis <lb n="15"/>
            intraret. ex quo datur intellegi dominum etiam bonis <lb/>
            seruis suis in aliquo suscensentem et temporaliter uindicare <lb/>
            et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius <lb/>
            uasa in honorem utilia domino, quibus daturus est promissa <lb/>
            sanctorum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est dominus <lb/>
            ad legum Naue exhortans et confirmans eum seque promittens <lb/>
            cum illo futurum mandauerit idem Iesus populo per scribas, <lb/>
            ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant

<note type="footnote"> 1 Rom. 15, 10: 11, 25. 26 5 Deut. 33, 17 11 Ios. 1,5 13 cf. <lb/>
            Deut. 32, 48-52; 34, 4. 5 18 cf. II Tim. 2, 21 23 cf. Ios. 1, 11 </note>

<note type="footnote"> 2 populo] plebe <hi rend="italic">N</hi> in Israhel <hi rend="italic">PSbd</hi> 5 inter] in <hi rend="italic">X</hi> 6 pulcrituilo <lb/>
            <hi rend="italic">SN</hi> 9 Expliciunt questiones deuteronoinii <hi rend="italic">fol. 168 P</hi> Finiunt <lb/>
            quaestiones de deuteronomio. Inč locutiones de iesu naue <hi rend="italic">fol. 121 N</hi> <lb/>
            Expliciciunt questiones deuteronomii Incipiunt questiones ihesu naue <hi rend="italic">fol. <lb/>
             144 T, fol. 195 U</hi> <lb/>
            10 Incipiunt quaestiones iesu naue <hi rend="italic">fol. 169 P, pag. 484 S</hi> Explicit <lb/>
            loquutiones de iesu naue. InC quaestiones eiusdem libri <hi rend="italic">fol. 122 N</hi> <lb/>
            11 et <hi rend="italic">om. V</hi> 15 eo] se <hi rend="italic">N</hi> 17 irascentem <hi rend="italic">U</hi> 23 Iesus] isri <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            24 praeparent <hi rend="italic">PSNVIU</hi> iordanen <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"><lb/>
            27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            transituri, cum inueuiantur post multo plures dies transisse <lb/>
            Iordanem. cum enim haec populo mandasset, misit exploratores <lb/>
            in lericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima <lb/>
            ciuitas occurrebat; illi autem diuerterunt ad Raab mulierem <lb/>
            fornicariam et ab illa occultati atque a rege quaesiti et<lb n="5"/>
            minime inuenti eadem dimittente illos per fenestram et monente, <lb/>
            ut triduo laterent in montanis, quattuor dies uidentur <lb/>
            esse consumpti. inde posteaquam nuntiauerunt quae circa illos <lb/>
            gesta fuerint promouit Iesus cum populo uniuerso de loco, <lb/>
            ubi erat diluculo. qui cum uenisset ad Iordanem, diuertit et<lb n="10"/>
            mansit; tunc rursus populus admonetur, ut post triduum se <lb/>
            praeparet transire Iordanem arca domini praecedente. hinc <lb/>
            ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit <lb/>
            populo nuntiari, ut cibaria praepararent tamquam post tres <lb/>
            dies memoratum fluuium transituri; potuit enim hoc sicut<lb n="15"/>
            homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter reuertissent. <lb/>
            quibus tardantibus intellegitur, quamuis scriptura tacuerit, <lb/>
            ex diuina dispositione cetera inpleta, ut iam inciperet apud <lb/>
            populum glorificari Iesus et ostendi, quod cum illo dominus <lb/>
            esset, sicut fuerat cum Moyse. nam et hoc illi dicitur fluuium<lb n="20"/>
            transituro, sicut scriptum est: et dixit dominus ad Iesum: <lb/>
            in die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis <lb/>
            Israhel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse <lb/>
            sic ero et tecum. nec incredibile debet uideri etiam illos <lb/>
            cum quibus deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione <lb n="25"/>
            agere uoluisse, in qua sibi deum tamen fiderent esse rectorem, <lb/>
            eorumque ex illius a quo regebantur prouidentia consilia <lb/>
            fuisse mutata. nam et Moyses ipse utique tamquam homo <lb/>
            putauerat esse faciendum, ut causas populi sic audiret,

<note type="footnote"> 2 cf. Ios. 2, 3—6 21 Ios. 3, 7 28 cf. Ex. 18, 13-26 </note>

<note type="footnote"> 1 transire <hi rend="italic">N</hi> 3 hierichum <hi rend="italic">PSV</hi> hiericho <hi rend="italic">NU</hi> iherico <hi rend="italic">T</hi> traiecto <lb/>
            <hi rend="italic">SVTbd</hi> 4 rahab <hi rend="italic">SsY</hi> 5 occultatis <hi rend="italic">V</hi> quaesitis <hi rend="italic">V</hi> 8 eos <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 promouit Iesus] primouitiis <hi rend="italic">N</hi> 10 uenissent <hi rend="italic">T</hi> iordanen <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 rursQ <hi rend="italic">V</hi> 12 iodanem <hi rend="italic">S iordanen T</hi> 13 fuisse primam <hi rend="italic">N</hi> qua. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">praeparent PSNVIUl</hi> 18 disposione S1 19 Iesus] <hi rend="italic">isrt N</hi> 26 uidcrent <lb/>
            <hi rend="italic">PVU</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="421"/>
            quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse <lb/>
            non posset; eiusque dispositio diuinitus et hoc ipsum socero <lb/>
            eius suggerente et monente atque hanc admonitionem deo <lb/>
            adprobante mutata est. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Scribae populo dicunt: cum uideritis arcam testimonii <lb n="5"/>
            domini dei nostri et sacerdotes nostros et <lb/>
            Leuitas tollentes eam, proficiscimini de locis uestris <lb/>
            et ite post eam. sed longum interuallum sit inter <lb/>
            uos et illam, quantum duo milia cubitorum stabitis; <lb/>
            ne propinquetis ei, ut sciatis uiam quam ibitis [in] <lb n="10"/>
            eam. non enim abistis uiam ab hesterna et nudiustertiana <lb/>
            die. longe iussum est arcam praecedere, ut posset <lb/>
            a populo uideri. tam grande quippe agmen, si post eam <lb/>
            proximum pergeret, non eam uideret praeire nec nosset qua <lb/>
            sequeretur. ex hoc autem facto intellegendum est, quod <lb n="15"/>
            columna illa nubis, quae solebat mouendis castris signum <lb/>
            dare et iter ostendere, iam recesserat nec eis adparebat; hinc <lb/>
            factum est, ut etiam triduum illud ex humana dispositione <lb/>
            praediceretur. nunc ergo duce Iesu arcam domini sequuntur <lb/>
             nube subtracta tamquam uelamine ablato. Iordanes autem <lb n="20"/>
            plenus erat per totam crepidinem suam sicut in diebus <lb/>
            messis tritici. hoc incredibile uidetur regionibus nostris. <lb/>
            ibi autem, sicut perhibent qui nouerunt, initio ueris est messis <lb/>
            tritici; tunc autem ille fluuius repletur amplius quam per <lb/>
            hiemem. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et erunt uobis lapides isti memoriale filiis <lb/>
            Israhel usque in aeternum. quomodo "in aeternum", <lb/>
            cum caelum et terra transeant? an quoniam aeternum aliquid <lb/>
            significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint?

<note type="footnote">5 Ios. 3, 3. 4 16 cf. Ex. 13, 21 18 cf. quaest. II 18 20 Ios. <lb/>
            3, 15 26 Ius. 4, 7 28 cf. Matth. 24, 35 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 stibeunde <hi rend="italic">N</hi> 5 populi <hi rend="italic">VT</hi> 7 leuites <hi rend="italic">PSU1</hi> 10 in <hi rend="italic">inclusi cf. <lb/>
             Loc. de Iesu Naue II p. 614 ed. meae</hi> 11 nudustertiana <hi rend="italic">PXVIUx</hi> <lb/>
            12 de longe <hi rend="italic">V</hi> praecidere <hi rend="italic">N</hi> 14 praeire] priret <hi rend="italic">PTl</hi> 15 sequaretur <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 19 praedicaretur <hi rend="italic">N</hi> Iesu] ium <hi rend="italic">N</hi> 20 iordanis <hi rend="italic">VINT</hi> <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">ώτε</foreign>ì <foreign xml:lang="grc">έν ήμέραις</foreign> lh:1st iv jjLtpon <hi rend="italic">Lag</hi>. 23 in initio <hi rend="italic">bd</hi> 28 terram <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            quamuis possit quod in graeco est: <foreign xml:lang="grc">ἕως τοῦ αἰῶνος</foreign>, dici latine <lb/>
            et "usque in saeculum", quod non est consequens ut intellegatur <lb/>
            aeternum. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit dominus ad Iesum dicens: manda sacerdotibus <lb/>
            portantibus aream testamenti testimonii. solet <lb n="5"/>
            dici arca testamenti uel arca testimonii; nunc dicta est arca <lb/>
            testamenti testimonii, ut non solum arca sed etiam ipsum <lb/>
            testamentum appellaretur testamentum testimonii. hinc enim <lb/>
            dicit apostolus: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata <lb/>
            est testimonium habens per legem et prophetas. <lb n="10"/>
            in cuiusdam enim rei alterius uenturae testimonium datum <lb/>
            fuerat illud. quod dicitur testamentum uetus. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dixit dominus ad Iesum: fac tibi ipsi cultros <lb/>
            de petra acutos uel, sicut habet graecus, de petra acuta <lb/>
            et sedens circumcide filios Israhel iterum. in hoc<lb n="15"/>
            praecepto quaeritur cur dixerit "iterum"; non enim unus <lb/>
            homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat <lb/>
            in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo <lb/>
            dictum est "iterum", ut circumcisus iterum circumcideretur <lb/>
            non homo, sed populus; nam et sequentia id ostendunt. dicit<lb n="20"/>
            enim scriptura: et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi <lb/>
            acutos et circumcidit filios Israhel in loco qui uocatur <lb/>
            Collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit <lb/>
            Iesus filios Israhel: qui aliquando fuerant in uia et <lb/>
            qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant<lb n="25"/>
            ex Aegypto, omnes istos circumcidit Iesus. quadraginta <lb/>
            enim et duobus annis conuersatus est Israhel <lb/>
            in deserto Mabdaritide [et]. ideo incircumcisi erant

<note type="footnote">4 Ios. 4, 15 6 cf. Ex. 39, 15 (35); Ex. 40, 3 9 Eom. 3, 21 <lb/>
            13 Ios. 5, 2 21 los. 5, 3-7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 eostuaeonos <hi rend="italic">PVS</hi> eustueonos <hi rend="italic">K</hi> «ostuaeonos <hi rend="italic">T</hi> 8 pr. testaineutum <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> testiinonifl P 9 legis <hi rend="italic">K</hi> 14 sx ns-pot; ay.poto(\'ioo: <hi rend="italic">Lag</hi>. ex <lb/>
            <hi rend="italic">xi-ou;</hi> dv.poT\'J;jio\'j <hi rend="italic">Tisch</hi>. 17 bis <hi rend="italic">om</hi>. P1 erat <hi rend="italic">om. PVT</hi> 18 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. K</hi> ide P1 21 sibi sibi ipsi <hi rend="italic">P-ST</hi> saoru» <hi rend="italic">cod. Alex. et Lag</hi>. <lb/>
            23 circumpugnauit <hi rend="italic">K</hi> 25 circumcisi P1 2G ex] in KVI 28 mabdarithide <lb/>
            P mabdarith <hi rend="italic">SVT</hi> et <hi rend="italic">inclusi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="423"/>
            illorum plurimi pugnatorum qui exierant de terra <lb/>
            Aegypti, qui inoboedientes fuerant mandatis dei, in <lb/>
            quibus et definierat dominus eis, ne uiderent illi <lb/>
            terram quam iurauerat dominus patribus eorum dare <lb/>
            illis, terram fluentem lac et mel. pro his autem substituit <lb n="5"/>
            filios eorum, quos circumcidit Iesus, eo quod <lb/>
            fuissent in itinere incircumcisi. manifestum est ergo non <lb/>
            omnes fuisse, sed quosdam. quidam enim de Aegypto exeuntium <lb/>
            filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere <lb/>
            Iesus: illorum scilicet filios, qui genuerunt in deserto <lb n="10"/>
            et contempserunt eos circumcidere, quod inoboedientes erant <lb/>
            legi dei. nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos <lb/>
            eos qui habent christiani baptismi sacramentum hoc testimonio <lb/>
            legis adiuuari se putent, quia nullus bis numero unus homo <lb/>
            est circumcisus, sed populus qui iam fuerat in quibusdam <lb n="15"/>
            circumcisus, in quibusdam uero adhuc incircumcisus erat. et <lb/>
            si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem <lb/>
            deus iuberet, numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, <lb/>
            quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus <lb/>
            haereticis ab Israhelitarum societate segregatis? cum uero <lb n="20"/>
            etiam satis adpareat quare sit a deo dictum, nullum hic <lb/>
            possunt homines erroris sui patrocinium reperire. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quando Iesus uidit uirum contra se stantem euaginato <lb/>
            gladio et eo respondente dicit, quod esset princeps <lb/>
            militiae uirtutis domini, et prostratus in terram dixit: <lb n="25"/>
            quid praecipis tuo famulo? quaeri potest, utrum angelo <lb/>
            se prostrauerit eumque dixerit dominum an potius intellegens <lb/>
            a quo missus fuerit ipsum dominum dixerit eique se prostrauerit. <lb/>
            erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique <lb/>
             in ipsa ciuitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox

<note type="footnote"> 23 cf. Ios. 5. 13. 14 26 Ios. 5, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 exierunt <hi rend="italic">SNTbd</hi> 5 lac] fac <hi rend="italic">N</hi> 7 fuisset Pl 12 ii <hi rend="italic">bd</hi> 14 putant <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> nullum <hi rend="italic">PSl</hi> 16 adhunc P1 21 satis etiam <hi rend="italic">bd</hi> hinc <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            22 hominis <hi rend="italic">N</hi> 23 Quando] quomodo <hi rend="italic">S</hi> 24 didicit <hi rend="italic">NT</hi> 26 tua Pl <lb/>
            27 prostauerit N dm 81 28 fuerat <hi rend="italic">Tbcl</hi>- </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="424"/>
            futurum erat, ut in eam possent intrare, sed in agro ad eam <lb/>
            pertinente; nam interpretatio, quae est ex hebraeo, sic habet. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>In eo quod factum est, ut Achar de tribu Iuda furaretur <lb/>
            de anathemate ciuitatis Iericho contra praeceptum domini, <lb/>
            et propter eius peccatum tria milia quae missa fuerant in <lb n="5"/>
            Gai dederunt terga hostibus et occisi sunt ex eis triginta sex <lb/>
            uiri et populo grauiter territo Iesus cum senioribus se prostrauit <lb/>
            ad dominum eique responsum est ideo factum esse, quod <lb/>
            peccauerit populus, minatus est etiam deus non se cum eis <lb/>
            futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis, et quod ostensus<lb n="10"/>
            est qui fecerat nec solus occisus, sed cum omnibus suis: <lb/>
            quaeri solet quomodo iuste pro alterius peccatis in alios <lb/>
            uindicetur, maxime quia in lege dominus dixit nec patres pro <lb/>
            filiorum nec filios pro patrum peccatis esse puniendos. an <lb/>
            illud iudicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam<lb n="15"/>
            pro altero puniant, dei autem iudicia non sunt eius modi, <lb/>
            qui alto et inuisibili consilio suo nouit quatenus extendat <lb/>
            etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? <lb/>
            non enim aliquid dirum, quantum adtinet ad uniuersi mundi <lb/>
            administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque<lb n="20"/>
            morituri. et tamen apud eos qui talia metuunt disciplina <lb/>
            sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed inuicem <lb/>
            sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis et unius <lb/>
            hominis alia pro aliis sint membra sollicita. nec tamen credendum <lb/>
            est etiam poenis quae post mortem inrogantur alium pro<lb n="25"/>
            alio posse damnari, sed in his tantum rebus hanc inrogari <lb/>
            poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo

<note type="footnote"> 2 cf. Hieron. Patrol. XXVIII p. 474 3 (of. Ios. 7 13 cf. Deut. <lb/>
            24, 16 22 cf. I Cor. 12, 12. 25 </note>

<note type="footnote"> 2 pertinentem <hi rend="italic">PSIN</hi> 6 gia <hi rend="italic">P</hi> 7 se <hi rend="italic">om. P</hi> prostauit N <lb/>
            9 illis <hi rend="italic">T</hi> 11 suis quod n tantQ unusquisque pro se sed et pro aliis <lb/>
            debeat esse sollicitus suis quaeri <hi rend="italic">sqq. T</hi> 13 uindicetur] ut indicetur <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            15 aliud <hi rend="italic">bd</hi> 16 sint <hi rend="italic">PNV</hi> 17 inuisibili et F1 quatenus <hi rend="italic">om. Pl</hi> <lb/>
            18 etiam <hi rend="italic">Onl. T</hi> 19 aduersi <hi rend="italic">T</hi> 20 contingi Pl 21 eos <hi rend="italic">om</hi>. Sl metunt <lb/>
            Pl 24 aliis] alias <hi rend="italic">V</hi> 26 interrogari <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="425"/>
            finirentur. simul etiam ostenditur quantum conexa sit in populi <lb/>
            societate ipsa uniuersitas, ut non in se ipsis singuli, sed et <lb/>
            tamquam partes in toto extimentur. per unius igitur peccatum <lb/>
            mortemque paucorum admonitus est populus uniuersus tamquam <lb/>
            in corpore uniuerso quaerere quod admissum est. simul etiam <lb n="5"/>
            significatum est quantum mali fieret, si uniuersa illa congregatio <lb/>
            peccasset, quando ne unus quidem ita potuit iudicari, <lb/>
            ut ab eo possent ceteri esse securi. at uero, si Achar ab <lb/>
            aliquo inuentus atque conprehensus et illius criminis reus ad <lb/>
            iudicium Iesu fuisset adductus, nequaquam putandum est <lb n="10"/>
            hominem iudicem uel pro illo uel cum illo quemquam alium, <lb/>
            qui societate facti eius minime teneretur, fuisse puniturum. <lb/>
            neque enim ei mandatum legis licebat excedere, quod datum <lb/>
            est hominibus, ne iudicio suo, quod in hominem homini iussum <lb/>
            siue permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur <lb n="15"/>
            esse plectendum. longe autem secretiore iustitia iudicat deus, <lb/>
            qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, <lb/>
            uel liberare uel perdere. uisibiles igitur adflictiones hominum <lb/>
            siue mortes, quoniam his quibus ingeruntur et obesse et <lb/>
             prodesse possunt. nouit dominus in occulto prouidentiae suae <lb n="20"/>
            quemadmodum iuste quibusque dispenset, etiam cum aliorum <lb/>
            peccata in aliis uidetur ulcisci. poenas uero inuisibiles, quae <lb/>
            nonnisi nocent et prodesse non possunt, ita nullus deo iudice <lb/>
            pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice luere nullus nisi <lb/>
            pro sua culpa istas uisibiles debet. hoc enim praecepit homini <lb n="25"/>
            iudici deus in his quae ad humanum iudicium pertinent <lb/>
            uindicanda. quod in suo iudicio facit ipse, quo potestas non <lb/>
            aspirat humana.

<note type="footnote"> 17 cf. Iac. 4, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 etiam <hi rend="italic">ex</hi> eo <hi rend="italic">V</hi> quanta <hi rend="italic">S V</hi> populo P populis <hi rend="italic">N</hi> 2 et] etiam <lb/>
            <hi rend="italic">BV om. N</hi> 3 tamquarn] quia <hi rend="italic">V</hi> exaestimentur V1 aestimentur <hi rend="italic">N<lb/>
             exislimentur Tbtl igitur] ergo T</hi> 7 unius P <hi rend="italic">iudicare PSX uin-</hi> <lb/>
            dicari <hi rend="italic">T</hi> 8 essecuri <hi rend="italic">N</hi> 10 putandus P 11 quemquem F1 13 ei <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 14 iussum] uisum Px 15 est <hi rend="italic">om. V</hi> 20 occulte <hi rend="italic">N</hi> 21 dispendet <lb/>
            P1 25 dedit <hi rend="italic">T</hi> 27 uindica <hi rend="italic">N</hi> 28 adspirat <hi rend="italic">N</hi> </note> 
<pb n="426"/>
             
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Merito quaeritur, cum dominus propter illum, qui de <lb/>
            anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus <lb/>
            igni cremari, cur eum ostensum Iesus lapidari potius a populo <lb/>
            fecerit. an ita eum mori oportuit quemadmodum Iesus, qui <lb/>
            propius dominum sequebatur, domini uerba iubentis intellegere<lb n="5"/>
            potuit? sic enim alius quisquam non facile potuit. unde magis <lb/>
            quaerendum est cur lapidationem ignem appellauerit dominus, <lb/>
            quam credendum legum aliud fecisse quam iusserat dominus. <lb/>
            nam neque ad intellegendum uerba domini quisquam potuit <lb/>
            esse sapientior neque ad faciendum quisquam oboedientior. <lb n="10"/>
            proinde ignis nomine poenam potuisse significari scriptura <lb/>
            testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israhel: et <lb/>
            eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: ubi utique <lb/>
            duram tribulationem intellegi uoluit. 
</p><p>Duae autem mihi causae occurrunt — non ut ambae sint,<lb n="15"/>
            sed ut altera ex eis — cur non ille cum suis omnibus euidenti <lb/>
            igne crematus sit. si enim peccatum eius dominus tale esse <lb/>
            iudicauit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum. <lb/>
            propter ipsam expiationem et purgationem congruenter illa <lb/>
            poena ignis nomen accepit. neque ad hunc intellectum quisquam <lb n="20"/>
            tendere admoneretur, si eum proprie uisibilis ignis <lb/>
            exureret, sed in eo quisque remaneret, quod aperte uidebat <lb/>
            inpletum, nec aliquid ultra quaereret; nunc uero cum propter <lb/>
            dei uerba et factum Iesu, a quo praeuaricari illa uerba non <lb/>
            possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse. <lb n="25"/>
            eleganter agnoscitur illa poena hominem. ne in posterum

<note type="footnote"> 1 cf. Ios. 7, 15. 25 12 Deut. 4, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 faceret PVI 3 igni om. PVT</hi> cur eum] circO T\'1 ostensus <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 5 propiuus <hi rend="italic">P</hi> proprium <hi rend="italic">N</hi> domini <hi rend="italic">om. NVT</hi> 6 sic—potuit <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVT</hi> 9 neque (ne <hi rend="italic">s. l. m. 2) PS</hi> intellegenda <hi rend="italic">N</hi> 10 sapientior-potuisse <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. inferiore adscripta postero tempore praesecta <lb/>
            siint V</hi> facienda <hi rend="italic">PSXT</hi> obediur <hi rend="italic">N</hi> 13 eduxi <hi rend="italic">N h. rij;</hi> xa;«vat&gt; <lb/>
            •tf(; s-.oYjpds «4 Arpntoo <hi rend="italic">Lag</hi>. itaque 81 14 intellegit <hi rend="italic">P</hi> 15 mihi <lb/>
            autem <hi rend="italic">SIN</hi> 17 peccatum şiţ <hi rend="italic">P</hi> 21 ammonetur <hi rend="italic">PSIV</hi> 22 exueret <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            remanet <hi rend="italic">PSlN</hi> oparte 81 24 Iesu aJ sua <hi rend="italic">PS</hi> a <hi rend="italic">om. T</hi> 26 aguoscere <lb/>
            TV </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            peccato illo interiret. fuisse purgatum. quod significant etiam <lb/>
            uasa in Leuitico, quae iubentur igne purgari. si autem tale <lb/>
            fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam uitam <lb/>
            gehenna susciperet, ideo Iesus eum uoluit lapidari, ut quod <lb/>
            a domino dictum est: igni cremabitur, illud admoneret <lb n="5"/>
            intellegi, quod dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. <lb/>
            si enim dixisset dominus: igni eum cremabitis et <lb/>
            omnia eius, huic sensui locus nullus esset: cum uero ita <lb/>
            positum est, ut magis uideatur deus quod ei futurum esset <lb/>
            praedixisse quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse, <lb n="10"/>
            melius non potuit facere Iesus, qui diuina uerba sicut <lb/>
            tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice <lb/>
            fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, <lb/>
            ne in illis ignibus uerba domini uiderentur inpleta, quae ob <lb/>
            aliud dicta uolebat intellegi. <lb n="15"/>
            
</p><p>Nec mouere debet, quod non ipsum tantum sed etiam omnia <lb/>
            quae sunt eius deus cremanda igni praedixerit. sic enim ait: <lb/>
            igni cremabitur et omnia quaecumque sunt ei. omnia <lb/>
            enim quaecumque sunt ei, opera eius possunt intellegi, <lb/>
            quae cum illo dixit esse concremanda, non sicut dicit apostolus <lb n="20"/>
            de quibusdam operibus igne consumptis "ipse autem <lb/>
            saluus erit", si huius peccatum ita intellegendum est, ut <lb/>
            etiam aeterno igne puniatur. filios ergo eius et filias cum <lb/>
            pecoribus et omnibus quae habebat populus quidem cum <lb/>
            eum puniret, simul lapidibus obruit; non tamen hoc iudicio <lb n="25"/>
            humano, sed prophetico spiritu fecit Iesus siue ita intellegens <lb/>
            "omnia quae sunt ei", ut nec filios censeret exceptos lapidationis <lb/>
            etiam poenam pro igne ingerens, siue opera eius quae <lb/>
            post mortem deus in illo fuerat crematurus non solum per <lb/>
             cetera quae illi erant uerum etiam per filios eius significans.

<note type="footnote"> 2 cf. Leu. 13, 52 5 Ios. 7, 15 21 I Cor. 3, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 interire <hi rend="italic">X</hi> fuisset <hi rend="italic">N</hi> 4 gehenne 81 5 ignem P1 igne <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ut illud <hi rend="italic">PS</hi> 10 ab] ex <hi rend="italic">T</hi> 17 agit N 18 cremabitur igni N <lb/>
            sunt <hi rend="italic">om. T</hi> 19 op. eius sunt <hi rend="italic">T</hi> 23 ergo <hi rend="italic">om. PVT</hi> 25 lapidibus <lb/>
            puniret obruit IV 27 excepto <hi rend="italic">P51</hi> 28 etiii <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="428"/>
            
</p><p>Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo <lb/>
            innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis <lb/>
            incensos. mors quippe ista quae omnes manet quamuis de <lb/>
            primo peccato ueniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario <lb/>
            moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. unde<lb n="5"/>
            legitur de quodam: raptus est, ne malitia mutaret intellectum <lb/>
            eius. quo ergo iudicio dei uel misericordia fuerit <lb/>
            inrogata siue filiis huius siue illis triginta sex uiris, cum <lb/>
            omnes ab eius peccato alieni fuerint, latet apud eum apud <lb/>
            quem non est iniquitas. uerum illud in promtu est, quod et<lb n="10"/>
            populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est et <lb/>
            tanto uehementius timuerunt ceteri factum eius imitari, quanto <lb/>
            magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque <lb/>
            iustum populi odium dari et eis quos ad spem propagandi <lb/>
            generis se relicturum putabat peccato suo secum consumtis <lb n="15"/>
            suis posteris emori. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod deus iubet loquens ad Iesum, ut constituat sibi <lb/>
            retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum <lb/>
            hostibus, hinc admonemur non iniuste fieri ab his qui iustum. <lb/>
            bellum gerunt, ut nihil homo iustus praecipue cogitare debeat<lb n="20"/>
            in his rebus, nisi ut iustum bellum suscipiat, cui bellare fas <lb/>
            est; non enim omnibus fas est. cum autem iustum bellum <lb/>
            susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis uincat, nihil <lb/>
            ad iustitiam interest. iusta autem bella ea definiri solent quae <lb/>
            ulciscuntur iniurias, si qua gens uel ciuitas, quae bello petenda<lb n="25"/>
            est, uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est <lb/>
            uel reddere quod per iniurias ablatum est. sed etiam hoc <lb/>
            genus belli sine dubitatione iustum est, quod deus imperat, <lb/>
            apud quem non est iniquitas et nouit quid cuique fieri debeat.

<note type="footnote"> 4 Rom. 5, 12 6 Sap. 4, 11 9 cf. Rom. 9, 14 17 cf. Ios. 8, 2 <lb/>
            2U cf. Rom. 9, 14 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 igni N 5 quibus T utilisj ut illis SV 8 lmiusj eius bd</hi><lb/>
            9 omnibus P <hi rend="italic">15 consumtQ N</hi> 16 emoris <hi rend="italic">N 18 retrorsum NT</hi> <lb/>
            insidentes <hi rend="italic">SX</hi> insirfientes <hi rend="italic">Pl</hi> 19 iniuste] iuste N 24 ea <hi rend="italic">om. VTbd</hi> <lb/>
            25 qua] ea <hi rend="italic">SN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor <lb/>
            belli quam minister iudicandus est. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iesus mittens ad Gai debellandum triginta milia bellatorum <lb/>
            ait illis: uos insidiabimini post ciuitatem et non <lb/>
            longe eritis a ciuitate et eritis omnes parati. et ego <lb n="5"/>
            et omnis populus qui mecum est accedemus ad ciuitatem. <lb/>
            et erit cum exierint qui commorantur in Gai <lb/>
            in obuiam nobis sicut &lt;et&gt; antea, et fugiemus a facie <lb/>
            illorum. et cum exierint post nos, abducemus illos de <lb/>
            ciuitate, et dicent: fugiunt isti a facie nostra sicut <lb n="10"/>
            &lt;et&gt; antea. uos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis <lb/>
            in ciuitatem. secundum uerbum istud facietis. ecce <lb/>
            praecipio uobis. quaerendum est utrum omnis uoluntas <lb/>
            fallendi pro mendacio deputanda sit et, si ita est, utrum possit <lb/>
            iustum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli; <lb n="15"/>
            et si ne hoc quidem mendacium iustum reperitur, restat, ut <lb/>
            secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum <lb/>
            est, ad ueritatem referatur. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod Gabaonitae uenerunt ad ]esum cum uetustis <lb/>
            panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra <lb n="20"/>
            uenisse longinqua, quo eis parceretur — constitutum enim erat <lb/>
            a domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo <lb/>
            ingrediebantur — nonnulli codices et graeci et latini habent: <lb/>
            et accipientes saccos ueteres super humeros suos; <lb/>
            alii uero, qui ueraciores uidentur, non habent: super humeros, <lb n="25"/>
            sed: super asinos suos. similitudo enim uerbi in graeca <lb/>
            lingua mendositatem facilem fecit et ideo latina quoque exemplaria <lb/>
            uariata sunt; <sic n="poss">wĮ10OV</sic> quippe et £ <sic>vu</sic>&gt;<sic>v</sic> non multum ab

<note type="footnote"> 4 los. 8, 4-8 19 cf. Ios. 9, 9. 10 (3. 4) 24 Ios. 9, 10 (4) </note>

<note type="footnote"> 1 ductor <hi rend="italic">om. V</hi> 2 iudicandum jYF1 3 iesu <hi rend="italic">N</hi> debellandam <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            5 a] in <hi rend="italic">N</hi> 6 ira;o).ao? <hi rend="italic">cod. Alex</hi>. accedimus <hi rend="italic">PS</hi> 7 COlluuemorantur <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 8 et <hi rend="italic">liic et in u. 11 addidi</hi> et <hi rend="italic">V</hi> fuiemus <hi rend="italic">N</hi> 9 ad- <lb/>
            <hi rend="italic">ducemus PIVTbd adducimus N 10 fuiunt N 12 istum PSV</hi> 13 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 21 longinquam <hi rend="italic">S</hi> quos <hi rend="italic">S</hi> 26 super asinos suos] superat <lb/>
            in hos suos <hi rend="italic">N</hi> 28 uarita Sl OMSN <hi rend="italic">S</hi> omon <hi rend="italic">PVNT</hi> OKSN <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            onon <hi rend="italic">PNVT;</hi> ovwv <hi rend="italic">praeb. cod. Alex</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            inuicem dissonant. quorum prius humerorum nomen est, <lb/>
            posterius asinorum. ideo est autem de asinis credibilius, <lb/>
            quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde <lb/>
            adparet eos fuisse legatos et ideo magis in asinis quam in <lb/>
            humeris necessaria portare potuisse. quia nec multi esse<lb n="5"/>
            poterant et non solum saccos sed etiam utres eos portasse <lb/>
            scriptura commemorat. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeri potest quomodo iurationem seruandam -esse <lb/>
            crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iurauerant tamquam <lb/>
            de longinqua terra uenientibus, sicut illi mentiti fuerant. <lb n="10"/>
            sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in <lb/>
            ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis <lb/>
            habitantibus retenturi. mentientibus ergo quod de longinqua <lb/>
            terra ad eos uenissent, iurauerunt eis Israhelitae. posteaquam <lb/>
            uero cognouerunt ibi eos habitare, ubi omnes quos inuenerant<lb n="15"/>
            secundum dei praeceptum debellare oportebat. noluerunt tamen <lb/>
            frangere iurationem et, licet eos mentitos esse didicissent, <lb/>
            parcere maluerunt causa iurationis, cum possent utique dicere <lb/>
            se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de <lb/>
            longinquo uenientes; cum uero aliud cognouerunt, praeceptum<lb n="20"/>
            circa eos domini inplendum erat, ut sicuti ceteri expugnarentur. <lb/>
            deus autem hoc adprobauit nec parcentibus suscensuit, quamuis <lb/>
            eum non interrogassent quinam illi essent et ideo eos illi <lb/>
            fallere ualuissent. unde non inportune utique credendi sunt, <lb/>
            etsi fallere homines pro sua salute uoluerunt, non tamen<lb n="25"/>
            fallaciter deum timuisse in populo eius. propterea nec suscensuit <lb/>
            dominus iurantibus aut parcentibus. ut postea Gabaonitas <lb/>
            ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul uindicauerit.

<note type="footnote"> 6 cf. Ios. 9, 19 (13) 8 cf. Ios. 9, 25 (19). 15 (9) </note>

<note type="footnote"> 1 inuice <hi rend="italic">N</hi> 4 idemangis P1 5 potuisset <hi rend="italic">N</hi> multa P 6 fortasse <lb/>
            <hi rend="italic">pi V</hi> 7 commerat <hi rend="italic">S</hi> commonuerat <hi rend="italic">T</hi> 9 crederint P iura <lb/>
            uerunt N 10 menti <hi rend="italic">SJ</hi> 12 interfectis <hi rend="italic">om. PSNV</hi> 13 liabitantibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. PSN</hi> longa <hi rend="italic">V</hi> 14 postea uero quam <hi rend="italic">VT</hi> 16 oportebant Pl <lb/>
            18 iurationis causa <hi rend="italic">bd</hi> 19 sed v taniquam] tantum <hi rend="italic">bd</hi> 21 sicut <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            22 <hi rend="italic">(et</hi> 26) succensuit <hi rend="italic">Tbd</hi> 23 eum] eos <hi rend="italic">N</hi> 27 ut] adeo ut <hi rend="italic">Sbd</hi> et N <lb/>
            28 uindicauit <hi rend="italic">PSI V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            sicut Regnorum ostendit historia. et quoniam iuratio sic seruata <lb/>
            est quamuis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam <lb/>
            sententia flecteretur, non displicuit deo. nam si e contrario <lb/>
            iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaouitas in terra <lb/>
             promissionis esse putauissent et postea didicissent eos esse <lb n="5"/>
            ab illa terra extraneos et de longinquo ad se uenisse, nullo <lb/>
            modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa <lb/>
            iurationis inplendae, cum propter ipsam parcendi clementiam <lb/>
            sanctus Dauid etiam post uerba quibus se Nabal interfecturum <lb/>
            esse iurauerat utique sciens quem fuerat interfecturus parcere <lb n="10"/>
            maluit nec in re duriore inplere iuramentum magis deo placere <lb/>
            existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum iurauerat <lb/>
            non fecisset quam si perfecisset. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum <lb/>
            misissent ad Iesum, ut sibi subueniretur, ita scriptura sequitur <lb n="15"/>
            et dicit: et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis <lb/>
            populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. <lb/>
            et dixit dominus ad Iesum: noli timere illos; in manus <lb/>
            enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam <lb/>
            coram uobis. ubi neque consultus est dominus utrum eundum <lb n="20"/>
            ad eos esset, sed ultro suis recte subuenire uolentibus, futuram <lb/>
            uictoriam praenuntiauit. sic.ergo posset quamuis non consultus <lb/>
            de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos <lb/>
            esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis <lb/>
            parcere cogeret. crediderant enim deo, quem audierant suo <lb n="25"/>
            populo promisisse, quod illas gentes subuerteret eorumque <lb/>
            terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo <lb/>
            remunerauit quodam modo.

<note type="footnote"> 1 cf. II Reg. 21, 1—8 9 cf. I Reg. 25, 22. 33 16 Ios. 10, 7. 8 <lb/>
            23 cf. Ios. 9, 15 (9) </note>

<note type="footnote"> 2 hominibus] omnibus <hi rend="italic">PlSX</hi> 4 gabaonitas <hi rend="italic">m. 1 e.rp. T</hi> 9 dabid <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            10 interfecturQ <hi rend="italic">PS</hi> 12 turbatus <hi rend="italic">S</hi> 14 ainorreoruin <hi rend="italic">PSVTX</hi> 15 superueniretur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> subuenietur <hi rend="italic">X</hi> ista <hi rend="italic">PSV</hi> scripture <hi rend="italic">X</hi> 17 bellatorum <lb/>
            <hi rend="italic">rSVTbd</hi> omni <hi rend="italic">X</hi> 19 mocrt-r,:atat <hi rend="italic">cod. Alex</hi>. 23 gabaonilas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            26 promisse <hi rend="italic">N</hi> </note> 
<pb n="432"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeritur quemadmodum rex ciuitatis Hierusalem <lb/>
            Adonibezec et ceteri quattuor cum quibus obsedit Gabaonitas <lb/>
            secundum septuaginta interpretes primo reges Iebusaeorum <lb/>
            cum ad eos obsidendos conuenerunt, postea uero reges Amorrhaeorum <lb/>
            dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt<lb n="5"/>
            ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. sicut autem <lb/>
            inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, <lb/>
            utrobique Amorrhaeorum dicuntur, cum constet Iebusaeorum <lb/>
            fuisse regem ciuitatis Hierusalem, quia ipsa est dicta Iebus <lb/>
            tamquam illius gentis metropolis, et septem gentes saepissime<lb n="10"/>
            scriptura commemoret, quas promisit deus exterminaturum <lb/>
            se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. <lb/>
            nisi forte hoc nomen uniuersale fuerat omnium aut <lb/>
            potius maioris partis, ut non una, sed plures in his septem <lb/>
            hoc nomine tenerentur; quamuis esset etiam una de septem<lb n="15"/>
            quae Amorrhaeorum proprie uocaretur, sicut est pars quaedam <lb/>
            quae proprie dicitur Libya, quamuis hoc nomen uniuersae <lb/>
            Africae conpetat, et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, <lb/>
            quamuis Asiam uel dimidium terrarum orbem quidam uel alii <lb/>
            tertiam partem orbis posuerint. nam, quod constat, et Chananaei<lb n="20"/>
            tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen <lb/>
            uniuersa illa terra originaliter Chanaan uocatur. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut <lb/>
            praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter <lb/>
            praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus<lb n="25"/>
            nihil ab omnibus quibus constituit dominus <lb/>
            Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, <lb/>
            quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus,

<note type="footnote"> 1 cf. Ios. 10, 5. 6 7 cf. Hieron. t. XXVIII p. 481 9 cf. Ios. <lb/>
            18, 28 18 cf. de ciuit. dei IV 6 19 cf. de ciuit. dei XVI 17; XVIII 2 <lb/>
            23 Ios. 11, 14. 15 </note>

<note type="footnote"> 2 adonibezer <hi rend="italic">PNVT</hi> 4 obsidentes <hi rend="italic">PSV</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">T</hi> 7 inspiceret <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 9 dicta est <hi rend="italic">S</hi> 11 commemorat <hi rend="italic">S</hi> 12 se <hi rend="italic">om. PSNT</hi> <lb/>
            15 quauis <hi rend="italic">S</hi> 17 dictfl <hi rend="italic">N</hi> lybia <hi rend="italic">PSN</hi> quauis <hi rend="italic">S</hi> 21 cummemoratur <lb/>
            <hi rend="italic">NSIVI</hi> 22 canaam <hi rend="italic">P</hi> 23 spirat <hi rend="italic">N</hi> 25 praecepit <hi rend="italic">OJn. V <lb/>
            26 nihil] quidquam VzLd quibus m. 2 in que mut. V 28 quo PSNVIT</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum <lb/>
            ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum <lb/>
            deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus <lb/>
            dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque <lb/>
            pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura <lb n="5"/>
            deiciuntur mortalesque moriuntur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non erat ciuitas quae non erat tradita filiis <lb/>
            Israhel. quaeritur quomodo hoc uerum sit, cum nec temporibus <lb/>
            postea iudicum nec temporibus regum omnes omnino <lb/>
            illarum septem gentium ciuitates capere potuerint Hebraei. <lb n="10"/>
            sed aut sic intellegendum est, quod ad nullam ciuitatem <lb/>
            bellando accessit Iesus quam non ceperit; aut certe nulla non <lb/>
            capta est, sed earum quae in regionibus supra commemoratis <lb/>
            fuerunt. enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt <lb/>
            ciuitates de quibus facta est ista conclusio: et omnes cepit <lb n="15"/>
            in bello. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia per dominum factum est confortari cor <lb/>
            eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur, <lb/>
            ita ut non daretur eis misericordia, sed ut <lb/>
            exterminarentur, sicut dixit dominus ad Moysen. ita <lb n="20"/>
            dictum est hoc "per dominum factum confortari cor <lb/>
            eorum", hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone. <lb/>
            quod diuino altoque iudicio iuste fieri minime dubitandum <lb/>
            est, cum deserit deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum <lb/>
            est quemadmodum et ibi. sed hic aliud mouet, <lb n="25"/>
            quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent <lb/>
            in bellum aduersus Israhel et ob hoc eis non praeberent <lb/>
            misericordiam; quasi praebenda esset, si non bellarent, cum

<note type="footnote"> 7 Ios. 11, 19 17 Ios. 11, 20 22 cf. Es. 7, 3. 22; 8, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 existimabant <hi rend="italic">PlSV</hi> hic <hi rend="italic">PSV</hi> 2 fuisse <hi rend="italic">om. V</hi> 3 peruersa <hi rend="italic">PVT</hi> <lb/>
            5 pati <hi rend="italic">om. PSNV</hi> 6 mortalesqui <hi rend="italic">5 7 Yjxt:</hi> OJ ZApsSoib; <hi rend="italic">in cod. Alex. <lb/>
            legendum est pro</hi> itIXpiawy.£y a filiis <hi rend="italic">N</hi> 12 non nulla <hi rend="italic">T</hi> 18 ad <hi rend="italic">fin. <lb/>
             eras. V</hi> 19 darctur] dominaretur <hi rend="italic">P</hi> dominarentur <hi rend="italic">J\'T</hi> 21 factum <lb/>
            est <hi rend="italic">P1</hi> 22 <hi rend="italic">prius</hi> eorum <hi rend="italic">retinui cum bd: om. codd</hi>. sicut ut K <lb/>
            24 deus deserit <hi rend="italic">T</hi> inimicos <hi rend="italic">PlSIVT</hi> 2o hinc <hi rend="italic">V</hi> 26 alioc <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            confortari <hi rend="italic">TV</hi> confortatur <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. scct. III par3 3 </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="434"/>
            deus praeceperit nulli eorum esse parcendum et ob hoc <lb/>
            Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra uenisse <lb/>
            fingentes eorum iurationem tenuerant. sed quoniam quibusdam <lb/>
            ultro praebuerunt Israhelitae misericordiam quamuis contra <lb/>
            dei mandatum, ad hoc dictum esse intellegendum est istos<lb n="5"/>
            ita bellasse, ut non eis parceretur nec ab eis ipsis Israhelitae <lb/>
            neglecto dei mandato ad misericordiam flecterentur. quod <lb/>
            quidem duce Iesu, qui omnia diligenter diuina praecepta <lb/>
            seruabat, non est credendum fieri potuisse. uerum tamen nec <lb/>
            ipse istos tam cito deleuisset, nisi conspirantissime contrairent<lb n="10"/>
            atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui <lb/>
            dei praecepta inplere curabat, remansissent ad illud tempus, <lb/>
            quando eis possent parcere post mortem Iesu, qui non tanta <lb/>
            cura dei mandata faciebant. nam et adhuc eodem uiuente <lb/>
            quibusdam illi pepercerunt tantummodo eos ditioni suae subiugantes;<lb n="15"/>
            quosdam uero nec uincere potuerunt. uerum haec non <lb/>
            illo duce facta sunt, sed cum iam senex uacaret a bello tantummodo <lb/>
            eis terras diuidens, ut ipsi iam illo non bellante diuisas <lb/>
            sibi terras partim iam hoste uacuas tenerent, partim pugnando <lb/>
            caperent. et quod uincere aliquos minime potuerunt, prouidentiae<lb n="20"/>
            diuinae fuisse oportune scripturarum certis adparebit locis. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui <lb/>
            habitabat in Gazer; et habitabat Chananaeus in Ephraem <lb/>
            usque in diem istum, donec ascendit Pharao <lb/>
            rex Aegypti et cepit ciuitatem et incendit eam in <lb n="25"/>
            igni et Chananaeos et Pherezaeos et qui habitabant <lb/>
            in Gazer transpunxit; et dedit eam Pharao in dotem <lb/>
            filiae suae. quod de Pharaone rege dictum est, miror si

<note type="footnote"> 22 los. 16, 10 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 quauis S contra om. T 8 quia PT qui. V</hi> 9 fiere N <lb/>
            10 debenisset <hi rend="italic">N</hi> conspiratissime <hi rend="italic">VT2</hi> 11 potuisset <hi rend="italic">N</hi> 12 illud <lb/>
            <hi rend="italic">e.r</hi> aliud <hi rend="italic">m. 1 P</hi> 14 dei mandata dei <hi rend="italic">N</hi> 15 dictionia <hi rend="italic">N</hi> subiun- <lb/>
            <hi rend="italic">gentes PS1</hi> 18 diuisasj <hi rend="italic">diuersas T 19 hopaste P uacuaps P</hi> <lb/>
            21 oportunes <hi rend="italic">N</hi> certis <hi rend="italic">om. P1S1</hi> 22 perdit <hi rend="italic">N</hi> effrem <hi rend="italic">PSVNT</hi> <lb/>
            cauaneum <hi rend="italic">PNTV</hi> 25 rexj ei <hi rend="italic">P</hi> in <hi rend="italic">om. VT</hi> 26 ferezeos <hi rend="italic">PSVXT</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="435"/>
            prophetice dictum intellegere debemus, cum haec historia illis <lb/>
            temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. <lb/>
            quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, <lb/>
            cum praeterita narrentur taceanturque futura maiora et maxime <lb/>
             necessaria? proinde potius existimandum est septuaginta interpretes, <lb n="5"/>
            qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione <lb/>
            interpretati esse perhibentur, haec addidisse, non tamquam <lb/>
            futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo <lb/>
            facta esse meminerant et in libris Regnorum legerant; etenim <lb/>
            regum temporibus factum est. quod ideo credibilius nobis <lb n="10"/>
            uisum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex <lb/>
            hebraeo et hoc ibi non inuenimus; sicut nec illud quod dictum <lb/>
            est de Iericho, quod Hoza, qui eam reparasset. incurrerit <lb/>
            maledictum quod dixerat Iesus. sic enim scriptum est: et <lb/>
            adiurauit Iesus in die illa: maledictus homo qui <lb n="15"/>
            resuscitabit et aedificabit ciuitatem illam: in primogenito <lb/>
            suo fundauit eam et in nouissimo suo inponet <lb/>
            portas eius. huc usque inuenitur in interpretatione ex hebraeo; <lb/>
            illud autem quod sequitur: et ita fecit Hoza qui ex Bethel; <lb/>
             in Abiron primogenito fundauit eam et in resaluato <lb n="20"/>
            nouissimo inposuit portas eius, hoc illic non legitur. <lb/>
            unde adparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse <lb/>
            nouerant. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elom <lb/>
            et in Salamin; et grauata est manus Ephraem super <lb n="25"/>
            eos et facti sunt illis tributarii. hoc iam contra domini <lb/>
            praeceptum fiebat et adhuc uiuebat Iesus, sed dux eorum in

<note type="footnote"> 9 cf. III Reg. 4, 34 11 cf. Hieron. t. XXVIII p. 491 14 Ios. <lb/>
            6, 26 18 cf. Hieron. t. XXVIII p. 476 19 cf. III Reg. 16, iJ4 <lb/>
            24 Ios. 19, 48 (47) </note>

<note type="footnote"> 9 etenira <hi rend="italic">om. S</hi> 10 regum enim <hi rend="italic">SN</hi> 13 lioza] ihs <hi rend="italic">PSN</hi> oza <hi rend="italic">VT <lb/>
            saparasset T praeparasset N incurreret PSNT 15 ailiurabit N</hi> <lb/>
            illa die <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 16 resuscitauit <hi rend="italic">PlN</hi> aedificauit SlN 17 fundabit <lb/>
            <hi rend="italic">P\'lS:!NVTbd; cf</hi>. iO-sjiEXuossv <hi rend="italic">cod. Ale.c ; ceterum pro: w-rrt-f</hi>. in <lb/>
            <hi rend="italic">Alex. legendum est:</hi> avctsrqaet 18 eius] suas <hi rend="italic">T</hi> 19 oza <hi rend="italic">PSNVT</hi> <lb/>
            20 habiron <hi rend="italic">N</hi> sesaluato <hi rend="italic">P V</hi> sesalnato <hi rend="italic">T</hi> 25 salumin <hi rend="italic">pI V</hi> </note>

<note type="footnote"> 28* </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            illis proeliis iam prae senectute non erat. propter hoc dictum <lb/>
            est a domino factum, ut confortaretur cor illorum, qui simul <lb/>
            conspirauerunt ire in bellum contra Iesum, ne ista illis misericordia <lb/>
            praeberetur etiam contra dei praeceptum, si remansissent <lb/>
            non expugnati et senescente Iesu siue defuncto relinquerentur<lb n="5"/>
            expugnandi a filiis Israhel, qui eis contra praeceptum domini <lb/>
            possent parcere, quod ille non faceret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>