<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.1-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.1-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit <lb/>
            uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut <lb/>
            conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. <lb/>
            hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. <lb/>
            quod enim additum est "et", locutionis est usitatae in scripturis. <lb n="15"/>
            uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus <lb/>
            uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo <lb/>
            audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et <lb/>
            tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit <lb/>
            aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut <lb n="20"/>
            oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita <lb/>
            enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati <lb/>
            et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque <lb/>
            tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo

<note type="footnote"> 11 Leu. 5. 1 </note>

<note type="footnote"> 5 yacinthinis <hi rend="italic">C</hi> iacinthinis <hi rend="italic">PV</hi> iacinctinis 82 iacincthinis <hi rend="italic">T</hi> 8 habuisse <lb/>
            (se <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) S 9 Incipiunt locutiones eiusdem <hi rend="italic">fol. 97 C</hi> Expliciunt <lb/>
            questiones Exodi Incipiunt questiones Leuitici <hi rend="italic">(oZ</hi>. 96 <hi rend="italic">P, fol. 89<lb/>
             V, fol. 95 T</hi> Incipiunt quaestiones Leuitici <hi rend="italic">pag. 271</hi> S Explicit locutiones <lb/>
            libri leuitici. Incipit questiones leuitici <hi rend="italic">fol. 07 N</hi> <lb/>
            11 Si autem anima <hi rend="italic">om. N</hi> aut audierit <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 12 testis fuerit] <lb/>
            jiapropao-jj <hi rend="italic">Lag</hi> 13 nonI non utique <hi rend="italic">PSNVTb</hi> enuntiauerit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">V</hi> 14 nonl non utique (utique <hi rend="italic">s. I. m. 2) C,bd</hi> 15 et <hi rend="italic">V</hi> 17 quod <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            19 tunc] hunc <hi rend="italic">N</hi> iuratus <hi rend="italic">SN</hi> fuerit <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 20 mo <hi rend="italic">S</hi> 23 exstitit <lb/>
            <hi rend="italic">PSTV</hi> 24 possum 7\' </note><lb/>
             
<pb n="234"/>
            uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non <lb/>
            audierit et coram nobis de re quam nouimus falsum iurauerit, <lb/>
            utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis <lb/>
            incurrat, difficillima quaestio est. sed quia non hic expressit <lb/>
            cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur an sacerdoti<lb n="5"/>
            uel cuipiam qui non solum eum persequi non potest inrogando <lb/>
            supplicium sed etiam orare pro illo potest, uidetur mihi quod <lb/>
            se homo soluat etiam a peccati uinculo, si indicet talibus, <lb/>
            qui magis possunt prodesse quam obesse periuro siue ad <lb/>
            corrigendum eum siue ad deum pro illo placandum, si et ipse<lb n="10"/>
            confessionis adhibeat medicinam. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius <lb/>
            non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit <lb/>
            offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit <lb/>
            omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti<lb n="15"/>
            inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum <lb/>
            inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum <lb/>
            aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni <lb/>
            inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et <lb/>
            latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. <lb n="20"/>
            neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur <lb/>
            commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque <lb/>
            iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere <lb/>
            secundum omnia quaecumque distinxerit homo <lb/>
            cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit,

<note type="footnote">14 Leu. 5, 2. 3 22 Leu. 5, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 nouimus] nobis <hi rend="italic">V om. PS</hi> 4 est <hi rend="italic">om. N</hi> hic <hi rend="italic">om. SVPxbd</hi> <lb/>
            5 adiuratur <hi rend="italic">pi V</hi> 6 possunt S inrogandQ <hi rend="italic">C</hi> 7 potest <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            9 obesse] esse <hi rend="italic">V</hi> periurio <hi rend="italic">CPST1</hi> si uel <hi rend="italic">C</hi> 15 inmundtl <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            morticinum <hi rend="italic">N</hi> captammundi <hi rend="italic">N</hi> 17 inmundorum <hi rend="italic">om. N</hi> 18 ab <lb/>
            inmunditia <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> inmunditiam <hi rend="italic">CPSNVT; sed cf. pag. 237, 22<lb/>
             et Loc. de Leu. VI p. 571, 19 edit. meae</hi> 19 eius] cuius <hi rend="italic">CSNVT;<lb/>
             cf. ibid</hi>. 20 latuerit] lauerit <hi rend="italic">PiS</hi> hoc] quam <hi rend="italic">S</hi> 21 quid <lb/>
            <hi rend="italic">PNS</hi> offeretur <hi rend="italic">C</hi> offeratur <hi rend="italic">PSNVT</hi> 22 <hi rend="italic">secundum hunc Aug. locum<lb/>
             in cod. Graecis pro</hi> "<foreign xml:lang="grc">ή άνομος ή</foreign> <hi rend="italic">legendum est:</hi> R, av OaOO-JJ 23 aut <lb/>
            benefacere <hi rend="italic">om. N</hi> 25 id] ideo <hi rend="italic">N</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="235"/>
            et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, <lb/>
            pro quo peccauit aduersus ipsum. his omnibus <lb/>
            sine aliqua interpositione sacrificii conexis et explicatis adiungit <lb/>
            et dicit: et offeret pro his quae deliquit domino, <lb/>
            pro peccato quo peccauit, feminam ab ouibus agnam <lb n="5"/>
            aut capram de capris pro peccato; et exorabit pro <lb/>
            eo sacerdos pro peccato et remittetur illi peccatum. <lb/>
            quid est ergo, quod pro tacito cuiusquam periurio et pro eo, <lb/>
            quod tangitur morticinum uel aliquid inmundum, nullum sacrificium <lb/>
            commemorauit, pro eo uero peccato, ubi falsum quisquam <lb n="10"/>
            nesciens iurat, dixit offerri agnam uel capram? an pro <lb/>
            omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? uoluit <lb/>
            enim prius omnia enumerare et sic inferre quo sacrificio possint <lb/>
            expiari. sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum <lb/>
            sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, <lb n="15"/>
            sicuti est quod ait: morticinum iumentorum. ea enim, <lb/>
            quae a Graecis <sic>xnjvn</sic>; appellantur, plerique nostrorum "iumenta" <lb/>
            interpretati sunt: quod nomen in latina consuetudine <lb/>
            eorum animalium est, quorum laboribus adiuuamur maxime <lb/>
            in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli et <lb n="20"/>
            si quid huius modi: quae uero Graeci y.rijv"fį uocant, tam late <lb/>
            intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine <lb/>
            concludantur. et ideo nouo genere locutionis uelut <sic>TXsovaofjui</sic>) <lb/>
            additum est in graeco "i n III n n do rum", cum diceretur "i umentorum", <lb/>
            quoniam sunt etiam munda pecora, quae <sic>xtrjvrj</sic>

<note type="footnote">4 Leu. 5. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 conexis et] non eiisset (s. <hi rend="italic">I</hi>. dura pro <hi rend="italic">exp</hi>. non) <hi rend="italic">S</hi> 4 afferet <hi rend="italic">CSTP2</hi> <lb/>
            auferet P1 6 aut] et <hi rend="italic">C</hi> exorauit <hi rend="italic">CPS\'T</hi> 10 peccato <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            quisquem <hi rend="italic">V</hi> 11 iurauit <hi rend="italic">Vbd om. C</hi> offerre <hi rend="italic">C</hi> agnQ <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 oferre <hi rend="italic">N</hi> possit <hi rend="italic">plsr</hi> 14 in <hi rend="italic">om. N</hi> 15 loquucionS <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 quod-quae <hi rend="italic">om. N</hi> 17 a Graecis xrqvrj <hi rend="italic">scripsi:</hi> a graue cixtene <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            gręce ctene <hi rend="italic">PST</hi> grecis cistene <hi rend="italic">N</hi> graeces ctene (s <hi rend="italic">s</hi>. 1.) <hi rend="italic">V</hi> graece <lb/>
            x<foreign xml:lang="grc">τήνη</foreign> <hi rend="italic">bd</hi> nrm <hi rend="italic">N</hi> 20 sunt] ê <hi rend="italic">T</hi> 21 istene <hi rend="italic">C</hi> ctene <hi rend="italic">PSVT</hi> citene <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            23 nouo] non <hi rend="italic">P\'SV</hi> pleunasmo <hi rend="italic">C</hi> pleonasmo <hi rend="italic">PSNVT</hi> 25 stene <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ctene <hi rend="italic">PSV</hi> scetene <hi rend="italic">N</hi> ctne <hi rend="italic">T</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="236"/>
            appellantur. quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum <lb/>
            legis distinctionem nonnisi inmunda sunt. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens <lb/>
            malefacere aut benefacere, quaeritur <lb/>
            quid dixerit "distinguens". assidue quippe hoc uerbum <lb n="5"/>
            ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae <lb/>
            distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum <lb/>
            dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti <lb/>
            neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo <lb/>
            patris sui constituta uouerit uotum, distinguens<lb n="10"/>
            labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista <lb/>
            distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a <lb/>
            ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, <lb/>
            tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens <lb/>
            labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia<lb n="15"/>
            quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit <lb/>
            eum — id est nesciens faciendum esse uel non faciendum <lb/>
            iurauerit facere — et id cognouerit. et peccauerit unum <lb/>
            ex his — siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia <lb/>
            fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum<lb n="20"/>
            neque iurandum — et confessus fuerit peccatum pro <lb/>
            quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est <lb/>
            enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur <lb/>
            nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo <lb/>
            peccatum accusauerit? et offeret pro his quae<lb n="25"/>
            deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam <lb/>
            ab ouibus agnam — usitata locutione agnam feminam <lb/>
            dicit, quasi possit esse non femina — aut capram de capris, <lb/>
            sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de

<note type="footnote"> 3 Leu. 5, 4 6 Ps. 65, 13. 14 7 cf. Ezech. 3, 18 9 cf. Nuin. 30, 4 </note>

<note type="footnote"> 8 <hi rend="italic">morte-distinxisti om. N</hi> 11 <hi rend="italic">aduersum PV</hi> 13 <hi rend="italic">accipiatur SalaTbd</hi> <lb/>
            19 iurauerit <hi rend="italic">CN</hi> 20 quod <hi rend="italic">P*</hi> 21 pro] uero <hi rend="italic">CPSN</hi> 22 quod <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            loquti <hi rend="italic">C</hi> 23 enim <hi rend="italic">om. V</hi> 25 afferet <hi rend="italic">CPSNVTj sed cf. p. 235, 4;<lb/>
             ceterum codd. inter</hi> afferre <hi rend="italic">et</hi> offerre <hi rend="italic">uariant</hi> de his pro his <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            27 usitata-arinam <hi rend="italic">om. X</hi> 28 <hi rend="italic">posset PT non-esse om. V</hi> 29 agnaJ <lb/>
            agnam <hi rend="italic">N</hi> nisi <hi rend="italic">om. pI SVt</hi> </note><lb/>
             
<pb n="237"/>
            ouibus aut capra nisi de capris. nonnulla autem quaestio est, <lb/>
            immo non parua, quid sit quod assidue dicit: post hoc <lb/>
            autem cognouerit et deliquerit, quasi tunc fiat delictum, <lb/>
            cum fuerit cognitum. an potius quia nisi pro cognito satisfieri <lb/>
            non potest? sed non ait: post hoc autem cognouerit et <lb n="5"/>
            paenituerit eum. quid ergo est: post hoc cognouerit et <lb/>
            deliquerit? an si post cognitionem deliquerit? ut, si sciens <lb/>
            fecerit quod faciendum non esset. tunc delicto purgatio debeatur. <lb/>
            sed non ita praelocutus est. ea quippe uidetur exsequi <lb/>
            peccata quae ab ignorantibus et per hoc a nolentibus committuntur. <lb n="10"/>
            fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit <lb/>
            dictum est "delictum esse didicerit". an potius conuerso <lb/>
            ordine dictum est — quia et talia genera locutionis habet <lb/>
            scriptura — quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? <lb/>
            nam cum alibi totiens scriptum sit: et deliquerit et cognitum <lb n="15"/>
            fuerit ei, hic tantum conuerso, ut dixi, ordine prius <lb/>
            dictum est cognouerit. deinde et deliquerit. ordine autem <lb/>
            suo ita dici posset [tantum]: anima quaecumque tetigerit <lb/>
            omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi <lb/>
            aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, <lb n="20"/>
            morticinum iumentorum inmundorum, aut tetigerit <lb/>
            ab [omni] inmundita hominis, ab omni inmunditia eius quam <lb/>
            si tetigerit inquinetur, et latuerit eum et deliquerit, post hoc <lb/>
            autem cognouerit. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si autem non ualet manus eius quod satis est <lb n="25"/>
            in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos

<note type="footnote"> 18 Leu. 5, 2. 3 25 Leu. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 4 nisi quia <hi rend="italic">PSNV</hi> 5 post] potest <hi rend="italic">N</hi> 6 cognouorit eum r 7 an <lb/>
            si] nisi <hi rend="italic">PSVTbd</hi> post] potest <hi rend="italic">N</hi> 9 exequi <hi rend="italic">IsSVT</hi> exse <hi rend="italic">C</hi> 10 <hi rend="italic">fin</hi>. a <lb/>
            <hi rend="italic">om. C\'</hi> 13 est <hi rend="italic">om. N</hi> alia <hi rend="italic">pi V</hi> 14 qnę <hi rend="italic">YJT</hi> dicebantur SV <lb/>
            16 ei] et <hi rend="italic">N</hi> conuerso] cognouero <hi rend="italic">P\'SIVj</hi> Y in <hi rend="italic">mg. offert:</hi> comutato <lb/>
            17 et <hi rend="italic">om. N</hi> suo autem <hi rend="italic">V</hi> 18 possit <hi rend="italic">C</hi> tantum. <hi rend="italic">quod cod. <lb/>
            CPSNVT offerunt, inchtsi</hi> 22 ab <hi rend="italic">V</hi> omni, <hi rend="italic">etsi cod. CPSNVIT <lb/>
            praebetur, inclusi</hi> inmunditia V quaip <hi rend="italic">V</hi> 23 et] et si <hi rend="italic">bd</hi> latuerit] <lb/>
            latuit (la <hi rend="italic">add. m. 2) P,NT</hi> luit <hi rend="italic">iST1</hi> 26 oues <hi rend="italic">C</hi> afferet <hi rend="italic">CT</hi> <lb/>
            afferret <hi rend="italic">PSlTri</hi> afferre et <hi rend="italic">N</hi> </note><lb/>
             
<pb n="238"/>
            turtures aut duos pullos columbinos domino, unum <lb/>
            pro peccato et unum in holocaustoma. certe hic aperit <lb/>
            quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. <lb/>
            ideo quippe uidetur dicere: unum pro peccato, alterum <lb/>
            in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro<lb n="5"/>
            peccato nisi cum holocausto. denique cum prius seorsum de <lb/>
            holocaustis loqueretur, commemorauit turturem et non dixit <lb/>
            duos; nunc uero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato <lb/>
            sine holocaustomate non offerebatur. quod ergo superius dicebat: <lb/>
            et inponet super holocaustoma, non est dubium quod<lb n="10"/>
            prius holocaustoma, deinde illud superinponebatur; nunc uero <lb/>
            de auibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una auis, <lb/>
            deinde altera in holocaustoma. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, <lb/>
            id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si<lb n="15"/>
            ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. <lb/>
            animas quippe hic homines dicit. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur <lb/>
            obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus <lb/>
            aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet<lb n="20"/>
            illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc <lb/>
            esse a sanctis obliuione peccare "aliquid per obliuionem <lb/>
            usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus <lb/>
            uel primitiarum uel quidquid huius modi.

<note type="footnote"> 7 cf. Leu. 1, 14 10 Leu. 4, 35 14 Leu. 5, 15 18 Leu. 5, 1"» <lb/>
            20 Leu. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 holocaustomata <hi rend="italic">FSTV1</hi> 5 in] pro <hi rend="italic">PSVT</hi> holocaustomata <hi rend="italic">PSII"1</hi> <lb/>
            holocaustomate <hi rend="italic">S2V2T</hi> afferebatur <hi rend="italic">C</hi> 8 nunc] hic <hi rend="italic">ex</hi> hunc S , 9 inferebatur <lb/>
            <hi rend="italic">CPSNV</hi>. 10 <hi rend="italic">inponens PVIT</hi> holocaustomata <hi rend="italic">PVIT</hi> <lb/>
            11 holocaustomata <hi rend="italic">ST</hi> 12 abiuus <hi rend="italic">C</hi> ut <hi rend="italic">om</hi>. CI){ 13 holocaustomate <lb/>
            <hi rend="italic">PSVT</hi> 14 obliuione] obliuio 6 ei <hi rend="italic">CPNVT</hi> ablibio est ei S ; <lb/>
            <hi rend="italic">sed cf. p. 251, 5 et Loc. de Leu. VII p. 571, 23 ed. meae</hi> 16 retulerat <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> rettulit N. 17 animam <hi rend="italic">slbd</hi> hominis <hi rend="italic">CPS</hi> hominem <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            20 arietes <hi rend="italic">N</hi> 21 ubi <hi rend="italic">PlS</hi> 22 per] ei <hi rend="italic">N</hi> obliuione <hi rend="italic">N</hi> 24 quid <lb/>
            <hi rend="italic">CP2N</hi> aliquid T </note>
<pb n="239"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et anima quaecumque peccauerit et fecerit <lb/>
            unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet <lb/>
            fieri et non cognouerit et deliquerit et &lt;acceperit&gt; <lb/>
            peccatum suum, et offeret arietem sine macula de <lb/>
            ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem; et <lb n="5"/>
            exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius <lb/>
            quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. <lb/>
            deliquit enim delictum ante dominum. excepta locutionum <lb/>
            inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem <lb/>
            debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus <lb n="10"/>
            est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti <lb/>
            ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. <lb/>
            uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum <lb/>
            certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. <lb/>
            hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit <lb n="15"/>
            peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante <lb/>
            cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae <lb/>
            synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque <lb/>
            animae, hoc est cuicumque homini capram uel si <lb/>
            uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta <lb n="20"/>
            facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere <lb/>
            pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito <lb/>
            cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione <lb/>
            falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de <lb/>
            capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam <lb n="25"/>
            partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui <lb/>
            per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem

<note type="footnote"> 1 Leu 5. 17—19 17 cf. Leu. cap. 4 25 cf. Leu. 5, 11 </note>

<note type="footnote"> 3 et deliquerit-acceperit <hi rend="italic">om. N</hi> acceperit <hi rend="italic">scripsipro:</hi> non cognouerit, <lb/>
            <hi rend="italic">quod cod. offerunt, secutus quaest. XX ubi idem locus habetur</hi> 4 et <lb/>
            <hi rend="italic">eras. in V</hi> offeret <hi rend="italic">Y2 T:</hi> afferit <hi rend="italic">C</hi> afferet <hi rend="italic">PSNVIbd; cf. 251, 16</hi> <lb/>
            erietem <hi rend="italic">N</hi> 6 exorauit <hi rend="italic">PSl</hi> 7 ilii] ei <hi rend="italic">T</hi> 9 quae iam] qua C <lb/>
            12 eiusJV 15 <hi rend="italic">quo V</hi> commemorabi <hi rend="italic">C</hi> 16 <hi rend="italic">generalitate C 17 dicerit C</hi> <lb/>
            et-uitulum <hi rend="italic">om. N</hi> 23 tactu <hi rend="italic">V</hi> 24 et de <hi rend="italic">PNV</hi> agnam de <lb/>
            agnis <hi rend="italic">N</hi> 25 pullus <hi rend="italic">C</hi> aut] et <hi rend="italic">N</hi> 2(5 ophi <hi rend="italic">pI VI</hi> ephi <hi rend="italic">ST</hi> oefu <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            similaginS <hi rend="italic">CNTP2</hi> similagines SI similagine <hi rend="italic">PXV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="240"/>
            rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa <lb/>
            specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit <lb/>
            et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini <lb/>
            quae non oportet fieri - sic in illa generalitate dicebat: <lb/>
            unum ex praeceptis domini quod non fiet — et non<lb n="5"/>
            cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens <lb/>
            peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex <lb/>
            ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. <lb/>
            quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic <lb/>
            dicit: deliquit enim [delicto] delictum ante dominum,<lb n="10"/>
            hoc quod ait .,ante dominum-, in his uoluit delictum intellegi, <lb/>
            quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo <lb/>
            deseruitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: <lb/>
            peccauit a sanctis, et intelleximus "usurpauit aliquid sanctorum", <lb/>
            quia etiam restitui praeceperat. ac per hoc non sic<lb n="15"/>
            tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per obliuionem <lb/>
            usurpetur, sed etiam multis aliis modis potest quisque <lb/>
            per ignorantiam delinquere in his quae seruituti domini exhibentur. <lb/>
            hoc uoluit postea genus delictorum generaliter commemorare <lb/>
            et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. plenae<lb n="20"/>
            sunt autem scripturae cum dicitur: ante dominum et non <lb/>
            intellegitur nisi illud quod domino exhibetur, sicut sacrificium <lb/>
            uel primitiae uel aliqua in sacris seruitus. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod <lb/>
            dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad<lb n="25"/>
            ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos <lb/>
            columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis <lb/>
            quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non

<note type="footnote"> 14 Leu. 5, 15 25 cf. Leu. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 audiens <hi rend="italic">PSV</hi> addit T\' anima <hi rend="italic">C</hi> delinquerit P delinqueret F1 <lb/>
            4 dicebant <hi rend="italic">pIS</hi> 9 quod <hi rend="italic">pIS</hi> permistio <hi rend="italic">bd</hi> 10 delicto <hi rend="italic">inclusi; cotl. <lb/>
            Vat</hi>. nXr(fi(xeXEia <hi rend="italic">praebet, cod. Alex</hi>. <foreign xml:lang="grc">πλημμέλησιν</foreign>, <hi rend="italic">Lag</hi> Ú:r;p.:lii,£!(Xy <hi rend="italic">et <lb/>
            p</hi>. 239, 8 delicto <hi rend="italic">nullus codex exhibet</hi> 13 unde et <hi rend="italic">P2S</hi> 14 a <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            15 qui <hi rend="italic">N</hi> restituit <hi rend="italic">P</hi> 22 exhiberetur <hi rend="italic">N</hi> 24 utrumque T ubi <hi rend="italic">PlS</hi> <lb/>
            25 dictum] autem <hi rend="italic">N</hi> 26 pullus <hi rend="italic">0</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="241"/>
            potest quidem dici sacerdotem non habere uitulum aut uniuersam <lb/>
            synagogam aut principem non habere caprum uel <lb/>
            ouem. et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum <lb/>
            cuiusquam periurium aut tactum inmundum et periurium per <lb/>
            ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum <lb n="5"/>
            eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, <lb/>
            ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? <lb/>
            si autem hinc ista discernuntur. quod licebat pro eis turtures <lb/>
            et columbos uel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, <lb/>
            ibi autem ubi non dictum est non licebat, ron uidetur subuentum <lb n="10"/>
            esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta <lb/>
            non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, <lb/>
            ubi grauarentur inopes, si tantummodo capram feminam <lb/>
            et agnam ex ouibus et illas auiculas et similaginem licebat <lb/>
            offerri. nisi forte quis dicat boc discerni ista excepta et nominatim <lb n="15"/>
            expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata <lb/>
            sunt, quia hic agnam dixit, ibi ouem, ut aetas pecorum aliquam <lb/>
            differentiam faciat, dum tamen intellegatur pauperibus <lb/>
            peraeque subuentum, ut, si non haberent ulla animalia quadrupedia. <lb/>
            aut memoratas aues aut similaginem offerrent pro <lb n="20"/>
            peccatis ignorantiae suae. si autem mouet quare, cum generaliter <lb/>
            omnia ignorantiae peccata concluserit et sacrificia non <lb/>
            pro distantia peccatorum quam non fecerat sed pro distantia <lb/>
            personarum distinxerit, postea uoluerit etiam peccata distinguere <lb/>
            et pro eorum diuersitate sacrificia diuersa praecipere, <lb n="25"/>
            quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam <lb/>
            posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint <lb/>
            his exceptis, quae nominatim et speciatim commemorauit, <lb/>
            dicta in illa generalitate intellegamus. quem modum <lb/>
            locutionis non est alibi reperire; sed in scripturis sanctis

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quidem potest N uniuersft C 2 capr.um S 6 saoricia S</hi><lb/>
            7 ista <hi rend="italic">C</hi> potuerant <hi rend="italic">VT</hi> 8 quo <hi rend="italic">pIS. V</hi> 11 possunt <hi rend="italic">V</hi> 12 referentur <lb/>
            <hi rend="italic">CTPS</hi> referuntur <hi rend="italic">V</hi> 14 abiculas <hi rend="italic">S</hi> 17 ubi <hi rend="italic">S</hi> 26 pertinerent <lb/>
            omnia S facta <hi rend="italic">T</hi> 27 remanserit <hi rend="italic">PlSV</hi> 28 hic <hi rend="italic">V <lb/>
            30 esset plSVI</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVII [ Aug. aect. III pars 3 </note>

<note type="footnote"> 16 </note><lb n="30"/>
             
<pb n="242"/>
            tale est illud ubi apostolus ait: omne peccatum quodcumque <lb/>
            fecerit homo extra corpus est. hic enim nihil <lb/>
            uidetur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: omne peccatum <lb/>
            quodcumque fecerit homo; postea tamen excepit <lb/>
            fornicationem, cum intulit: qui autem fornicatur in corpus<lb n="5"/>
            proprium peccat. quod secundum consuetudinem nostrae <lb/>
            locutionis ita diceretur: omne peccatum quodcumque fecerit <lb/>
            homo excepta fornicatione extra corpus est; qui autem fornicatur <lb/>
            in corpus proprium peccat. ita et hic, cum prius generaliter <lb/>
            omnia ignorantiae peccata diceret illis quae commemorauit<lb n="10"/>
            sacrificiis expianda, postea tamen excepit illa, quibus <lb/>
            expresse et distincte p)sitis certam sacrificiorum purgationem <lb/>
            adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent ad illam generalitatem <lb/>
            pertinerent. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio<lb n="15"/>
            in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi &lt;sit&gt; <lb/>
            "pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed: <lb/>
            "si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc <lb/>
            enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere <lb/>
            uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset,<lb n="20"/>
            posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, <lb/>
            ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod <lb/>
            tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus <lb/>
            aries offerretur, uerum etiam siclorum, &lt;siclo&gt; sancto — <lb/>
            ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto —

<note type="footnote"> 1 I Cor. 6, 18 15 Leu. 6, 6 25 Leu. 5, 15 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 hine plSt V 3 praeterraisse C intermisisse PS* VT 11 eipienda C<lb/>
             15 Afforet CPSVT 16 quo P\'y qua 6\'1 sit addidi 17 deliquit scripsi:</hi><lb/>
            deliquerit <hi rend="italic">libri post pr</hi>. deliquit <hi rend="italic">add</hi>. id est <hi rend="italic">Tbd</hi> 18 offeret <hi rend="italic">scripsi<lb/>
             eum bd:</hi> afferet <hi rend="italic">codd</hi>. offeret <hi rend="italic">scripsi:</hi> afferet <hi rend="italic">C</hi> afferat <hi rend="italic">PSNVT</hi> <lb/>
            offerat <hi rend="italic">d</hi> 20 definiisset <hi rend="italic">N1\'bd</hi> 21 possit <hi rend="italic">CPS</hi> praecepissentçlUile <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            offeretur <hi rend="italic">CPoLY</hi> 22 emerit <hi rend="italic">C</hi> 23 tantuin T ut non <hi rend="italic">1\'21\'</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. PSVT</hi> tempus <hi rend="italic">S</hi> 24 aries <hi rend="italic">om. C</hi> offeretur <hi rend="italic">PSNT</hi> siclo <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> sancto <hi rend="italic">scripsi:</hi> sanctorum <hi rend="italic">libri; cf. p. 251, 8</hi> 25 siclo <hi rend="italic">exp. V</hi> <lb/>
            sanctorQ (rQ s. <hi rend="italic">I. m. 1) V</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="243"/>
            aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo uoluit. quid sibi <lb/>
            autem uelit "siclum sanctum", iam ubi uisum est disseruimus. <lb/>
            quod uero, cum dixisset: et delicti sui offeret domino <lb/>
            arietem ab ouibus sine macula pretio, deinde addidit: <lb/>
            in quod deliquit, intellegendum est: "in id offeret in quod <lb n="5"/>
            deliquit", id est in eam rem, propter eam rem. et auferet <lb/>
            holocarpoma quod consumpserit ignis illam holocaustosin <lb/>
            ab altari. quid auferet. si consumptum est? <lb/>
            iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, <lb/>
            id est holocaustum quod ignis consumpserit. uel <lb n="10"/>
            quid sibi uult etiam illud, quod addidit: illam holocaustosin, <lb/>
            cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? <lb/>
            nisi forte illud est uerum, quod in quodam graeco inuenimus; <lb/>
            non enim ait: auferet holocarposin, sed: auferet catacarposin, <lb/>
            hoc est reliquias holocausti quod ignis consumpsit. <lb n="15"/>
            has autem reliquias, ueluti est cinis et carbo, appellauit illam <lb/>
            holocaustosin eius rei nomine, quae consumpta est, reliquias <lb/>
            ipsius consumptionis appellans. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde <lb/>
            exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis <lb n="20"/>
            super incensionem eius super altare totam noctem <lb/>
            usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; <lb/>
            non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis <lb/>
            locutionem, si non haberet "et"; nam ista coniunctione <lb/>
            detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super

<note type="footnote"> 6 Leu. 6, 10 19 Leu. 6, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 aliquod <hi rend="italic">CPSXNT</hi> aliquit V1 2 deseruimus <hi rend="italic">P</hi> 3 afferet <hi rend="italic">CN</hi> <lb/>
            offer.et <hi rend="italic">SV</hi> 4 auobibus <hi rend="italic">N</hi> addit <hi rend="italic">C</hi> 5 quo <hi rend="italic">T</hi> offeret <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            affert <hi rend="italic">CPSN</hi> afferet <hi rend="italic">VT</hi> offerret <hi rend="italic">d</hi> 6 afferet <hi rend="italic">SN</hi> 7 holocarpoma <lb/>
            (carpoma <hi rend="italic">sup. exp</hi>. caustomata) <hi rend="italic">C</hi> holocaustoma (usto <hi rend="italic">in ras.) S</hi> ignis <lb/>
            <hi rend="italic">om. S ignis illain in mg. P holocaustosim CSFholocaustosiue N</hi> 8 af- <lb/>
            <hi rend="italic">feret SN</hi> 9 afferre S holocarpoma <hi rend="italic">C 11 alt. IIIa PIST</hi> holocaustosiro <lb/>
            <hi rend="italic">CP1</hi> 14 aferret <hi rend="italic">C</hi> afferet <hi rend="italic">S</hi> affertret <hi rend="italic">S *ata*opna»atv Vat. <lb/>
             Alex</hi>. oXoxaojccoatv <hi rend="italic">Lag</hi>. 16 carbu <hi rend="italic">N</hi> illa <hi rend="italic">N</hi> 19 <hi rend="italic">holocusti S</hi> <lb/>
            22 ardeuit <hi rend="italic">C</hi> 23 plenius GIN consuetudine <hi rend="italic">N</hi> 25 ita] ista IVF1 <lb/>
            iste V2 </note>

<note type="footnote"> 16* </note><lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            incensionem eius super altare totam noctem usque in mane <lb/>
            ignis altaris ardebit super illud, id est super altare. deinde <lb/>
            ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non extinguetur; <lb/>
            nam hoc erat iam dictum "tota nocte". 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma<lb n="5"/>
            extra castra in locum mundum. hoc appellat "holocarpoma" <lb/>
            quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">κατακάρπωσις</foreign> legitur. quidam uero latini addiderunt: quod <lb/>
            concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, <lb/>
            quod concrematum est, extra castra in locum<lb n="10"/>
            mundum. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; <lb/>
            id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum <lb/>
            usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, <lb/>
            cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis <lb n="15"/>
            consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, <lb/>
            quo ardeant alia quae inponuntur. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod autem sequitur et dicit: et exuret super <lb/>
            illud sacerdos ligna mane mane et stipabit super <lb/>
            illud holocaustum et superponet super illud adipem<lb n="20"/>
            salutaris; et ignis semper ardebit super &lt;altare&gt;, non <lb/>
            extinguetur, uidendum est utrum "mane mane" cotidie <lb/>
            uoluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non <lb/>
            inueniretur holocaustum et adeps salutaris, an "mane mane" <lb/>
            ut quocumque die inponeretur nonnisi mane inponeretur. si<lb n="25"/>
            enim cotidie intellexerimus, quid, si nullus adferret? si autem <lb/>
            tamquam de publico uel de suo sacerdotes cotidiana holocausta <lb/>
            procurabant, super ipsa ponebantur ea quae iussit a

<note type="footnote"> 5 Leu. 6, 11 12 Leu. 6, 12 18 Leu. 6, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 2 altare <hi rend="italic">C</hi> 5 adiciet <hi rend="italic">N</hi> holocaustoina <hi rend="italic">CPSNV</hi> 6 loco <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 catacarposis <hi rend="italic">CPSNVT</hi> quidamj quid autem <hi rend="italic">PlSV</hi> uero <hi rend="italic">exp. <lb/>
            *\'n S om. V 9 consecratura PlSVT 10 consecratum P\'SV 12 post</hi> <lb/>
            altare <hi rend="italic">add</hi>. semper <hi rend="italic">bd</hi> et <hi rend="italic">om. N</hi> 19 <hi rend="italic">alt</hi>. mane <hi rend="italic">om. pI V</hi> stipauit <lb/>
            <hi rend="italic">CPS1</hi> 21 altare <hi rend="italic">scripsi cum d:</hi> illud <hi rend="italic">codd</hi>. 24 an] a <hi rend="italic">SN</hi> <lb/>
            25 diem <hi rend="italic">C</hi> poneretur <hi rend="italic">C</hi> nonnisi-inpolleretur <hi rend="italic">om. S</hi> 26 afferet <hi rend="italic">CN</hi> <lb/>
            27 pliblico <hi rend="italic">N</hi> 28 ipsa <hi rend="italic">C</hi> inponebantur <hi rend="italic">PSNVTbd 1</hi> </note><lb/>
             
<pb n="245"/>
            populo oblata pro peccatis super holocausta inponi et non <lb/>
            erat necesse offerenti sacrificia pro peccato etiam holocaustum <lb/>
            offerre super quod illud inponeretur, nisi quando par turturum <lb/>
            offerebatur aut duo pulli columbini; nam ibi omnino definit <lb/>
            unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere et <lb n="5"/>
            prius pro peccato, deinde in holocaustum. deinde quaeri <lb/>
            potest utrum holocaustum quod mane mane iussit inponi <lb/>
            ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum <lb/>
            mane, an illud quod ait tota nocte ardere debere holocaustum <lb/>
            fuerit uespertinum et inde coeperit de lege holocausti dicere, <lb n="10"/>
            ut a uespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret <lb/>
            nec admoneret talia uespere offerri oportere. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et locutus est dominus ad Moysen dicens: <lb/>
            istud donum Aaron et filiorum eius quod offerunt <lb/>
            domino in die quacumque unxeris eum. alia sunt sacrificia, <lb n="15"/>
            quae commemorauit in Exodo, quibus per septem dies <lb/>
            sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant, <lb/>
            et aliud est, quod modo commemorat, quid offerat summus <lb/>
            sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. hoc <lb/>
            enim sequitur et dicit: in die quacumque unxeris eum. <lb n="20"/>
            non dixit: unxeris eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi <lb/>
            praecipiat. deinde dicit ipsum sacrificium: decimam partem <lb/>
            oephi similaginis in sacrificium sempiternum. quaeritur, <lb/>
            quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur <lb/>
            summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc <lb n="25"/>
            offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per

<note type="footnote"> 4 cf. Leu. 5, 7 13 Leu. 6, 19. 20 16 cf. Ex. 29, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 holocaustfl <hi rend="italic">N</hi> poni <hi rend="italic">N</hi> 4 columbinS <hi rend="italic">C</hi> cobini <hi rend="italic">(in ras.) T</hi> nam <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> definit] definitum est <hi rend="italic">TVsbd</hi> definitum <hi rend="italic">PSV1</hi> Ó unum <hi rend="italic">om. PSIV</hi> <lb/>
            offeni-holocaustum <hi rend="italic">om. V</hi> 6 in <hi rend="italic">om. PS</hi> 7 <hi rend="italic">alt</hi>. mane <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            8 alteruni] altare <hi rend="italic">(sup</hi>. e <hi rend="italic">add</hi>. 0) <hi rend="italic">N</hi> 10 fuerit-holocausto <hi rend="italic">om. V <lb/>
            deinde Sbd</hi> holocauti <hi rend="italic">C\'</hi> 11 ut] aut <hi rend="italic">S</hi> 15 domino] dono <hi rend="italic">PSNVT</hi> <lb/>
            unxerit <hi rend="italic">CPSNT</hi> 16 commorauit P 18 quod] quo <hi rend="italic">T</hi> 20 unxerit <hi rend="italic">CS</hi> <lb/>
            23 ophy <hi rend="italic">N</hi> ęphi\' <hi rend="italic">T</hi> similaginSs <hi rend="italic">C</hi> quaeritur-sempiternum <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            24 illo die] illud hodie <hi rend="italic">p.SV1</hi> illud eo die <hi rend="italic">bd</hi> 26 co <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="246"/>
            successiones sacerdotum. quamuis et illo modo sempiternum <lb/>
            possit intellegi non hoc, sed quod significat. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dimidium eius, inquit, mane et dimidium eius <lb/>
            post meridiem, quod graecus habet <foreign xml:lang="grc">δειλινόν</foreign>. in sartagine. <lb/>
            inquit, in oleo fiet, consparsam offeret eam, fresa, id <lb n="5"/>
            est eam similaginem. deinde dicit" fresa", si tamen hoc recte <lb/>
            interpretatum est ex illo quod graecus habet ipr/.xa et pluraliter <lb/>
            hoc posuit genere neutro. non enim ait fresam tamquam <lb/>
            eandem similaginem, quam dixerat consparsam. haec autem <lb/>
            fresa sacrificium de fragmentis esse dicit. utrum ergo fresa<lb n="10"/>
            dicat ipsa fragmenta, id est comminuta, an ipsa minutissima <lb/>
            similaginis fresa dixerit. non est euidens. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem <lb/>
            suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex <lb/>
            filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat "sempiternum",<lb n="15"/>
            ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando <lb/>
            succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et <lb/>
            ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id <lb/>
            intellegi quod significat. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet<lb n="20"/>
            graecus <foreign xml:lang="grc">ἐπιτελεσθήσεται</foreign> et aliqui interpretes dixerunt: omne <lb/>
            inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil <lb/>
            exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium <lb/>
            sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo <lb/>
            dixerat: omne consummabitur.

<note type="footnote"> 3 Leu. 6, 20. 21 18 Leu. 6, 21. 22 20 Leu. 6, 22 23 Leu. 6, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 dilinon <hi rend="italic">CPS TrT</hi> diliginon N 5 consparsam <hi rend="italic">scripsi u</hi>. 9 <hi rend="italic">secntits:</hi> <lb/>
            consparsa <hi rend="italic">cplsr</hi> conspersa <hi rend="italic">P2 V7NT</hi> confpersam <hi rend="italic">bd</hi> afferet <hi rend="italic">CSN1</hi> <lb/>
            afferret <hi rend="italic">P</hi> fresa* <hi rend="italic">S</hi> fresan <hi rend="italic">(in textu) V</hi> fresam <hi rend="italic">CPNT</hi> fresa <hi rend="italic">in mg. V</hi>. <lb/>
            7 cricta ex erictu <hi rend="italic">PSVT; th.v.zd scribit Lag. et Origenes t. XV p. 566</hi> <lb/>
            8 ait <hi rend="italic">om. S</hi> fresan* V 9 quam] cum <hi rend="italic">N</hi> corspersam <hi rend="italic">P2VzNTbd</hi> <lb/>
            10 fraumentis <hi rend="italic">C</hi> dicitur <hi rend="italic">PSVTbd</hi> ergo utrum <hi rend="italic">T</hi> 11 fraumenta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            fracmenta <hi rend="italic">PS</hi> frumenta <hi rend="italic">V</hi> 12 similagines <hi rend="italic">CI</hi> 14 eo] illo V <hi rend="italic">post <lb/>
            .\'0 add</hi>. est <hi rend="italic">VT</hi> exj et X 15 fortasses plSI fortassis <hi rend="italic">VTbd</hi> 20 consumabitur <lb/>
            <hi rend="italic">CN</hi> 21 epiteles thesete <hi rend="italic">CPNTV</hi> K1116KAKIHHIKTE <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            1\'2 imponitur <hi rend="italic">N</hi> 24 sacerdoti P1V </note><lb n="25"/>
            
<pb n="247"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>De sacrificio pro peccato cum diceret, sacer dos, <lb/>
            inquit, qui inponet illud, manducabit illud. non hoc <lb/>
            quod inponet manducabit — nam illud igni consumetur — <lb/>
            sed quod inde remanserit; non enim holocaustum est, ut <lb/>
            totum ardeat in altari. dicit autem postea: omnia quae <lb n="5"/>
            pro peccato sunt ex quibus inlatum fuerit a sanguine <lb/>
            eorum in tabernaculum testimonii exorari <lb/>
            in sancto non edetur, sed igni concremabitur. quomodo <lb/>
            ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent <lb/>
            de sacrificiis pro peccatis? quod intellegendum est haec excepta <lb n="10"/>
            esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi <lb/>
            in tabernaculo testimonii. hoc enim iussit fieri superius de <lb/>
            uitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de uitulo, <lb/>
            quem pro peccato uniuersae synagogae, ut carnes quae remanserint <lb/>
            foris extra castra conburantur; hoc et modo breuiter <lb n="15"/>
            commemorauit. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ista est lex arietis qui pro delicto <lb/>
            est: sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes per- • <lb/>
            tinent manducanda. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset <lb n="20"/>
            legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod [est] <lb/>
            pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est <lb/>
            eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, <lb/>
            quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo <lb/>
           s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. <lb n="25"/>
            quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex <lb/>
            una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, <lb/>
            id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si

<note type="footnote"> 1 Leu. 6, 26 5 Leu. G, 80 18 cf. Leu. 4, 12. 21 17 Leu. <lb/>
            6, 31 (7, 1) 21 Leu. 6, 37 (7, 7) </note>

<note type="footnote"> 2 illud <hi rend="italic">om. T</hi> manducauit <hi rend="italic">08</hi> illud non illud <hi rend="italic">N</hi> 3 digni <hi rend="italic">N <lb/>
            4 remansit Pl est ut totum om. T 6 sunt add. m. 2 S a om. N</hi> <lb/>
            7 exoriri <hi rend="italic">CPN</hi> 9 ergo <hi rend="italic">om. S</hi> 10 propter quod <hi rend="italic">Sbd</hi> 17 lex est <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            21 est, <hi rend="italic">quod hoc loco codd. habent, d omittit, inclusi; cf. u. 25; p. 249,<lb/>
             24; 252, 18</hi> 24 quomodo quod pro <hi rend="italic">Oln. N</hi> quomodo et C, (et <hi rend="italic">s. <lb/>
            I. m. 2) P 28 nihil om. N different CN</hi> </note><lb/>
             
<pb n="248"/>
            unius rei duo nomina essent, non curaret scriptura tam diligenter <lb/>
            commendare unum esse utriusque sacrificium. 
</p><p>Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem <lb/>
            desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est <lb/>
            declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente<lb n="5"/>
            scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili <lb/>
            aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud <lb/>
            delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si <lb/>
            discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et <lb/>
            quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo<lb n="10"/>
            nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud <lb/>
            eos et <sic>zapdsxwjxa</sic> dicitur et ;:ł.r;!J.ILśÀE!CX. isto ipso quippe loco <lb/>
            Leuitici <sic>TrXrafjLeXcta</sic> est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus <lb/>
            fuerit homo in aliquo delicto, <sic>KapazttifxaTt</sic> <lb/>
            graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in "paraptomate" <lb n="15"/>
            tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde <lb/>
            cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-.cop.cx dicitur <lb/>
            <sic>aito</sic> TOU <sic>iciKtsiv</sic>, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando <lb/>
            malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,(ifIIXsta <lb/>
            simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia<lb n="20"/>
            a[IIXe\'.a dicitur, quia curae non est quod neglegitur. sic enim <lb/>
            graecus dicit "non curo" 00 <sic>jisXst</sic> <hi rend="italic">p-o!</hi>. particula ergo quae <lb/>
            additur <hi rend="italic">ri.rv,</hi> ut dicatur irXr,[i.[xsXeta, praeter significat, ut <lb/>
            <sic>ajIIXeia</sic>, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, <lb/>
            <sic>rcXrafIIXeta</sic> praeter curam, quod paene tantundem est. hinc <lb n="25"/>
            et quidam nostri irXr(fi.jIIXs\'.av non delictum, sed neglegentiam

<note type="footnote"> 6 Ps. 36, 27 13 Gal. 6, 1 </note>

<note type="footnote"> 3 fortassis l\'<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>d fortasse-est <hi rend="italic">om. N</hi> 4 laudabili nita] laudabilitate <lb/>
            N <hi rend="italic">8 hoc peccatum om. N 10 dereliquit SVX deliquit S</hi> <lb/>
            12 paraptoma <hi rend="italic">CNV</hi> baraptoma <hi rend="italic">PST (et</hi> 13) plemmelia <hi rend="italic">CPSTV</hi> plemelia <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> loquo <hi rend="italic">C</hi> 14 paraptomati <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 15 Kapaj:tw|xoiT\'. <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            16 dicere X <hi rend="italic">17 cadaber C ptoma CPSNVT 18 apotu piptin CNTPSV</hi> <lb/>
            ab eo <hi rend="italic">om. N</hi> 19 <hi rend="italic">(et</hi> 23. 25) plemmelia <hi rend="italic">CPSVT</hi> plemmelii N 21 <hi rend="italic">(et</hi> 24) <lb/>
            amelia <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 22 umeli me <hi rend="italic">C</hi> umelli moi <hi rend="italic">PVT</hi> humelime N <lb/>
            u meli moi <hi rend="italic">S</hi> 23 plen <hi rend="italic">CNP:;! V</hi> plem <hi rend="italic">TS2</hi> 26 plenmelisl <hi rend="italic">C</hi> pleromelian <lb/>
            <hi rend="italic">PST</hi> plemmelia <hi rend="italic">N</hi> plemmilian <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="249"/>
            interpretari maluerunt. in latina autem lingua quid aliud <lb/>
            neglegitur nisi quod non legitur, id est non eligitur? unde <lb/>
            etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores <lb/>
            appellatam esse dixerunt. his quodam modo uestigiis colligitur, <lb/>
            quod ille delinquit, qui bonum derelinquit et relinquendo <lb n="5"/>
            a bono cadit, quia neglegit, id est non eligit. peccatum uero <lb/>
            unde sit dictum, quod graece cip.cxpttrx dicitur, in neutra lingua <lb/>
            mihi interim occurrit. 
</p><p>Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, <lb/>
            id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. <lb n="10"/>
            huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: <lb/>
            delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti <lb/>
            inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: <lb/>
            et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio <lb/>
            modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione <lb n="15"/>
            discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si <lb/>
            praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc <lb/>
            enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. <lb/>
            peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus <lb/>
            tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et <lb n="20"/>
            non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista <lb/>
            siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua <lb/>
            esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo <lb/>
            quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una <lb/>
            est eorum. <lb n="25"/>
            
</p><p>Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum <lb/>
            nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque <lb/>
            enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non <lb/>
            fit etiam delictorum; nec tamen utrumque dicitur, quia in

<note type="footnote"> 12 Ps. 18, 13 13 Ps. 68, 6 20 Iac. 4, 17 23 Leu. 6, 37 </note>

<note type="footnote"> 5 qui] quia <hi rend="italic">N</hi> dereliquid <hi rend="italic">PS</hi> derelinquendo <hi rend="italic">PlN</hi> 6 eligit] <lb/>
            legit <hi rend="italic">PSVd</hi> elegit <hi rend="italic">N</hi> 7 gre P1 <hi rend="italic">V</hi> amartia <hi rend="italic">CN</hi> amatia <hi rend="italic">piS\'</hi> amarcia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 non occurrit <hi rend="italic">CTSzPz</hi> 9 uidere <hi rend="italic">C</hi> inprudenter-quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 14 aliud <hi rend="italic">N</hi> 17 alico <hi rend="italic">N</hi> 18 inprudentem <hi rend="italic">PVNT</hi> 22 alia <lb/>
            aliqua <hi rend="italic">PVNT</hi> 24 et <hi rend="italic">om. PlSV</hi> 26 autemj tamen <hi rend="italic">P2NT</hi>. 29 utrumque-nominc <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P1 dicitur-utrumque <hi rend="italic">om. VS</hi> </note><lb/>
             
<pb n="250"/>
            illo nomine utrumque intellegitur. sic et dominus ait pro <lb/>
            multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum. <lb/>
            numquid quoniam non ait et delictorum, ideo quisquam dicere <lb/>
            audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? <lb/>
            item quod scriptum est apud apostolum: nam iudicium<lb n="5"/>
            quidem ex uno in condemnationem, gratia uero ex <lb/>
            multis delictis in iustificationem, quid aliud quam <lb/>
            nomine delictorum etiam peccata conprehensa sunt? 
</p><p>In hac quoque ipsa scriptura Leuitici, qua cogimur aliquam <lb/>
            inter delictum peccatumque distantiam uel inuenire uel credere.<lb n="10"/>
            ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda <lb/>
            iubebantur sacrificiis deus loqueretur: si autem omnis, <lb/>
            inquit, synagoga filiorum Israhel ignorauerit et <lb/>
            latuerit uerbum ab oculis synagogae et fecerit <lb/>
            unum ab omnibus mandatis domini quod non fiet<lb n="15"/>
            et deliquerint et cognitum illis fuerit peccatum <lb/>
            quod peccauerunt in eo. ecce ubi dixit: et deliquerint, <lb/>
            ibi continuo peccatum quod peccauerunt" addidit, <lb/>
            hoc ipsum utique quod deliquerunt. et paulo post: si autem <lb/>
            princeps, inquit, peccauerit et fecerit unum ab omnibus<lb n="20"/>
            praeceptis domini dei sui quod non fiet <lb/>
            nolens et deliquerit. item in consequentibus: si autem <lb/>
            anima, inquit, una peccauerit nolens de populo terrae <lb/>
            in eo quod facit ab omnibus praeceptis domini <lb/>
            quod non fiet et deliquerit et cognitum fuerit ei <lb n="25"/>
            peccatum quod peccauit in ipso. item alibi: anima <lb/>
            quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere <lb/>
            aut bene facere secundum omnia quaecumque <lb/>
            distinxerit homo cum iureiurando et latuerit <lb/>
            eum et hic cognouerit et peccauerit unum ex his,

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 26, 23 5 Rom. 16 12 Leu. 4, 13. 14 19 Leu. <lb/>
            4, 22 22 Leu. 4, 27. 28 26 Leu. 5, 4-6 </note>

<note type="footnote"> 2 remissione <hi rend="italic">P</hi> 4 sanguinfi <hi rend="italic">C</hi> 6 gratiii <hi rend="italic">C</hi> 7 in] ad <hi rend="italic">N</hi> 9 aliqua <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 peccatumquej et peccatum <hi rend="italic">S21V</hi> peccatum P 15 fiergt <hi rend="italic">V</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. et s <lb/>
            <hi rend="italic">1. C om. V</hi> 17 in eu-peccauerunt <hi rend="italic">om. N</hi> 23 inquit anima <hi rend="italic">SN</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="251"/>
            et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit <lb/>
            aduersus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit <lb/>
            domino pro eo peccato quod peccauit. et paulo post: <lb/>
            et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima <lb/>
            si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens a <lb n="5"/>
            sanctis domini, &lt;et&gt; offeret delicti sui domino <lb/>
            arietem sine macula de ouibus pretio argenti <lb/>
            siclorum siclo sancto pro quo deliquit: et pro quo <lb/>
            peccauit a sanctis restituet &lt;illud&gt; et quintas <lb/>
            adiciet super illud et dabit illud sacerdoti: et <lb n="10"/>
            sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti et remittetur <lb/>
            illi. sequitur adhuc et dicit: &lt;et&gt; anima quaecumque <lb/>
            peccauerit et fecerit unum ab omnibus <lb/>
            praeceptis domini quae non oportet fieri et non <lb/>
            cognouerit et deliquerit et acceperit peccatum <lb n="15"/>
            suum, et offeret arietem &lt;sine macula&gt; de ouibus <lb/>
            pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et ex-" <lb/>
            orabit pro eo sacerdos pro ignorantia eius quam <lb/>
            ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. <lb/>
            deliquit enim [delicto delictum ante dominum. et <lb n="20"/>
            adhuc ita dicit: et locutus est dominus ad Moysen <lb/>
            dicens: anima quaecumque peccauerit et despiciens <lb/>
            despexerit praecepta domini et mentitus fuerit <lb/>
            quae sunt ad proximum de commendatione aut de <lb/>
            societate aut de rapina aut iniuriam fecerit

<note type="footnote">4 Leu. 5, 14-16 12 Leu. f). 17-19 21 Leu. 6, 1-7 </note>

<note type="footnote">1 peccauit <hi rend="italic">(ex uocauit m. 2) S 2 affcret CN</hi> liis S 3 et] <lb/>
            item <hi rend="italic">PSVNT</hi> 5 obliuione <hi rend="italic">C</hi> peccauerint <hi rend="italic">PSl</hi> 6 et <hi rend="italic">addidi</hi> offert <lb/>
            <hi rend="italic">PSVIT</hi> offerret <hi rend="italic">N</hi> sui <hi rend="italic">om. IJlSV</hi> 7 de ouibus <hi rend="italic">om. N</hi> 8 şjç1ų <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            aanctorfl (rfl <hi rend="italic">s. I. m. 2) V</hi> quod <hi rend="italic">5F</hi> quopro <hi rend="italic">N</hi> 9 peccauerit <hi rend="italic">PSV <lb/>
            illud addidi; cf. quaest. VI 11 exorauit PlS*N arieti P</hi> 12 scquiturdicit <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> et <hi rend="italic">addidi cf. quaest. VII</hi> 14 non <hi rend="italic">fin. Ont. PlSV</hi> 16 et <lb/>
            <hi rend="italic">eras. in V</hi> afferet <hi rend="italic">CSN</hi> sine macula <hi rend="italic">addidi; cf. 239, 4</hi> 17 ct <lb/>
            exorabit] et exorauit <hi rend="italic">CN</hi> exorabit <hi rend="italic">PlS</hi> exorabitquc <hi rend="italic">Vbd</hi> 19 ipse <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            sciuit in <hi rend="italic">S</hi> 20 delicto <hi rend="italic">inclusi; cf. p. 239, 8</hi> 25 fecit <hi rend="italic">CPSNVIT</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="252"/>
            aliquam proximo aut inuenerit perditionem et mentitus <lb/>
            fuerit de eo et iurauerit iniuste de uno ab <lb/>
            omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet <lb/>
            in his, et erit cum peccauerit et deliquerit et <lb/>
            reddet rapinam quam rapuit aut iniuriam quam<lb n="5"/>
            nocuit aut commendatum quod depositum est apud <lb/>
            eum aut perditionem quam inuenit ab omni re <lb/>
            quam iurauit pro ea iniuste, et restituet ipsum <lb/>
            &lt;caput&gt; et quintas eius adiciet ad illud, cuius <lb/>
            est ipsi reddet [et] qua die conuictus fuerit, et<lb n="10"/>
            delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine <lb/>
            macula pretio in quod deliquit; et exorabit pro <lb/>
            eo sacerdos ante dominum et remittetur illi de <lb/>
            uno ab omnibus quae fecit et deliquit in eo. paene <lb/>
            ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam<lb n="15"/>
            delicta dicit. quapropter et indifferenter ea dici manifestum <lb/>
            est multis scripturarum locis et habere aliquid differentiae <lb/>
            scriptura testatur, cum dicit: sicut quod pro peccato <lb/>
            ita et quod pro delicto. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>