<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:2.21-2.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:2.21-2.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si <lb n="10"/>
            dictum esset: "absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur <lb/>
            uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non <lb/>
            absorbuisse, sed uirgas. hoc enim potuit absorbere quod erant, <lb/>
            non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: <lb/>
            absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique <lb n="15"/>
            potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata <lb/>
            res est, unde uersa est. non in quod uersa est, quia in id <lb/>
            etiam reuersa est; et ideo hoc uocari debebat quod principaliter <lb/>
            erat. quid ergo dicendum est de uirgis magorum? utrum <lb/>
            et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae <lb n="20"/>
            appellatae sunt qua et uirga Aaron? an potius uidebantur <lb/>
            esse quod non erant ludificatione uenefica? cur ergo ex utraque <lb/>
            parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis <lb/>
            illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile <lb/>
            est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis <lb n="25"/>
            magorum. non fuerint tamen creatores draconum nec magi <lb/>
            nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt

<note type="footnote"> 5 Ex. 7, 10 10 Ex. 7, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 quur N <hi rend="italic">hoc om. b ergo hoc PSJr</hi> 2 meditatio 1 medi*atio <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> 4 notandum est <hi rend="italic">Nb</hi> cum idj cum ad <hi rend="italic">lnS</hi> cum et r <lb/>
            cum <hi rend="italic">Nbd</hi> 6 cum si forte (si <hi rend="italic">s. I. m. 1) S</hi> si forte (si <hi rend="italic">supra cp</hi>. <lb/>
            cum) <hi rend="italic">V, b</hi> 7 suam <hi rend="italic">om. cod. Gr</hi>. 10 uirgas] uirgam <hi rend="italic">SV</hi> 13 obsorbuisse <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 potuit uirga C1 17 est <hi rend="italic">ante</hi> unde <hi rend="italic">om b</hi> quod] quo <hi rend="italic">psrTb</hi> <lb/>
            18 et <hi rend="italic">om. Vb</hi> 20 ipsi <hi rend="italic">PSV</hi> facti <hi rend="italic">PSNV</hi> 21 et <hi rend="italic">om. PlSVT</hi> <lb/>
            uidebatur <hi rend="italic">V</hi> 22 ueneticia <hi rend="italic">N</hi> 2T&gt; e <hi rend="italic">b</hi> 26 fuerunt <hi rend="italic">NEug (ed. Knotll <lb/>
            p. 353j</hi> 27 niala Pl </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam <lb/>
            occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas <lb/>
            temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas <lb/>
            suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista <lb/>
             faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel <lb n="5"/>
            arborum uel quorumque in terra gignentium creatores dicendi <lb/>
            sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles oportunitates <lb/>
            et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt <lb/>
            uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus <lb/>
             creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus <lb n="10"/>
            inseuit. res breuiter dicta est: quae si exemplis et copiosa <lb/>
            disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone <lb/>
            opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fecerunt autem similiter et incantatores <lb/>
            Aegyptiorum ueneficiis suis; et induratum est cor <lb n="15"/>
            Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus. <lb/>
            cum haec dicuntur, uidetur propterea cor Pharaonis induratum <lb/>
            fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed <lb/>
            consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum <lb/>
            incantatores defecerunt. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fecerunt autem similiter et incantatores <lb/>
            Aegyptiorum ueneficiis suis et eduxerunt ranas super <lb/>
            terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. <lb/>
            sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, <lb/>
             si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. <lb n="25"/>
            proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, <lb/>
            plagis talibus non fuisse percussam. et inde potuerunt <lb/>
            incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, <lb/>
            uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae

<note type="footnote"> 14 Ex. 7, 22 21 Ex. 8. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 corporeis rebus <hi rend="italic">bd</hi> 2 opportunitas <hi rend="italic">SNbdEug</hi> 6 quorumcumque <lb/>
            <hi rend="italic">TEug 7 nouerant V</hi> 9 unus] <hi rend="italic">uerus bd 11 inserit in ras. C,T</hi> <lb/>
            inseryit (u <hi rend="italic">exp. m. 1) P</hi> inseruit <hi rend="italic">SYbd</hi> 12 longo ser <hi rend="italic">om. N</hi> 13 esset <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 ueneficis <hi rend="italic">CI</hi> 20 defecerint <hi rend="italic">PXS2</hi> deficerent <hi rend="italic">b</hi> 24 similes C <lb/>
            uerterftt <hi rend="italic">b</hi> 25 sanguine <hi rend="italic">N</hi> fuerit <hi rend="italic">C</hi> 26 proindej Unde <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            29 maicae <hi rend="italic">CI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa <lb/>
            sunt, facere . sed scriptura cito narrando coniunxit quod <lb/>
            etiam postea fieri potuit. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; <lb/>
            et ingrauatum est cor eius et non exaudiuit <lb n="5"/>
            eos, sicut dixerat dominus. hic adparet non illas tantum <lb/>
            fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores <lb/>
            eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua <lb/>
            parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam <lb/>
            utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo<lb n="10"/>
            et in malo perseuerandum; non tamen per se ipsa inutilis est, <lb/>
            sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus <lb/>
            dicit: ignorans quia patientia dei ad paenitentiam <lb/>
            te adducit? secundum autem duritiam cordis tui <lb/>
            et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem <lb n="15"/>
            irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet <lb/>
            unicuique secundum opera sua. nam et alibi, cum <lb/>
            diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, <lb/>
            etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his <lb/>
            qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his <lb n="20"/>
            qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum <lb/>
            bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore <lb/>
            pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, <lb/>
            quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant <lb/>
            ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille<lb n="25"/>
            mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et

<note type="footnote"> 4 Ex. 8, 15 13 Rom. 2, 4—6 18 II Cor. 2, 15 26 Ps. 118, 175 </note>

<note type="footnote"> 1 potuerunt etiam <hi rend="italic">om. N</hi> 4 quoniam] quod <hi rend="italic">V</hi> 6 illis <hi rend="italic">V</hi> 7 causfi§ <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m 1) V</hi> 8 patientiam] potentiil <hi rend="italic">V</hi> 10 »«utilis <hi rend="italic">N</hi> ad—inutilis <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> deo-perseuerandum <hi rend="italic">om. N</hi> 11 ipsam <hi rend="italic">Tb</hi> 13 ignorans <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ignoras <hi rend="italic">libri; iterum locum comparans ttideo etiam cod. <lb/>
            P Knoellii</hi> ignorans <hi rend="italic">exhibere</hi> 15 impaenitens cor <hi rend="italic">bd</hi> die <hi rend="italic">NbdEug</hi> <lb/>
            16 iusti <hi rend="italic">om. Eug</hi> 17 sua] eius <hi rend="italic">PSNVTbdEug</hi> 18 bonus <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            19 iis <hi rend="italic">(big) bd</hi> 20 se <hi rend="italic">ante</hi> bonum <hi rend="italic">offert T</hi> iis <hi rend="italic">bd</hi> 24 mundanda <lb/>
            <hi rend="italic">Vb</hi> gratia <hi rend="italic">b</hi> ut <hi rend="italic">S</hi> aut <hi rend="italic">In</hi> 26 immutato <hi rend="italic">b</hi> uiuit <hi rend="italic">CN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="105"/>
            laudabit te; et iudicia tua adiuuabunt me. non <lb/>
            dixit: "munera tua" uel "praemia tua", sed iudicia tua. <lb/>
            multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, <lb/>
            domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. <lb/>
            et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideretur, continuo <lb n="5"/>
            addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos <lb/>
            est conplacui in ueritate tua. factam erga se commemorat <lb/>
            misericordiam, ut conplacere possit in ueritate, <lb/>
            quoniam uniuersae uiae domini misericordia et <lb/>
            ueritas. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod dixerunt magi ad Pharaonem: digitus dei <lb/>
            est hoc, quoniam non potuerunt educere scinifes, senserunt <lb/>
            profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non <lb/>
            talibus artibus, uelut potentior in eis esset Moyses, suos <lb/>
            conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scinifes, sed <lb n="15"/>
            digito dei, qui utique operabatur per Moysen. digitus dei <lb/>
            autem, sicut euangelium manifestissime loquitur, spiritus sanctus <lb/>
            intellegitur. namque uno euangelista ita narrante uerba-domini, <lb/>
            ut diceret: si ego in digito dei eicio daemonia, alius <lb/>
            euangelista id ipsum narrans exponere uoluit quid sit digitus <lb n="20"/>
            dei et ait: si ego in spiritu dei eicio daemonia. cum <lb/>
            itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, <lb/>
            digitum dei esse in Moyse, quo superabantur et eorum ueneficia <lb/>
            frustrabantur, tamen induratum est cor Pharaonis nunc <lb/>
            mirabili omnino duritia. cur autem in tertia ista plaga magi <lb n="25"/>
            defecerint — nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem <lb/>
            uersa est — et sentire et explicare difficile est. poterant enim <lb/>
            et in primo signo deficere, ubi in serpentem uirga conuersa

<note type="footnote"> 3 Ps. 25, 2. 3 9 Ps. 24, 10 11 Ex- 8, 19 19 Luc. 11, 20 <lb/>
            21 Matth. 12, 28 </note>

<note type="footnote"> 5 uideatur <hi rend="italic">Eug</hi> 7 ergo <hi rend="italic">T</hi> 8 posset <hi rend="italic">NSVIbdEag</hi> 11 Quod] <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">8</hi> 12 hic b cyniphes <hi rend="italic">b</hi> scyniphes <hi rend="italic">d</hi> 15 sciphes <hi rend="italic">N</hi> cyni- <lb/>
            <hi rend="italic">phes b scyniphes d 16 operatur PSl V1 autem dei bd</hi> 18 namquod <lb/>
            <hi rend="italic">PSTIVb</hi> 22 potentiam <hi rend="italic">P</hi> 23 quol in quo <hi rend="italic">PSVTbd</hi> quod <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            beneficia <hi rend="italic">N</hi> 26 defecerunt <hi rend="italic">VIb</hi> sanguine <hi rend="italic">N</hi> 28 uirgaj uirga <lb/>
            conubia <hi rend="italic">N</hi> cunuersa-aqua <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            est, et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est. <lb/>
            et in secunda de ranis, si hoc uoluisset digitus dei, id est <lb/>
            spiritus dei. quis enim dementissimus dixerit digitum dei in <lb/>
            hoc signo potuisse conatus magorum inpedire et in superioribus <lb/>
            nequiuisse? omnino ergo certa causa est quare illa facere huc<lb n="5"/>
            usque permissi sunt. commendatur enim fortasse trinitas et, <lb/>
            quod uerum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum <lb/>
            litteris indagatur, sine spiritu sancto philosophati sunt, quamuis <lb/>
            de patre et filio non tacuerint, quod etiam Didymus in <lb/>
            libro suo meminit, quem scripsit de spiritu sancto. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ecce ego mitto in te et in seruos tuos et <lb/>
            in populum tuum et in domos tuas cynomian, et <lb/>
            implebuntur domus Aegyptiorum cynomia, ut scias, <lb/>
            quoniam ego sum dominus deus omnis terrae. et <lb/>
            dabo interuallum inter populum meum et inter populum<lb n="15"/>
            tuum. quod hic scriptura aperuit, ne ubique diceret, <lb/>
            intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis <lb/>
            factum esse, ut terra in qua habitabat populus dei nullis plagis <lb/>
            talibus uexaretur. oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte <lb/>
            poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec :<lb n="20"/>
            conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant <lb/>
            scinifes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra <lb/>
            Gessem, ibi conati sunt magi similiter facere et minime <lb/>
            potuerunt. quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae <lb/>
            segregatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi <lb n="25"/>
            iam illi similia facere nec conari auderent. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod habent latini: euntes immolate domino <lb/>
            deo uestro in terra, graecus habet: uenientes

<note type="footnote"> 9 Did. tom. 39 p. 1034 Migne 11 Ex. 8, 21-23 27 Ex. 8, 25 <lb/>
            1 sanguine 2V 3 <hi rend="italic">pr</hi>. dei J sanctus <hi rend="italic">b</hi> 7 uerumJ uerbum <hi rend="italic">PlSl</hi> 9 de <lb/>
            filio <hi rend="italic">T</hi> dyJimus <hi rend="italic">C</hi> didimus <hi rend="italic">NTV</hi> 12 cinomiam <hi rend="italic">CN</hi> cynomiam <hi rend="italic">SlrT</hi> <lb/>
            cynomyiam <hi rend="italic">bd</hi> 13 domos <hi rend="italic">P</hi> 16 tuum <hi rend="italic">om. CI</hi> ubicumque <hi rend="italic">PlSb</hi> <lb/>
            17 debemus sed <hi rend="italic">PF51</hi> et in prioribus <hi rend="italic">om. N</hi> 18 nullis-talibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 21 qujii 1\' 22 scynifes <hi rend="italic">PS</hi> cyniphes <hi rend="italic">b</hi> scyniphes <hi rend="italic">cl</hi> fuerunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            tcrram P 23 gensem <hi rend="italic">C</hi> gessen <hi rend="italic">Sbd</hi> 27 latini codices habent <hi rend="italic">b</hi> latini <lb/>
            habent <hi rend="italic">d</hi> iiumolare P V1 28 terra hac b <foreign xml:lang="grc">έλόντες</foreign> Ti <foreign xml:lang="grc">άπελίντες</foreign> Lag</note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            immolate domino deo uestro in terra. nolebat enim eos <lb/>
            ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent uolebat. <lb/>
            hoc ostendunt uerba Moysi quae secuntur, ubi dicit non posse <lb/>
            fieri propter abominationes Aegyptiorum. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ait Moyses: non potest fieri sic; <lb n="5"/>
            abominationes enim Aegyptiorum immolabimus <lb/>
            domino deo nostro. id est: haec immolaturi sumus quae <lb/>
            abominantur Aegyptii et propterea in Aegypto non possumus. <lb/>
            hoc manifestant uerba quae adiungit et dicit: si enim imm <lb/>
            immola ueri mus abominationes Aegyptiorum palam <lb n="10"/>
            ipsis, lapidabimur. hoc non intellegentes quidam interpretes <lb/>
            nostri sic interpretati sunt, ut dicerent: non potest <lb/>
            fieri sic; numquid abominationes Aegyptiorum <lb/>
            immolabimus domino deo nostro? cum magis hoc <lb/>
            scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi <lb n="15"/>
            sunt. alii uero latini sic habent: non potest fieri sic, <lb/>
            quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus <lb/>
            domino deo nostro. contrarium sensum facit addita <lb/>
            particula negatiua, cum Moyses dixerit: non potest <lb/>
            fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus <lb n="20"/>
            domino deo nostro; et ideo in heremum <lb/>
            dicebant se ire uelle, ubi Aegyptii non uiderent abominationes <lb/>
            suas. hoc autem intellegendum est mystice significari. quod <lb/>
            etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles <lb/>
            et ideo separatam terram Israhelitae acceperunt, cum uenerunt <lb n="25"/>
            in Aegyptum. sic enim et sacrificia Israhelitarum abominationes <lb/>
            sunt Aegyptiis, sicut iniquis uita iustorum. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: <lb/>
            et ingrauauit Pharao cor suum etiam in hoc

<note type="footnote"> 5 Ex. 8, 26 24 cf. Gen. 46, 34 29 Ex. 8, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 terra hac <hi rend="italic">b</hi> 3 sequuntur <hi rend="italic">Sbd</hi> 6 abhominationes <hi rend="italic">(sic plerumque) <lb/>
            PSVT enim om. N 11 hoc enim b 12 poterit PSKV</hi> 13 sic <lb/>
            <hi rend="italic">om. P1</hi> 20 enim <hi rend="italic">om. PSVb</hi> 21 eremum <hi rend="italic">d</hi> 26 aboniinatione CI <lb/>
            abliominationis P1 abomiuationi <hi rend="italic">N</hi> 27 sicuti <hi rend="italic">N</hi> 28 lucusta <hi rend="italic">N P</hi> <lb/>
            29 et <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            tempore et noluit dimittere populum. certe nunc non <lb/>
            dictum est: ingrauatum est cor Pharaonis, sed: ingrauauit <lb/>
            Pharao cor suum. sic utique in omnibus plagis. a uoluntate <lb/>
            quippe hominis est origo uitiorum; mouentur autem causis <lb/>
            corda hominum talia sic, talia uero sic etiam non diuersis <lb n="5"/>
            causis saepe diuerso modo secundum proprias qualitates, quae <lb/>
            ex uoluntatibus ueniunt. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Videns autem Pharao quia non est mortuum <lb/>
            de pecoribus filiorum Israhel nullum, ingrauatum <lb/>
            est cor Pharaonis. quomodo e contrariis causis facta est<lb n="10"/>
            haec ingrauatio cordis Pharaonis? si enim et pecora Israhelitarum <lb/>
            morerentur, tunc uideretur causa conpetens, qua cor <lb/>
            eius ingrauaretur ad contemnendum deum, tamquam si et <lb/>
            magi eius pecora Israhelitarum fecissent mori; nunc uero unde. <lb/>
            debuit ad timendum uel credendum moueri uidens nullum <lb n="15"/>
            pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingrauatum <lb/>
            est; id est: illa ingrauatio etiam huc usque progressa est. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dicit deus ad Aaron et Moysen: <lb/>
            sumite uobis plenas manus fauillae de fornace, et <lb/>
            aspergat Moyses in caelum coram Pharaone et <lb n="20"/>
            coram seruis eius, et fiat puluis in uniuersa terra <lb/>
            Aegypti? signa enim superiora uirga fiebant, quam non <lb/>
            Moyses, sed Aaron uel extendebat super aquam uel ea terram <lb/>
            percutiebat; nunc uero interpositis duobus signis de cynomia <lb/>
            et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu<lb n="25"/>
            operati sunt, dicitur, ut Moyses fauillam spargat in caelum <lb/>
            de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere

<note type="footnote"> 8 Ex. 9, 7 19 Ex. 9, 8. 9 </note>

<note type="footnote"> 3 al in 6. <hi rend="italic">om. C</hi> 5 talial ut alia <hi rend="italic">N</hi> alia <hi rend="italic">PV</hi> alia <hi rend="italic">Tb</hi> *alia <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            alia <hi rend="italic">NTb</hi> 9 nullum] gullum <hi rend="italic">(m. 1 dcl.) S</hi> ullum <hi rend="italic">V</hi> ullum <hi rend="italic">bd</hi> 10 <hi rend="italic">super <lb/>
            delet</hi>. pharaonis <hi rend="italic">superscr</hi>. eius Vela 82 ex <hi rend="italic">bd</hi> 13 <hi rend="italic">grauaretur NVT</hi> <lb/>
            tamquam si et <hi rend="italic">om. N</hi> et si <hi rend="italic">b</hi> 15 adl uel <hi rend="italic">N</hi> 18 quod (d <hi rend="italic">m. 2 add.) C</hi> <lb/>
            19 ufilv <hi rend="italic">cod. Alex et Lag</hi> fauilla. <hi rend="italic">V</hi> 20 aspargat pi Vi coram <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            contra <hi rend="italic">m. 2 V</hi> 21 uniuersa] tota <hi rend="italic">PVTb</hi> 22 aegypto <hi rend="italic">CN</hi> fiebat <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            23 ea] ad <hi rend="italic">P\'S\'V\'b</hi> 24 cynomiia <hi rend="italic">P</hi> cynomyia <hi rend="italic">bd</hi> 26 operati sunt <lb/>
            manu <hi rend="italic">b</hi> 27 ambo <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            non in terram, sed in caelum: tamquam Aaron qui datus erat <lb/>
            ad populum terram percutere deberet uel in terram siue in <lb/>
            aquam manum extendere; Moyses uero, de quo dictum est: <lb/>
            erit tibi quae ad deum, in caelum iubetur fauillam <lb/>
             spargere. quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec <lb n="5"/>
            Aaron manu aliquid operantur? quid sibi uult ista diuersitas? <lb/>
            neque enim nihil. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut <lb/>
            ostendam in te uirtutem meam et ut adnuntietur <lb/>
            nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba <lb n="10"/>
            et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. <lb/>
            ibi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere <lb/>
            iram et demonstrare potentiam suam adtulit in <lb/>
            multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos <lb/>
            malos futuros esse praescierat: quae uasa dicit perfecta in <lb n="15"/>
            perditionem — et ut notas. inquit, faceret diuitias <lb/>
            gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum <lb/>
            misericordiae uox est in Psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; <lb/>
            deus meus demonstrabit <lb/>
            mihi &lt;in&gt; inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, <lb n="20"/>
            in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, <lb/>
            sed perfert eos patienter, quonsque scit oportere: non inaniter, <lb/>
            sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. <lb/>
            ecce enim, ut adnuntiaretur nomen dei in uniuersa terra,

<note type="footnote"> 4 Ex. -1, 16 8 Ex. 9, 16 12 Rom. 9, 22. 23 18 Ps. 5 8 <lb/>
            11. 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 terra N 3 extenderet C</hi> quo J <hi rend="italic">co C dictum estj die N</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">post</hi> tibi <hi rend="italic">add</hi>. in his <hi rend="italic">Sb; ceterum pro:</hi> erit tibi <hi rend="italic">haud dubie:</hi> et tu illi <lb/>
            <hi rend="italic">legendum est; cf. quaest. XVII. LXIIII, quae/It. de Leu. quaest. XXIII<lb/>
             sub fin</hi>. quae <hi rend="italic">om. V</hi> dominum <hi rend="italic">T</hi> fabillam <hi rend="italic">N</hi> 8 ipsfld <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            conuarsatus <hi rend="italic">IJiSxV est N</hi> 9 meam (me <hi rend="italic">add. m. recens) P</hi> 11 auer <lb/>
            saretur <hi rend="italic">V</hi> 12 ubi <hi rend="italic">Eug</hi> 13 potentiam] patientiam <hi rend="italic">b</hi> 14 iis <lb/>
            1 b praesciebat <hi rend="italic">Eug</hi> 16 perdictionem <hi rend="italic">N</hi> perditione <hi rend="italic">Eug</hi> ut <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            19 demonstrabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> demonstrauit <hi rend="italic">libri</hi> 20 in <hi rend="italic">scripsi cum Eug:</hi> de <lb/>
            <hi rend="italic">(s. 1. m. 2) S om. CPNVTb</hi> 22 eos perfert <hi rend="italic">b</hi> scito portare PI <lb/>
            23 utentes PIVI utenda <hi rend="italic">b</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            uasis misericordiae utique prodeest. ad eorum itaque utilitatem <lb/>
            Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et <lb/>
            exitus docet. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod mandauit deus Pharaoni, cum se <lb/>
            facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare<lb n="5"/>
            pecora sua et quaecumque illi essent in campo, ne grandine <lb/>
            intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer <lb/>
            uidetur admonere. sed hoc non facit quaestionem, quando deus <lb/>
            etiam irascens temperat poenam. illud est quod merito mouet, <lb/>
            quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant<lb n="10"/>
            plaga superiore, ubi scriptum est quod discreuit deus inter <lb/>
            pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum <lb/>
            moreretur, omnia uero Aegyptiorum pecora morerentur. an eo <lb/>
            soluitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo <lb/>
            fuissent, ut haec accipiantur omnia, intellegantur autem euasisse<lb n="15"/>
            quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus <lb/>
            colligi et in domo teneri, ne forte uerum esset quod Moyses <lb/>
            dominum facturum esse praedixerat; et ex his esse in campis <lb/>
            iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne <lb/>
            grandine pereant, maxime quia sequitur scriptura et dicit: <lb n="20"/>
            qui timuit uerbum domini seruorum Pharaonis <lb/>
            congregauit pecora sua in domos; qui autem non <lb/>
            intendit mente in uerbum domini, dimisit pecora <lb/>
            sua in campo? hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem <lb/>
            pecorum minatus est deus, quamuis id scriptura tacuerit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit dominus ad Moysen: extende <lb/>
            manum tuam in caelum, et erit grando in omni <lb/>
            terra Aegypti. ecce iterum Moyses non in ten-am; sed <lb/>
            in caelum manum iubetur extendere sicut superius de fauilla.

<note type="footnote"> 4 cf. Ex. 9, 19 10 cf. Ex. 9, 6 15 cf. Ex. 9, 3 21 Ex. 9, <lb/>
            20. 21 26 Ex. 9, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 prodest <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> itaque] utique <hi rend="italic">NV2Eug (ed. Knoell p. 357)</hi> <lb/>
            2 et <hi rend="italic">pr. om. T</hi> 4 mandat <hi rend="italic">PSVT</hi> qUll <hi rend="italic">C</hi> 5 miraretur <hi rend="italic">(prim</hi>. r m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec. in</hi> n <hi rend="italic">IImt.) P</hi> 8 quando] quod <hi rend="italic">b</hi> 10 nunc <hi rend="italic">in mg. add. m. rec. P</hi> <lb/>
            15 utj sicut <hi rend="italic">N</hi> 25 quamquam <hi rend="italic">b</hi> </note> 
<pb n="111"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cura fragore caeli, qui uehemens erat in grandine, <lb/>
            Pharao territus rogaret Moysen, ut oraret pro illo, confitens <lb/>
            iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: et tu et <lb/>
            serui tui scio quod nondum timetis dominum. <lb/>
            qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat domini <lb n="5"/>
            timor? facile est enim poenam timere, sed non hoc est deum <lb/>
            timere. illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, <lb/>
            ubi dicit: nisi deus patris mei Abraham et timor <lb/>
            Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses. 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixit dominus ad Moysen: intra ad Ph araouem; <lb n="10"/>
            ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, <lb/>
            ut ordine superueniant signa mea haec super eos. <lb/>
            ita dicit "ego enim grauaui cor eius, ut ordine <lb/>
            superueniant signa mea haec super eos", tamquam <lb/>
            opus habeat deus cuiusquam malitia. sed sic intellegendum <lb n="15"/>
            est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos <lb/>
            eius. ut non eos auferam, ut ordine superueniant signa <lb/>
            mea super eos". quia enim patientia dei obstinatior fiebat <lb/>
            malus animus, ideo pro eo quod est" patiens in eum fui", <lb/>
             dicitur: grauaui cor eius. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et non est relicta locusta una in omni <lb/>
            terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. <lb/>
            beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit <lb/>
            locustas, et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: <lb/>
             beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio,

<note type="footnote"> 1 cf. Ex. 9, 27 3 Ex. 9, 30 8 Gen. 31, 42 10 Ex. 10, 1 <lb/>
            21 Ex. 10, 19. 20 </note>

<note type="footnote"> 2 territus-hioy <hi rend="italic">om. N</hi> contitenti <hi rend="italic">b</hi> .5 ei domini <hi rend="italic">b</hi> (5 enim <lb/>
            <hi rend="italic">est PVT 7 domini timore b 9 adesset Vbd 10 dixit in mg. m. 2 PS</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">Vb</hi> deus <hi rend="italic">Eug (ed. Knoell p. 357)</hi> dominus inquit <hi rend="italic">b</hi> 13 ita <lb/>
            dicit-super eoa <hi rend="italic">om. PVTbd</hi> ingrauaui <hi rend="italic">Eug</hi> 15 malitiam <hi rend="italic">Eug</hi> <lb/>
            17 auferrem <hi rend="italic">PSNVTbdEug</hi> 18 qui <hi rend="italic">V1</hi> enim] cd <hi rend="italic">b</hi> 1:1 in eum <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 20 grauaui cor eius <hi rend="italic">om. N</hi> 21 est relicta <hi rend="italic">om. N</hi> lucusta <lb/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">PNVIEug</hi> ona <hi rend="italic">N</hi> 23 dei <hi rend="italic">om. T</hi> quo <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 24 lucustas <lb/>
            <hi rend="italic">NEug</hi> secutus <hi rend="italic">T</hi> cor Pharaonis dominum <hi rend="italic">N</hi> 2o quia <hi rend="italic">P</hi> ille <hi rend="italic">C2d</hi> <lb/>
            obstinatior <hi rend="italic">C2Tbd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="112"/>
            dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia <lb/>
            dei male utendo durescunt. 
</p></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Tertio dicitur ad Moysen: extende manum <lb/>
            (t u am) in caelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. numquam <lb/>
            autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet<lb n="5"/>
            manum in caelum. quod ergo dictum est ad Moysen: extende <lb/>
            manum tuam super terram Aegypti et ascendat <lb/>
            locusta super terram, credo id significatum etiam minus <lb/>
            posse qui plus potest, non autem continuo cui minora conceduntur <lb/>
            posse maiora. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deus ad Moysen: loquere ergo secreto in <lb/>
            aures populi, et petat unusquisque a proximo et <lb/>
            mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem. <lb/>
            non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad <lb/>
            expoliandum isto modo proximum; hoc enim deus iussit, qui<lb n="15"/>
            nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum <lb/>
            fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt; quemadmodum <lb/>
            cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit <lb/>
            occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiam si <lb/>
            eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse. est etiam <lb n="20"/>
            ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra <lb/>
            Gessem, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis <lb/>
            adfligebatur, quomodo petit quisque a proximo uel proxima <lb/>
            aurum, argentum et uestem, praesertim quia ubi <lb/>
            primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et <lb n="25"/>
            mulier a uicina sua et concellaria uel concellanea<lb/>
            — si ita dicendum est — uel cohabitatrice suaunde <lb/>
            intellegendum est etiam in terra Gessem non solos

<note type="footnote"> 3 Ex. 10, 21 6 Ex. 10, 12 11 Ex. 11, 2 25 Ex. 3, 22 </note>

<note type="footnote"> 4 tuam <hi rend="italic">scripsi cum bd: om. codd</hi>. 9 qui-posse <hi rend="italic">om</hi>. P1 11 Deus] <lb/>
            Dixit deus <hi rend="italic">TS7</hi> 13 xai j\')\'/Y, rcapi -rij; jttajsiov <hi rend="italic">cod. Altx et Lag</hi> <lb/>
            aurea et argentea <hi rend="italic">PSVTbdEug</hi> 14 quisquam <hi rend="italic">Eug</hi> exemplum sumendum <lb/>
            <hi rend="italic">Eug</hi> 22 ge.sen <hi rend="italic">V</hi> gessen <hi rend="italic">bd</hi> 23 quisque petit <hi rend="italic">b</hi> a proxima <lb/>
            <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 26 a <hi rend="italic">om. C</hi> sua <hi rend="italic">om. Locut. de Ex. XII</hi> con- <lb/>
            ■celaria <hi rend="italic">0</hi> concelanea <hi rend="italic">C</hi> 2R terram <hi rend="italic">T</hi> gessen <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra <lb/>
            cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum <lb/>
            etiam illa diuina beneficia peruenire, ut hinc eos et diligerent <lb/>
            idem Aegyptii cohabitatores et quod petebant facile commodarent; <lb/>
            nec tamen deus iudicauit ita illos alienos fuisse <lb n="5"/>
            ab iniuriis et contritionibus, quas dei populus pertulit, ut nec <lb/>
            isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi <lb/>
            parcebatur percussi non erant. 
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixi tautem dominus ad Moysen: non exaudiet <lb/>
            uos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta <lb n="10"/>
            mea in terra Aegypti. tamquam opus fuerit eius inoboedientia, <lb/>
            ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad <lb/>
            terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem <lb/>
            informandum. sed hoc dei fuit malitia cordis illius bene utentis, <lb/>
            non Pharaonis dei patientia male abutentis. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>