<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.160-1.173</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.160-1.173</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="160" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixit autem illis Ioseph: adducite pecora <lb/>
            uestra et dabo uobis panes pro pecoribus uestris. <lb/>
            si defecit argentum. quaeri potest, cum Ioseph frumenta <lb/>
            collegerit unde homines uiuerent, pecora unde uiuebant, cum<lb n="20"/>
            tanta fames inualesceret, maxime quia fratres Ioseph Pharaoni <lb/>
            dixerant: non sunt enim pascua pecoribus puerorum <lb/>
            tuorum; inualuit enim fames in terra Chanaan, et <lb/>
            propter hanc etiam inopiam pascuorum se uenisse commemorauerant. <lb/>
            proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan,<lb n="25"/>
            cur in Aegypto non defecerant eadem tunc fame ubique <lb/>
            inualescente? an, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in <lb/>
            multis Aegypti paludibus poterant pascua 11011 deesse, etiam

<note type="footnote"> 1 Ps. 55, 7 5 Gen. 47. 11 8 cf. Gen. 47, 4 9 Gen. 47. 12 <lb/>
            11 cf. Gen. 37, 9 14 Gen. 47, 14 17 Gen. 47, 16 22 Gen. 47, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 eisj his <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 5 terram P 6 terra Hamessem) teraessS <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            rasesfi P1 ramesem <hi rend="italic">T</hi> praecepit <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 7 est <hi rend="italic">om. PNVT</hi> <lb/>
            terram <hi rend="italic">P</hi> terra. <hi rend="italic">V</hi> et <hi rend="italic">addidi ex capitulis</hi> gessen <hi rend="italic">Vbd</hi> 10 nec— <lb/>
            adorauit <hi rend="italic">om. N</hi> nequando <hi rend="italic">N</hi> 12 modo <hi rend="italic">om. N</hi> continere <hi rend="italic">PSXTb</hi> <lb/>
            19 deficit <hi rend="italic">b</hi> 21 ioseph <hi rend="italic">om. N</hi> 26 quur <hi rend="italic">(sic saepissime) CN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            cum fames esset fi-umentomm, quae solent Nili fluminis <lb/>
            inundatione prouenire? magis enim dicuntur paludes illae <lb/>
            feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit. 
</p></div><div n="161" subtype="chapter" type="textpart"><p>Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni <lb/>
             gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub <lb n="5"/>
            femoremeoetfaciesin me misericordiam et ueritatem. <lb/>
            ea filium iuratione constringit, qua senium constrinxerat <lb/>
            Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam <lb/>
            commendans corporis sui. in utraque tamen causa <lb/>
            nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda <lb n="10"/>
            sunt in scripturis omnibus. quacumque dispersim leguntur, <lb/>
            misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel <lb/>
            misericordia et ueritas, quandoquidem quodam loco scriptum <lb/>
            est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. <lb/>
            ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. <lb n="15"/>
            seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum <lb/>
            meum misericordiam et iustitiam, sicut et iste filio <lb/>
            suo dicit: et facies in me misericordiam et ueritatem. <lb/>
            quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, <lb/>
            ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan <lb n="20"/>
            iuxta patres suos. mirum uidetur et quasi absurdum nec <lb/>
            conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex <lb/>
            hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus <lb/>
            sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui <lb/>
            inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata <lb n="25"/>
            significari in lege non dubium est, cum iubentur homines

<note type="footnote"> 4 Gen. 47. 29 7 cf. Gen. 24, 2 14 Ps. 24, 10 16 Gen. 24, 49 <lb/>
            20 cf. Gen. 47. 30 26 cf. Num. 19, 3-12 </note>

<note type="footnote"> 2 illa <hi rend="italic">N</hi> ille <hi rend="italic">T</hi> 3 feracivs (v <hi rend="italic">s. I. super exp</hi>. o) <hi rend="italic">C</hi> feratius <hi rend="italic">T</hi> fcracia <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            6 in me) mecum 8 7 constrinxerat (erat <hi rend="italic">ex</hi> it) P constrixit <hi rend="italic">C</hi> constriQcxit <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 10 magna P 11 dispersa <hi rend="italic">b</hi> 12 misericordia <hi rend="italic">utrimque <lb/>
            et in sequ. uersu ex</hi> misericordie <hi rend="italic">C</hi> 13 in quodam <hi rend="italic">Vbd</hi> 16 si <hi rend="italic">s. I. <lb/>
             m. 1 C om. P</hi> deum <hi rend="italic">N</hi> 18 et facies <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut facias <hi rend="italic">libri; cf. <lb/>
             83,</hi> 6 19 a tanto <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 20 chanan <hi rend="italic">N Eug (ed. Knoell p. 344)</hi> <lb/>
            23 mentiamur <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> G* </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum <lb/>
            tamquam ab inmunditia purificari. et hinc illa sententia ducta <lb/>
            est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, <lb/>
            quid profecit lauatio eius? sic et qui ieiunat super <lb/>
            peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit. <lb n="5"/>
            sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum <lb/>
            eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae <lb/>
            sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. <lb/>
            ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum <lb/>
            nisi in ea terra ubi ille cruc-ifixus est, cuius sanguine<lb n="10"/>
            facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum <lb/>
            peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco. <lb/>
            quod Abrahamium uocatur. ubi sunt ista corpora. abesse <lb/>
            locum ubi crucifixus est dominus fere triginta milibus, ut <lb/>
            etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo<lb n="15"/>
            adparuit ferme triginta annorum; et si quid aliud de re tanta <lb/>
            uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non <lb/>
            frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse <lb/>
            curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse <lb/>
            debeat fidelium ista securitas. quod ubicumque corpora eorum w <lb n="20"/>
            sepeliantur uel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur <lb/>
            aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non <lb/>
            ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem <lb/>
            futuram. 
</p></div><div n="162" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod habent latini codices: et adorauit super <lb n="25"/>
            caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit <lb/>
            super caput uirgae suae, uel in capite uirgae

<note type="footnote"> 3 Eccli. 31 (34), 30. 31 7 Ps. 31, 1 10 cf. Col. 1, 14 13 cf. <lb/>
            Gen. 50, 13 25 Gen. 47, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 contractationem <hi rend="italic">PT</hi> contractionem <hi rend="italic">Vb</hi> qualecumque P contractum <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 4 proficit <hi rend="italic">bd Eug</hi> 10 nisi-patriarcharum <hi rend="italic">om. Pl</hi> 12 <hi rend="italic">dicOt b</hi> <lb/>
            autem ut <hi rend="italic">C</hi> 13 qui <hi rend="italic">S</hi> abramium <hi rend="italic">N Eug</hi> abrahminiuin <hi rend="italic">T abraemium b</hi> <lb/>
            16 fere <hi rend="italic">Tbd</hi> 21 per <hi rend="italic">Ollt. V</hi> iniquorum <hi rend="italic">Eufj</hi> rabie <hi rend="italic">Vb</hi> 22 assumantur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 23 integra <hi rend="italic">b</hi> gloriosa <hi rend="italic">b</hi> in eorum resurrectione futura <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 nonnulli codices <hi rend="italic">Sbd</hi> emendantis <hi rend="italic">CIT</hi> emendatius <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            suae siue in cacumen uel super cacumen. fallit eos <lb/>
            enim graecum uerbum, quod eisdem litteris scribitur siue <lb/>
            eius siue suae: sed accentus dispares sunt et ah eis qui <lb/>
            ista nouerunt in codicibus non contemnuntur. ualent enim ad <lb/>
            magnam discretionem; quamuis et unam plus litteram habere <lb n="5"/>
            posset, si esset suae, ut non esset <sic>autoO</sic>, sed <sic>eaotoO</sic>. ac per <lb/>
            hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. nam facile <lb/>
            intellegitur senem, qui uirgam ferebat eo more, quo illa <lb/>
            aetas baculum solet, ut se inclinauit ad deum adorandum, <lb/>
            id utique fecisse super cacumen uirgae suae, quam sic ferebat, <lb n="10"/>
            ut super eam caput inclinando adoraret deum. quid est ergo: <lb/>
            adorauit super cacumen uirgae eius, id est filii sui <lb/>
            loseph? an forte tulerat ab eo uirgam, quando ei iurabat <lb/>
            idem filius, et dum eam tenet, post uerba iurantis nondum <lb/>
            illa reddita mox adorauit deum? non enim pudebat eum <lb n="15"/>
            ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae <lb/>
            rei futurae praesignabatur. quamuis in hebraeo facillima huius <lb/>
            quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: <lb/>
            et adorauit Israhel ad caput lecti, in quo utique <lb/>
            senex iacebat et sic positum habebat, ut in eo sine labore, <lb n="20"/>
            quando uellet, oraret. nec ideo tamen quod Septuaginta <lb/>
            interpretati sunt nullum uel leuem sensum habere putandum <lb/>
            est. 
</p></div><div n="163" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones <lb/>
             dei erga se factas dicit sibi dictum: faciam te in congregationes <lb n="25"/>
            gentium. quibus uerbis magis fidelium uocationem <lb/>
            significat quam carnalis generis propagationem.

<note type="footnote"> 17 cf. Hieron. XXVIII p. 228 25 (ien. 48, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in cacumine <hi rend="italic">bd</hi> enim eos <hi rend="italic">PSTb</hi> 2 uerbum graecum <hi rend="italic">bd</hi> letteris <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 6 autu <hi rend="italic">CPSN V</hi> aauttu <hi rend="italic">T</hi> eautu <hi rend="italic">CPSNV</hi> eautoy <hi rend="italic">T</hi> 8 intellegeretur <lb/>
            <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> se*nem (cv semen) <hi rend="italic">P</hi> sene <hi rend="italic">N</hi> quod seni! <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 fecerit <hi rend="italic">PSNVTb</hi> 15 illi <hi rend="italic">PVI</hi> redditam <hi rend="italic">P</hi> 16 figurii <hi rend="italic">N</hi> 19 adorauit <lb/>
            Israel deum conuersus ad lectuli caput <hi rend="italic">Hieron</hi>. 22 uel leuem] <lb/>
            yeJle <hi rend="italic">V</hi> leug (ug <hi rend="italic">8. I. m. 2) P</hi> 24 cum <hi rend="italic">om. CPSNTbd</hi> _commemorans <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 25 dicit enim <hi rend="italic">T</hi> ibi <hi rend="italic">N</hi> 26 uocatione <hi rend="italic">N</hi> 27 scificat <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="86"/>
            
</p></div><div n="164" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est dicente Iacob de Ephraem et <lb/>
            Manasse: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt <lb/>
            tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in <lb/>
            Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam <lb/>
            Ruben et Symeon erunt mihi — natos autem<lb n="5"/>
            si genueris postea. t i hie run t - in nomine fratrum <lb/>
            suorum appellabuntur in sortibus eorum, fallit <lb/>
            legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios <lb/>
            genuisset Ioseph. istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet: <lb/>
            quod non ita est. uerborum quippe ordo contexitur:<lb n="10"/>
            nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra <lb/>
            Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei <lb/>
            sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon <lb/>
            erunt mihi, in nomine fratrum suorum appellabuntur <lb/>
            in sortibus eorum, hoc est: simul hereditatem <lb n="15"/>
            capient cum fratribus suis, ut simul uocentur filii Israhel. <lb/>
            duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt. ut excepta tribu <lb/>
            Leui, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram <lb/>
            diuiderent et decimas praeberent. illud autem interpositum <lb/>
            est. quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="165" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti <lb/>
            uoluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum <lb/>
            et ipse simul fuerit cum fratribus suis. sed etsi erat tam <lb/>
            paruus aetate, ut illud uel curare uel animo retinere non <lb/>
            posset, quae res conpulit modo dici ? nisi forte ad rem pertinuit<lb n="25"/>
            commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus <lb/>
            fuerat nasciturus. 
</p></div><div n="166" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ita benedicit nepotes suos Israhel, ut dexteram <lb/>
            manum minori inponat. maiori autem sinistram, et hoc

<note type="footnote"> 2 Gen. 48, 5. 6 21 cf. Gen. 48, 7 28 cf. Gen. 48, 14—1SI </note>

<note type="footnote"> 1 de Ephraem] <hi rend="italic">defrem N</hi> ephrem <hi rend="italic">C</hi> effreni <hi rend="italic">PVTb</hi> efrem <hi rend="italic">S</hi> 3 ibi K <lb/>
            4 <hi rend="italic">(et</hi> 13) effrem <hi rend="italic">PVTb</hi> efrem <hi rend="italic">SK</hi> manasses <hi rend="italic">Sb</hi> 5 <hi rend="italic">ti</hi>. fIs <hi rend="italic">sxyova</hi> a <lb/>
            av YEvvYjav;? p.£!-i tauta 301 E-ovtai <hi rend="italic">cod. Alex; hic et Tisch. et Lag. aliter<lb/>
             atque Aug. coniungunt</hi> 18 daodecfi <hi rend="italic">C</hi> 21 nescientibus <hi rend="italic">C</hi> 24 animol <lb/>
            omnino <hi rend="italic">b</hi> 25 dicii <hi rend="italic">C om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            filio suo Ioseph uolenti corrigere quasi errantem atque nescientem <lb/>
            ita respondet: scio, fili, scio; et hic erit in <lb/>
            populum, et hic exaltabitur. sed frater eius iunior <lb/>
            maior illo erit et semen eius erit in multitudine <lb/>
             gentium, hactenus de Christo accipiendum est, quatenus <lb n="5"/>
            etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est quia maior <lb/>
            seruiet minori. secundum hoc enim significauit aliquid <lb/>
            prophetice hoc faciendo Israhel, quod populus posterior per <lb/>
            Christum futurus generatione spiritali superaturus erat populum <lb/>
            priorem de carnali patrum generatione gloriantem. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="167" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod dicit Iacob Sicimam se praecipuam dare <lb/>
            filio suo Ioseph et addit, quod eam possederit in gladio suo <lb/>
            et arcu, quaeri potest quemadmodum ualeat ad litteram conuenire. <lb/>
            emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit <lb/>
            iure uictoriae bellicae. an quia Salem ciuitatem Sicimorum <lb n="15"/>
            filii eius expugnauerunt et iure belli potuit eius fieri, ut <lb/>
            iustum bellum cum eis gestum uideatur, qui tantam priores <lb/>
            iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? cur non ergo <lb/>
            illis illam terram dedit, qui hoc perpetrauerunt, hoc est maioribus <lb/>
             filiis suis? deinde si modo ex illa uictoria glorians dat <lb n="20"/>
            eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii <lb/>
            qui hoc commiserunt? cur denique etiam nunc, cum eos <lb/>
            benediceret, exprobrando id commemorauit in factis eorum? <lb/>
            procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, <lb/>
             quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefigurauit <lb n="25"/>
            et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo <lb/>
            deos alienos Iacob, ut Christus intellegatur possessurus gentes <lb/>
            dis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum.

<note type="footnote"> 2 Gen. 48, 19 6 Gen. 25, 23 11 cf. Gen. 48, 22 14 cf. Gen. <lb/>
            33, 19 15 cf. Geu. 34, 25 23 cf. Gen. 49, 5 26 cf. Gen. 35, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 respondit <hi rend="italic">CN</hi> 3 exagitabitur <hi rend="italic">(in mg</hi>. af exaltabitur) <hi rend="italic">b</hi> 4 multitudinem <lb/>
            <hi rend="italic">Sd</hi> 9 regeneratione <hi rend="italic">Pb</hi> 11 sichimam (sicimam <hi rend="italic">S</hi> sycimam <lb/>
            se If) dicit iacob <hi rend="italic">PSNVTb</hi> se <hi rend="italic">om. PSVb</hi> 15 sycimorum <hi rend="italic">N</hi> sichimorum <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 16 et] ut <hi rend="italic">b ut]</hi> et <hi rend="italic">b</hi> 17 quid tantQ <hi rend="italic">C</hi> 19 perpetraoerunt <lb/>
            hoc est <hi rend="italic">om. N</hi> 20 uictoriae <hi rend="italic">P</hi> 23 commemorabit <hi rend="italic">N</hi> 25 significatione-prae <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 28 diis <hi rend="italic">PSVTbd</hi> renutiantes <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="88"/>
            
</p></div><div n="168" subtype="chapter" type="textpart"><p>Videndum quomodo dicant scripturae, quod assidue <lb/>
            dicunt de mortuis: et adpositus est ad patres suos, uel: <lb/>
            adpositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob <lb/>
            dicitur iam quidem mortuo sed nondum sepulto et ad quem <lb/>
            populum adponatur non in promtu est uidere. ex illo enim<lb n="5"/>
            populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui <lb/>
            uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos <lb/>
            populum appellare cunctemur. nam si dictum esset "adpositus <lb/>
            est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus <lb/>
            est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum<lb n="10"/>
            populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis <lb/>
            ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem <lb/>
            et ad milia angelorum exultantium? huic populo <lb/>
            adponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim <lb/>
            dicuntur adponi. quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum <lb n="15"/>
            et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: <lb/>
            ante mortem ne laudes hominem quemquam. 
</p></div><div n="169" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat <lb/>
            scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata <lb/>
            sepeliuntur. non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum<lb n="20"/>
            sunt constituti, quibus Moyses et Helias et ipse dominus <lb/>
            ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum <lb/>
            quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud <lb/>
            Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies <lb/>
            et Nineue euertetur: ut per tot dies, accommodatos uidelicet<lb n="25"/>
            humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua <lb/>
            defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen <lb/>
            putandum est istum numerum luctui paenitentium

<note type="footnote"> 2 Gen. 49, 33 11 Hebr. 12, 22 17 Eccli. 11, 28 18 cf. Gen. <lb/>
            50, 3 21 cf. Ex. 34, 28 cf. III Reg. 19, 8 22 cf. Matth. 4, 2 <lb/>
            24 Ion. 3, 4 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 mortuos P</hi> 5 promto <hi rend="italic">C 12 syon T dei om. T Ierusalem d <lb/>
            14 post hanc PSVTb liunt PSVTb 21 elias bd 22 ieiunanauit C</hi> <lb/>
            precipua obseruatione <hi rend="italic">b</hi> 23 quadragensimam <hi rend="italic">PlN</hi> niniuitis <hi rend="italic">V Tbd</hi> <lb/>
            25 nineue* <hi rend="italic">P</hi> niniue <hi rend="italic">CTV2bd</hi> 26 humiliatoni§ <hi rend="italic">S</hi> humilationi <hi rend="italic">N</hi> intellegatur <lb/>
            <hi rend="italic">VI T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            tantummodo conuenire; alioquin non quadraginta dies fecisset dominus <lb/>
            cum discipulis suis post resurrectionem intrans cum <lb/>
            eis et exiens, manducans et bibens: qui dies utique magnae <lb/>
            laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit <lb/>
            ecclesia. errasse credendi sunt, ut non dicerent; quadraginta <lb n="5"/>
            dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore <lb/>
            quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est <lb/>
            prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, <lb/>
            quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, <lb/>
            triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies quadraginta <lb n="10"/>
            in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu <lb/>
            Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata, <lb/>
            de quo dictum est: qui traditus est propter delicta <lb/>
            nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. <lb/>
             clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione <lb n="15"/>
            cognoscitur. unde et bis numero quamuis unum et <lb/>
            eundem spiritum sanctum dedit: primo. posteaquam resurrexit, <lb/>
            iterum, posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum <lb/>
            resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit, unum <lb/>
            horum, quod posterius factum est. numero dierum codices <lb n="20"/>
            hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eandem <lb/>
            etiam rem pertinet, Septuaginta commemorare non interpretationis <lb/>
            seruitute sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo <lb/>
            dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus <lb/>
             alios litigemus, cum et illi, qui ex hebraeo interpretantur, <lb n="25"/>
            probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta <lb/>
            interpretum auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto <lb/>
            miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.

<note type="footnote"> 1 cf. Act. 1, 8 sq. 13 Rflm. 4, 25 17 cf. Ioh. 20, 22 18 cf. <lb/>
            Act. 2, 2-4 </note>

<note type="footnote"> 1 conueniret <hi rend="italic">S</hi> 6 niniue <hi rend="italic">VI Tb(l</hi> 8 *ore (m <hi rend="italic">cras.) PS</hi> -9 quod <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">PS</hi> 11 domini nostri <hi rend="italic">Tb</hi> 15 resurrectiong <hi rend="italic">PSl</hi> ascensione!!! <hi rend="italic">CT</hi> <lb/>
            aseensionfi <hi rend="italic">PSl</hi> 16 et <hi rend="italic">om</hi>. SF 20 est <hi rend="italic">om. CPVT</hi> numerum <hi rend="italic">PSVT</hi> <lb/>
            per numerum <hi rend="italic">bd</hi> 22 pertineret <hi rend="italic">PSNVTbdKug</hi> interpretationes <hi rend="italic">CPl</hi> <lb/>
            23 prophetica <hi rend="italic">T</hi> 25 alius <hi rend="italic">C</hi> 26 probent-interpretantur <hi rend="italic">om. PV</hi> <lb/>
            28 ecclesia P firmatur <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="90"/>
            
</p></div><div n="170" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod mandauit Ioseph, potentes Aegypti ut dicerent <lb/>
            Pharaoni nomine eius: pater meus adiurauit me dicens: <lb/>
            in monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan. <lb/>
            ibi me sepelies, quaeri potest quomodo uerum sit, cum <lb/>
            haec uerba patris eius. quando de sua sepultura mandauit. <lb n="5"/>
            non legantur. sed ad sententiam uerba referre debemus, sicut <lb/>
            in aliis supra similiter iteratis uerbis uel narrationibus admonuimus. <lb/>
            uoluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae <lb/>
            oportet uerba seruire. fodisse autem sibi Iacob sepulcrum <lb/>
            nusquam superius in scripturis legitur. sed nisi fieret, <lb n="10"/>
            cum in eisdem terris essent, modo non diceretur. 
</p></div><div n="171" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum <lb/>
            Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, <lb/>
            quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum <lb/>
            in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui<lb n="15"/>
            nouerunt — plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii <lb/>
            est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in <lb/>
            quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse <lb/>
            narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum <lb/>
            redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. <lb n="20"/>
            nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum <lb/>
            causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam <lb/>
            populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. <lb/>
            illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem <lb/>
            uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id <lb n="25"/>
            est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut <lb/>
            trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde <lb/>
            ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum

<note type="footnote"> 2 Gen. 50, 5 13 Gen. 50, 10 25 cf. Gen. 50, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 ad potentes <hi rend="italic">VTbd</hi> 3 quo <hi rend="italic">PT</hi> canaan <hi rend="italic">C</hi> chanan <hi rend="italic">N</hi> 6 sentiam <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 8 ferendae <hi rend="italic">Y</hi> 9 sepulchrum <hi rend="italic">CNPb</hi> 10 uris legitur <hi rend="italic">om, X</hi> <lb/>
            11 esset <hi rend="italic">bd</hi> dicereptur <hi rend="italic">N</hi> 13 Atad] acad N achad <hi rend="italic">b</hi> 14 iordanen <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            20 iordanS b traiecto <hi rend="italic">PSNVTb</hi> 22 quia <hi rend="italic">P</hi> qu.a S qua uia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 abramium <hi rend="italic">CN</hi> brahamium <hi rend="italic">S</hi> mambram <hi rend="italic">b</hi> 26 quo <hi rend="italic">PSVTb</hi> 2H iordanen <lb/>
            <hi rend="italic">NT</hi> ueniretur <hi rend="italic">om. X</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            esse credendum est, quod per Iordanem uenturus erat ad eas <lb/>
            terras postea Israhel in filiis suis. 
</p></div><div n="172" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et fecit luctum patri suo septem diebus. <lb/>
            nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum <lb/>
            esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial <lb n="5"/>
            appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, <lb/>
            si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, <lb/>
            qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies <lb/>
            auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: <lb/>
            luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes <lb n="10"/>
            dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati <lb/>
            sacramentum praecipue quietis indicium est: unde merito <lb/>
            mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen <lb/>
            numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum <lb/>
            septuaginta diebus luxerunt. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="173" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uixit Ioseph annos centum decem. et <lb/>
            uidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam <lb/>
            generationem; et filii Machir filii Manasse nati <lb/>
            sunt super femora Joseph. cum hos filios filiorum uel <lb/>
            nepotes filiorum dicat scriptura Ioseph uiuendo uidisse, quomodo <lb n="20"/>
            eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum <lb/>
            quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse, quandoquidem Ioseph <lb/>
            *senescendo peruenit, ut eos natos uideret, Iacob autem cum <lb/>
            ingressus est in Aegyptum, iuuenis erat Ioseph et eum pater <lb/>
             moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem <lb n="25"/>
            reliquit? unde constat certi mysterii causa illum numerum, <lb/>
            id est septuagenarium et quintum scripturam commendare <lb/>
            uoluisse. si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum

<note type="footnote"> 3 Gen. 50, 10 10 Eccli. 22, 12 14 cf. Gen. 50, 3 16 Gen. <lb/>
            50, 22. 23 21 cf. Gen. 46, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 iordanen T 3 dies <hi rend="italic">PSNVTbdEttg</hi> 5 nouendiale <hi rend="italic">V</hi> nouemdial <hi rend="italic">KTSd</hi> <lb/>
            6 appellent P1 uidetur <hi rend="italic">V</hi> ac <hi rend="italic">C</hi> consuetudineiri <hi rend="italic">C</hi> 14 deculpauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">pi V</hi> 17 ephrem <hi rend="italic">C</hi> efrem <hi rend="italic">PSN</hi> effrem <hi rend="italic">VT</hi> effraim <hi rend="italic">b</hi> 18 machyr <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> et filii <hi rend="italic">N</hi> 19 femore <hi rend="italic">CI</hi> 22 in aegyptum <hi rend="italic">PT</hi> 27 quintum] <lb/>
            quinarium <hi rend="italic">bd</hi> scriptura <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            historiae fidem uerum sit Iacob cum septuaginta quinque <lb/>
            animis in Aegyptum intrasse, non illo uno die quo uenit eius ■ <lb/>
            ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque <lb/>
            appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum <lb/>
            constat in Aegyptum intrasse, introitus eius accipiendus est<lb n="5"/>
            quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est, ut intraret. toto <lb/>
            quippe illo tempore nasci et uiuere potuerunt omnes qui <lb/>
            commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur <lb/>
            usque ad nepotes Beniamin. sicut enim dicit: hi filii Liae. <lb/>
            quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, loquens<lb n="10"/>
            etiam de his qui non erant nati, quia illic parentes eorum <lb/>
            ex quibus nati sunt pepererat, ibi nos perhibens natos, quoniam <lb/>
            causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes <lb/>
            eorum. quos ibi Lia peperit: ita. quoniam causam intrandi <lb/>
            in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in<lb n="15"/>
            Aegypto uixit Ioseph ingressio erat Iacob in Aegyptum per <lb/>
            suam progeniem, quae illo uiuo propagabatur, per quem <lb/>
            factum est ut ingrederetur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>