<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.140-1.159</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:1.140-1.159</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="140" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod cum inter se paenitentes filii Israhel <lb/>
            loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint <lb/>
            et hoc eis diuino iudicio redderetur, quod se periclitari uidebant, <lb/>
            adiungit scriptura et dicit: ipsi ignorabant quia <lb/>
            audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. <lb n="20"/>
            hoc scilicet intellegendum est ideo eos putasse quia ille non <lb/>
            audiret, quod uidebant interpretem, qui inter illos erat, <lb/>
            nihil ei dicere eorum quae loquebantur nec ob aliud adhibitum <lb/>
            putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret. <lb/>
             nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, <lb n="25"/>
            quae non ad illum, sed inter se loquebantur. 
</p></div><div n="141" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et iterum accessit ad eos et dixit illis. <lb/>
            nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem <lb/>
            dixisse quae dixerat.

<note type="footnote"> 13 III Reg. 18, 24 19 Gen. 42. 23 27 Gen. 42, 24 </note>

<note type="footnote"> 4 qua <hi rend="italic">C</hi> fecistis P 8 sunt <hi rend="italic">N</hi> quo <hi rend="italic">N</hi> dixit <hi rend="italic">CPN</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 9 <hi rend="italic">adictum N</hi> esse] 5 T 11 <hi rend="italic">deputamini PSVT</hi> 12 habemini <lb/>
            <hi rend="italic">CIPSV</hi> et dcputabimini <hi rend="italic">om. N</hi> deputamini S 13 Eliae <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            16 intra <hi rend="italic">PSNVT</hi> 22 audierat <hi rend="italic">T</hi> audierit <hi rend="italic">b</hi> 24 lingua <hi rend="italic">T</hi> 29 dixerant <lb/>
            <hi rend="italic">CN</hi> </note> 
<pb n="74"/>
            
</p></div><div n="142" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et deducetis senectam meam cum tristitia <lb/>
            ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? <lb/>
            an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo <lb/>
            descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio <lb/>
            est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte<lb n="5"/>
            hoc commemoratum fuerit, obseruandum est. 
</p></div><div n="143" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod a praeposito domus audiunt: deus uester <lb/>
            et deus patrum uestrorum dedit uobis thesauros <lb/>
            in saccis uestris; argentum autem uestrum probatum <lb/>
            habeo, mendacium uidetur, sed aliquid significare<lb n="10"/>
            credendum est. argentum enim quod et datur et non minuitur, <lb/>
            quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur <lb/>
            de quo alibi legimus: eloquia domini eloquia casta, <lb/>
            argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum <lb/>
            septuplum, id est perfecte. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="144" subtype="chapter" type="textpart"><p>Biberunt autem et inebriati sunt cum eo. <lb/>
            solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium non propter <lb/>
            illos filios Israhel sed propter Ioseph, qui ualde sapiens <lb/>
            commendatur; sed hoc uerbum et pro satietate solere poni <lb/>
            in scripturis qui diligenter aduerterit multis in locis inueniet. <lb n="20"/>
            unde est illud: uisitasti terram et inebriasti eam, <lb/>
            multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis <lb/>
            hoc positum est et donum dei commemoratur adparet hac <lb/>
            ebrietate saturitatem significari. nam ita inebriari ut inebriantur <lb/>
            ebriosi nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati <lb n="25"/>
            sufficit umore corrumpitur sicut uita ebriosorum, qui <lb/>
            non satietate se replent, sed mergunt diluuio. 
</p></div><div n="145" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia <lb/>
            augurio auguratur homo qualis ego — de hoc augurio

<note type="footnote"> 1 Gen. 42, 38 7 Gen. 43, 22 13 Ps. 11, 7 16 Gen. 43. 33 <lb/>
            21 Ps. 64, 10 28 Gen. 44, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 senectutem P 7 a <hi rend="italic">om. PS</hi> 12 probum <hi rend="italic">CPV-N</hi> 14 examinatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. CSNV 15 septuploIVF 17 hic JV 20 inuenit N 21 et illud N</hi> <lb/>
            23 hanc <hi rend="italic">PSVTb</hi> 24 ebrietatem <hi rend="italic">PSNVTb</hi> saturitatem <hi rend="italic">P1 om. N</hi> <lb/>
            significare (e <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">ST, b</hi> 25 sacietate <hi rend="italic">P</hi> 28 nescitis <hi rend="italic">scripsi:</hi> neeciebatis <lb/>
            <hi rend="italic">libri; sed in capit</hi>. "ncscitis" <hi rend="italic">haletur</hi> 29 hoc] quo in <hi rend="italic">ras</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            etiam mandauit eis dicendum per hominem suum — quid <lb/>
            sibi uelit quaeri solet. an quia non serio sed ioco dictum <lb/>
            est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? mendacia <lb/>
            enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae <lb/>
            non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. <lb n="5"/>
            sed magis mouet quid sibi uelit ista actio Ioseph qua fratres <lb/>
            suos, donec eis aperiret quis esset, totiens ludificauit et tanta <lb/>
            expectatione suspendit: quod licet tanto sit suauius cum legitur, <lb/>
            quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae <lb/>
            illius grauitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, <lb n="10"/>
            nec ab illo fieret nec ea scriptura contineretur in <lb/>
            qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta <lb/>
            intentio futurorum. quam modo exequi exponendo non suscepimus. <lb/>
            sed admonere tantum uoluimus quid hic oporteat <lb/>
            inquiri. nam nec illud uacare arbitror, quod non ait: auguror <lb n="15"/>
            ego. sed: auguratur homo qualis ego. quod si locutionis <lb/>
            genus est, in scripturae corpore simile aliquid reperiendum <lb/>
            est. 
</p></div><div n="146" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non neglegenter considerandum puto, tantam miseriam <lb/>
            in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph <lb n="20"/>
            quamdiu uoluit tenuit et quanta uoluit mora produxit, non <lb/>
            eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum <lb/>
            futurae laetitiae exitum cogitabat et totum hoc quod agebat, <lb/>
            ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione <lb/>
            cumularetur. tamquam non essent condignae passiones <lb n="25"/>
            eorum in toto illo tempore quo turbabantur ad futuram <lb/>
            gloriam exultationis, quae in eis fuerat reuelanda, fratre cognito, <lb/>
            quem a se perditum esse arbitrabantur. 
</p></div><div n="147" subtype="chapter" type="textpart"><p>Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt quam <lb/>
             cum illis egerat Ioseph, quamuis apud eum loqueretur, ut

<note type="footnote"> 19 cf. Gen. 44 29 cf. Gen. 44, 18—34 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 eis oni. V</hi> suum quid sibi <hi rend="italic">om. N</hi> 2 ioco] in eo N 5 tamquain <lb/>
            sint <hi rend="italic">X</hi> 10 grauitati (ti <hi rend="italic">exp. et</hi> s <hi rend="italic">sltperpos.) V</hi> 12 tantae <hi rend="italic">PSXT</hi> <lb/>
            prophetamdorum <hi rend="italic">N</hi> 19 non neglegenter <hi rend="italic">om. N</hi> tatam <hi rend="italic">S</hi> 21 quantum <lb/>
            <hi rend="italic">PIBY protrasit b 24 differetur X adj ob b</hi> 30 querentur X </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="76"/>
            omnino de illa insimulatione, quod exploratores essent, nihil <lb/>
            diceretur. quod utrum consulto tacitum sit an et id fecerit <lb/>
            perturbationis obliuio non adparet. nam et illud quod dixerunt <lb/>
            se ab ipso Ioseph interrogatos de patre et fratre suo, se <lb/>
            autem illa interroganti indicasse, mirum si uel ad sententiam<lb n="5"/>
            potest ista peruenire narratio, ut eam constet esse ueracem. <lb/>
            quamquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per obliuionem <lb/>
            potuit quam audere mentiri apud eum praesertim, cui <lb/>
            non sicut nescienti, sed etiam illa quae nouerat eum scire <lb/>
            ad flectendam eius misericordiam narrationi inserebat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="148" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me <lb/>
            deus ante uos remanere uestrum reliquias super <lb/>
            terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? <lb/>
            hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium <lb/>
            accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes.<lb n="15"/>
            an forte illud significat alto secretoque mysterio quod <lb/>
            ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae <lb/>
            factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit <lb/>
            numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae <lb/>
            saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a<lb n="20"/>
            Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a <lb/>
            fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit <lb/>
            apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo <lb/>
            gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; <lb/>
            id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine <lb n="25"/>
            gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. <lb/>
            aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua <lb/>
            erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti <lb/>
            sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua <lb/>
            per Moysen ex Aegypto liberati sunt.

<note type="footnote"> 11 Gen. 45. 7 17 Eom. 11. 5 18 Es. 10, 22 23 Rom. 11, 1. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 insinuatione <hi rend="italic">b</hi> 2 et <hi rend="italic">om. PSNVT</hi> 3 et <hi rend="italic">om T</hi> 5 sentiam N <lb/>
            8 audire <hi rend="italic">01</hi> auderet <hi rend="italic">PlSVTb</hi> 9 nescienti] mentienti 2V 10 narrationi <lb/>
            suae <hi rend="italic">bd</hi> 12 -jjjuov y.a-a)«B,.fjijjLa <hi rend="italic">cod. Ale.c et Lag</hi> 13 reliquiarium (i <hi rend="italic">fin. <lb/>
             s. I. m. 1) SN reliquiarum Vb</hi> 14 reliquiarium (i <hi rend="italic">fIn. 8. 1. m. 1) S</hi> reliquiarum <lb/>
            <hi rend="italic">PNVb 19 nuraerur\' C 25 plenitudinem Sb plenitudo T</hi> 27 israhelite 6 </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="77"/>
            
</p></div><div n="149" subtype="chapter" type="textpart"><p>Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne <lb/>
            semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et <lb/>
            filiae filiarum eius cum eo. quaerendum quomodo dicat <lb/>
            "filias et filias filiarum eius cum eo", cum filiam unam legatur <lb/>
            habuisse. superius autem filias eius dixeramus accipi posse <lb n="5"/>
            neptes eius, sicut filii Israhel omnes dicuntur etiam uniuersus <lb/>
            populus ab illo propagatus. sed nunc cum dicit "filias filiarum" <lb/>
            propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus <lb/>
            est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius <lb/>
            quisque adserat filias eius potuisse appellari. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="150" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod dicit scriptura tot animas perperisse Liam uel <lb/>
            tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est <lb/>
            quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare <lb/>
            nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. <lb/>
            animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante <lb n="15"/>
            locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex . <lb/>
            qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine <lb/>
            totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum <lb/>
            est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex <lb/>
             illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, <lb n="20"/>
            quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas. 
</p></div><div n="151" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamis Syriae, <lb/>
            etDinam filiam eius; omnes animae, <lb/>
            filii et filiae [eius], triginta tres. numquid istae omnes <lb/>
             triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae <lb n="25"/>
            sunt? sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes

<note type="footnote">1 Gen. 46, 6. 7 5 cf. quaest. CXXV 11 cf. Gen. 46, 15 sqq. <lb/>
            13 cf. de Gen. ad litt. 1. X 295 sq. 19 Gen. 46, 26 22 Gen. 46, 15 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 intrauerunt V intrauit b omnes C 2 semen om C a fin</hi>. <lb/>
            eius-filiarum <hi rend="italic">om. C</hi> 4 <hi rend="italic">alt</hi>. filias <hi rend="italic">om. C</hi> cum eo <hi rend="italic">om. VTb</hi> 6 ne- <lb/>
            <hi rend="italic">potes N</hi> dicantur JP1 8 propterJ <hi rend="italic">praeter V</hi> 9 nurus] gijiflenis <lb/>
            {s. I. neptes) <hi rend="italic">V</hi> 10 quisqye <hi rend="italic">V asserit S</hi> 11 uel tot <hi rend="italic">om. 01 exp. V</hi> <lb/>
            12 anime <hi rend="italic">C</hi> exiisse <hi rend="italic">bd</hi> 13 quoti <hi rend="italic">P</hi> 14 a-simul <hi rend="italic">om. N</hi> 22 hic <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 eius <hi rend="italic">inclusi; nam in capitulis recte omittitur</hi> 25 trigintetres <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            mesopotamiam <hi rend="italic">N</hi> 26 sex <hi rend="italic">scripsi cum d:</hi> se <hi rend="italic">C</hi> sed <hi rend="italic">PSNVTb</hi> neptes <lb/>
            cômemoratţ <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            commemorati sunt. si ergo de uno Beniamin quaestio nata fuerat, <lb/>
            quando numeratis duodecim filiis Iacob et nominatim commemoratis <lb/>
            dictum est: hi filii Iacob qui facti sunt ei in <lb/>
            Mesopotamia Syriae, quanto maior nunc quaestio est, <lb/>
            quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae<lb n="5"/>
            natae sunt. nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi <lb/>
            omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt! deinde et <lb/>
            illud iam non dubium est in una filia filias nominari plurali <lb/>
            numero pro singulari posito. 
</p></div><div n="152" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob <lb n="10"/>
            in Aegyptum exceptis uidelicet filiis Ioseph et deinde illis <lb/>
            adnumeratis infertur: septuaginta quinque animae erant. <lb/>
            cumquibusIacobintrauitinAegyptum, sic accipiendum <lb/>
            est: qui erant in domo Iacob, quando intrauit in Aegyptum. <lb/>
            nam utique quos ibi inuenit, non cum eis intrauit. sed quoniam <lb n="15"/>
            diligentius discussa ueritate reperiuntur duo nati iam fuisse, <lb/>
            cum intrauit, Ephraem et Manasses — quod non solum hoc <lb/>
            loco hebraei codices habere dicuntur uerum etiam ipsa secundum <lb/>
            Septuaginta interpretatio in Exodo declarat — nec Septuaginta <lb/>
            interpretes mihi in hoc uidentur errasse. qui propter<lb n="20"/>
            aliquam mysticam significationem quadam uelut prophetica <lb/>
            libertate hunc numerum complere uoluerunt. si adhuc uiuente <lb/>
            Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati <lb/>
            sunt, quos eidem numero domus Iacob adgregandos iudicauerunt. <lb/>
            sed quia inuenitur Iacob decem et septem annos uixisse <lb n="25"/>
            in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo uiuo etiam <lb/>
            nepotes habere, non inuenitur. ingressus est enim Aegyptum <lb/>
            Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in

<note type="footnote"> 3 Gen. 35, 26; cf. quacst. CXVII 10 Gen. 46, 26. 27; Ex. 1. 5 <lb/>
            16 cf. Gen. 41. 50 18 cf. Hieron. XXVIII p. 225. 226 19 cf. Ex. 1, 5 <lb/>
            25 cf. Gen. 47. 28 27 cf. Gen. 45. 6 28 cf. Gen. 41, 50 </note>

<note type="footnote"> 3 hii <hi rend="italic">NY</hi> 4 est <hi rend="italic">om. V</hi> 6 locutione (ne s. <hi rend="italic">I. m. 1) S om</hi>. N <lb/>
            7 orte <hi rend="italic">b pr</hi>. sint <hi rend="italic">SNb</hi> 8 nominare <hi rend="italic">C</hi> 11 uidilicet <hi rend="italic">C</hi> 12 septuagenta <lb/>
            (e <hi rend="italic">pro</hi> i <hi rend="italic">in num. card. saepissime) C</hi> 17 ephrcm <hi rend="italic">CPSVT</hi> et <lb/>
            phrem <hi rend="italic">N</hi> effrg <hi rend="italic">b</hi> 18 secundum <hi rend="italic">om. b</hi> 23 et Ephraem <hi rend="italic">om. N</hi> 24 indicauertlt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 26 potuerint <hi rend="italic">PNVT</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            annis abundantiae. quibuslibet annis ubertatis nati existimentur. <lb/>
            a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, <lb/>
            quo ingressus est Iacob in Aegyptum, nouem anni sunt; huc <lb/>
            additis decem et septem quibus ibi uixit Iacob, uiginti sex <lb/>
            anni reperiuntur. quomodo ergo minus quam uiginti et sex <lb n="5"/>
            annorum iuuenes etiam nepotes habere potuerunt? sed neque <lb/>
            ulla hebraeica ueritate ista soluitur quaestio. quemadmodum <lb/>
            enim inpleri potuit, ut tot nepotes susciperet Iacob, antequam <lb/>
            intraret in Aegyptum, etiam de Beniamin, qui illa aetate uenit <lb/>
            ad fratrem ? non solum autem scriptura cum filios habuisse <lb n="10"/>
            commemorat, sed et nepotes et pronepotes, qui omnes adnumerantur <lb/>
            sexaginta sex hominibus, cum quibus Iacob in Aegyptum <lb/>
            etiam secundum hebraeicam ueritatem perhibetur intrasse. <lb/>
            uidendum est etiam, quid sibi uelit, quod. cum Ioseph et <lb/>
            filii eius non amplius quam octo commemorentur. Beniamin <lb n="15"/>
            uero et eius filii simul undecim reperiantur, non decem et <lb/>
            nouem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo <lb/>
            referantur in summam, et postea Ioseph cum filiis suis non <lb/>
            animae octo, sed nouem fuisse dicantur, cum octo inueniantur. <lb/>
             haec omnia, quae indissolubilia uidentur, magnam continent <lb n="20"/>
            sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta <lb/>
            ad litteram conuenire praecipue in numeris, quos in scripturis <lb/>
            esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, <lb/>
            quos inde nosse potuimus, dignissime credimus. 
</p></div><div n="153" subtype="chapter" type="textpart"><p>Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores <lb n="25"/>
            erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito : <lb/>
            nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta <lb/>
            dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus <lb/>
            dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus

<note type="footnote"> 14 cf. Gen. 46, 27. 21. 22 25 cf. Gen. 46, 32-34 29 Gen. 1, 26 </note>

<note type="footnote"> 7 hebraica <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> isto <hi rend="italic">b</hi> 8 enim] autem <hi rend="italic">b</hi> susceperet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 qui] inquid <hi rend="italic">N</hi> 10 autem <hi rend="italic">om. b</hi> filios eum <hi rend="italic">PSNVTb</hi> filius <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 hebraicam <hi rend="italic">PSNVTbd</hi> 14 et <hi rend="italic">om. N</hi> 15 <hi rend="italic">comeniorantur b</hi> 16 filii <lb/>
            <hi rend="italic">eiusS</hi> 17 decl <hi rend="italic">C</hi> 22 numeros <hi rend="italic">C</hi> in <hi rend="italic">om. PV</hi> 23 sacratissimus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 dominaptur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            hominem ad imaginem et similitudinem nostram; <lb/>
            et habeat potestatem piscium maris et uolatilium <lb/>
            caeli et omnium pecorum quae sunt super terram. <lb/>
            ubi insinuatur rationem debere dominari inrationabili uitae. <lb/>
            seruum autem hominem homini uel iniquitas uel aduersitas<lb n="5"/>
            fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est: maledictus <lb/>
            Chanaan; erit seruus fratribus suis; aduersitas uero, <lb/>
            sicut accidit ipsi Ioseph, ut uenditus a fratribus seruus <lb/>
            alienigenae fieret. itaque primos seruos, quibus hoc nomen <lb/>
            in latina lingua inditum est, bella fecerunt. qui enim homo<lb n="10"/>
            ab homine superatus iure belli posset occidi, quia seruatus <lb/>
            est, seruus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta <lb/>
            sunt. est etiam ordo naturalis in hominibus, ut seruiant <lb/>
            feminae uiris et filii parentibus, quia et illic haec iustitia <lb/>
            est, ut infirmior ratio seruiat fortiori. haec igitur in dominationibus<lb n="15"/>
            et seruitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt <lb/>
            ratione, excellant dominatione. quod cum in hoc saeculo per <lb/>
            iniquitatem hominum perturbatur uel per naturarum carnalium <lb/>
            diuersitatem, ferunt iusti temporalem peruersitatem in fine <lb/>
            habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem. 
</p></div><div n="154" subtype="chapter" type="textpart"><p>Abominatio est enim Aegyptiis omnis <lb n="20"/>
            pastor ouium. merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis <lb/>
            saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor <lb/>
            pecorum; abominatio est enim iniquo uir iustus. 
</p></div><div n="155" subtype="chapter" type="textpart"><p>Venerunt autem in Aegyptum ad Iosepli<lb n="25"/>
            Iacob et filii eius; et audiuit Pharao rex Aegypti. <lb/>
            et ait Pharao ad Ioseph dicens: pater tuus et fratres <lb/>
            tui uenerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est. <lb/>
            in terra optima conloca patrem tuum et fratres

<note type="footnote"> 6 Gen. 9, 25 8 cf. Gen. 37, 28. 36 14 cf. Col. 3, 18. 20 <lb/>
            21 Gen. 46. 34 25 Gen. 47, 5. 6 </note>

<note type="footnote"> 4 inrationali <hi rend="italic">N</hi> 5 homini hominem <hi rend="italic">T</hi> 6 dominari fecit <hi rend="italic">b</hi> 12 tst <lb/>
            appellatusj appellatur <hi rend="italic">Sy\'zb</hi> 14 iusticia g hec <hi rend="italic">b</hi> 17 aut quod N <lb/>
            19 finem <hi rend="italic">Pb</hi> 24 iniqaitatis (ti 8. I.) <hi rend="italic">C</hi> 27 ad <hi rend="italic">om. SN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            tuos. haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe <lb/>
            obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est; <lb/>
            iam enim dixerat scriptura quomodo uenerint ad Pharaonem <lb/>
            fratres Ioseph et quid eis dixerit uel ab eis audierit. sed hoc <lb/>
            nunc uelut ab initio repetiuit, ut inde contexeret narrationem <lb n="5"/>
            ab his uerbis, quae soli Ioseph Pharao dixit. quorum omnium <lb/>
            in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, <lb/>
            quaedam obeliscos habent et significant ea quae in hebraeo <lb/>
            non inueniuntur et in Septuaginta inueniuntur. quaedam <lb/>
            asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei nec <lb n="10"/>
            habent Septuaginta. 
</p></div><div n="156" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dixit lacob Pharaoni: dies annorum <lb/>
            uitae meae, quos incolo? sic enim habent graeci, quod <lb/>
            latini habent "a g 0" uel "h a be 0" uel si quid aliud. utrum <lb/>
             ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam <lb n="15"/>
            nondum populus diuina promissione hereditatis acceperat, et <lb/>
            ibi uitam ducens utique in aliena terra erat, non solum <lb/>
            quando peregrinabatur. sicut in Mesopotamia, uerum etiam <lb/>
            quando ibi erat ubi natus est? an potius secundum id accipiendum <lb/>
             est, quod ait apostolus: quam diusu mus in corpore, <lb n="20"/>
            peregrinamur a domino? secundum hoc et illud in <lb/>
            psalmo dictum intellegitur: inquilinus ego sum in terra <lb/>
            et peregrinus sicut omnes patres mei. nam iterum <lb/>
            dicit de ipsis diebus uitae suae: non peruene runt in dies <lb/>
            annorum uitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. <lb n="25"/>
            non enim hic aliud uoluit intellegi quam id quod <lb/>
            latini codices habent ,"uixerunt "; ac per hoc significauit <lb/>
            hanc uitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis <lb/>
            habitationem. sed credo sanctis hoc conuenire, quibus aliam <lb/>
             patriam aeternam dominus pollicetur. unde uidendum est

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 45. 16-20 12 Gen. 47, 9 20 II Cor. 5, 6 22 Ps. <lb/>
            38, 13 24 Gen. 47, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 praeteimissae rei] potest misceri <hi rend="italic">b</hi> 3 scriptura dixerat <hi rend="italic">PT</hi> 8 oboliscos <lb/>
            <hi rend="italic">PS oboelicos V</hi> 13 incolo] inloco <hi rend="italic">N</hi> inĮ9\\,Q (in <hi rend="italic">mg. add</hi>. colo) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            15 inloco <hi rend="italic">N</hi> 28 hanc <hi rend="italic">om. C</hi> incolatus <hi rend="italic">PSVT</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. sect. III pars 3 </note>

<note type="footnote"> 0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="82"/>
            quemadmodum dictum est de inpiis: incolent et abscondent <lb/>
            ipsi, calcaneum meum obseruabunt. de eis enim <lb/>
            conuenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt, id est: <lb/>
            ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum. 
</p></div><div n="157" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dedit eis possessionem in terra optima. <lb n="5"/>
            in terra Ramessem, sicut praeceperat Pharao. quaerendum <lb/>
            est utrum terra Ramessem ipsa sit &lt;et&gt; Gessem. <lb/>
            ipsam enim petierant et ipsam eis Pharao dari praeceperat. 
</p></div><div n="158" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; <lb/>
            et tamen eum pater nec quando uidit adorauit nec quando<lb n="10"/>
            ab illo triticum accipiebat. quomodo ergo somnium Ioseph <lb/>
            modo inpletum putabimus et non potius maioris rei contineri <lb/>
            prophetiam? 
</p></div><div n="159" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et intulit Ioseph omnem pecuniam in <lb/>
            domum Pharaonis. pertinuit ad scripturam in hac etiam<lb n="15"/>
            re commendare fidem famuli dei. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>