<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1:3-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1:3-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Numquam ergo ecclesiae spiritus patitur <lb/>
            iungi quod ore diuino meruit diffamari, legis praeconio praemonente: <lb/>
            duo duo, unum contra unum, et dominus in euangelio: <lb n="15"/>
            tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, <lb/>
            et unus relinquetur. duo molentes in molendino; <lb/>
            una assumetur, et una relinquetur. uides ergo duo esse <lb/>
            genera baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum letalis <lb/>
            ingenii ardor exurit et bibula sitis perennes haustus excoquit, <lb n="20"/>
            alterum, quod semel potandorum meatibus sitim uitae perennitate <lb/>
            satiat. utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, <lb/>
            et cum eis uitae meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente

<note type="footnote"> 1 Ioh. 13, 10 3 Col. 2, 11-12 6 Ioh. 4, 13 11 Ioh. 4, 12 <lb/>
            15 Eccli. 33, 15 16 Matth. 24, 40-41 </note>

<note type="footnote"> 2 enim <hi rend="italic">v</hi> e (= est) <hi rend="italic">eras. in a, om. ss</hi> baptismam <hi rend="italic">aml</hi> 3 circumcisi] <lb/>
            circumcisione <hi rend="italic">111</hi> 4 circumcisione] circumsione <hi rend="italic">a</hi> exspoliatione <hi rend="italic">su</hi> <lb/>
            7 aqua hac <hi rend="italic">111</hi> 8 ostenderet <hi rend="italic">aml</hi> 9 a samaritana <hi rend="italic">bis a\'</hi> posceret <lb/>
            bibere <hi rend="italic">sm2s</hi> pos <hi rend="italic">amlsml</hi> postulasset <hi rend="italic">am2v</hi> ille <hi rend="italic">om. m</hi> 11 sed <lb/>
            in deo deo <hi rend="italic">m</hi> sed ideo deo <hi rend="italic">u</hi> 13 III <hi rend="italic">mg. as</hi> Numquid <hi rend="italic">u</hi> 15 duo <lb/>
            contra duo <hi rend="italic">v</hi> 17 duae (-e <hi rend="italic">m) smv, cf. Roensch, It.:I p. 277</hi> 18 uidentes <lb/>
            <hi rend="italic">mmlu</hi> uidetis <hi rend="italic">mm2</hi> genera esse <hi rend="italic">v</hi> 19 baptismatum genera <lb/>
            <hi rend="italic">mml</hi> dum unum] unum quod <hi rend="italic">mm2</hi> 20 bibulas istis <hi rend="italic">aml</hi> bibula itis <lb/>
            <hi rend="italic">am2sml</hi> bibulae sitis <hi rend="italic">v</hi> perennas <hi rend="italic">aml</hi> perhennes <hi rend="italic">ux</hi> exquoquid <hi rend="italic">aml</hi> <lb/>
            excoquid <hi rend="italic">u</hi> 21 potandorum <hi rend="italic">(scil</hi>. haustuum) <hi rend="italic">m</hi> pota(-te- umI)ndarum <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v</hi> sitim <hi rend="italic">mm2</hi> situm <hi rend="italic">asmml</hi> sitium <hi rend="italic">uv</hi> perennitatem <hi rend="italic">v</hi> 22 saciat <lb/>
            <hi rend="italic">mm2</hi> sanctiunt <hi rend="italic">cet</hi>. sanciuit <hi rend="italic">s. I. am2, et v</hi> in effossis utique s <lb/>
            23 eis <hi rend="italic">(scil</hi>. effossis gurgitibus) <hi rend="italic">scripsi</hi> ei <hi rend="italic">codd. (quod uix ad</hi> unum <lb/>
            genus baptismatum <hi rend="italic">referri posse uidetur)</hi> eius <hi rend="italic">v</hi> uitae] pie <hi rend="italic">asmlv</hi> <lb/>
            additum <hi rend="italic">am1</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            Hieremia: duo mala faciunt populus iste. me dereliquerunt <lb/>
            fontem aquae uiuae et effoderunt sibi lacus <lb/>
            detritos qui aquam non possunt portare, et iterum: <lb/>
            omnes qui derelinquunt te confundantur, recedentes <lb/>
            a te scribantur in libro mortis; quoniam dereliquerunt<lb n="5"/>
            te, confundantur recedentes a te fonte uitae. 
</p><p>Catholicus respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptisma <lb/>
            assero contra unum. etenim paganus baptizat et Iudaeus baptizat <lb/>
            et Sadducaeus baptizat et multi extra regulam datae legis baptizare <lb/>
            non cessant. sed illud est unum quod uerum, illud uerum<lb n="10"/>
            quod Christi, illud Christi quod patris et filii et spiritus sancti. <lb/>
            hoc est uerum, hoc salubre; huic nullum est comparandum. hoc <lb/>
            qui non accipit, ipse sibi et uitae meritum clausit et mortis aditum <lb/>
            patefecit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Quodsi, ut asseris, una fides in utroque<lb n="15"/>
            consistit, cur inter fidelem aquam et perfidam iusta separatione <lb/>
            discreuit, testante domino per Esaiam: quis nuntiauit uobis <lb/>
            quia ignis ardet? quis nuntiauit uobis locum illum <lb/>
            aeternum? ambulans in iustitia, praedicans uiam <lb/>
            rectam, odio habens facinus et iniustitiam et manus<lb n="20"/>
            abstinens a muneribus et grauans aurem ut non audiat <lb/>
            iudicium sanguinis et comprimens oculos suos <lb/>
            ne uideant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; <lb/>
            fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. a cuius <lb/>
            fide perfidam separans Hieremia testante sic posuit: ut quid<lb n="25"/>
            iniuriantes me praeualent? plaga mea solida facta <lb/>
            est: unde sanabo? facta est mihi sicut aqua mendax <lb/>
            non habens fidem.

<note type="footnote"> 1 Hier. 2, 13 4 Hier. 17, 13 17 Esai. 33, 14-16 25 Hier. <lb/>
            15, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 hieremiae <hi rend="italic">am1</hi> faciunt mala <hi rend="italic">um1</hi> facit <hi rend="italic">mm2</hi> fecit <hi rend="italic">v</hi> derelinquerunt <lb/>
            <hi rend="italic">asml</hi> 2 fontem aquae uiuae <hi rend="italic">om. asuv</hi> 4 confundentur <hi rend="italic">et</hi> 5 <lb/>
            scribentur <hi rend="italic">mm2v</hi> 5 in libro] inbro <hi rend="italic">amlsm2</hi> in rubro <hi rend="italic">am2</hi> quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">bis u</hi> derelinquerunt <hi rend="italic">a</hi> 6 coufundantur-fonte] fontem <hi rend="italic">v</hi> 7 baptismata <lb/>
            <hi rend="italic">sm211V, cf. p. 298, 3. 24</hi> 9 saduceus <hi rend="italic">am</hi> 10 quod <hi rend="italic">om. m</hi> <lb/>
            11 quod xpo <hi rend="italic">aml</hi> 12 hoc est salubre hoc uerum <hi rend="italic">s</hi> 15 IIII <hi rend="italic">mg. as</hi> <lb/>
            quod sicut <hi rend="italic">asml</hi> 16 perfidem <hi rend="italic">a</hi> 17 testante <hi rend="italic">bis mm1</hi> dno] <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            qui ait <hi rend="italic">u</hi> nuntiabit <hi rend="italic">hic et Un. 18 Engelbrecht</hi> 18 quia-nobis <lb/>
            <hi rend="italic">om. asm</hi> 23 uideat <hi rend="italic">mm2</hi> inhabitauit <hi rend="italic">a</hi> habitabit <hi rend="italic">s</hi> specu <lb/>
            (orojXaup) <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> 24 fidelis] fidele <hi rend="italic">uml 25</hi> perfidam <hi rend="italic">(scil</hi>. aquam) <lb/>
            <hi rend="italic">asmmlu</hi> perfidie <hi rend="italic">mm2</hi> perfidiam <hi rend="italic">v</hi> 26 iniurantes <hi rend="italic">asml</hi> 27 sanabor <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="293"/>
             
</p><p>Catholicus respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione <lb/>
            discordent, in baptismi tamen traditione sollemni uerbo <lb/>
            concordant, sicut circumcisio una, sed fide uaria, in Iudaeis et <lb/>
            Samaritanis ueteribus consistebat. necesse est ergo, sicut tunc, ita <lb/>
            et nunc fieri oportere conuersis, ut quod disputatione sola plectatur <lb n="5"/>
            sola iterum disputatione soluatur, ut audire de domino possint: <lb/>
            iam mundi estis propter sermonem quod locutus sum <lb/>
            uobis; manete in me, et ego in nobis. omnia enim in <lb/>
            figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem <lb/>
             nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. <lb n="10"/>
            </p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant <lb/>
            quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae <lb/>
            piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab <lb/>
            initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita <lb n="15"/>
            dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec <lb/>
            apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare! 
</p><p>Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, <lb/>
            sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. <lb/>
            quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi <lb n="20"/>
            quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic <lb/>
            habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium <lb/>
            earum ad mare (orientale et medium earum ad <lb/>
            mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines <lb/>
            terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore <lb n="25"/>
            erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram, <lb/>
            hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est <lb/>
            possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni <lb/>
            fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem <lb/>
             tuam et possessionem tuam terminos terrae.

<note type="footnote"> 7 lob. 15, 3—4 8 I Cor. 10, 11 12 Esai. 22, 9 14 Esai. <lb/>
            22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 V <hi rend="italic">mg. as</hi> respondit] 5 <hi rend="italic">m (passim)</hi> hereticus omnis a 2 discordet <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> 3 concordat <hi rend="italic">s</hi> 5 plectatur <hi rend="italic">scripsi</hi> pectatur <hi rend="italic">aml</hi> peccatur <lb/>
            <hi rend="italic">am2sz</hi> petatur <hi rend="italic">v</hi> nectatur <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> 7 quod <hi rend="italic">a</hi> quem <hi rend="italic">sso</hi> 9 correctionem <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi> 10 fines <hi rend="italic">om. asml</hi> 12 VI <hi rend="italic">mg. as</hi> ezechihel <hi rend="italic">as</hi> <lb/>
            sicut s dixit <hi rend="italic">uv</hi> uidebant <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> uidebunt <hi rend="italic">codd. v</hi> 13 prures <lb/>
            <hi rend="italic">aml</hi> antiquamne <hi rend="italic">mml</hi> 15 niderent <hi rend="italic">uml</hi> 17 facibus <hi rend="italic">aml</hi> 18 VII <lb/>
            <hi rend="italic">mg. as</hi> aqua <hi rend="italic">asu</hi> 19 uos in partem uos <hi rend="italic">u</hi> 23 orientale-mare <lb/>
            <hi rend="italic">om. codd.; an</hi> primum (rJjv TtpcotYjv) <hi rend="italic">pro</hi> orientale <hi rend="italic">scribendum</hi>? 24 ab <lb/>
            <hi rend="italic">sv</hi> ad <hi rend="italic">aml</hi> a <hi rend="italic">am2s</hi> 28 quae a] qua ea <hi rend="italic">a</hi> 29 dabi <hi rend="italic">aml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="294"/>
            qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus <lb/>
            est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus <lb/>
            fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse <lb/>
            proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per<lb n="5"/>
            Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa <lb/>
            mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus <lb/>
            cum fructu pomorum. 
</p><p>Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter <lb/>
            et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc<lb n="10"/>
            fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra <lb/>
            Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani <lb/>
            illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit <lb/>
            scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam <lb/>
            dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam<lb n="15"/>
            enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero <lb/>
            odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit <lb/>
            sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et <lb/>
            bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non <lb/>
            salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus<lb n="20"/>
            bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi <lb/>
            sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum <lb/>
            est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis <lb/>
            ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, <lb/>
            aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis<lb n="25"/>
            iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis <lb/>
            est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non <lb/>
            perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata

<note type="footnote"> 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 <lb/>
            17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsa non est] ipsa est non est <hi rend="italic">a</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. est <hi rend="italic">om. v alt</hi>. est <hi rend="italic">om. m</hi> <lb/>
            3 fores domus tuae <hi rend="italic">uv</hi> 4 VIII <hi rend="italic">mg. as</hi> adigit <hi rend="italic">uml</hi> Hinc hinc <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            baptisma <hi rend="italic">uv</hi> 5 confirmatur <hi rend="italic">smmlu</hi> deo] ideo <hi rend="italic">u</hi> 6 probantem <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            ortus <hi rend="italic">codd</hi>. 9 VIIII <hi rend="italic">mg. as</hi> legem et <hi rend="italic">sm2s</hi> lege mea <hi rend="italic">a</hi> legem mea <lb/>
            <hi rend="italic">sml</hi> lege omnia <hi rend="italic">v</hi> aduerte] a. legem <hi rend="italic">s</hi> 10 ex paradyso <hi rend="italic">(om</hi>. hoc) <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            horto <hi rend="italic">ex</hi> osto <hi rend="italic">a</hi> ex hoc horto concluso <hi rend="italic">om. s</hi> 11 quae] quo <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            12 assirios <hi rend="italic">au</hi> donatista <hi rend="italic">a</hi> assiriis <hi rend="italic">as</hi> 13 inquid <hi rend="italic">u</hi> 14 assirios <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 15 populo dei <hi rend="italic">s</hi> 16 mortem <hi rend="italic">et</hi> 17 uitam <hi rend="italic">ev</hi> 19 bibet <hi rend="italic">asml</hi> <lb/>
            sibi <hi rend="italic">om. av</hi> 20 proditor iudas <hi rend="italic">3</hi> 22 deleti] dediti <hi rend="italic">u</hi> est] et <lb/>
            <hi rend="italic">asml</hi> baptisma est <hi rend="italic">s</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. v</hi> 24 ea] a <hi rend="italic">asml</hi> quia et] <lb/>
            enim et quia <hi rend="italic">v</hi> 26 dam(damp- w)natur <hi rend="italic">s</hi> 28 paradiso <hi rend="italic">sml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="295"/>
            est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia <lb/>
            numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus <lb/>
            est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic <lb/>
            opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime <lb/>
            uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus <lb/>
            deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina <lb/>
            uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a <lb/>
            magistro discipulus. 
</p><p>Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius <lb n="10"/>
            flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem <lb/>
            rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, <lb/>
            quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, <lb/>
            quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas <lb/>
            unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam <lb n="15"/>
            ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores <lb/>
            uos esse monstratis. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione <lb/>
            coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus <lb/>
            sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus <lb n="20"/>
            iusti. 
</p><p>Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem <lb/>
            uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram <lb/>
            hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod <lb/>
            altum est hominibus abominabile est apud deum. si <lb n="25"/>
            iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. <lb/>
            ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, <lb/>
            ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis <lb/>
            scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud <lb/>
             te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen.

<note type="footnote"> 6 Eph. 4, 5 16 cf. Gal. 2, 18 20 Prou. 10, 11 23 Luc. 16, 15 <lb/>
            29 Ps. 35, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 paradi s putandus <hi rend="italic">(ut coni. Morelius) codd</hi>. potandus <hi rend="italic">v</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> exorsus <hi rend="italic">m</hi> 4 ne <hi rend="italic">v, om. codd</hi>. 5 in ipsa] in eternum in <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">s</hi> 7 doctrina diuina <hi rend="italic">v</hi> 10 Cath responfl <hi rend="italic">hoc loco mm2, ante</hi> <lb/>
            da mihi <hi rend="italic">(lin. 11) v, om. asmmlu</hi> 11 flagitiis <hi rend="italic">a</hi> post (t 8. <hi rend="italic">I. ml) a</hi> <lb/>
            16 sicut dixit] dixit <hi rend="italic">asml</hi> sicut dixit apostolus <hi rend="italic">mm2</hi> iterum <hi rend="italic">(sic!) v</hi> redificatis <lb/>
            <hi rend="italic">as</hi> 18 XI <hi rend="italic">mg. as</hi> cum] cur <hi rend="italic">mm2</hi> reis <hi rend="italic">v</hi> res <hi rend="italic">asml</hi> est <hi rend="italic">(del. s)<lb/>
             sm2z</hi> 20 dispensatum <hi rend="italic">mm2</hi> 22 XII <hi rend="italic">mg. as</hi> 23 uos estis qui <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 dominus <hi rend="italic">uv</hi> nostra <hi rend="italic">a</hi> 25 aput <hi rend="italic">II</hi> 27 ad] a u 28 deo <hi rend="italic">sm1</hi> <lb/>
            daceatur <hi rend="italic">am1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="296"/>
            non legisti: filius malus superbos oculos habet, filius <lb/>
            malus ipse se iustum dicit, exitus autem suos non <lb/>
            abluet? nisi (te) ut hominem reum esse cognoueris, nisi te <lb/>
            peccatorem ueraci corde clamaueris, iustificari omnino non poteris, <lb/>
            dicente propheta: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. <lb n="5"/>
            et Iohannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non <lb/>
            habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non <lb/>
            est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>