<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> 
          Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non <lb/>
            aspernatus accepi; quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris, <lb/>
            non satis iam moror. est enim et hoc nostrae religionis <lb/>
            officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere, <lb/>
            inuentam cognoscere et agnitam custodire. sic enim Paulus <lb n="5"/>
            apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete; <lb/>
            ab omni specie mala abstinete uos. breuiter igitur dicam <lb/>
            quod ingeniosius litteris dilatasti. dixisti unum esse baptisma, <lb/>
            quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum <lb/>
            hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de <lb n="10"/>
            quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, <lb/>
            quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino <lb/>
            non dabunt. contra haec mihi in adiutorio domini paranda <lb/>
            responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina. uerbi <lb/>
            ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium <lb n="15"/>
            legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus, <lb/>
            bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos <lb/>
            ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae <lb/>
            sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis <lb/>
            et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id <lb n="20"/>
            est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium <lb/>
            confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut <lb/>
            hactenus uictores esse possimus. haec ergo ex lege aduersus legem, <lb/>
            ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte <lb/>
            aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti,

<note type="footnote">6 I Thess. 5, 21-22 10 cf. Cant. 4, 12 12 cf. Eccle. 10, 1 <lb/>
            20 cf. Ios. 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">De codicum praescriptionibus cf. Praefatio</hi> 2 an] ac <hi rend="italic">mmlu</hi> 3 iam <lb/>
            moror <hi rend="italic">scripsi</hi> ammiror <hi rend="italic">a</hi> admiror <hi rend="italic">ssv</hi> 4 intende <hi rend="italic">a</hi> intendes <hi rend="italic">sml</hi> <lb/>
            quaerre <hi rend="italic">a</hi> 5 agnoscere <hi rend="italic">v</hi> si <hi rend="italic">aml</hi> apostolus Paulus <hi rend="italic">uv</hi> 7 uos <lb/>
            abstinete <hi rend="italic">v</hi> 8 ingeniosus s \'1\' dixisti <hi rend="italic">a</hi> 9 sammaritanus <hi rend="italic">aml <lb/>
            (passivn)</hi> 10 horum <hi rend="italic">aml</hi> ortum <hi rend="italic">sz</hi> quod) qui <hi rend="italic">uv</hi> 11 <hi rend="italic">attingat mml</hi> <lb/>
            sanctissimo <hi rend="italic">uml</hi> 13 domini <hi rend="italic">om. s</hi> diuino <hi rend="italic">add. mm2 s. l</hi>. 14 est <lb/>
            responsio s 15 sumamus principium <hi rend="italic">(om</hi>. iam) <hi rend="italic">m</hi> 17 sacramenta <hi rend="italic">sml</hi> <lb/>
            21 suscepit <hi rend="italic">v</hi> 22 anathemate <hi rend="italic">ssv</hi> 23 actenus <hi rend="italic">ammlu</hi> 25 forti <hi rend="italic">ssv</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="290"/>
            quasi possit ueritas a semet ipsa deuinci aut gloria luminis sua <lb/>
            luce fuscari. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, <lb/>
            unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus <lb/>
            mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans<lb n="5"/>
            in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat <lb/>
            et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit. 
</p><p>Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: <lb/>
            sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam, <lb/>
            non longo sermone utilitatem legentis excludam. <lb n="10"/>
            
</p><p>Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, <lb/>
            flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim <lb/>
            et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, <lb/>
            dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: <lb/>
            qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit<lb n="15"/>
            ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, <lb/>
            sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam <lb/>
            aeternam.-. 
</p><p>Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos <lb/>
            quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo<lb n="20"/>
            Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma <lb/>
            Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta <lb/>
            colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime <lb/>
            deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium <lb/>
            non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum<lb n="25"/>
            luteum Donatum pariter colitis — et hic enim ex terra figuratus <lb/>
            est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non <lb/>
            relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non <lb/>
            uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut <lb/>
            ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, <lb n="30"/>
            ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo

<note type="footnote"> 6 loh. 7, 37—38 11 Ioh. 7, 38 15 lob. 4, 13-14 22 cf. III <lb/>
            Reg. 12. 13 .. </note>

<note type="footnote"> 3 I <hi rend="italic">mg: as</hi> Donatistia <hi rend="italic">IIml</hi> r 5 abduceret <hi rend="italic">v</hi> perhennes <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            austus <hi rend="italic">aml</hi> 7 dicit] <hi rend="italic">add</hi>. flumina de uentre eius fluent aquae uiuae <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            10 non <hi rend="italic">a</hi> ne (e s. <hi rend="italic">I. s) ssv</hi> 11 <hi rend="italic">IT mg. as</hi> sicut dicit <hi rend="italic">uv</hi> 12 uiui <lb/>
            <hi rend="italic">asmlm</hi> uiua <hi rend="italic">sm2</hi> 13 ipse <hi rend="italic">om. m\'</hi> 15 <hi rend="italic">pr</hi>. qui] quae <hi rend="italic">a</hi> inquid <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            aqua hac <hi rend="italic">IIml</hi> ..19 utique <hi rend="italic">om. s</hi> 21 in samaritanis <hi rend="italic">sm2</hi> docma <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            24 disserebant <hi rend="italic">aml</hi> diserebant <hi rend="italic">am2sml</hi> hisrahelitarum <hi rend="italic">sm1</hi> israelitarum <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi> 26 enim] pariter <hi rend="italic">IIml terre asml</hi> terrae puluere <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            28 <hi rend="italic">derelinquitis sml</hi> 29 similiatis <hi rend="italic">IIml</hi> sicut] sic s si <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            docente: qui semel lotus est non habet necessitatem <lb/>
            iterum lauandi. circumcisio enim Samaritanorum baptisma <lb/>
            significat Donatistarum, dicente apostolo: circumcisi estis <lb/>
            circumcisione non manu facta in expoliatione corporis <lb/>
             carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti <lb n="5"/>
            ei in baptismo. quod autem ait dominus: qui biberit ex <lb/>
            hac aqua sitiet iterum, non de baptismate, sed de terreno <lb/>
            locutus est elemento. nam si baptisma hic uellet ostendere, nullo <lb/>
            modo a Samaritana muliere posceret bibere. denique puteus ille <lb/>
            non Samariae dictus est, sed Iacob, et utique Iacob non fuit haereticus, <lb n="10"/>
            sed deo dilectus, semper carus, et ipse ex eo bibit et <lb/>
            filii eius et pecora eius. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>