<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1:6.24-6.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1:6.24-6.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset <lb/>
            scriptura: et benedixit eos Iesus dicens atque his uerbis <lb/>
            intentos fecisset audire, quid benedicendo dixit Iesus, hoc <lb/>
            solum subiecit: in diuitiis multis abierunt in domos <lb n="10"/>
            suas; et pecora multa ualde et argentum et aurum <lb/>
            et uestem multam ualde diuiserunt praedam inimicorum <lb/>
            suorum cum fratribus suis: quod magis esse <lb/>
            narrantis quam benedicentis adparet. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et aedificauerunt ibi aram super Iordanem, <lb n="15"/>
            aram magnam uidere : ista locutio etiam in sermone latino <lb/>
            nota est. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et audierunt filii Israhel et dicentium . non ait: <lb/>
            dicentibus uel dicentes. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Seruire seruitutem domini. in qua locutione <lb n="20"/>
            duo notanda sunt: et seruire seruitutem, quae etiam latina <lb/>
            locutio reperitur, et seruitutem domini, id est, quae debetur <lb/>
            uel exhibetur domino. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>