<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1:1.106-1.110</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1:1.106-1.110</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="106" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic <lb/>
            demonstratio domini; non enim dominus in loco est. 
</p></div><div n="107" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium <lb/>
            Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem <lb/>
            fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de <lb n="10"/>
            ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra <lb/>
            maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae <lb/>
            locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit <lb/>
            Abraham, sicut paulo ante commemoraui. 
</p></div><div n="108" subtype="chapter" type="textpart"><p>Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi <lb n="15"/>
            pecora. 
</p></div><div n="109" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi <lb/>
            uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur. 
</p></div><div n="110" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; <lb/>
            benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur <lb n="20"/>
            consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam <lb/>
            ante te, auguratus essem; nunc autem "si inueni" ordo est. <lb/>
            id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita <lb/>
            enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus <lb/>
            essem! id est ad bonum augurium te in domo mea <lb n="25"/>
            haberem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>