<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p><milestone unit="altchapter" n="6"/> Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis <lb n="10"/>
            inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. <lb/>
            religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti <lb/>
            ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non <lb/>
            enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. <lb/>
            sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc <lb n="15"/>
            pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, <lb/>
            qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et <lb/>
            eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum <lb/>
            atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa <lb/>
            bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis <lb n="20"/>
            reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut <lb/>
            de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio <lb/>
            labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis <lb/>
            legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille <lb/>
            multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens <lb n="25"/>
            disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas <lb/>
            isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? <lb/>
            qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi <lb/>
            solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a <lb/>
             manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat <lb n="30"/>
            religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol

<note type="footnote" rend="script">2 mandasse memoriae <hi rend="italic">V</hi> 4 id <hi rend="italic">om. V</hi> 5 aecus <hi rend="italic">Ch</hi> et <hi rend="italic">om. Vm (s. I.)</hi> <lb/>
            . 6 fuerit data <hi rend="italic">V</hi> 7 beneuolarum <hi rend="italic">SMPpm</hi> 15 pleniusq' <hi rend="italic">SM</hi> pleniusq <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            III <lb/>
            20 bella m2 bella <hi rend="italic">V</hi> enim <hi rend="italic">om. m</hi> inqufi sibi S 30 machiae a,quada <hi rend="italic">p1</hi> <lb/>
            n. <lb/>
            31 exiliunt <hi rend="italic">M</hi> eiiluaT (ix a m. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> eiiliuit <hi rend="italic">Vm</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Ang. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce <lb/>
            solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque <lb/>
            muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur <lb/>
            isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, <lb/>
            quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque<lb n="5"/>
            diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia <lb/>
            eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid <lb/>
            est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: <lb/>
            inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis <lb/>
            adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo<lb n="10"/>
            inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad <lb/>
            hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod <lb/>
            ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus <lb/>
            est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non <lb/>
            oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo<lb n="15"/>
            potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea <lb/>
            quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam <lb/>
            intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione <lb/>
            diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus <lb/>
            innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari <lb n="20"/>
            solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas <lb/>
            expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse <lb/>
            conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie <lb/>
            pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum <lb/>
            plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta,<lb n="25"/>
            qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter <lb/>
            cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. <lb/>
            itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat <lb/>
            non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio <lb/>
            Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti

<note type="footnote" rend="script"> 4 eunt <hi rend="italic">M</hi> 5 qufi uera dicentibus <hi rend="italic">S Vx,</hi> 6 diuina magno] diuino <lb/>
            <hi rend="italic">////V9 Ch</hi> 11 non s. <hi rend="italic">I. S2 om. Mb</hi> 12 poscit (corr. <hi rend="italic">ex</hi> possit) S <lb/>
            16 ex exponendis <hi rend="italic">V</hi> 17 quia sij quasi <hi rend="italic">Ch uirgilitl b</hi> inmo <hi rend="italic">Ok m</hi> <lb/>
            19 fieret satis <hi rend="italic">Y</hi> 22 expedires <hi rend="italic">Ch</hi> 24 captu-potissimum <hi rend="italic">om. Ch</hi> <lb/>
            MQ <lb/>
            26 peccatg, <hi rend="italic">S</hi> 28 qufstiunculis <hi rend="italic">V</hi> 29 habent <hi rend="italic">Ch</hi> succensemus <lb/>
            <hi rend="italic">SM Vmb</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="19"/>
            auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis <lb/>
            mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam <lb/>
            praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum <lb/>
            tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi <lb/>
            adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis <lb n="5"/>
            saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum <lb/>
            nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde <lb/>
            concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam <lb/>
            longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud <lb/>
            illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique <lb n="10"/>
            sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis <lb/>
            inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p><milestone unit="altchapter" n="7"/> Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic <lb/>
            apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed <lb/>
            ad scrutanda eius magna mysteria eis. quorum animae sibi <lb n="15"/>
            curae sunt, spem diuini fructus et inueniendae ueritatis . <lb/>
            ostendam. nemo dubitat eum, qui ueram religionem requirit, <lb/>
            aut iam credere inmortalem esse animam, cui prosit illa religio, <lb/>
            aut etiam id ipsum in eadem religione uelle inuenire. animae <lb/>
            igitur causa omnis religio; nam corporis natura quoquo modo <lb n="20"/>
            se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim <lb/>
            post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit. <lb/>
            animae igitur causa uel solius uel maxime uera, si qua est, <lb/>
            religio constituta est. haec autem anima — uidero quam ob <lb/>
            causam et hoc obscurissimum esse confiteor — errat tamen ac <lb n="25"/>
            stulta est, ut uidemus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, <lb/>
            et fortasse ipsa est uera religio. num te ad fabulas <lb/>
            mitto? num aliquid cogo te temere credere? animam nostram <lb/>
            dico errore ac stultitia inretitam et demersam uiam, si

<note type="footnote" rend="script"> 2 ut similem] utimilg <hi rend="italic">Ch</hi> beniuolentiam <hi rend="italic">S M Pp2 mb</hi> 3 spirir <lb/>
            <lb/>
            tum <hi rend="italic">sanctom SPp M Vm b</hi> 5 mirationum <hi rend="italic">ChV</hi> exploratioQes <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 <hi rend="italic">saltim SM Fnt1</hi> 8 <hi rend="italic">eiusmodi b</hi> tam] at <hi rend="italic">Ch</hi> 15 ainime <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            o tm <lb/>
            <hi rend="italic">20///quom V</hi> 21 ac] a Ch <hi rend="italic">28 es Ch</hi> 24 uiderp ms <hi rend="italic">25 hoc om. SpPMVmb</hi> <lb/>
            ee <lb/>
            26 adepiscatur <hi rend="italic">Ch</hi> 27 (et 28) num] nunc <hi rend="italic">P</hi> 28 te. mere <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ('Fe c4 <lb/>
            <hi rend="italic">temedere p me credereS2</hi> te mecum credere T w» te me <hi rend="italic">credere Mtemere om. b</hi> </note>

<note type="footnote">2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            qua est, quaerere ueritatis. si hoc in te non est, da ueniam et <lb/>
            participare mecum, quaeso, sapientiam tuam; sin id, quod dico, <lb/>
            agnoscis in te, simul, obsecro, quaeramus uerum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis <lb/>
            insinuatorem. ecce res noua est a nobis negotiumque susceptum.<lb n="5"/>
            quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores. <lb/>
            fac nos repperisse alios aliud opinantes et diuersitate opinionum <lb/>
            ad se quemque trahere cupientes. sed inter hos excellere famae <lb/>
            interim celebritate quosdam atque omnium paene occupatione <lb/>
            populorum. utrum isti uerum teneant. magna quaestio est; sed<lb n="10"/>
            nonne prius sunt explorandi, ut, quamdiu erramus, si quidem <lb/>
            homines sumus, cum ipso genere humano errare uideamur? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo <lb/>
            iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut <lb/>
            quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos <lb n="15"/>
            eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci <lb/>
            sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, <lb/>
            unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas <lb/>
            possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam <lb/>
            consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium <lb n="20"/>
            gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti <lb/>
            multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii <lb/>
            sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam <lb/>
            operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum <lb/>
            auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere <lb n="25"/>
            moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur <lb/>
            autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. <lb/>
            quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo

<note type="footnote" rend="script">2 sin id] si in id <hi rend="italic">Ch</hi> si/n id fi <hi rend="italic">er.) P</hi> si non id <hi rend="italic">M</hi> si id m <hi rend="italic">b</hi> si iij <lb/>
            <hi rend="italic">id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V</hi> <lb/>
            6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b <lb/>
            9 ppene <hi rend="italic">S</hi> poene <hi rend="italic">Ch</hi> 12 errante <hi rend="italic">in mg</hi>. 1 errare S 13 at] aut <hi rend="italic">Fx</hi> <lb/>
            II <lb/>
            15 ueritas <hi rend="italic">8 V</hi> ueritas mt 18 expedire teneant et quasi <hi rend="italic">V</hi> 21 num <lb/>
            ft <lb/>
            qui ia <hi rend="italic">b</hi> 23 ęruci <hi rend="italic">M</hi> erucii <hi rend="italic">b</hi> tullian tf (u <hi rend="italic">corr</hi>. in i) <hi rend="italic">S</hi> npuanda flit <lb/>
            nouanda <hi rend="italic">V</hi> 25 sint <hi rend="italic">V</hi> imperitorum (ra <hi rend="italic">mut. in</hi> ri) <hi rend="italic">S</hi> 28 quidreligio <lb/>
            om. 1r . similitudo <hi rend="italic">S similitudo M</hi> imperitorum (ra <hi rend="italic">corr. iit ri) S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            inperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est ideo <lb/>
            neminem illis mysteriis factum esse perfectum. et tamen si tam <lb/>
            pauci studerent eloquentiae quam pauci sunt eloquentes, <lb/>
            numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos <lb/>
            putarent. cum igitur ad haec studia nos multitudo inuitauerit, <lb n="5"/>
            quae inperitorum parte copiosa est, ut id, quod pauci adipisci <lb/>
            possunt, adamaremus. cur nobis esse similem in religione <lb/>
            nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse <lb/>
            contemnimus? si enim uerissimus et sincerissimus dei cultus, <lb/>
            quamuis sit apud paucos, apud eos tamen est, quibus multitudo <lb n="10"/>
            quamquam cupiditatibus inuoluta et a puritate intellegentiae <lb/>
            remota consentit-quod fieri posse quis dubitet? — quaero, si <lb/>
            quis temeritatem uecordiamque nostram arguat, quod non <lb/>
            apud eius magistros eam diligenter inuestigamus, cuius inueniendae <lb/>
            nobis magna cura inest, quid respondere possimus? <lb n="15"/>
            deterruit me multitudo? cur ab studio artium liberalium uix <lb/>
            huic praesenti uitae aliquid commodi adferentium, cur ab inquirenda <lb/>
            pecunia, cur ab honore adipiscendo, cur denique a <lb/>
            conparanda et retinenda bona ualetudine, postremo cur ab <lb/>
            ipsa beatae uitae adpetitione, cum his omnes occupentur, <lb n="20"/>
            pauci excellant, nulla deterruit multitudo? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>