<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1:1-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1:1-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><milestone unit="altchapter" n="1"/><p rend="script">Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse haere. <lb/>
            ticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in <lb/>
            hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. nunc uero <lb n="5"/>
            cum inter haec duo plurimum intersit, quandoquidem haereticus <lb/>
            est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi <lb/>
            et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas <lb/>
            opiniones uel gignit uel sequitur, ille autem, qui huiusmodi <lb/>
            hominibus credit, homo est imaginatione quadam ueritatis ac <lb n="10"/>
            pietatis inlusus: cum haec ergo ita sint, non putaui apud <lb/>
            te silendum esse, quid mihi de inuenienda ac retinenda ueritate <lb/>
            uideatur, cuius, ut scis, ab ineunte adulescentia magno <lb/>
            amore flagrauimus. sed res est longe remota a uanorum hominum <lb/>
            mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque <lb n="15"/>
            lapsi nihil aliud putant esse quam quod istis quinque notissimis <lb/>
            nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines <lb/>
            acceperunt, eas secum uoluunt, etiam cum conantur <lb/>
            recedere a sensibus, et ex earum mortifera et fallacissima <lb/>
            regula ineffabilia penetralia ueritatis rectissime se metiri putant. <lb n="20"/>
            nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere sed <lb/>
            etiam opinari uerum inuenisse; sed quam re ipsa difficillimum <lb/>
            sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. quae ut tibi prosint

<note type="footnote" rend="script"> 1 INC. LIB. BEATI AVG. DE VTL. CREDDI fol. 66 <hi rend="italic">Ch</hi> Incipit <lb/>
            LIBER SCI AVRELI AVGVSTINI EIII DE VTILITATE CREDENDI <lb/>
            p. 9 S INCIP LIB DE VTILITATE CREDENDI AD HONORATVM <lb/>
            fol. 3 P 38 <hi rend="italic">p</hi> INC LIB SCI AVG DE VTILITATE CREDDI fol. 71 <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 et]atque <hi rend="italic">M</hi> 5 conquiescendum causa <hi rend="italic">M</hi> 6 haec <hi rend="italic">om. SM Vmb</hi> <lb/>
            '9 eiusmodi <hi rend="italic">S Vm</hi> 12 ueritate] uertenda <hi rend="italic">V</hi> 18 cuius] quum <hi rend="italic">ius Ch</hi> <lb/>
            1 lonpc* <lb/>
            14 est <hi rend="italic">om. Ch</hi> ualde <hi rend="italic">V</hi> 16 putantes se <hi rend="italic">Ch</hi> 18 uolunt <hi rend="italic">V</hi> cum om. <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            19 mortifere et fallacissime <hi rend="italic">Ch</hi> 22 qua <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> l* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            aut certe nihil obsint omnibusque omnino, quorum in manus <lb/>
            forte deuenerint, et rogaui deum et rogo; et spero ita fore. <lb/>
            si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso <lb/>
            animo, non uani nominis adpetitione ac negatoriae ostentationis <lb/>
            accessi. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possum. <lb/>
            quod Manichaei sacrilege ac temere inuehantur in eos. qui <lb/>
            catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud uerum, <lb/>
            quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo prae- <lb/>
            . muniuntur et inluminaturo praeparantur deo. nosti enim,<lb n="10"/>
            Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, <lb/>
            nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata mera et <lb/>
            simplici ratione eos, qui se audire uellent, introducturos ad <lb/>
            deum et errore omni liberaturos. quid enim me aliud cogebat <lb/>
            annos fere nouem spreta religione. quae mihi puerulo a parentibus<lb n="15"/>
            insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire. nisi <lb/>
            quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem <lb/>
            imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi <lb/>
            prius discussa et enodata ueritate? quis non his pollicitationibus <lb/>
            inliceretur, praesertim adulescentis animus cupidus <lb n="20"/>
            ueri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus <lb/>
            superbus et garrulus, qualem me tunc illi inuenerunt, <lb/>
            spernentem scilicet quasi aniles fabulas et ab eis promissum <lb/>
            apertum et sincerum uerum tenere atque haurire cupientem <lb/>
            ? sed quae rursum ratio reuocabat, ne apud eos penitus <lb n="25"/>
            haererem, ut me in illo gradu quem uocant Auditorum' <lb/>
            tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem, <lb/>
            nisi quod ipsos quoque animaduertebam plus in refellendis <lb/>
            aliis disertos et copiosos esse quam in suis probandis firmos

<note type="footnote" rend="script"> 06 <lb/>
            2 decr$uerint <hi rend="italic">V</hi> forte <hi rend="italic">V</hi> 8 huc <hi rend="italic">M</hi> 5 successi b 6 possim <lb/>
            n ••parata <lb/>
            (e <hi rend="italic">corr. in</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> 9 praemunitur <hi rend="italic">Gh</hi> praemuni§ntur <hi rend="italic">V</hi> 12 spata <hi rend="italic">m1</hi> <lb/>
            mera] mira <hi rend="italic">S MP V mb</hi> 18 audęre <hi rend="italic">V</hi> 14 errori <hi rend="italic">Y</hi> aliud <hi rend="italic">me m</hi> <lb/>
            Mparata <lb/>
            cogebagt <hi rend="italic">V</hi> 15 annos] ad nos <hi rend="italic">Ch</hi> spata m5 sperata <hi rend="italic">V</hi> 16 insita] <lb/>
            lu ' <lb/>
            instituta <hi rend="italic">Ch</hi> 18 premere] pm,ere <hi rend="italic">(et in mg</hi>. pmittere) m 21 uerum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            26 auditore <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            et certos manere? sed de me quid dicam, qui iam catholicus <lb/>
            christianus eram? quae nunc ubera post longissimam sitim <lb/>
            paene exhaustus atque aridus tota auiditate repetiui eaque <lb/>
            altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manarent, <lb/>
            quod mihi sic adfecto ad recreationem satis esse posset et <lb n="5"/>
            ad spem reducendam uitae ac salutis. quid ergo de me ipso <lb/>
            dicam? tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos <lb/>
            uehementer execrareris, uix adductus es, ut audiendi tibi <lb/>
            atque explorandi uiderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es, <lb/>
            recordare. obsecro te. nisi magna quadam praesumptione ac <lb n="10"/>
            pollicitatione rationum? sed quia diu multumque de inperitorum <lb/>
            erroribus latissime ac uehementissime disputabant — <lb/>
            quod cuiuis mediocriter erudito esse facillimum sero didici — <lb/>
            si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, <lb/>
            cum alia non occurrerent, in quibus adquiesceremus, arbitrabamur. <lb n="15"/>
            itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent, <lb/>
            qui uiscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aues <lb/>
            decipiant. obruunt enim et quoquo modo cooperiunt alias quae <lb/>
            circa sunt aquas, uel inde etiam formidolosis molitionibus <lb/>
            deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidant. , <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac <lb/>
            lepidae similitudines atque huiusmodi reprehensiones in omnes, <lb/>
            qui aliquid docent, a quouis aduersario effundi urbanissime <lb/>
            ac dicacissime possunt? sed ob hoc putaui aliquid tale inserendum <lb/>
            litteris meis, ut eos admoneam, desinant talibus agere, <lb n="25"/>
            ut. quemadmodum ille ait, separatis nugis locorum communium

<note type="footnote" rend="script"> •cct« - <lb/>
            2 quae] qui <hi rend="italic">VP</hi> (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.)</hi> ubera <hi rend="italic">P</hi> 3 . exauatus <hi rend="italic">Chp</hi> aridus] <lb/>
            auidus <hi rend="italic">lib. b</hi> 4 manaret <hi rend="italic">Sp</hi> manaret <hi rend="italic">P maneret M m b</hi> man/ret <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 redducendam <hi rend="italic">Ch</hi> 7 hortatll eo <hi rend="italic">Ch</hi> 8 execrauferis <hi rend="italic">M</hi> exsecraueris <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            uiş II<hi rend="italic">P</hi> 10 ob secro <hi rend="italic">V</hi> 13 esse] esset <hi rend="italic">Ch Ppb</hi> dichici <hi rend="italic">V</hi> 15 arbitrabamns <lb/>
            <hi rend="italic">ih</hi> 17 propter] prope b 18 et/// quo (quo <hi rend="italic">eras.) Ch</hi> <lb/>
            coeperunt <hi rend="italic">Ch</hi> alia <hi rend="italic">Y</hi> 19 formidulosis <hi rend="italic">Ch</hi> 20 electiones <hi rend="italic">Ch</hi> decidant] <lb/>
            decidat <hi rend="italic">Ch Y</hi> decidatur <hi rend="italic">SMPmpb</hi> 21 respondebo <hi rend="italic">V</hi> iste <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            d <lb/>
            laute ac lapide <hi rend="italic">Ch</hi> 25 ammoneam <hi rend="italic">Ch</hi> ammoneam P1 26 quemamd <lb/>
            <lb/>
            modum <hi rend="italic">Oli p</hi> quemammodum <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="6"/>
            res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat. <lb/>
            quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium, <lb/>
            cum eos quisque deseruerit, qui diutius audisset: <lb/>
            lumen per illum transitum fecit. uides enim tu, mea <lb/>
            maxima cura — nam de illis non nimis aestuo — quam hoc inane<lb n="5"/>
            et facillimum ad reprehendendum cuiuis esse possit. itaque <lb/>
            hoc discutiendum dimitto prudentiae tuae. non enim uereor, ne <lb/>
            me arbitreris inhabitatum lumine, cum uitae huius mundi <lb/>
            eram inplicatus, tenebrosam spem gerens de pulchritudine <lb/>
            uxoris, de pompa diuitiarum, de inanitate honorum ceterisque<lb n="10"/>
            noxiis et perniciosis uoluptatibus. haec enim omnia, quod te <lb/>
            non latet, cum studiose illos audirem, cupere et sperare non <lb/>
            desistebam. neque hoc eorum doctrinae tribuo; fateor enim <lb/>
            et illos sedulo monere, ut ista caueantur. sed modo me dicere <lb/>
            desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me auerterim<lb n="15"/>
            soloque uictu ad ualetudinem corporis necessario contentus <lb/>
            esse decreuerim, inlustratum autem atque fulgentem <lb/>
            fuisse, cum illa diligerem et his inuolutus tenerer, hominis <lb/>
            est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de <lb/>
            I quibus loqui multum amat. sed ueniamus ad causam. si placet. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><milestone unit="altchapter" n="2"/> Nam bene nosti, quod reprehendentes Manichaei catholicam <lb/>
            fidem et maxime uetus testamentum discerpentes et dilaniantes <lb/>
            commouent inperitos: qui profecto nesciunt, quatenus sint <lb/>
            accipienda illa et quemadmodum hausta utiliter in uenas <lb/>
            quasi uagientium adhuc animarum medullasque descendant. et <lb n="25"/>
            quia sunt ibi quaedam. quae suboffendant animos ignaros et <lb/>
            neglegentes sui — quae maxima turba est — populariter <lb/>
            accusari possunt; defendi autem populariter propter mysteria, <lb/>
            quae his continentur, non a multis admodum possunt. qui <lb/>
            uero pauci hoc facere nouerunt, non amant propatula et:

<note type="footnote" rend="script"> 11 <lb/>
            2 ore] eo re <hi rend="italic">Ch</hi> 8 <hi rend="italic">deserit SMVPmb</hi> deaereritjp 4 tu mea] td <lb/>
            ra <lb/>
            ea <hi rend="italic">Ch</hi> 9 implicatos <hi rend="italic">Ch</hi> 10 inanite <hi rend="italic">F1</hi> 11 perneciosis S 12 andire <lb/>
            cuperem <hi rend="italic">b</hi> 16 nalitndinem <hi rend="italic">SM Pp m b</hi> 18 cum] quS <hi rend="italic">Ch</hi> ista <hi rend="italic">S <lb/>
            Mm Pp Vb</hi> 22 discernentes <hi rend="italic">Ch</hi> 23 quatinus (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            24 austa <hi rend="italic">Ch</hi> in uenas] inuenies <hi rend="italic">V</hi> 29 in his <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="7"/>
            famigerula quaedam in disputatione certamina et ob hoc minime <lb/>
            noti sunt, nisi his, qui eos instantissime requirunt. de hac igitur <lb/>
            Manichaeorum temeritate, qua uetus testamentum et catholicam <lb/>
            fidem reprehendunt, accipe, obsecro, quae me moueant. opto <lb/>
            autem ac spero te hoc animo accepturum, quo a me dicuntur. <lb n="5"/>
            scit autem deus, cui nota sunt arcana conscientiae meae, nihil <lb/>
            me in hoc sermone malitiose agere, sed ut existimo accipiendum <lb/>
            esse ueri probandi causa: cui uni rei uiuere iam diu statuimus <lb/>
            et incredibili sollicitudine, ne mihi errare uobiscum facillimum <lb/>
            fuerit, iter autem rectum uobiscum tenere sit, ne durius loquar, <lb n="10"/>
            difficillimum. sed praesumo, quod et in hac spe, qua spero <lb/>
            uos uiam sapientiae mecum obtenturos, non me deseret ille. <lb/>
            cui sacratus sum: quem dies noctesque intueri conor et <lb/>
            propter peccata mea propterque consuetudinem plagis ueternosarum <lb/>
            opinionum sauciatum oculum animae gerens inualidum <lb n="15"/>
            me esse cognosco saepe cum lacrimis. et quemadmodum post <lb/>
            longam caecitatem ac tenebras luminibus uix apertis et adhuc <lb/>
            lucem palpitando atque auersando, quam tamen desiderant, <lb/>
            recusantibus, praesertim si eis solem istum quispiam conetur <lb/>
            ostendere: ita mihi nunc euenit, non neganti esse ineffabile <lb n="20"/>
            quiddam et singulare animae bonum, quod mente uideatur, et <lb/>
            me ad contemplandum nondum esse idoneum cum fletu et <lb/>
            gemitu confitenti. non me ergo deseret, si nihil fingo, si <lb/>
            officio ducor, si ueritatem amo, si amicitiam diligo, si multum <lb/>
            metuo, ne fallaris. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>