<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est De<lb n="5"/>
            peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam <lb/>
            de baptismo paruulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod <lb/>
            dixerim fieri posse, ut sit homo sine peccato, si uoluntas eius non desit <lb/>
            ope adiuuante diuina, quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac <lb/>
            uita uel fuerit uel sit uel futurus sit. quaesiuit enim, quomodo dixerim<lb n="10"/>
            posse fieri, cuius rei desit exemplum. propter hanc eius <lb/>
            inquisitionem scripsi librum, cuius est titulus De spiritu et littera. <lb/>
            pertractans apostolicam sententiam, ubi ait: <hi rend="italic">littera occidit, spiritus<lb/>
             autem uiuificat</hi>. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>In quo libro, quantum deus adiuuit, atrociter disputaui contra<lb n="15"/>
            inimicos gratiae dei, qua iustificatur inpius. cum autem agerem de <lb/>
            obseruationibus Iudaeorum a quibusdam escis secundum ueterem <lb/>
            legem abstinentium, dixi: <hi rend="italic">quarundam escarum cerem<lb/>
             moniae</hi>. quod nomen non est in usu sanctarum litterarum. ideo <lb/>
            tamen mihi congruens uisum est, quod a carendo appellatas ceremonias<lb n="20"/>
            quasi carimonias memoria tenebam eo, quod obseruantes <lb/>
            careant his rebus, a quibus se abstinent. quod si est origo huius <lb/>
            nominis, quae abhorret a uera religione, secundum hanc ego non <lb/>
            sum locutus, sed secundum istam, quam supra memoraui. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Hic liber sic incipit: <hi rend="italic">Lectis opusculis, quae ad te nuper <lb/>
            elaboraui, fili carissime Marcelline</hi>.

<note type="footnote"> 13 II Cor. 3, 6 16 cf. Kom. 4, 5 18 De spir. et litt. 21, 36 Aug. ep. <lb/>
            82,18 20 cf. Gell. Xoct. Att. IV 9, 8 </note>
</p><pb n="231"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>