<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> \'Iterum quaerendum est\\ inquit, per quid efficitur <lb/>
            homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii <lb/>
            libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per <lb/>
            arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem<lb n="10"/>
            acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, <lb/>
            certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione <lb/>
            bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum <lb/>
            est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si <lb/>
            homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse<lb n="15"/>
            sine peccato\'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut <lb/>
            esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta <lb/>
            ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: <lb/>
            de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi <lb/>
            uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus<lb n="20"/>
            uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas <lb/>
            credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius <lb/>
            liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio <lb/>
            in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia <lb/>
            scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et<lb n="25"/>
            seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis <lb/>
            medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis

<note type="footnote"> 3 Rom. 13, 10 5 1 Ioh. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Ioh. 8, 36 <lb/>
            25 II Petr. 2, 19 26 Matth. 9, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 spectamus <hi rend="italic">m. 1 V</hi> ergo erit <hi rend="italic">bd, m. 2 V</hi> 3 sanitas est <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            tunc-sanitas <hi rend="italic">om. N</hi> 4 enim] ergo <hi rend="italic">K</hi> 5 eum sicuti est <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. d; sed cf. cap. XVIII. 39</hi> 10 ipsum <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 12 qu.a <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 bonorum <hi rend="italic">N</hi> amalum (s. <hi rend="italic">1. add</hi>. d) <hi rend="italic">N</hi> 15 illum <hi rend="italic">OB</hi> 17 subsequuta <lb/>
            <hi rend="italic">LP</hi> 18 deum <hi rend="italic">Eug. bd:</hi> eum <hi rend="italic">codd</hi>. 20 <hi rend="italic">fin</hi>. intelligimus <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            24 quo <hi rend="italic">BN</hi> naturae <hi rend="italic">Vb</hi> 25 debitus <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. Eug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam <lb/>
            fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim <lb/>
            sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset  <lb/>
            uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem <lb/>
            peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur <lb n="5"/>
            infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse <lb/>
            est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene <lb/>
            uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde\\ inquit, \'deus bonum hominem fecit et praeterquam <lb/>
            illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. <lb n="10"/>
            quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, <lb/>
            quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum <lb/>
            bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum <lb/>
            est!\' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed <lb/>
            deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit <lb n="15"/>
            bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a <lb/>
            malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei <lb/>
            per Iesum Christum dominum nostrum renouatur <lb/>
            homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non <lb/>
            poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> \'Iterum\', ait, \'quaerendum est, quot modis constet omne <lb/>
            peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur <lb/>
            aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa quae <lb/>
            prohibita sunt uitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. <lb/>
            nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod uel <lb n="25"/>
            caueri uel impleri non posset. et quomodo negabimus posse

<note type="footnote"> 1 Ps. 30, 8 17 Rom. 7, 25; II Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ei er. P om. m. 1 V eis b saluasti b 3 pertna»sisset V</hi><lb/>
            4 sequuta <hi rend="italic">LP</hi> 7 ut <hi rend="italic">om. BNb</hi> sic <hi rend="italic">B</hi> 9 et-fecit <hi rend="italic">om. N <lb/>
            10 ei om. m. 1 V 12 si] et d negamus b</hi> 13 factQ <lb/>
            <hi rend="italic">VBG m. 1</hi> ut] quod <hi rend="italic">L om. m. 1 V</hi> 16 refecit <hi rend="italic">B? Eug,</hi> efficit <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            uolentatem <hi rend="italic">0</hi> liberarat <hi rend="italic">L</hi> 20 in nouissimo <hi rend="italic">m. 2 Vbd</hi> 21 quot <lb/>
            modis fiat peccatum <hi rend="italic">in mg. m. 2 V</hi> quod <hi rend="italic">L, m. 1 K, m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 R constat Kp 22 ni bd siç N</hi> y fiant 8 25 aut <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> ut <hi rend="italic">N</hi> prohibetur <hi rend="italic">N</hi> aut iuberetur <hi rend="italic">om. N</hi> 26 possit <lb/>
            <hi rend="italic">LVBOCNfib, m. 1 D</hi> negauimus <hi rend="italic">LB, m. 1 N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum <lb/>
            tam omnia illa quae uetantur posse cauere quam quae impe- rantur <lb/>
            rantur efficere?\' respondetur multa esse in scripturis sanctis <lb/>
            diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum <lb/>
            est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians<lb n="5"/>
            fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque <lb/>
            pendere, ut intellegeremus quicquid aliud diuinitus <lb/>
            praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo <lb/>
            esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto <lb/>
            corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua,<lb n="10"/>
            et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in <lb/>
            his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et <lb/>
            prophetae. quicquid ergo dei lege prohibemur et quicquid <lb/>
            iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista <lb/>
            compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces,<lb n="15"/>
            et generalis iussio: diliges. unde breuiter et apostolus <lb/>
            Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est <lb/>
            enim: nolite conformari huic saeculo, iussio autem: <lb/>
            sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud <lb/>
            pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam,<lb n="20"/>
            hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc <lb/>
            ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur <lb/>
            et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse <lb/>
            potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur <lb/>
            in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per

<note type="footnote"> 5 Rom. 9, 28 9 Matth. 22, 37 (Deut. 6, 5) 11 Matth. 22, 39. <lb/>
            40 (Leu. 19, 18) 15 Ex. 20, 17 16 Dent. 6, 5 18 Rom. 12, 2 <lb/>
            24 Sap. 8, 21 Rom. 5, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 hominem esse <hi rend="italic">BN</hi> 2 imperatur <hi rend="italic">Bbd</hi> 3 respondemus <hi rend="italic">RK$ <lb/>
            5 quia N 6 leges N 8 ad om. m. 1 V 9 diligis B</hi> 10 tuo <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 11 diligis <hi rend="italic">B</hi> tamquam] sicut [3 12 duobus praeceptis <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> pondet <hi rend="italic">B</hi> 13 lege dei <hi rend="italic">0</hi> 15 concupiscere <hi rend="italic">N</hi> 16 apostolis <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 17 enim est <hi rend="italic">bd</hi> 18 noli <hi rend="italic">m. 1 L</hi> confirmari <hi rend="italic">B</hi> 19 renouamini <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 20 conpiscere <hi rend="italic">m. 1 V</hi> 21 declinando <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            22 exspoliamur <hi rend="italic">Bbd</hi> 23 nonuitae <hi rend="italic">m. 1 B</hi> ne <hi rend="italic">N, m. 1 B</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">continens esse bd 24 dei om. 0 diffundatur 0</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="11"/>
            spiritum sanctum qui datus est nobis. hoc autem fit <lb/>
            de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando <lb/>
            proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt <lb/>
            extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut cum in his <lb/>
            implendis homo defecerit non se extollat superbia tumidus, <lb n="5"/>
            sed ad gratiam confugiat fatigatus ac sic eum lex terrendo ad <lb/>
            Christum diligendum paedagogi perducat officio. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> \'Iterum quaerendum est\\ inquit, \'quomodo non potest <lb/>
            homo esse sine peccato: uoluntate an natura. si natura, <lb/>
            peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas <lb n="10"/>
            uoluntate mutari\'. respondemus ammonentes esse cogitandum <lb/>
            quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse — <lb/>
            quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est — sed <lb/>
            etiam perfacile posse uoluntatem uoluntate mutari, cum dicat <lb/>
            apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et <lb n="15"/>
            spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, <lb/>
            ut non ea quae uultis faciatis. non enim <lb/>
            ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere <lb/>
            nolitis, sed ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo <lb/>
            concupiscentia carnis — quae utique culpabilis atque uitiosa <lb n="20"/>
            est nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem <lb/>
            apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore, <lb/>
            ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod <lb/>
            permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia <lb/>
            non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis <lb n="25"/>
            euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis <lb/>
            faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari? nec

<note type="footnote"> 3 Pbil. 3, 14 6 cf. Gal. 3, 24 15 Gal. 5, 17 22 Rom. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 iis <hi rend="italic">d</hi> 4 precipit <hi rend="italic">RYBCIi, m. 2 D</hi> 6 bac <hi rend="italic">N</hi> terrendo <lb/>
            lex <hi rend="italic">N</hi> 9 homo sine peccato esse <hi rend="italic">bd</hi> 11 uoluntateni <hi rend="italic">L</hi> uoluntatem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 praesumtio P 13 gratia dei <hi rend="italic">Vbd</hi> gratia* <hi rend="italic">L</hi> 16 sibi <lb/>
            inuicem <hi rend="italic">b</hi> aduersantur sibi <hi rend="italic">Eug</hi>. 18 haec enim <hi rend="italic">N</hi> 19 sed non ut <lb/>
            <hi rend="italic">VN</hi> ut <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> quur <hi rend="italic">LPDRVfi, m. 1 K</hi> quis <hi rend="italic">N</hi> 20 quaeconcupiscentia <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 21 est <hi rend="italic">pr. cr. V</hi> 22 praecepit <hi rend="italic">m. 1 B, N</hi> <lb/>
            23 ubi-corpore <hi rend="italic">om. B</hi> 24 quur <hi rend="italic">LPDRVCK</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus <lb/>
            creauit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus <lb/>
            propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>