<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:21-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:21-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat non <lb/>
            esse grauia diuina praecepta. quis autem nesciat, cum praeceptum <lb/>
            generale sit caritas — quia finis praecepti est <lb/>
            caritas et plenitudo legis est caritas — graue non <lb/>
            esse quod diligendo fit, non timendo? laborant autem in dei <lb n="5"/>
            praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta <lb/>
            caritas foras mittit timorem et facit praecepti sarcinam <lb/>
            leuem, non solum non prementem onere ponderum, uerum <lb/>
            etiam subleuantem uice pinnarum. quae tamen caritas ut <lb/>
            habeatur etiam tanta quanta in corpore mortis huius <lb n="10"/>
            haberi potest, parum est nostrae uoluntatis arbitrium, nisi <lb/>
            adiuuet gratia dei per legum Christum dominum <lb/>
            nostrum; diffunditur quippe in cordibus nostris, quod <lb/>
            saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per spiritum <lb/>
            sanctum qui datus est nobis. nec aliam ob causam <lb n="15"/>
            scriptura commemorat non esse grauia praecepta diuina, nisi <lb/>
            ut anima quae illa grauia sentit intellegat nondum se accepisse <lb/>
            uires, quibus talia sint praecepta domini qualia commendantur, <lb/>
            leuia scilicet atque suauia, et oret gemitu uoluntatis, <lb/>
            ut impetret donum facilitatis. qui enim dicit: fiat cor <lb n="20"/>
            meum inmaculatum, et: itinera mea dirige secundum <lb/>
            uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis <lb/>
            iniquitas, et: fiat uoluntas tua sicut in caelo ita <lb/>
            et in terra, et: ne nos inferas in temptationem et <lb/>
            cetera huius modi, quae commemorare longum est, hoc utique

<note type="footnote"> 3 I Tim. 1, 5 4 Rom. 13, 10 6 1 Ioh. 4, 18 12 Rom. 7, 25 <lb/>
            13 Rom. 5, 5 20 Ps. 118, 80 21 Ps. 118, 133 23 Matth. 6, 10 <lb/>
            24 Matth. 6, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 grauia esse K 3 sit generale bd 4 non esse graue bd</hi> 5 la- <lb/>
            <hi rend="italic">boran m. 1 D 6 qui* R quia B ea om. BN, m. 1 V</hi> 8 leuem <lb/>
            <hi rend="italic">om. d</hi> onere <hi rend="italic">ex</hi> honore <hi rend="italic">N</hi> 9 pennarum <hi rend="italic">BBOCK et m. 2 LPDVN</hi> <lb/>
            12 adiuuetur <hi rend="italic">N</hi> 13 nostrum <hi rend="italic">om. m. 1 R</hi> 16 diuina praecepta <hi rend="italic">bd <lb/>
            17 ut s. I. m. 2 s. exp. tua B se nondum bd 18 sint ex sunt V</hi> <lb/>
            19 atqu*e <hi rend="italic">R</hi> 20 impetr»\'nt <hi rend="italic">B</hi> impetret et <hi rend="italic">N</hi> felicitatis <hi rend="italic">RO</hi> 23 inquitas <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ita <hi rend="italic">om. Bbd</hi> 24 temtationem <hi rend="italic">P</hi> 25 huiumodi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            cmnmeuiorari <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="22"/>
            orat, ut praecepta dei faciat, quae ut fierent, nec iuberetur, <lb/>
            si nihil ibi nostra uoluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. <lb/>
            commendantur ergo non esse grauia, ut cui grauia <lb/>
            sunt intellegat nondum se accepisse donum, quo grauia non <lb/>
            sint, nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut grauia<lb n="5"/>
            sint — hilarem enim datorem diligit deus — nec <lb/>
            tamen, cum ea grauia sentit, desperando frangatur, sed ad <lb/>
            quaerendum, petendum pulsandumque cogatur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Audiamus ergo et in his testimoniis, quae deinde posuit, <lb/>
            deum sua praecepta non grauia commendantem. \'quod dei<lb n="10"/>
            mandata\', inquit, non modo inpossibilia non sint, uerum ne <lb/>
            grauia quidem. in Deuteronomio: et conuertetur dominus <lb/>
            deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus <lb/>
            est super patres tuos, si audieritis uocem domini dei <lb/>
            uestri custodire et facere omnia mandata eius et<lb n="15"/>
            iustitias et iudicia quae scripta sunt in libro legis <lb/>
            huius: si conuersus fueris ad dominum deum tuum <lb/>
            ex toto corde tuo et ex tota anima tua. quia mandatum <lb/>
            hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grane <lb/>
            neque longe a te est. non est in caelo, ut dicas: quis<lb n="20"/>
            ascendet in caelum et accipiet illud nobis et audientes <lb/>
            faciemus? non est trans mare, ut dicas: quis <lb/>
            transfretabit mare et accipiet illud nobis et audientes <lb/>
            faciemus? iuxta te est enim uerbum in ore tuo, <lb/>
            in corde et in manibus tuis facere illud. item dominus

<note type="footnote"> 6 II Cor. 9, 7 8 cf. Luc. 11, 9 12 Deut. 30, 9-14 </note>

<note type="footnote"> 1 faciat] fiat <hi rend="italic">N, m. 1 C</hi> iuberentur <hi rend="italic">N</hi> 3 ant <hi rend="italic">B,3 4</hi> quod <hi rend="italic">L,<lb/>
             m. 1 D</hi> 5 ea] a N 6 sint quo grauia non sint <hi rend="italic">N;</hi> sint—grauia m. <hi rend="italic">2<lb/>
             add. in mg. inf. D</hi> 7 grauia <hi rend="italic">om. N</hi> disperando <hi rend="italic">B</hi> ad <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            8 paetendum <hi rend="italic">V</hi> pac..endulO <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. s) <hi rend="italic">L</hi> cogitatur <hi rend="italic">B</hi> 9 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> inde <hi rend="italic">B</hi> 12 conuertitur <hi rend="italic">N</hi> 13 aepulnri <hi rend="italic">POC$aepulare B</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> bonisj nobis <hi rend="italic">N</hi> aepulatus <hi rend="italic">POBKfj</hi> 14 audieris <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 D</hi> dei <hi rend="italic">om. m. 1 R</hi> 20 a te longe <hi rend="italic">DRCKbd</hi> 21 ascendit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            illum <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 22 faciamus <hi rend="italic">b</hi> non-faciemus <hi rend="italic">om. B</hi> qui <hi rend="italic">m. 1 R</hi> <lb/>
            23 transfretauit <hi rend="italic">N, m. 1 V</hi> 21 faciamus <hi rend="italic">b</hi> te <hi rend="italic">om. CN</hi> tun et <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> 25 corde tuo <hi rend="italic">B</hi> illft <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="23"/>
            in euangelio: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati <lb/>
            estis, et ego uos requiescere faciam. tollite <lb/>
            iugum meum super uos et discite a me, quia mitis <lb/>
            sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus <lb/>
            uestris iugum enim meum suaue est et onus meum <lb n="5"/>
            leue est. item in epistula sancti Iohannis: haec est caritas <lb/>
            dei, ut mandata eius obseruemus; et mandata eius <lb/>
            grauia non sunt\'. his auditis legitimis et euangelicis et <lb/>
            apostolicis testimoniis aedificemur ad gratiam, quam non <lb/>
            intellegunt qui ignorantes dei iustitiam et suam nolentes <lb n="10"/>
            constituere iustitiae dei non sunt subiecti. si enim <lb/>
            non intellegunt illud ex Deuteronomio quemadmodum apostolus <lb/>
            Paulus commemorauerit, ut corde credatur ad iustitiam, <lb/>
            ore [autem] confessio fiat ad salutem, quia non est opus <lb/>
            sanis medicus, sed male habentibus. isto certe Iohannis <lb n="15"/>
            apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, <lb/>
            ubi ait: haec est caritas dei, ut mandata eius seruemus; <lb/>
            et mandata eius grauia non sunt, debent utique commoneri <lb/>
            caritati dei non esse graue mandatum dei, quae nonnisi <lb/>
            per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, <lb n="20"/>
            non [per arbitrium] humanae uoluntatis, cui plus dando quam <lb/>
            oportet ignorant iustitiam dei: quae tamen caritas tunc perfecta <lb/>
            erit, cum poenalis timor omnis abscesserit. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Post haec proposuit testimonia, quae contra eos <lb/>
            dici solent, nec ea soluit, sed commemorando quasi contraria

<note type="footnote"> 1 Matth. 11, 28-30 6 I Ioh 5, 3 10 Rom. 10, 3 13 Rom. <lb/>
            10, 10 14 Matth. 9, 12 17 I Ioh. 5, 3 20 Rom. 5, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 euangeliu <hi rend="italic">N</hi> honerati <hi rend="italic">BN, m. 1 R</hi> honorati <hi rend="italic">m. 1 D</hi> 5 honus <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            6 epistola <hi rend="italic">codd. praet. L</hi> 8 audi#tia <hi rend="italic">R</hi> in euangelicis <hi rend="italic">N</hi> 10 ignorantes <lb/>
            enim <hi rend="italic">B</hi> iustitiam iustitiam <hi rend="italic">B</hi> 12 illud intellegunt <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            illud <hi rend="italic">om. bd</hi> ex] in <hi rend="italic">b</hi> 14 autem <hi rend="italic">ROBCK, m. 2 Dbd</hi> fiat confessio <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 16 ista <hi rend="italic">N</hi> sentiam <hi rend="italic">0</hi> posuit ultimum <hi rend="italic">b</hi> 18 non <hi rend="italic">s. l. <lb/>
             V om. B</hi> 21 per arbitrium <hi rend="italic">RK, m. 2 Dd</hi> uoluntati* P uoluntati <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 efl <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> qua <hi rend="italic">B</hi> omnis <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 25 commemorandQ <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="24"/>
            quaestiones artius inligauit. ait enim: \'testimonia scripturarum, <lb/>
            quae e diuerso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem uel <lb/>
            non peccandi possibilitatem inperite existimant se scripturarum <lb/>
            auctoritate posse destruere. obicere enim solent\', inquit, quod <lb/>
            sanctus Iob dixerit: quis mundus est a peccato? nec<lb n="5"/>
            infans, cuius est unius diei uita super terram\'. deinde <lb/>
            quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse <lb/>
            Iob dixerit: iustus enim uir et sine querella factus sum <lb/>
            in derisu, non intellegens posse dici hominem iustum, qui <lb/>
            perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus<lb n="10"/>
            fieret: quod multos etiam in hac uita potuisse, in qua ex fide <lb/>
            uiuitur, non negamus. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter <lb/>
            adiunxit ab eodem Iob dictum: ecce ego proximus <lb/>
            sum iudicio meo, et scio quia iustus inueniar. hoc<lb n="15"/>
            enim est iudicium, de quo alibi dicitur: et educet uelut <lb/>
            lumen iustitiam tuam et iudicium tuum uelut meridiem. <lb/>
            denique non dixit: ibi sum, sed: proximus sum. <lb/>
            quodsi iudicium suum illud intellegi uoluit, non quo ipse <lb/>
            iudicabit, sed quo in fine iudicandus est, iusti in illo iudicio<lb n="20"/>
            inuenientur omnes qui non fallaciter dicunt: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. per hanc enim dimissionem iusti inuenientur et <lb/>
            quod ea quae hic habebant peccata elemosynis deleuerunt.

<note type="footnote"> 5 Iob 14, 4 8 Iob 12, 4 , 11 Hab. 2, 4 14 Iob 13, 18 <lb/>
            16 Ps. 86, 6 21 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 questiones <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> qua et iohannes <hi rend="italic">B</hi> script. test. <hi rend="italic">N</hi> 3 iinperitiae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> exestimant <hi rend="italic">m. 1 D</hi> exaestimant (3 se <hi rend="italic">om. L</hi> 4 distruere <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            6 unus <hi rend="italic">m. 1 DK</hi> 7 respondit <hi rend="italic">N</hi> 8 iustum <hi rend="italic">m. 1 L</hi> sinong <hi rend="italic">m. 1 C</hi> <lb/>
            quereUa <hi rend="italic">L</hi> querella P quaerela <hi rend="italic">C, m. 1 0</hi> querela <hi rend="italic">DHBKN</hi> 9 derisum <lb/>
            <hi rend="italic">RCNbd, m. 2 D</hi> 10 perfectioni. <hi rend="italic">V</hi> 11 <hi rend="italic">ac L</hi> 14 <hi rend="italic">adiuncxit J N</hi> <lb/>
            ego] ipse <hi rend="italic">VCb</hi> 16 est enim <hi rend="italic">BN</hi> uelut] quasi <hi rend="italic">RCKbd, m. 2 D</hi> <lb/>
            17 uelutJ tamquam <hi rend="italic">B</hi> 18 ubi <hi rend="italic">b</hi> 19 suum <hi rend="italic">om. m. 1 R</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 LjD</hi> 20 iudicauit <hi rend="italic">N est</hi> iudicandus <hi rend="italic">bd</hi> 21 inueniuntur <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            demitte <hi rend="italic">m. 1 R</hi> 23 etj eo <hi rend="italic">VONbd</hi> 24 diluerunt <hi rend="italic">RK, m. 2 DB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            unde dominus dicit: date elemosynas, et ecce omnia <lb/>
            munda sunt uobis. denique hoc dicetur iustis in regnum <lb/>
            promissum ituris: esurii enim, et dedistis mihi manducare <lb/>
            et cetera huius modi. sed aliud est esse sine peccato, <lb/>
            quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse <lb n="5"/>
            sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici <lb/>
            potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam <lb/>
            in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit. <lb/>
            quis enim iuste queritur de homine, qui nemini male uult et <lb/>
            quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusquam iniurias <lb n="10"/>
            tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos <lb/>
            dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod <lb/>
            uerum dicit: dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato <lb/>
            se non esse declarat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>